Distinctio X — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO X
De communicatione idiomatum et proprietatem respicientium personam, prout sonant in nobilitatem : scilicet de personali conditione et filiali adoptione. Argumentatio de utraque parte quaestionis.
A. An Christus secundum quod homo, sit persona vel aliquid ?
DIVISIO TEXTUS
Solet etiam a quibusdam inquiri, etc.
Hic incipit pars illa in qua Magister agit de proprietatibus consequentibus Christum unitum ex humana natura : et continet istam et consequentem distinctionem, et primum capitulum distinctionis duodecimae.
Et dividitur in partes duas :
in quarum prima determinatur de proprietatibus consequentibus Christum secundum quod homo est : et haec incipit in principio distinctionis XI, ibi : Solet etiam quaeri, utrum debeat simpliciter dici, etc.
Et haec distinctio quae continet primam partem, dividitur in partes tres.
In prima ostenditur, quod non consequitur Christum in eo quod homo est, esse personam.
In secunda ostenditur, quod non sequitur eum in eo quod homo est, esse filium adoptivum, ibi scilicet, D : Si vero quaeritur : An Christus sit adoptivus filius, etc. ?
In tertia quaeritur, ad quid refertur praedestinatio sua, utrum ad naturam, vel ad personam ? et hoc in eo quod homo est, quia sic est praedestinatus : in ultimo capitulo, ibi scilicet, F : Deinde si quaeritur, utrum praedestinatio, etc.
In prima harum sunt tria capitula quorum divisio per se patet.
ARTICULUS I.
An Christus secundum quod homo, sit persona ? et : An Christus secundum quod homo, sit individuum ?
et : An in eo quod homo, sit etiam suppositum ? et : An secundum quod homo, sit res naturae ?
Hic est dubium primo de illa quaestione quam ponit in primo capitulo, Utrum Christus secundum quod homo, sit persona ?
Videtur autem quod sic : quia
- Christus secundum quod homo, aut est homo in specie, aut in individuo. Non in specie : quia sic aut esset simplex valde, quod esset in omni homine : aut esset omnis homo : quorum utrumque falsum est. Sicut etiam Damascenus dicit, quod naturam nostram non in specie, sed in atomo assumpsit : ergo Christus est unus homo : unum autem est quod in se est indivisum, et a quolibet alio divisum : ergo Christus est singularis homo in natura hominis : omnis autem singularis homo in natura hominis est persona : ergo Christus in quantum homo, est persona.
- Item, Christus in quantum homo, est animal rationale mortale, et hic : ergo est et hoc animal rationale mortale : hoc autem de quocumque verum est dicere, quod est hoc animal rationale mortale, est persona : ergo Christus in quantum homo, est persona.
- Item, persona dicitur quasi per se una : sed Christus in quantum homo est per se unum : quod supra probatum est, quia Christus non est duo : ergo Christus in quantum homo, est persona.
- Praeterea, quod inconveniens esset, cum diceretur Christum in quantum est homo, esse personam ? Videtur quod nullum : quia ex hoc non sequitur, quod Christus sit duae personae : sicut ego video, quod in quantum homo dormivit, et in quantum Deus stellas creavit : et tamen non sequitur, quod sit duo.
- Praeterea, in quantum homo : aut est aliquid, aut nihil. Constat, quod aliquid : illud igitur quod ipse est in quantum homo, in recto praedicatur de ipso, et non potest non esse hoc aliquid in specie hominis : nihil autem est hoc aliquid perfectum in natura hominis nisi persona.
Ulterius quaeritur, cum individuum sit minus quam esse personam, utrum secundum quod homo, sit individuum ?
Videtur autem quod sic : quia
- Individuum est quod constat ex collectione accidentium, quae impossibile est in alio inveniri : talia autem accidentia inveniuntur plura in Christo homine : ergo videtur, quod in eo quod homo sit individuum.
- Item, Boetius : Species est totum esse individuorum. Et hoc ideo dicit, quia quidquid est post speciem, habet individuantia sibi soli convenientia : ergo ipse secundum quod homo, est individuum.
Ulterius quaeritur, utrum ipse in eo quod homo sit suppositum ?
Et videtur quod sic :
- Omne enim quod est hoc aliquid sub aliqua natura communi, est suppositum illius naturae : Christus autem in eo quod homo, est hoc aliquid in hac natura communi quae est homo : ergo est suppositum hominis.
- Item, communitas quae est in ratione suppositi cum dicitur, Petrus est suppositum hominis, et Paulus est suppositum hominis, et sic de aliis, provenit ex proportione singulorum ad communitatem speciei : sed de Christo vere praedicatur homo : ergo ipse habet illam proportionem ad speciem quam alii : ergo ipse secundum quod homo, est suppositum hominis.
Sed contra :
- Dicit Damascenus, quod in Domino Iesu non est communem speciem accipere : ergo nec suppositum speciei alicuius : ergo Christus secundum quod est homo, non est alicuius speciei suppositum.
- Item, Boetius : Species est totum esse individuorum : sed species hominis non est totum esse Christi : ergo ipse non est suppositum hominis. Probatio minoris est : quia Christus est in divinitate et humanitate : ergo humanitas non est totum esse eius.
- Item, supra habitum est in expositione secundae opinionis, quod hic homo supponitur tribus substantiis, et duabus naturis : nullum autem suppositum est nisi in una natura : ergo Christus in eo quod homo, vel secundum quod homo, non est suppositum hominis.
- Item, dicit Philosophus, quod eadem est ratio propositionis, et unius tantum propositionis : ergo a simili eadem est ratio suppositi, et unius tantum suppositi. Inde ulterius obicitur : Unum suppositum est unius naturae suppositum : sed Christus non subicitur uni naturae : ergo ipse non est suppositum unum : quia quod non est unum, hoc non est aliquid, ut dicit Boetius.
Ulterius quaeritur, si Christus secundum quod homo, sit res naturae humanae ?
Videtur quod sic : quia
- Res naturae est id quod fit actu naturae illius qui est generatio : Christus autem factus est generatione et nativitate humana ex matre : ergo ipse est res naturae humanae, ut videtur.
- Item, supra habitum est a Damasceno, quod ipse est homoousios, in explanationes secundae opinionis : sed hoc non potest esse nisi sit res eiusdem naturae, cuius ipsa res est : et ipsa res est naturae humanae : ergo et Christus est res naturae eiusdem.
Sed contra :
- Res alicuius naturae est hypostasis incommunicabilis sub natura illa : Christus autem secundum quod homo, non est hypostasis incommunicabilis sub natura humana : ergo non est res naturae humanae. Probatio minoris. Christus in eo quod homo, assumptus est in singularitatem divinae personae : ergo non est incommunicabilis sub natura humana : quia supra habitum est, quod incommunicabile non communicat alii assumptionem.
- Si dicas, quod in eo quod homo non est assumptus in singularitatem divinae personae. Contra : Christus est una persona singularis : aut in eo quod homo, aut in eo quod Deus. Constat, quod non in eo quod homo : quia ipse aeterna personalitate persona est, ut dicunt Sancti : ergo ipse persona est in quantum Deus. Si igitur hic homo est in eadem singularitate personae, hoc erit per assumptionem : ergo ipse in eo quod homo communicavit singularitati personae divinae.
Ad haec et omnia huiusmodi sophismata posuit Magister distinctionem de consignificationibus eius quod est secundum quod, vel in eo quod, ut patet in Littera. Sed quia infra distinctionis illius reddemus rationem, ideo his respondemus de plano secundum supra habita in distinctione V. Et dicimus ad primo quaesitum, quod si ly secundum quod notat causam vel naturae conditionem, hoc est, quod humanitas sit causa, quare ipse sit persona : vel humana in ipso conditio sive proprietas sit causa, quod sit persona : tunc, inquam, dicimus quod ipse in eo quod homo, vel secundum quod homo, non est persona : quia personalitas qua ipse est persona, aeterna personalitas est : et hoc sequitur divinitatem in ipso. Si autem cum dicitur, Christus secundum quod homo est persona, ly secundum quod notet unitatem vel identitatem suppositi hominis ad suppositum divinum : tunc ipse in eo quod vel secundum quod homo, est persona.
In hoc sensu distinguendae sunt etiam omnes sequentes quaestiones de individuo, et supposito, et re naturae : praecipue secundum opinionem secundam, quam solam tenemus : quia illa ponit, quod cum dico hoc, demonstrato Christo, demonstratur in duabus naturis, et in tribus substantiis propter unionem. Facilius tamen conceduntur quae ultimae, scilicet quod Christus secundum quod homo sit suppositum et res naturae, quam duae primae, scilicet quod secundum quod homo sit persona vel individuum hominis.
Dicendum ergo ad primum, quod Christus secundum quod homo, est homo in individuo. Sed si vellemus vim facere in intentione eius quod est unum, sicut facit obiectio : tunc non sequitur ex hoc quod sit unus homo : quia non est divisus a persona Filii Dei, in cuius singularitatem est unitus.
