Distinctio XL — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO XL
De distinctione duorum praeceptorum in quibus prohibetur duplex concupiscentia.
A. De sexto et septimo praecepto secundae tabulae.
DIVISIO TEXTUS
Sextum praeceptum est, Non desiderabis uxorem proximi tui, etc.
Hic incipit agere ultimo de praeceptis duobus pertinentibus ad cor.
Et habet distinctio ista duas partes :
in quarum prima determinat breviter de duobus praeceptis praedictis.
In secunda, tangitur de differentia veteris legis et novae quoad decalogum qui est in utraque, ibi, B : Si vero quaeritur, quam dicat Apostolus, etc.
In prima parte facit tria.
Primo explicat duo mandata.
Secundo, obicit contrarium mandatorum et solvit, ibi, A, § 2 : Sed videtur praeceptum de non concupiscendis, etc.
In tertia, movet quaestionem, qualiter dicatur vetus lex non comprimere animum, cum haec duo praecepta animum comprimant ? et solvit, ibi, A, § 3 : Sed cum hic prohibeatur concupiscentia, etc.
ARTICULUS I.
An ista duo mandata separata sint, scilicet : Non desiderabis uxorem, etc., an non ?
Incidit autem hic dubium ante Litteram, utrum ista duo mandata separata sint ab aliis, aut non ?
Secundo, utrum differant inter se, et quam habeant differentiam ?
Ad primum obicitur sic :
- Cogitatio ordinatur ad opus, vel verbum : ergo per se non habet ordinem : ergo prohibitio cogitationum per se non debet cadere in praecepto.
- Item, In secundo libro Sententiarum habitum est, quod voluntas et opus sunt unum peccatum, quia aliter quilibet peccans in opere, peccaret duobus peccatis : unius autem peccati una est prohibitio : ergo voluntas et actus pertinent ad unum peccatum : non ergo divisa mandata debent esse de voluntate.
- Item, nihil est vituperabile nisi in quantum procedit a voluntate deliberativa, nec etiam laudabile : constat autem, quod opus non prohibetur in decalogo, nisi quia est vituperabile in moribus : ergo prohibetur in quantum exit a deliberativa voluntate : ergo in opere intelligitur voluntas prohibita : ergo superfluit postea addere novam prohibitionem.
Solutio. Dicendum, quod aliud est in concupiscentia carnis, et aliud in concupiscentia rerum, et aliud in aliis peccatis, ut dictum est supra in quaestione de numero praeceptorum : quia istae duae concupiscentiae habent delectationes suas etiam ante opus non coniunctas operi, ut dicit Augustinus. Et ideo quia in opere habent nocumentum proximi, propter illam turpitudinem in qua quiescit cogitatio, speciali praecepto prohibetur opus : et propter turpitudinem concupiscentiae ante opus, aliud mandatum est quod prohibet cogitatum cordis. Sic autem non est in aliis : et huius causa supra dicta est.
Ad aliud dicendum, quod duplex est voluntas, scilicet operis, et delectationis ante opus, vel sine opere. Et prima prohibetur in praecepto in quo prohibetur opus. Secunda autem causa indiget proprio praecepto, in quo prohibeatur.
Ad aliud dicendum, quod licet opus causam principalem vituperii vel laudis habeat a voluntate, non tamen accipit a voluntate totam causam nocumenti : et quoad nocumentum potest esse unum praeceptum, et quoad turpitudinem quietis in affectu illecebrae potest esse aliud.
ARTICULUS II.
An ista praedicta duo mandata sint inter se distincta ?
Secundo quaeritur, utrum sint distincta ista mandata ?
Videtur autem, quod non : quia
- Sive sit uxor, sive concubina, cum dicitur : Non moechaberis, prohibetur illicitus concubitus cum muliere omni : ergo similiter cum dicitur : Non concupisces uxorem proximi tui, intelligitur etiam prohiberi concupiscentia ancillae quae ad idem appetitur. Cum igitur in secundo dicitur : Non concupisces ancillam, non videtur secundum differre a primo.
- Item, ea quae appetuntur praeter turpitudinem coitus, multiplicia sunt, et reducuntur ad tria, scilicet concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae : ergo videtur, quod penes haec tria deberent esse hic tria mandata de non concupiscendo.
- Item, cum sint quaedam scibilia illicita sicut appetibilia, sicut scibilia incantationum et quarumdam divinationum, videtur quod deberet esse praeceptum de non concupiscendis scibilibus quibusdam, sicut sunt praecepta de non concupiscendis quibusdam.
Solutio. Dicendum ad primum, quod ancilla concupisci dicitur dupliciter, scilicet ad concubitum, et sic prohibetur in praecepto de non concupiscendo uxorem : et ut possessio, et sic habetur in praecepto de non concupiscenda re quae est possessio, ut servus, bos et asinus, etc.
Ad aliud dicendum, quod appetibilia appetuntur propter indigentiam. Indigentia autem non est nisi duplex, scilicet conservationis et sufficientiae individui, et conservationis et sufficientiae speciei. Et prima causat avaritiam large acceptam, scilicet in rebus et honoribus : secunda autem luxuriam : et ideo avaritia oculorum et fastus vitae reducuntur in possessiones, et sic prohibentur in uno mandato : sed non concupiscentia carnis, quia non surgit ex eadem indigentia.