Et si tu obicis, Christus secundum quod homo, aut est unus homo, aut plures homines : sed non plures : ergo unus. Dico, quod non valet, eo quod unum aliter et aliter accipitur. In prima enim accipitur unum, prout opponitur ad existens in coniunctione ad aliud : et in secunda accipitur, prout opponitur pluribus. Et est instantia, pes Pauli non est unus. Probatio. Pes Pauli non est divisus ab aliis : ergo pes Pauli non est per se unus. Contra : pes Pauli non est unus per se : ergo est plures. Unde patet, quod in proposito in quo est unio huius hominis in Filium Dei, non valet huiusmodi processus. Si autem etiam concederetur, quod Christus esset unus homo, prout unum opponitur pluribus, non sequeretur ulterius, quod esset homo singularis, eo quod ipse communicavit personae divinae, et humana singularitate non est singularis, sed potius divina personalitate singularis est.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, Christus, in quantum homo, est per se unum, sicut iam ostensum est : quia persona interpretatur per hoc quod dico per se unum : unum autem oppositum est communicabilitati et pluralitati. Sed obiectio procedit ac si pluralitati tantum opponatur : sic enim secundum quod opponitur pluralitati, supra probatum est, quod est unum, et non duo : sed non ut existens : quia sic subsistit in divina persona.
Ad aliud dicendum, quod si concederetur, quod Christus secundum quod homo esset persona : et ly secundum quod notaret causam vel naturae conditionem, sequeretur quod esset duae personae. Probatio. Christus enim secundum quod Deus, est persona, et secundum quod homo esset persona : et quod ipse est secundum quod Deus, non est ipse secundum quod homo. Probatio. Secundum quod homo creavit stellas, et est aeternus, falsum est : secundum quod Deus dormivit et comedit, falsum est : ergo quod ipse est secundum quod Deus, non est ipse secundum homo : igitur sequeretur quod ipse esset personae duae. Ita dico si ly secundum quod notaret causam vel naturae conditionem. Et hoc est magnum inconveniens : quia haeresis est. Probatio. Sit Christus duae personae : scriptum est, quod Pater dedit illi homini nomen quod est supra omne nomen, et dicit Augustinus, ut scilicet Deus vocetur, et sit : ut omnis lingua confiteatur ei, quia Christus in gloria est Dei Patris. Ergo quatuor personae essent in gloria Dei : et sic sequeretur quaternitas in divinis, quae est haeresis cuiusdam Leporini monachi gallici, temporibus Leonis Papae reprobata. Alia haeresis sequitur secundum Boetium, scilicet quod si ipse est duae personae, non est unio facta in persona : nec iterum est unio facta in natura : ergo nulla unio facta est in Christo : et sic ille homo est nudus homo. Et haec fuit haeresis Nestorii et Eutychetis, ab Ambrosio et Cassiano confutata, et ab eodem Leone Papa tertio reprobata, et in concilio Nicaeno condemnata. Igitur patet quantum inconveniens est concedere, quod Christus in eo quod homo, sit persona, ita quod ly secundum quod exprimat causam vel naturae proprietatem seu conditionem.
Ad aliud dicendum, quod Christus in eo quod homo est aliquid, quia hic homo : sed non sequitur, quod sit persona : quia hoc aliquid, id est, homo non habet personae incommunicabilitatem triplicem, quam supra in distinctione quinta notavimus in fine.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Christus secundum quod homo sit individuum ? Dicendum in eodem sensu, quod non : quia individuum dicitur significare quod in se est unum, et sua singularitate est ab aliis divisum : et ita omnia individua incommunicabilitatem personae includunt in suo intellectu, licet non habeant in se quod sint supposita rationalis naturae.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod ipsa individuantia si vis fiat in individuantibus, non habet in eo quod homo : principium enim individuantium est personae singularitas, hoc est, proprietas personalis, a qua persona persona est : et hoc non habet in eo quod homo, sed in eo quod Filius Dei : sed hoc est verum, quod ipse ens homo habet illam collectionem individuantium : et in eo quod homo habet aliqua quae non in alio inveniuntur : sed illa non complent singularitatem individuationis eius.
Ad aliud dicendum, quod Christus in eo quod homo est aliquid post speciem et sub specie hominis : sed non est tantum hoc, imo etiam est Filius Dei : et ideo non sequitur, quod quidquid est post speciem in ipso, sit de individuantibus in specie illa.
Praeterea, haec propositio Boetii, quod species est totum esse individuorum, non est vera nisi de his individuis quae supponuntur speciei in natura una. Christus autem supponitur in duabus naturis et tribus substantiis. ut supra dictum est.
Ad id quod ulterius quaeritur, utrum Christus in eo quod homo vel secundum quod homo, sit suppositum, potest concedi : etiamsi secundum quod dicit causam vel conditionem naturae. Tamen Magister videtur velle, quod non sit absolute concedendum : quia quaestio sua talis est, si Christus secundum quod homo sit persona, vel etiam sit aliquid ? et videtur suam distinctionem retorquere ad utramque partem quaestionis. Si igitur concedatur, quod sine dubio suppositum et individuum et persona non convertuntur secundum intentiones nominum, licet suppositum et individuum secundum supposita convertantur.
Si, inquam, concedatur, respondendum est ad id quod contra obicitur, quod intellectus auctoritatis Damasceni non est ille qui ponitur : sed quod non sit communis species, prout species dicit formam totius praedicabilem de toto : quia ita non fit in Domino Iesu aliqua forma totius, in qua uniatur divinitas et humanitas, sicut corpus et anima in homine. Supra enim habitum est, quod inexplicabilis est istius compositionis ratio, quae non est partium unio. Sed non intendit Damascenus, quod Christus in eo quod homo, non sit vere in specie homo : quia hoc supra habitum est in verbis suis, quod ipse homoousios matri, ex eo quod illae duae naturae non compositae sunt respectu tertiae : quia si essent compositae respectu tertiae, tunc Christus nec homo esset, nec Deus : sicut homo nec corpus est, nec anima.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio in Christo non tenet, nec posita est a Boetio nisi de illis quae sunt in natura tantum una.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur Christus esse suppositum hominis, non excluditur natura divina, nec excluditur suppositum divinae naturae ; quia Christus est unum suppositum quod vere subicitur utrique naturae.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod Christus est unum suppositum : sed non valet, si ulterius inferatur : ergo est unius naturae suppositum : et procedit ab insufficienti : quia aut unum suppositum est unius naturae : vel plurium unitatum supposito.
Ad id quod ulterius quaeritur de re naturae humanae, concedo etiam hoc in omni sensu.
Ad id autem quod obicitur in contrarium, quod res naturae alicuius est hypostasis incommunicabilis, etc., bene concedo : quia res huius naturae est incommunicabilis : sed non a propria singularitate, sed singularitate personae divinae. Et hoc non impedit quin vere sit res naturae istius : unio enim nihil aufert de inventis, sed confert multa bona.
Ad hoc autem quod ulterius proponitur, utrum secundum quod homo sit communicabilis et communicet ? Dicendum, quod si ly secundum quod notet causam vel conditionem natura assumptibilis et unibilis, vera est locutio illa. Si autem exprimat unitatem personae, falsa est. Si autem in verissimo sensu concedatur : non valet ulterius : ergo non est res naturae : quia res naturae de suo intellectu non habet incommunicabilitatem. Et est in argumento fallacia consequentis. E contrario enim valet, non est res naturae : ergo incommunicabile non est : quia res naturae sequitur ad incommunicabile : et non e contrario.
ARTICULUS II.
Quae sunt de distinctione eius quod est secundum quod.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister, ibi, A, sub finem : Secundum enim habet multiplicem rationem.
Hic ponit Magister quatuor quae ponit ly secundum quod, scilicet conditionem sive proprietatem, unitatem personae, habitum, et causam. Et quaeritur, Quae sint exempla istius divisionis ?
Et dicendum, quod notat conditionem pro proprietate, quando ponitur cum dictione significante alteram naturarum in ipso, et sequitur aliquid quod est proprium illi naturae : ut cum dicitur, Christus secundum quod Deus est bonus, vel secundum quod Deus est increatus, et huiusmodi quae denotant proprietates soli Deo convenientes. Et ab altera parte cum humana positum natura, infert proprietates consequentes illam : ut, Christus secundum quod homo est risibile, et animal disciplinae perceptibile, et rationalis, et corporeus, et mortalis, et huiusmodi. Secundum hoc nota regulam, quod quidquid praedicatur de subiecto aliquo cui adiungitur haec dictio secundum quod, vel in eo quod, in hoc sensu accepta, aut est diffinitio subiecti, aut pars diffinitionis, aut propria passio quae vocatur accidens per se inhaerens, aut effectus immediatus, aut causa illius immediata. Et exempla istius sunt haec per ordinem enumerationis, Christus secundum quod homo est animal rationale mortale, et est animal, et risibile : et Christus secundum quod interfectus est interiit : et Christus secundum quod homo, genitus est generatione temporali.
Aliquando autem notat unitatem vel unionem naturae : et hoc specialiter in Christo, ut cum dicitur, Christus secundum quod homo, creavit stellas : Christus secundum quod Deus, mortuus est in cruce. Ibi enim non notat secundum quod, quod ex forma eius cui adiungitur possit inferri illud praedicatum, sed potius quod virtute unionis factae in hypostasi talia praedicata subiecto attribuantur.
Tertia significatio vel consignificatio eius quod est secundum quod, est quod notat habitum : et huius exemplum est ad Philippenses, ii, 8 : Habitu inventus est ut homo. Et est sensus, quod Christus ut homo, id est, secundum quod homo, est inventus habitu, id est, quod humana natura quamdam similitudinem habet in eo, sicut supra est expositum in distinctione sexta. Sed planius exemplum est, quod ut homo fuit calceatus, et secundum quod homo fuit vestitus : quia huiusmodi habitus convenit ei gratia hominis, et non gratia Dei : et in illa significatione habitus, Christus secundum quod homo est sanctus, pulcher, formosus prae filiis hominum : diffusa est gratia in labiis suis, et sic de aliis, quia habere multis modis dicitur secundum omnia illa quae nobis adveniunt, ut habemus ea, ut supra, distinctione VI, dixit Augustinus.
In quarta significatione denotat causam : et quia quatuor sunt causae, potest notare omnes illas : ut efficientem notat, cum dicitur, Christus secundum quod homo, meruit sibi et nobis. Formalem, ut Christus secundum quod homo, est rationalis. Materialem, ut Christus secundum quod homo, est ex corpore et anima. Finalem, ut Christus secundum quod homo, est finis omnium creaturarum, vel dignissima creaturarum : vel secundum quod homo, venit propter nos. Ex parte autem Dei potest notare efficientem, ut Christus secundum quod Deus, potestatem habet ponendi animam suam, et iterum sumendi eam : et quasi formalem, ut Christus secundum quod Deus, est suppositum naturae divinae : materialem autem non notat umquam, nec quasi materialem : quia divinitas non est dicenda materia : et quod materiae simile est, etiam imperfectum est. Finalem autem notat, ut cum dicitur, Christus secundum quod Deus, est ad quem omnia referuntur, et propter quem sunt et fiunt omnia.
Ex ista distinctione facile est solvere ea quae quidam hic quaerunt, scilicet utrum Christus secundum quod homo sit Deus : et si secundum quod Deus, est iste homo : vel secundum quod iste homo est, sit Deus, vel Creator, vel aliquod huiusmodi ? quae quia leve est solvere, pertransimus.
B. Etsi Christus secundum quod homo dicatur substantia rationalis, non inde tamen sequitur, quod persona sit secundum quod homo.
ARTICULUS III.
An instantia Magistri valeat in diffinitione personae ?
Deinde quaeritur de instantia quam fecit Magister in Littera, ibi, B : Nam et modo anima Christi est substantia rationalis, etc.
Non enim videtur valere : quia
- Substantia hinc inde aequivoce sumitur : quia anima Christi est substantia sicut forma, cum dicitur, persona est substantia rationalis naturae, et sumitur substantia pro substantia composita prima, quae proprie et principaliter, et maxime dicitur, ut aliquis homo, vel aliqua substantia rationalis naturae : ergo est persona : ex quo non valet instantia.
- Praeterea, Magister non grammatice videtur interpretatus esse personam : quia si diceretur quasi per se sonans, deberet media corripi sive breviari in nomine quod est persona : quia in verbo sonans prima brevis est. Probatio huius est in compositione consonum et absonum.
Solutio. Dicendum, quod in veritate instantia Magistri non constat quoad intellectum substantiae : sed intendit ostendere, quod ea quae posita sunt, non sufficiunt ad diffinitionem personae : quia persona non diffinitur sufficienter, cum dicitur, quod est substantia rationalis naturae, nisi addatur individua : et tunc non convenit huic homini, secundum quod homo, in illo sensu quo ly secundum quod notat causam vel naturae conditionem : quia tunc individuum ponit triplicem incommunicabilitatem, quia dicit incommunicabile pluribus, et incommunicabile per oppositionem ad communicabilitatem partis in compositione, et incommunicabile per oppositionem communicabilitatis per assumptionem in singularitatem alterius, sicut supra expositum est.
Ad aliud dicendum, quod duplex est interpretatio nominis. Una quae sequitur sonum syllabarum positarum in dictione, vel etiam convenientiam litterarum : ut cum dicitur lapis laedens pedem, petra pede trita : et non oportet, quod in talibus interpretationibus interpretatum sequatur naturam interpretantium : et ita loquitur hic Magister. Alia est interpretatio secundum nominis significatum : sicut dicimus compositum significationem trahere a suis componentibus : et sic componitur persona a per se, et unum, quasi per se una. Unde patet, quod Christus in quantum homo non est per se unus : et ideo non est persona in quantum homo.
C. Alia probatio, quod Christus sit persona secundum quod homo.
ARTICULUS IV.
An Filius Dei sit praedestinatus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Christus secundum quod homo praedestinatus est ut sit Dei Filius, etc.
Gratia huius incidit hic quaestio de praedestinatione ut Filii Dei : de qua breviter quaeramus tria, scilicet utrum Filius Dei sit praedestinatus ?
Secundo, utrum Filius Dei sit praedestinatus esse Filius Dei ?
Tertio, utrum Filius Dei praedestinatus est esse homo ?
Ad primum obicitur sic :
- Dicit Augustinus et supra habita est auctoritas, quod talis fuit illa unio, quae Deum faceret hominem, et hominem Deum : ut omnia quae vere dicuntur de homine, dicantur de Deo, et e converso : ergo cum haec sit vera, Filius Dei est homo, et homo est praedestinatus : videtur sequi propter regulam antepraedicamentalem Augustini, quod Filius Dei sit praedestinatus.
- Item, secundum opinionem secundam Christus non est nisi unum solum suppositum : sed de hoc supposito verum est dicere, quod est praedestinatum : ergo Filius Dei est praedestinatus.
- Si dicatur, quod hoc non valet, quia Filius Dei non nominat aliquid nisi quod est aeternum : praedestinatio autem passiva non est nisi temporalium rerum. Contra : Video quod haec conceditur, Filius Dei mittitur, Filius Dei datur, sicut probatur in libro I Sententiarum : sed mittitur et datur tempus connotant secundum actum, quia non ab aeterno Deo conveniunt : praedestinari autem non connotat tempus : ergo videtur, quod multo magis debeat concedi, Filius Dei est praedestinatus, quam Filius Dei est missus.
- Item, in aliis praedestinatis video, quod non oportet addere secundum quod : dicimus enim simpliciter, quod Petrus praedestinatus sit et Paulus : ergo videtur, quod nec in Christo addere oportet ergo simpliciter potest dici, Filius Dei est praedestinatus.
- Item, praedestinatio proprie personae est, et non naturae : non enim dicimus, quod corpus Petri praedestinatum sit, nec anima eius, sed ipse Petrus : ergo cum secundum Sanctorum dicta Christus sit praedestinatus, praedestinatio convenit ei in quantum est persona : sed in quantum est persona, est Filius Dei ergo videtur, quod Filius Dei est praedestinatus.
- Item, posito aliquo subiecto, non oportet quod praedicatum reddatur ei per se, nisi fiat reduplicatio circa subiectum illud : ut cum dico, homo, de ipso possum praedicare id quod per se convenit, et id quod convenit per aliud, et id quod convenit per accidens. Est enim homo animal rationale, mortale : et homo est corpus animatum, quod non convenit per se, sed in quantum animal et homo est albus, quod convenit per accidens : ergo videtur similiter, quod cum Filius Dei sit quoddam subiectum, quod potest de ipso vere praedicari quod convenit ei per aliud : sed per hoc quod est homo, convenit ei esse praedestinatum : ergo simpliciter possum concedere, Filius Dei est praedestinatus.
- Item, alia praedicata quae conveniunt sibi in quantum homo, possum praedicare simpliciter de ipso, sicut natus, et passus, et mortuus : ergo videtur, quod illud simpliciter concedendum est, quod Filius Dei est praedestinatus.
Sed contra :
- Filius Dei est aeternus : nullum aeternum potest esse praedestinatum ergo Filius Dei non potest esse praedestinatus.
- Item, Filius Dei est praedestinans : praedestinans autem numquam potest esse praedestinatum : ergo Filius Dei non potest esse praedestinatus.
Quod concedimus, dicentes ad primum, quod talis est unio, etc., hoc intelligitur in his quae in suo intellectu non habent rationem oppositionis ad Filium Dei : sicut factus, creatus, creatura, praedestinatus, recens, et huiusmodi : haec enim omnia etiam de homine illo non dicuntur gratia personae vel suppositi, sed gratia naturae humanae, sicut supra patuit in explanatione secundae opinionis, ubi dicitur Christus praedestinatus, secundum quod est in natura humana.
Ad aliud dicendum, quod suppositum illud sicut nec persona, est praedestinatum nisi gratia naturae humanae.
Ad id quod contra obicitur de missione, dicendum quod non est simile quia missio in se habet aeternum et temporale : et per temporale tamen determinatur, sicut dicit Augustinus, quod mitti est cognosci quod ab alio sit : sed praedestinatio non claudit in se aeternum secundum quod est passiva, sed temporale tantum : unde missio Filii non praecedit mitti, sicut praedestinatio praecedit praedestinatum.