Ad aliud dicendum, quod nullum scibile in quantum scibile, malum est : et hoc patet ex hoc, quod omnem scientiam habet Deus, et sancti angeli multorum malorum habent scientiam : et ideo nullum debet esse praeceptum morale de hoc, quia praecepta moralia prohibentia non sunt nisi de per se malis. Leges autem prohibent quasdam scientias propter opus adiunctum et pronitatem affectus.
ARTICULUS III.
An lex decalogi iustificabat, ex quo prohibuit manum et animum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 3 : Sed cum hic prohibentur concupiscentia alienae uxoris, etc.
Gratia enim huius quaeritur, an lex decalogi iustificabat, ex quo prohibuit manum et animum ?
Videtur autem quod sic :
- Iustitia enim est abstinentia mali in corde, ore, et manu : omnia autem haec tangunt praecepta et ordinant : ergo videtur, quod iustificabat.
- Item, Matth. XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et determinat ea, scilicet, Non occides, non moechaberis, etc. : cum ergo ad vitam aeternam nemo ingrediatur nisi per iustitiam, videtur quod mandata iustificabant.
- Item, Beda : Iustitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed et vitam conferebat aeternam : haec autem non confertur nisi iustificato : ergo lex decalogi iustificabat.
- Item, ad Roman. III, 20 : Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Ibi dicit Glossa Augustini : De lege loquitur secundum cerimonialia, non secundum moralia quae iustificabant. Ergo iustificabat decalogus.
- Si dicatur, quod non iustificabant nisi ex caritate facta : et ideo opus operatum non iustificabat, sed opus operans : tunc videtur nulla fuisse differentia inter moralia et cerimonialia, quia in cerimonialibus etiam opus operans ex caritate, valebat ad salutem, et non opus operatum.
Sed contra :
- Ad Roman. III, 20 : Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Et loquitur de opere decalogi : ergo non iustificabat.
- Item, ad Roman. VIII, 15 : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc., dicit Glossa : Praecepta in veteri lege, timore servili servabantur : timor autem servilis est cum peccato mortali, et non potest simul aliquis esse iustus et in peccato mortali : ergo timor servilis non iustificat : ergo nec mandatum quod timore servili movente implebatur.
- Item, Exod. XX, 17, super illud : Non concupisces domum proximi tui, dicit Glossa : Lex prohibet manum, non animum : cum igitur iustitia principaliter sit in corde, non in manu, lex decalogi non iustificabat, ut videtur.
- Item, super illud Psalmi XVIII, 8 : Lex Domini immaculata, etc., dicit Glossa : Lex vetus non fecit animas immaculatas : decalogus autem erat in veteri lege : ergo non faciebat animas immaculatas : ergo nec iustas.
- Item, II ad Corinth. III, 6 : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Et dicit Magister in Littera, quod littera occidens, est decalogus : constat autem, quod id quod vivificat, non occidit : ergo decalogus non iustificat.
Solutio. Dicendum, quod iustificans dicitur quadrupliciter, scilicet effective, et sic solus Deus iustificat. Formaliter, et hoc duobus modis, scilicet ut forma propria faciens actum iustum, sicut albedo album, et sic sola iustitia iustificat : et ut removens dispositionem contrariam, et sic gratia sacramentalis iustificat, quae principaliter ordinata est contra peccatum, ut probatur in principio quarti Sententiarum. Tertio modo dicitur iustificans, faciens dignum vita aeterna et merito operis, et sic sola caritas iustificat. Quarto modo dicitur iustificans, consuetudinem iustitiae inducens, et sic opus iustificat, et per consequens praeceptum quod ligat ad observantiam operis : et hoc modo decalogus semper iustificat : sed tamen dupliciter, scilicet retrahendo a malo, et sic iustificabat in prohibitionibus : vel in ordine ad bonum, et sic iustificabat in affirmativis.
Sed tamen notandum, quod cum quaeritur, utrum decalogus iustificabat, quaeritur de iustificatione tertio modo : quia habitus iustitiae politicae, et etiam opus potest esse cum mortali peccato : et ideo non quaeritur de iustificatione secundo modo, sed tertio modo.
Dicendum igitur, quod secundum intellectum illum quaestionis non iustificabat : quia ex legislatione Veteris Testamenti non conferebat gratiam, eo quod sacramenta illa essent figurae gratiae, et non veritas : sed in Novo in quantum huiusmodi iustificat, id est, quod implens decalogum, habeat habitum sacramentorum novorum : quia ex legislatione Novi Testamenti confertur gratia, qua impletur et informatur opus decalogi : et ideo iustificat.
Est tamen notandum verbum Augustini, scilicet quod iusti in Veteri Testamento pertinebant ad Novum : quia iustitiam in fide Novi acceperunt : et mali in Novo, timore servili servientes, pertinent ad Vetus quoad non habere gratiam.