Ad aliud dicendum, quod in aliis non oportet addere : quia forma illorum nihil significat oppositum praedestinationi quia forma illorum dicit illud quod non est ab aeterno : et ideo determinatio clauditur in intellectu eorum. In Filio autem Dei totum oppositum est : quia contrarium praedestinationi clauditur in intellectu Filii Dei.
Ad aliud dicendum, quod praedestinatio personae est, sed non gratia personae, quinimo est gratia naturae in persona : quia gratia illius temporalis est persona, vel aeterna. Unde in aliis in quibus utrumque temporale est, scilicet natura, et persona, non est oppositio formae subiecti ad praedicatum : sed in Christo non convenit gratia personae, sed gratia naturae temporalis : et ideo oportet addere determinationem.
Ad aliud dicendum, quod licet praedicatum non semper per se reddatur subiecto, tamen numquam aptatur ei praedicatum quod oppositum est ei, nisi aliqua determinatio addatur, gratia cuius convenit ei. Sic autem est in proposito, quod praedicatum oppositionem habet ad subiectum : et ideo oportet apponere determinationem alterius naturae, gratia cuius ea quae opposita sunt in se, conveniunt in Christo propter unionem duarum naturarum factam in persona aeterna.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de quibusdam aliis praedicatis, quae non habent oppositionem ad subiectum, ut dictum est : et de illis quae ex se oppositionem exprimunt, puta, nasci, pati, mori, non conveniunt supposito nisi gratia naturae, et ideo sunt naturae per se et immediate, et personae per consequens : creari autem, et esse recentem, et esse praedestinatum conveniunt personae ratione suppositi : et ideo non est simile.
ARTICULUS V.
An Filius Dei sit praedestinatus esse Dei Filius ?
Secundo quaeritur, utrum Filius Dei sit praedestinatus esse Filius Dei ?
Videtur, quod sic : quia
- Hic homo est praedestinatus ut sit Filius Dei : et hic homo est Filius Dei : ergo hic homo est praedestinatus ut sit Filius Dei : ergo Filius Dei est praedestinatus ut sit Filius Dei.
- Item, Damascenus dicit, quod naturae Christi sibi invicem sua communicant idiomata, id est, proprietates : sed una proprietatum est praedestinatio ut sit Filius Dei : ergo haec communicatur Filio Dei : ergo Filius Dei est praedestinatus ut sit Filius Dei.
Sed contra :
- Compositio importata per ly est, cum dicitur, Filius Dei est praedestinatus ut sit Filius Dei, ex utraque parte habet oppositionem, scilicet ex parte subiecti, et ex parte determinationis praedicari : ergo illa falsior est quam prima, haec scilicet, Filius Dei est praedestinatus.
- Item, nihil praedestinatur ad id quod est aeternum : ergo nihil praedestinatur ad hoc. Probatio primae (quia secunda patet se patet) : quia dicit Augustinus, quod praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti, et gloriae in futuro : sed nec gratia ut praesens, nec gloria in futuro nobis est aeterna : ergo cum omnis praedestinatio sit ad hoc, non praedestinatur aliquid ad aeternum : ergo constat prima : et sic sequitur conclusio.
Solutio. Dicendum, quod haec est falsa, meo iudicio, Filius Dei est praedestinatus ut sit Filius Dei, et falsior quam prior.
Ad argumentum primum dicendum est (ut supra) quod licet hic homo sit praedestinatus, non sequitur hoc de Filio Dei : quia in significato nominis, cum dicitur, hic homo, clauditur illud, gratia cuius Filio Dei praedestinatio convenit : non autem cum dicitur, Filius Dei, etc.
Ad aliud dicendum, ut prius, quod illa idiomata quae non per se sunt hypostasis, sed per prius sunt naturae, et habent in se rationem oppositionis ad subiectum, non communicantur sine determinatione : tamen nota, quod in ratione quae ad oppositum ultimo est inducta, etiam peccatum est : quia non tenet nisi de his praedestinatis in quibus gratia praeparata est habitus ipsos reddens bonos, et opera eorum faciens bona et meritoria : in Christo autem est gratia unionis ad esse, et praeparatur ei ut ipse homo sit aeternus Filio Dei : sed tamen hoc non praeparatur Filio Dei, quia ipse ab aeterno fuit hoc.
ARTICULUS VI.
An concedendum sit, quod Filius Dei praedestinatus est esse homo ?
Tertio quaeritur, utrum concedendum, quod Filius Dei est praedestinatus esse homo ?
Videtur quod non : quia
- Praedestinatio virtute praepositionis prae notat ordinem antecessionis respectu praedestinati : si igitur Filius Dei sit praedestinatus, oporteret quod aliquid prius esset Filio Dei, quod falsum est.
- Item, nihil praedestinatur nisi ad gratiam, vel ad gloriam, vel ad alterum illorum : Filio autem Dei nulla gratia praeparatur : non enim fit et gratia per unionem ad hominem, sed potius e converso : ergo videtur, quod Filius Dei non sit praedestinatus esse homo in tempore.
Sed contra :
- In Littera supra habitum est, quod praedestinatum est quod Filius Dei esset homo in tempore : ergo videtur, quod Filius Dei praedestinatus est esse homo.
- Praeterea, Filius Dei est homo : aut ergo hoc ab aeterno est verum, aut non. Si sic : ergo ab aeterno verum est quod Filius Dei sit homo, quod falsum est. Si in tempore est verificatum : ergo ante fuit praevisum ut fieret : aut ergo ut fieret per gratiam, aut per naturam. Non per naturam : ergo per gratiam : sed nulla gratia datur in tempore, quae ante non praeparatur : ergo praevisum est et praeparatum per gratiam ut Filius Dei sit homo iste praedestinatus : ergo ante incarnationem Filius Dei praedestinatus est esse homo.
Solutio. Dicendum, quod haec est duplex, Filius Dei praedestinatus est esse homo, ex eo quod ly praedestinatus potest determinare compositionem ex parte subiecti, vel ex parte praedicati. Si determinat eam ex parte praedicati, vera est : quia Filium Dei esse hominem praedestinatum est. Si autem determinat ex parte subiecti, sic notabit antecessionem ad subiectum, et sic falsa est. Quidam tamen dicunt, quod alia de causa est duplex, scilicet ex eo quod ly praedestinatus potest esse nomen, vel participium : et si sit nomen, dicunt quod est adiectivum huius quod dico, homo : et si sit participium, tunc dicunt eam esse falsam. Sed hoc nihil est : quia si sit nomen, tunc nihil est dictum, quod Filius Dei praedestinatus est esse homo : sicut nihil est dictum, Filius Dei est esse homo, quin incongrua est locutio : unde prima distinctio melior est.
Ad id ergo quod obicitur contra, dicendum quod si ly praedestinatus determinet compositionem ante et post, tunc notabit antecessionem non respectu Filii Dei secundum se, sed potius respectu hominis esse.
Et per hoc patet etiam solutio ad secundum.
ARTICULUS VII.
An Christus sit praedestinatus ut sit hic homo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Christus secundum quod homo praedestinatus est ut sit Dei Filius, etc.
Per hoc enim haec videtur a Magistro concedi, hic homo vel Christus ens homo praedestinatus est ut sit Filius Dei : et videtur haec falsa esse, hic homo vel homo praedestinatus est ut sit Filius Dei : nihil enim praedestinatum quod non ab aeterno sit praedestinatum : si ergo haec est vera, Christus secundum hominem vel humanam naturam est praedestinatus, videtur quod ante incarnationem fuit vera : sicut etiam haec vera dicitur esse, Petrus ab aeterno praedestinatus est vel fuit praedestinatus.
Sed contra :
Cum dicitur, Hic homo ante incarnationem est praedestinatus, hic homo supponit eo quod supplet vicem verbi praeteriti temporis, sicut cum dicitur, Hic homo est amatus. Regula autem est, quod terminus supponens verbo praeteriti temporis, supponit pro praesenti vel pro praeterito si debeat locutio esse vera. Sequitur enim, Hic est amatus, vel homo est amatus : ergo homo qui est vel fuit, est amatus : ergo a simili, si Christus est praedestinatus, videtur quod aut homo qui est, aut qui fuit : et cum pro utroque falsa sit, videtur locutio simpliciter esse falsa. Et haec obiectio generalis est de omnibus praedestinatis.
Solutio. Dicendum, quod hoc non sequitur cum verbis pertinentibus ad actum animae, vel notantibus formam : quia illa habent vim ampliandi : non enim sequitur, cogitatum est de homine : ergo de homine qui est, vel qui fuit : nec sequitur, homo potest vel potuit esse : ergo homo qui est, vel qui fuit. Similiter est hoc quod dico, quod praedestinatus pertinet ad actum intellectus et voluntatis divinae : quia esse praedestinatum est esse praevisum ad gratiam et gloriam : et ideo non sequitur, quod sit de eo qui est vel fuit : sed sufficit ei, quod futurus sit.
ARTICULUS VIII.
An Christus sit praedestinatus ad gratiam infinitam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa finem : Ut autem ipse ens homo sit Dei Filius, per gratiam habet.
Ex hoc enim videtur, quod ad gratiam sit praedestinatus, et videtur quod ad gratiam infinitam.
- Ioan. III, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Quod autem non est ad mensuram, hoc est infinitum : ergo videtur, quod ipse praedestinatus sit ad gratiam infinitam.
- Item : Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Cum autem nulla gratia sit in ipso nisi praeparata ab aeterno, videtur esse praedestinatus ad plenitudinem gratiae, de cuius plenitudine nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
- Item, Glossa super illud Apostoli, ad Roman. VIII, 23 : Adoptionem filiorum Dei exspectantes, etc. Nullum maius donum posset Deus praedestinare homini, quam ut Verbum suum per quod omnia creavit, caput faceret illis, et ipsos tamquam membra capitis. Ergo praedestinatus est ad hoc, quod sit caput Ecclesiae : sed caput influit sensum et motum : ergo Christus dat plenitudinem gratiae : hoc autem non potest facere nisi ex plenitudine divina, quia fides et gratia a nulla creatura possunt esse : ergo hic homo praedestinatus est ad gratiam infinitam.
Sed contra :
- Gratia infinita est gratia increata, quia nihil infinitum est nisi increatum : sed increatum est aeternum : quod autem aeternum est, nihil praecedit : ergo illam gratiam nihil praecedit. Omne autem quod praedestinatione praeparatur, praecedit praedestinatio : ergo praedestinatio non praeparat huic homini gratiam infinitam vel increatum.
- Item, praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti, et gloriae in futuro : ergo et gratia et gloria praeparata, ex praedestinatione habent conditionem ex differentia temporis consignata : aeternum autem et infinitum nullam habent talem temporis conditionem : ergo praedestinatio non praeparat gratiam aeternam vel infinitam.
Solutio. Dicendum, quod omnis gratia quae habetur a Christo homine secundum quod praedestinatus, praedestinata est secum et praeparata sibi, et est creata in tempore : quia ipse non est praedestinatus nisi in quantum homo, ut prius probatum est : et haec gratia est duplex, scilicet unionis, et habitus. Unionis autem iterum est duplex, scilicet prima, et consequens. Prima est, ut vere sit Filius Dei, et unio creata sit quae media est inter hominem et Filium Dei, et naturam humanam et naturam divinam, ut supra probatum est : quia est relatio se tenens secundum rem ex parte uniti quod creatum est. Et ad hanc gratiam sequitur multiplex alia gratia, scilicet quod sit caput, quod sit Deus, quod sit influens Ecclesiae sensum et motum : quia licet infinita et aeterna sint in se, tamen relatio hominis ad illa, non est nisi per unionem in tempore factam : et sic in quantum huiusmodi sunt hominis, praeparata sunt et praedestinata, et non simpliciter : et hoc est quod intendit dicere Magister ex verbis Augustini : et per hoc patet solutio eorum quae primo obiciuntur in contrarium.
Gratia autem habitualis est caritas Christi, et virtutes aliae : et ad has consequens gratia est meritum Christi, et huiusmodi.
Et per hanc distinctionem patet solutio ad omnia quaesita.
Sunt tamen qui hoc dicunt, quod nulla gratia infinita praedestinata est in Christo, et dicunt quod Christus est caput Ecclesiae dupliciter, scilicet in conformitate naturae : et sic non influit nisi per meritum, scilicet quia meruit Ecclesiae gratiam : et est unum caput cum Patre et Spiritu sancto, et sic influit : et hoc non praedestinatum esse Christo dicunt.
Sed contra : Hic homo habet influere sensum et motum, et non ab aeterno : ergo in tempore : et nihil habet in tempore nisi quod est ei praeparatum ab aeterno : ergo ab aeterno est ei hoc praedestinatum.
Praeterea, in Littera saepe habetur quod praedestinatum est ut esset Deus naturaliter et vere, et ut esset Filius Dei : unde patet illam opinionem esse falsam. Licet enim aeternum non incipiat in se, tamen iste incepit esse aeternum, id est, id quod aeternum et infinitum : unde etiam ista conceditur, quod iste puer creavit stellas : et hoc (quia gratiam habuit) sine dubio praedestinatum fuit antequam gratiam haberet.
D. An Christus sit adoptivus filius secundum quod homo, vel alio modo ?
ARTICULUS IX.
An Christus sit filius adoptivus ?
Si vero quaeritur, An Christus sit adoptivus filius, etc.
Hic incipit illa pars quae est de quaestione illa, utrum Christus sit adoptivus filius.
Et dividitur in partes duas :
in quarum prima ostendit, quod Christus non sit adoptivus, sed natura filius.
In secunda obicit in contrarium et solvit, ibi, E : Sed ad hoc opponitur, etc.
Ante Litteram oportet hic duo quaerere, scilicet quid sit adoptio in divinis ?
Et, utrum Deo conveniat aliquid adoptare ?
Ad primum proceditur sic :
Adoptio a viris perfecta sic describitur : Est extraneae personae in filium, vel nepotem, vel deinceps assumptio legitima.
Sed iuxta hanc diffinitionem videtur non esse adoptio in divinis : quia
- Secundum Deum non est aliquis extraneus Deo : ergo videtur quod nullus adoptatur.
- Item, pater adoptivus non producit filium adoptivum ad esse : sed Deus nos omnes producit ad esse : ergo non potest esse pater adoptivus.
Praeterea, cum adoptio duobus modis fiat per leges, scilicet quando aliquis qui sui iuris est, adoptatur in filium, et transit in tutelam et dominium adoptatoris, et similiter filii si quos habet : quae adoptio dicitur arrogatio. Alia fit adoptio eius qui non est sui iuris, sed adhuc sub gubernatione naturalis patris : et ille non transit ad dominium adoptatoris.
Quaeritur, utrum utroque modo possit esse in divinis ?
Videtur quod sic : quia omnes adoptamur, sive simus nostri iuris, sive non : ergo videtur, quod utroque modo sit in divinis.
Sed contra :
Adoptatus simplici adoptione non transit in regimen patris adoptantis : sed omnes adoptati a Deo transeunt in disciplinam et gubernationem Dei : ergo non est in divinis adoptio. Probatio mediae. Ad Hebr. XII, 7 et 8 : Quis filius quem non corripit pater ? Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis.
Item, ad Roman. VIII, 15 : Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). Ergo videtur ex quo omnes transimus in dominium Dei per adoptionem, quod non sit ibi adoptio simplex : sed arrogatio tantum.
Praeterea, quaeritur de hoc quod dicit : Assumptio legitima.
Videtur enim eo ipso assumere, quod creat nos : quia
- Creat in nobis lumen vultus sui, quod est imago in anima nostra : ergo videtur, quod ex creatione sumit nos in filios.
- Praeterea, Sancti dicunt, quod sumus filii Dei ex creatione, et non naturales filii : ergo sumus filii adoptivi.
Sed contra :
- Adoptio non fit nisi de consensu liberi arbitrii, non enim compellit nolentes, ut dicit Damascenus. Ex creatione autem non habemus usum liberi arbitrii : ergo videtur, quod non sumus filii adoptivi ex creatione.
- Praeterea, Spiritus adoptionis distinguitur a Spiritu servitutis, ut prius patuit in auctoritate inducta : sed Spiritus adoptionis est in gratia gratum faciente quam non habemus a natura : ergo videtur, quod non a natura sumus filii adoptionis.
- Item, Apostolus, ad Roman. VIII, 17, infert postquam locutus est de Spiritu adoptionis qui facit filios : Si autem filii, et haeredes : haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Constat autem, quod non ex creatione sumus haeredes : ergo videtur, quod non ex creatione sumus adoptati.
Praeterea, quae est legitima assumptio ?
Si illa est quae fit secundum leges : illa fit de consensu principis, si est arrogatio : vel de consensu senatus, quando est adoptio simplex : nihil autem simile est in divinis : ergo videtur, quod quoad hoc non valet diffinitio.
Item, Augustinus dicit, quod per filium naturalem adoptantur filii gratiae et hoc modo non fit adoptio legitima imo adoptat pater sine filio : ergo videtur, quod adoptio in divinis non fit ad similitudinem legalis adoptionis.
Solutio. Dicendum, quod in parte adoptio divina similis est legali, et in parte dissimilis. Quoad hoc enim, quod adoptio fit per favorem adoptantis specialem ad adoptatum, et quod adoptatus arrogatione transit in potestatem patris adoptivi, et quoad ius aliquod in haereditate percipienda secundum filii portionem adoptivi simile est. Quoad hoc autem, quod pater adoptivus adoptivo filio non tenetur dare nisi quartam partem bonorum : et quoad hoc, quod est extraneus ab eo, ita quod ipse non conduxit eum ad esse, est aliquantulum dissimile.
Dicendum ergo ad primum, quod omnes adoptamur in filios propter haereditatis beatitudinem patris nostri adoptantis. Unde in Psalmo CLXI, 6 : Clamavi ad te, Domine : dixi : tu. es spes mea, portio mea in terra viventium. Et alibi, Psal. XV, 6 : Funes ceciderunt mihi in praeclaris. Et, Baruch : O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius !
Ad primum ergo dicendum, quod extraneus Deo nullus est : quia extraneus in sacra Scriptura notat in alienationem vitii, sicut dicitur in Psalmo XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, etc. Unde, Act. XVII, 28, dixit Paulus : Ipsius enim et genus sumus. Sed tamen non sumus filii per naturam : ideo adoptari possumus.