Dicendum ergo ad primum, quod opus cordis, oris, et manus non iustificat nisi serviliter consuetudinalem iustitiam inducendo : et hanc non remunerat Deus, sed illam quae ex caritate procedit.
Ad aliud dicendum, quod Dominus dicit illi obstacula vitae, ut removeat, non ut hoc solum sufficiat. Vel dicatur melius : quia ibi Dominus intelligit includi praeceptum de caritate, ad quam omnia mandata referuntur, ut patuit ex superius habitis.
Ad aliud dicendum, quod iustitia illa servata, non conferebat vitam nisi in pertinentibus ad Novum Testamentum, et ex gratia Novi Testamenti : et ita intelligit Beda.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus intelligit decalogum pertinere ad statum iustitiae perfectae, quia moralis est : sed non cerimonialia quae ad iustitiam figuralem pertinebant : et ideo decalogus fuit in omni lege, et naturali, et Moysi, et gratiae : quia opus suum materiale est in merito semper, quod non est opus cerimonialium.
Ad ultimum dicendum, quod licet in hoc non sit differentia inter cerimonialia et moralia, quia neutra valebant ad meritum sine caritate, tamen est differentia, quia decalogus est de per se bonis semper moventibus in merito, sed non cerimonialia : sicut etiam aliae virtutes praeter caritatem non valent ad meritum, et tamen per se bonae sunt, et manent in merito, et specificant ipsum in hoc actu et in illo quem singulae virtutes eliciunt.
B. Quid sit littera occidens ?
ARTICULUS IV.
An littera quam dicit Apostolus occidere, sit decalogus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Si vero quaeritur, quam dicat Apostolus litteram occidentem ? etc.
Videtur enim, quod spiritus non vivificat : quia
- Spiritus est spiritualis intelligentia : et hanc multi habent, qui non vivificantur : ergo spiritus non vivificat.
- Item, moralia non habent alium intellectum, quam illum quem sonat littera : ergo nihil est dicere, Littera occidit, spiritus autem vivificat : quia non est ibi aliud spiritus, quam littera.
- Item, nihil removens dispositiones et causas mortis, occidit : sed decalogus removet dispositiones et causas mortis : ergo non occidit. Prima per se patet. Secunda probatur ex hoc, quod decalogus removet peccata, quae sunt causa mortis.
Solutio. Dicendum, quod littera occidens, decalogus est, littera legis auditus sine gratia impletionis : et est littera occidens, non per se, sed per occasionem : sicut quando febricitanti aqua ostenditur, magis excitatur in eo sitis quam prius et ita etiam aestuanti homini in concupiscentia, decalogus eo ipso quod prohibet, ostendit peccatum : et cum non dat gratiam, est occasio provocationis concupiscentiae : et hic est unus modus occidendi.
Alius autem modus est : quia omnis appetitus de natura sui tanto magis fervet in id quod appetit, quanto illud creditur altius : sed praeceptum per hoc quod prohibet rem appetibilem a concupiscentia, exaltat, et sic magis concupiscentia provocatur in illud. Unde, nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.
Tertius modus tangitur ab Apostolo in Littera, scilicet quia id quod sine praecepto non est nisi malum contra legem naturae, praeceptum adhibitum facit esse etiam contra legem scriptam, et sic addit deformitatem quamdam, quae est praevaricatio legis scriptae, et sic iterum aggravat peccatum, et auget mortem.
His ergo tribus modis decalogus est littera occidens.
Dicatur ergo ad primum, quod spiritus est gratia spiritus, in qua datur Spiritus sanctus : et haec datur in legislatione nova, non veteri.
Ad aliud dicendum, quod moralia non habent spiritum alterius intellectus, sed ipsum moventem ad implendum, qui est amor, non timor, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod decalogus per se ordinat ad vitam : et hoc intendit Apostolus, ad Roman. VII, 12, cum dicit : Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum : sed per occasionem tripliciter ordinat ad malum. Et hoc notat Apostolus cum subiungit, ibidem, v. 8 : Occasione accepta, peccatum per mandatum, scilicet bonum, operatum est in me omnem concupiscentiam, et proinde mortem. Occasio autem minus est, quam causa per se, et causa per accidens : quia nullam habet influentiam super illud cuius est occasio, sed inducitur ex comparatione sui ad aliud prohibens ipsum a causalitate : sicut ex comparatione solis ad corpus opacum causatur umbra, quam nullo modo causat sol. Ita comparatus decalogus ad animum depravatum concupiscentia, causatur appetitus illiciti : et aggravatio peccati non causatur a decalogo aliquo modo, sed occasionatur.
Hic autem qui vult potest inducere longam quaestionem de legibus et iure naturali, quam disputavimus in tractatu de iustitia.
Item, Nota quod illam partem lectionis quae incipit ibi, B, circa medium : Distat autem Evangelii littera, etc., disputatam invenies in principio quarti Sententiarum, in hoc eodem opere.
Et ideo non video hic plura quaerenda. Sed de inventis non grates nobis, sed Deo offerantur, cui est honor et virtus et sapientia in saecula saeculorum. AMEN.