Ad aliud dicendum, quod licet nos Deus ad esse conducat, tamen non generando conducit ad esse : et ideo non sumus de sua substantia, et ideo possumus adoptari.
Ad aliud dicendum, quod aliquid simile invenitur utrique adoptioni quoad hoc, quod quidam per adoptionis gratiam in specialiorem potestatem transeunt Dei adoptantis, sicut religiosi qui quasi arrogantur, eo quod faciunt se primo mancipatos per illud quod habetur, Deuteron. XXXIII, 9, de Levi : Qui dixit patri suo, et matri suae : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos. Alii vero remanentes in saeculo, in cura et sollicitudine huius vitae, magis habent aliquod simile adoptioni simplici.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod omnes illi adoptantur, qui per testimonium gratiae adoptantis et Spiritus sancti possunt dicere in conscientia, Abba : quia illud testimonium exigitur, sicut dicit Apostolus, ad Roman. VIII, 16 et 17 : Ipse enim Spiritus testimonium reddet spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes : haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi.
Ad hoc quod quaeritur, utrum eo quod creamur simus adoptati ? Dicendum, quod non : quia sola similitudo imaginis non facit nos filios adoptivos, eo quod ex creatione nulla creatura habet unde posset iure transire in dominium patris : sed ex adoptione accipimus pignus spiritus, quo acquirimus ius in haereditatem et dominium patris. Nec tamen dico, quod exigatur usus liberi arbitrii : quia sic parvuli non haberent gratiam adoptionis.
Ad hoc autem quod obicitur, quod non compellit nolentem sive renitentem, dicendum quod compellere est vim inferre : et vis infertur, ubi est obstaculum resistens : sed in parvulis his etsi sit obstaculum originalis peccati, non tamen est resistens cum contrario conatu voluntatis : et ideo non est ibi compulsio.
Praeterea, ad hoc quod adoptentur, operantur passio Christi, et fides matris Ecclesiae : et talis adoptio fit ex nimia liberalitate principis adoptantis.
Ad hoc quod ulterius quaeritur, utrum sit de consensu principis ? Dicendum, quod non : quia ista adoptio est principis : non enim oportet, quod princeps quaerat consensum alterius vel senatus : unde etiam largiori manu fit ista adoptio, quam humana : quia fit ad totam haereditatem : et non ab eo qui careat filio, sed ab eo qui habet Unigenitum, et qui multos filios in gloriam domus suae adducit : nec fit ab eo qui alios non adoptaverit, sed ab eo qui omnes adoptavit : humanis enim legibus non potest adoptare habens liberos naturales propter penuriam quae contingit ex divisione haereditatis. Similiter non multos potest adoptare eadem de causa : et hoc obstaculum non est in divinis : et ideo omnes adoptari possumus singuli in haereditatem totam.
Ad id quod quaeritur, utrum fiat mediante filio per naturam ? Dicendum quod sic : Pater enim adoptat a proprietate : sed Filius nomen filiationis nobis communicat, et transfert in regnum haereditatis suae per ius adoptionis. Spiritus sanctus est quo ut pignore quodam adoptamur per caritatem quae filios facit.
Quod autem obicitur, quod secundum hoc non videtur esse legitima. Dicendum, quod legitima est adhuc : quia in humana adoptione aliud reformat pactum, ut dictum est, scilicet penuria quae contingit per divisionem haereditatis : sed hic quanto plures adoptantur, maior singulorum efficitur haereditas.
ARTICULUS X.
An Deo conveniat adoptare ?
Secundo quaeritur, utrum conveniat Deo adoptare ?
Videtur autem quod non : quia
- Adoptare non potest qui multos habet filios.
- Praeterea, adoptio concessa est pro consolatione filiorum amissorum : unde etiam mulieri conceditur in solatium pro filiis defunctis : ergo videtur, quod Deo non conveniat.
Sed contra :
Adoptare non potest qui generare non potest : sed Deus nos regenerat : ergo omnes adoptare potest, per locum a contrario sensu quo Iurisperiti in suis argumentis utuntur. Unde, Isa. LXVI, 9 : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ? dicit Dominus : si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus.
Solutio. Illud quaesitum iam supra determinatum est : quia Deus adoptare larga manu omnes potest, propter divitias sui patrimonii.
Ad hoc autem quod obicitur, dicendum quod haec adoptio non fit propter distinctionem filiorum, nisi dicamus quod fit ad restaurandam ruinam in caelo factam et in paradiso : sed hoc non erit conveniens nisi de illa adoptione qua adoptantur filii irae, de qua infra determinabitur : quia gratia adoptionis ad haereditatem competit omni creaturae rationali : nec ista gratia proprie est in solatium filiorum amissorum per peccatum : quia esset, etiamsi peccatum non esset, nisi accipiatur secundum accidens huius status peccati in quo sumus : sed potius ex magnificentia Imperatoris summi, et ex magnitudine haereditatis : et hoc videtur in Evangelio significari, ubi dicitur : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc,… ut impleatur domus mea.
ARTICULUS XI.
Utrum Christus dicatur Filius natura, ut Deus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Non autem sic dicitur Filius natura, ut dicitur Deus natura.
Hoc enim videtur falsum : quia Deus dicitur natura secundum deitatem : ergo sic dicitur Filius natura, ut Deus natura.
Ad hoc dicendum, quod Magister facit vim in modo : quia quando dicitur Deus natura, ablativus construitur in habitudine causae formalis. Cum autem dicitur Filius natura, construitur in duplici habitudine. Si enim Filius dicitur persona simplex sine assumpta humanitate, tunc ly natura construitur quasi in habitudine causae efficientis, secundum quod Philosophus dicit in quinto primae philosophiae, quod natura est ex qua pullulans pullulat primum. Si autem Filius sit persona in duabus naturis et tribus substantiis, sicut dicit secunda opinio, tunc Filius natura : eo quod est Filius filiatione aeterna quae est secundum naturam divinam : ipse enim persona est aeterna personalitate : et hoc innuit Magister cum dicit : Et tamen dicitur natura vel naturae Filius, quia naturaliter est Filius, eamdem scilicet habens naturam quam ille qui genuit. Sed in hoc est differentia, quod Christus homo habuit illam naturam per gratiam non adoptionis, sed unionis in esse hypostasis et personae quae per naturam Filius est : et ideo filiatio naturalis quasi transit ad hunc hominem, qui per se est in Filio Dei : transit autem per unionem factam in hypostasi.
ARTICULUS XII.
Qui sunt illi qui adoptantur, et an sint in peccato existentes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, sub finem : Quia cum nati fuerimus irae filii, per gratiam facti sumus filii Dei.
Ex hoc enim videtur, quod non adoptantur nisi qui sunt in peccato existentes.
Hoc etiam videtur, quia
- Non adoptantur, nisi qui vocantur : non vocantur autem, nisi qui removentur a peccatis, ut dicit Glossa super illud Apostoli, ad Roman. VIII, 30 : Quos praedestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et iustificavit. Sed contra : Peccatum potius videtur esse causativum irae, quam adoptionis : in humanis enim adoptionibus si aliquis offenderet aliquem, non adoptaret illum, sed potius eum qui obsecutus est ei.
- Praeterea, secundum hoc videtur, quod gratia adoptionis non competat Angelo in primo statu, nec etiam homini in statu innocentiae. Quod enim Angelo non competat, videtur : quia non adoptatur, qui iam est in domo : sed Angelus semper fuit in caelo, et ante confirmationem, et post : ergo videtur, quod per adoptionem non indigeat introduci.
- Praeterea, de homine etiam in statu innocentiae videtur, quod non indiguerit gratia adoptionis : quia peccatum quod ipsum elongaverat ab haereditate, nondum fecit. Sed contra : Ex nostro non possumus habere ius in haereditatem Dei, sed oportet quod ex suo munere gratiae acquiramus : sed hoc est adoptare, ius ex gratia nobis collata in Dei haereditatem acquirere : ergo adoptio competit et Angelo ante confirmationem, et similiter homini in statu innocentiae.
Solutio. Dicimus, quod gratia adoptionis quiddam habet per se, quiddam per accidens. Per se habet tria, scilicet statum non filii per naturam quem invenit in adoptato : habitum gratiae gratum facientis, qui habitus substantia est istius gratiae per quam fit adoptio : et tertium quod est effectus eius, et hoc est collatio sive acquisitio iuris in haereditatem Patris adoptantis : et penes haec tria sibi substantialia salvatur adoptio, tam in Angelo, quam in homine primo ante statum peccati : quartum habet per accidens, scilicet, stati peccati, in quo nascuntur, qui post peccatum adoptantur.
Dicendum ergo ad primum, quod non est simile de Deo et homine adoptante : nos enim obsequiis possumus praevenire affectum et favorem sive amorem et gratiam hominis adoptantis nos : quia non de suo obsequimur ei, sed de nostro : sed in Deo non est sic : quia non possumus ei obsequi nisi de suo : et ideo ipse gratia praevenit nos ut velimus : unde prius adoptat ipse, et nos adoptati incipimus obsequi.
Ad id quod obicitur de Angelo et homine primo, iam patuit solutio.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non est idem esse in caelo, ut in habitatione magis congrua secundum naturam, et habere ius in haereditatem regni. Primum enim concessum est Angelo per creationem : quia dicit Beda super illud Genes. I, 1 : In principio creavit Deus caelum et terram, quod per caelum intelligitur angelica natura, vel caelum empyreum quod statim ut est factum, sanctis Angelis est repletum. Secundum autem non datur nisi per gratiam adoptionis.
Et si obicitur, quod naturalia non demerentur : ergo si caelum empyreum est naturalis locus et datus ex creatione ipsis Angelis, diabolus debuit ibi remanere. Dicendum, quod naturalia quae sunt partes substantiae non amittimus, sicut partes animae et corporis : de illis enim dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Data daemonibus naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus : sed sunt integra splendidissima. Sunt alia naturalia congrua secundum statum innocentiae, vel gratiae, vel culpa : et illa mutantur in melius, et in peius : ut mundus datur homini in culpa existenti ad incolatum miseriae, tamen in quo mereri possit : paradisus autem statui innocentiae in locum deliciarum : et infernus damnatis : caelum autem empyreum creaturis exaltatis per gloriam.
E. Oppositio, quod sit adoptivus filius.
ARTICULUS XIII.
An Christus fuerit filius adoptivus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, post pauca : Filius Virginis dicitur, eo quod in Virgine hominem accepit in unitatem personae : et hoc fuit gratiae et non naturae.
Ex hoc videtur sequi, quod Christus fuit filius adoptivus :
- Gratia enim quae de non filio facit filium, est gratia adoptionis : sed gratia assumptionis de non filio facit filium : ergo est gratia adoptionis.
- Praeterea, quare non conceditur, quod Christus sit filius adoptivus ? Ex hoc enim, ut habitum est, non sequitur, quod ipse fuerit filius irae : quia hoc accidit gratiae adoptionis. Si dicas, quod oporteret ipsum prius non fuisse filium, et postea adoptari ut filius fieret : ipse autem factus est Filius Dei : hoc iterum non videtur impedire : quia ponamus hanc opinionem esse veram, quod Angeli creati sint in gratia, et non confirmati : sicut etiam de homine quidam dicunt, adhuc est verum, quod gratia adoptionis sunt filii et Angeli et homines : ergo videtur, quod hoc etiam accidit gratiae adoptionis, quod inveniat non filium illum quem facit filium : ergo videtur, quod non impediat quin possit dici filius adoptivus.
Solutio. Dicendum, quod in veritate, sicut obiectum est, illa accidunt gratiae adoptionis : sed quia est etiam in Christo homine existente ratio filiationis, et ideo non est dicendus adoptivus.
Ad hoc intelligendum nota, quod aliud est habere filiationem per se, et aliud habere ex dono. Qui habet filiationem Dei ex dono, cum illud donum non sit esse suum, non habet illam nisi ex adoptionis gratia quam dedit ei Deus. Per esse autem contingit habere duobus modis, scilicet per actum naturae qui est ad esse : sicut nos habemus naturalia nobis per generationem accipiendo a parentibus naturalia eorum : et ideo sumus filii eorum per naturam, et non per gratiam beneplaciti eorum : et hoc modo Filius Dei in quantum Filius Dei est Filius Dei Patris natura. Alio modo habetur per esse per identitatem et per unionem ad illum qui per naturam habet. Si enim ego sum unum tibi per esse personae tuae, quidquid tu habes per naturam, hoc etiam naturale est mihi : licet per unionem acceperimus, et non per actum naturae qui est generatio. Sic hic homo in quantum hic homo : ita quod ly in quantum dicat unionem, habet quod est filius natura : et tamen hic homo non est genitus de Patre : et hoc est quod dicit Augustinus, quod hic homo habet hoc per gratiam : sed haec gratia non est habitus animae, ut gratia adoptionis, sed potius est unio ad esse unum cum persona, quae naturaliter habet filiationem Dei Patris : et per hoc satis patet solutio ad quaesitum.
ARTICULUS XIV.
Ad quid adoptavit nos Deus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, E, circa medium : Ille quidem natura filius, nos vero adoptione.
Et quaeritur, ad quid adoptaverit ?
Videtur enim, quod
- Magis desponsamur sicut patet in Canticis per totum. Adoptans autem pater filiam quam adoptavit, desponsare non potest.
- Praeterea, non dat partem haereditatis, sed totum : ergo non est adoptio.
Solutio. Hoc ex praecedentibus leve est determinare : quia in veritate adoptamur : et verius etiam quam fiat adoptio secundum leges. Licet autem affinitas legalis excludat matrimonium carnale, nulla tamen propinquitas excludit spirituale matrimonium : sed potius quanto sunt plures coniungendi rationes, tanto firmius est.
Ad aliud iam patuit solutio : quia quod secundum leges datur pars haereditatis et non totum, hoc contingit ex defectu rerum temporalium, quae quanto per plura dividuntur, tanto magis diminuuntur. Sed in spirituali matrimonio e contrario est : quia quanto pluribus datur, tanto maius est : et ideo unicuique accrescit ex iustorum adoptione, quia gaudebit de Deo in adoptatis pluribus. Unde dicit Dominus : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.
ARTICULUS XV.
An solus Pater adoptet vel tota Trinitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa medium : Non solo nomine contestatus est se esse Filium Dei, etc.
Est enim dubium, utrum solus Pater adoptet, vel tota Trinitas ?
Videtur autem, quod solus Pater quia dicit lex, quod ille potest adoptare, qui potest generare : sed solus Pater potest generare in divinis : ergo solus Pater potest adoptare.
Sed contra :
- Super Pater noster, qui es in caelis, dicit Glossa, quod Pater noster Deus Trinitas est : ergo videtur, quod tota Trinitas adoptet.
- Item, gratia aequaliter est a tota Trinitate : et per gratiam adoptamur ergo videtur, quod tota Trinitas sit pater adoptionis.
- Sed iterum contra hoc videtur esse quod in primo Sententiarum determinatur, quod non dicitur, Filius noster : ergo videtur, quod non habeat respectum ad nos : nec dicitur, Spiritus sanctus noster : sed tantum dicitur, Pater noster : et cum per gratiam adoptionis sit Pater noster, videtur solus Pater adoptare posse.
Solutio. Dicimus, quod tota Trinitas sit Pater adoptans : sed tamen solus Pater appropriate, non proprie : et ideo supra dictum est, quod Pater adoptet per Filium, et per Spiritum sanctum : quia accipimus nomen filiorum per testimonium Spiritus Filii.
Ad aliud dicendum, quod tota Trinitas illa generatione generare potest. Et si tu obicias quaedam in legibus, Ille non potest adoptare qui per naturam generare non potest : dicendum, quod hoc non cogit plus nisi quod adoptio appropriate, et non proprie convenit Patri.
Ad aliud dicendum, quod licet non dicatur noster sub illo nomine, nec Spiritus sanctus sub illo nomine : tamen uterque istorum dicitur noster sub nomine Patris adoptantis : quia Filius secundum nomen Filii, non ponit respectum ad nos, sed ad Patrem : et similiter Spiritus sanctus sub nomine Spiritus sancti, non ponit respectum nisi ad suum principium, quod sunt Pater et Filius.
ARTICULUS XVI.
An filius aequivoce dicatur filius origine et adoptione ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa finem : Hic enim verus et proprius est Filius origine, non adoptione.
Ex hoc enim videtur, quod aequivoce dicatur filius adoptione, et origine : et pater dicatur aequivoce de patre vero, et adoptivo. Quod etiam alia ratione probatur : pater enim a generatione pater est, et filius a nativitate filius : sed non est unius rationis generatio, et unius rationis nativitas in naturali generatione et adoptione : ergo non est unius rationis pater vel filius utrobique.
Sed contra :
- Apostolus infert : Si filii, et haeredes : haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Quae illatio non valeret, nisi haberet aliquid de ratione filiationis suae.
- Item, ad Roman. VIII, 29 : Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Et ibidem : Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Ergo si conformes sumus imaginis Filii, non aequivoce dicimur filii : et si ipse primogenitus dicitur, generationi nostrae connumeratur sua : et ita non est aequivocum. Similiter accipitur hoc ex illo verbo : Vade ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Non enim diceret, fratres, si omnino generatio esset aequivoca.
Solutio. Dicendum, quod ista non sunt unius rationis : sed per prius et posterius sunt dicta : Christus enim vere filius est, ad cuius similitudinem nos sumus filii : et non accipitur similitudo in actu generationis, ut procedit obiectio prima, sed ad natum, et ad ius nati. Ad natum quia ipse est nobis exemplum, cui assimilamur in quantum possumus, ut simus ei conformes. Et hoc intendit Apostolus, quando dixit ad Romanos, VIII, 17. Cum enim dixerat : Si autem filii, et haeredes : haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi : statim subiunxit : Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Quasi diceret : Si in vita similes fuerimus Filio. Ad ius autem nati sumitur similitudo in perceptione haereditatis.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XVII.
An sint aliqui filii nuncupatione tantum ? et : An sit aliquod medium inter filium natura, et adoptionis gratia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa finem : Veritate, non nuncupatione.
Ex hoc videntur tertii filii introduci qui nec adoptivi, nec natura filii, sed nuncupatione sola.
Et si dicatur, quod illi sunt qui sola creatione sunt filii. Contra : Illi non sola nuncupatione sunt filii, sed habent actum Patris in conductione ad esse, et etiam similitudinem Patris in imagine.
Ulterius quaeritur iuxta hoc, utrum aliquid sit medium inter filium natura, et filium adoptionis gratia ?
Videtur, quod sic : quia medium participat naturam extremorum : sed filius natura est filius natura tantum : filius adoptivus tantum gratia : ergo qui gratia tantum habet quod est natura filius, ut Christus homo, ipse est medius inter filium natura pure, et filium adoptione pure.
Sed contra :
Medium non nominatur nomine extremi nisi ad extremum aliud comparetur. Si ergo hic homo medius est inter filium natura et filium adoptione, videtur quod nec adoptivus, nec naturaliter filius absolute debeat vocari.
Solutio. Ad primum dico, quod est filius creatione sola : et est filius creatione, et adoptione : et est filius nuncupatione, qui imaginem creationis actu peccati in quo est deturpavit : et ille dicitur nuncupatione filius, non quod non habeat actum et imaginem Patris, sed quia deficit ab imitatione patris et similitudine : sicut Abraham dixit diviti : Fili, recordare, etc.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod nullo modo Christus homo medium debuit dici inter filium natura, et filium per adoptionem : quia non participat nisi unum extremorum : et hoc non per rationem medii, sed per rationem extremi : gratia enim qua ille homo filius est, non est gratia adoptionis, ut dictum est, sed unionis ad esse : et ideo non est ibi aliquid de ratione illius extremi quod est filiatio adoptionis. Aliud autem extremum est ibi in ratione et simplicitate extremi : quia Christus eadem numero filiatione filius est, qua Filius aeternus Dei filius est. Extremi natura quae medium constituit, mixta est, et non permanens in sua simplicitate et natura.
ARTICULUS XVIII.
Quae sit illa gratia per quam nos adoptamur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, sub finem : Per adoptionem nos filii dicimur, etc.
Dubitari enim hic potest, quae sit illa gratia per quam adoptamur ?
Videtur autem, quod dilectio : quia
- Dilectio movet patrem adoptantem ut adoptet filium.
- Item, ad Coloss. I, 13 : Transtulit nos in regnum filii dilectionis suae. Cum ergo adoptionis gratia transfert in regnum, videtur quod illa gratia sit caritas.
- Item, Spiritus sanctus diffundit caritatem in cordibus nostris, ut habetur, ad Roman. V, 5 : et ipse dicitur Spiritus adoptionis filiorum in quo clamamus : Abba (Pater). Ergo videtur, quod adoptio fiat per caritatem.
- Item, Augustinus dicit, quod sola caritas distinguit inter agnos et hoedos, inter filios regni et perditionis : cum igitur ad regnum adoptemur, videtur quod hoc fuit mediante caritate.
Sed contra :
- Per assimilationem ad Filium adoptamur : sed Filius dicit, Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Et, Ioan. XIII, 13 et seq. : Vos vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
- Item, id quod praecipue dat gratiam, praecipue operatur ad adoptionem : sed Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam : ergo humilitas adoptat.
Solutio. In adoptione quiddam consideratur ex parte adoptantis, et quiddam ex parte adoptati. Ex parte adoptantis primo est dilectio inclinans ad gratiae collationem, et consequens secundum rationem et non secundum tempus est collatio gratiae. Ex parte autem adoptati primum est fides, vel fidei motus, ostendens latitudinem haereditatis et benignitatem adoptantis : accedentem enim ad Deum primum oportet credere quia est, et quod inquirentibus se remunerator est. Secundo est timor poenae. Tertio, spes haereditatis et adoptionis consequendae. Et quarto, appetitus secundum dilectionem. Et consequenter ipsa adoptio : et hoc secundum naturam, licet non secundum tempus. Et ideo gratia simpliciter adoptat : caritas autem sicut perfecte uniens ex parte adoptantis et adoptati : fides autem, timor, et humilitas, et caeterae virtutes secundum quid : quia fides ut ostendens, timor ut impellens a contrario adoptioni, humilitas ut custodiens gratiam adoptionis.
F. Utrum persona vel natura praedestinata sit ?
ARTICULUS XIX.
Utrum praedestinatio Filii Dei sit unius rationis cum nostra ?
Deinde quaeritur de ultima parte istius distinctionis, quae incipit ibi, F : Deinde si quaeritur, utrum praedestinatio, etc.
Et quaeruntur duo.
Utrum praedestinatio Filii Dei sit unius rationis cum nostra ?
Et, utrum sit causa nostrae praedestinationis ?
Ad primum proceditur sic :
- Ad Roman. VIII, 30 : Quos praedestinavit, hos et vocavit. Sed vocatio est segregatio a massa perditionis per gratiam finalem, ut colligitur ex sensu Glossae. Cum igitur Filius Dei praedestinatus, non sit vocatus : videtur, quod non sit sua praedestinatio unius rationis cum nostra.
- Praeterea, videtur sibi per posterius convenire : quia nobis convenit praedestinatio quantum ad personam totam et naturam totam : sibi autem quoad personam absolute non convenit, sed gratia personae in natura, vel gratia naturae : ergo videtur, quod nobis convenit per prius.
- Praeterea, non praedestinatur (ut dicit Rabanus) nisi quod ante destinatur : nihil autem ante Filium est, sed ante nos aeternitas est : ergo per prius convenit nobis, quam ei.
Sed contra :
Glossa super epistolam ad Roman. VIII, 30 : Praedestinatio Dei praeclarissimum lumen est nostrae praedestinationis : non autem esset lumen si alterius esset rationis : quia neutrum aequivocorum illuminat ad alterum.
Solutio. Dicendum, quod dicitur praedestinari per prius et posterius : et in praedestinatione tria sunt, scilicet terminus a quo, et terminus ad quem, et ille qui praedestinatur. Terminus a quo est natura vel culpa : natura pura dico : quia si numquam peccatum esset, adhuc essemus praedestinati ad gratiam et gloriam : et quoad hoc per prius convenit nobis praeparatio gratiae, quam Christo. Terminus ad quem est gloria : et illa per prius convenit Christo : quia ascendit pandens iter ante nos, et nos in gloriam adduxit : et ita per prius convenit ei praeparatio gloriae. Est autem medium destinatus et antedestinatus : et hoc convenit Christo simpliciter gratia naturae, et gratia personae secundum quid et non simpliciter : et ideo nobis convenit per prius secundum nominis rationem : et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XX.
Utrum praedestinatio Filii Dei sit causa nostrae praedestinationis ?
Secundo quaeritur, si praedestinatio sua sit causa nostrae praedestinationis ?
Et videtur, quod sic : quia
- Ipse est causa nostrae salutis : et sua resurrectio dicitur esse causa nostrae resurrectionis. I ad Corinth. XV, 1 et seq. in Glossa.
- Praeterea, mediatio mediatoris reducitur ad actum causae efficientis : sed ipse mediator Dei et hominis fuit : ergo ipse fuit causa nostrae salutis, et per consequens nostrae praedestinationis.
- Item, praedestinatio, ut dicit Gregorius, iuvatur orationibus Sanctorum : ergo multo magis a Christo iuvatur : ergo ipse est causa.
- Item, nos non sumus salvandi nisi per Christum : et quidquid fieret, hoc praevisum est : ergo nos esse salvandos per Christum est praeparatum et praevisum : ergo est praedestinatum : ergo praedestinatio illa causat praedestinationem nostram.
- Item, sicut se habet praedestinatus ad praedestinatum, sic praedestinatio ad praedestinationem : sed praedestinatus Christus causat nos : ergo sua praedestinatio causat nostram, ut videtur.
Sed contra :
- Nihil est causa aeterni : sed nostra praedestinatio est aeterna : ergo nihil est causa illius.
- Praeterea, videtur quod nec effectus nostrae praedestinationis est gratia in praesenti : praedestinatio enim non convenit Christo nisi gratia humanitatis : et ab humanitate sua non causatur gratia : ergo nulla natura potest esse causa nostrae praedestinationis.
Solutio. Dicendum, quod est causa dupliciter, scilicet exemplaris, et causans per influentiam super causatum. Similiter in praedestinatione nostra duo sunt, scilicet aeternum quod est propositum miserendi, et praeparatio gratiae in praesenti et per consequens gloriae in futuro. Si igitur quaeratur : Utrum praedestinatio Christi sit causa ut influens super illud quod est aeternum in praedestinatione nostra ? Dico, quod non : sed nihil prohibet quod influat per modum meriti et mediationis super id quod est temporale : quia hoc est effectus praedestinationis, qui etiam orationibus Sanctorum iuvatur. Causa autem exemplaris potest esse : quia nos ad conformitatem ipsius praedestinati sumus.
Per hoc patet solutio ad primas rationes, quae omnes probant, quod est causa influens per modum meriti et mediationis.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod id quod est aeternum non causatur ab aliquo : sed licet gratia quae est effectus praedestinationis non sit ab homine Christo in quantum est homo, tamen potest influere per modum merentis et satisfacientis pro nobis et mediantis, ut prius dictum est.
