Distinctio XXVI — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XXVI

DISTINCTIO XXVI

De spe.

 

 

A. De spe, quid sit ?

 

DIVISIO TEXTUS

Est autem spes virtus qua spiritualia et aeterna bona sperantur, etc.

Habito tractatu de fide, tangit hic in una distinctione de spe, de qua determinat dupliciter, scilicet in se, et ex parte sperantis, ibi, C : Post hoc superest investigare, etc.

In se autem tangit tria de spe, primo, scilicet quid sit ?

Et secundo, in quo convenit cum fide, ibi, B : Et sicut fides, ita et spes, etc.

Tertio, in quo differt a fide, ibi, B, § 2 : Distinguitur tamen fides a spe, etc.

Et ex hoc patet divisio.

Sententia plana est in Littera.

 

 

ARTICULUS I.

An spes sit in genere virtutis ?

 

Incidunt autem ante Litteram tres quaestiones, quarum prima est, an spes sit in genere virtutis ?

Secundo, supposito quod sit virtus, quaeritur utrum virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus, vel coniuncta illis ?

Tertio quaeritur, in qua vi animae sit spes, et quis sit actus eius, et obiectum, et finis ?

 

Ad primum sic proceditur : Videtur quod spes non sit virtus sic :

  1. Ab Horatio et Tullio et quibusdam aliis Philosophis ponitur spes una quatuor naturalium passionum : nulla autem passio est virtus : ergo spes non est virtus.
  2. Item, omnis virtus determinatum habet actum et obiectum : spes autem non habet haec determinata : ergo spes non est virtus. Prima probatur inducendo in singulis. Secunda probatur per hoc, quod exspectare non dicit actum secundum operationem, sed immobilitatem potius secundum locum : obiectum autem spei est quodcumque bonum exspectatum in futurum : ergo sequitur conclusio, quod non sit virtus.
  3. Item, Philosophus in VII Physicorum ponit rememorationem de praeterito, sicut spes de futuro est : constat autem, quod rememoratio non est virtus : ergo nec spes.

Item, in numero passionum naturalium non opponuntur penes differentiam temporis, sed penes obiectum spes et timor de futuro malo : constat autem, quod timor non est virtus : ergo nec spes, ut videtur.

  1. Item, Augustinus dicit, quod anima secundum mentem est imago Dei habens imaginem secundum potentiam intelligendi, et similitudinem in potentia diligendi : ergo videtur, quod mentis non sint nisi duae vires : ergo duae virtutes tantum perficientes : sed in potentia cognoscendi Deum perficitur a fide, in potentia autem diligendi a caritate : ergo videtur, quod spes non perficiat secundum ordinem in Deum : ergo non est virtus theologica : et constat quod non cardinalis : ergo nullo modo est virtus.

Si forte dicas, quod potentia affectiva est bifurcata, et una pars eius afficit bonum, et illam perficit caritas quae dicitur concupiscibilis : alia autem pars detestatur malum, et illam perficit spes. Hoc nihil omnino videtur esse : quia quaelibet vis est sui obiecti appetitiva, et detestativa contrarii : ergo penes haec non accipiuntur duae vires, nec duae virtutes.

  1. Item, omnis virtus est de difficili et bono : spes autem non est sic : ergo non est virtus. Probatio mediae est : quia nihil difficultatis habet exspectare.
  2. Item, virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis : haec autem quae dicitur spes non operatur in nobis sine nobis : ergo non est virtus. Probatio mediae est, quod spes est ex meritis, ut dicit Magister in Littera.
  3. Item, si aliquid est spes in anima, videtur esse mercenaria, et ita carens ratione meriti, quia exspectat retributionem : cum igitur omnis virtus sit meritoria, spes autem non, videtur non esse virtus.
  4. Ulterius videtur non esse virtus theologica. Virtus enim theologica non est medium inter superfluum et diminutum : spes autem est medium inter superfluum et diminutum : ergo non est virtus theologica. Probatur autem prima per hoc quod supra habitum est de fide, quod fides innititur primae veritati propter se, et super omnia : et supra hoc non est cogitare aliquem excessum. Item, De caritate dicit Bernardus in libro de Diligendo Deo : Causa diligendi Deum Deus est, et modus sine modo diligere : ultra quod etiam non est excessus. Media autem probatur ex hoc, quod extremum spei in nimis est praesumptio, et est vitium : et extremum in defectum est desperatio, et est etiam vitium : ergo spes non est virtus theologica, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. I ad Corinth. XIII, 13 : Nunc autem manent fides, spes, et caritas, tria haec : maior autem horum est caritas. Quidquid autem connumeratur virtuti, virtus est : hic autem spes ab Apostolo connumeratur : ergo est virtus.
  2. Item, theologicae virtutes consummant aedificium spirituale : in illo autem fides fundat, ut supra habitum est : caritas autem consummat, ut infra habebitur : ergo spes exigitur ad erigendum : ergo cum in aedificio nihil aedificet, nisi virtus, spes est virtus.
  3. Item, nihil salvat nisi virtus : spes salvat : ergo spes est virtus. Prima probatur ex hoc, quod nihil salvat nisi quod est in ratione boni meritorii : et tale est virtus. Secunda scribitur, ad Roman. VIII, 24, ubi dicitur : Spe salvi facti sumus.

 

Solutio. Dicendum, quod spes est virtus theologica, quae perficit secundum ordinem in Deum immediate. In hoc enim differunt theologicae a cardinalibus : quia theologicae rectitudinis actus terminum habent in Deo et finem, ut fides tendit in primam veritatem, spes autem in beatitudinem gloriae increatae indeficientis, caritas in bonitatem. Cardinales autem actus terminant in medio, et finem ponunt in Deo : ut temperantia terminat actum in passionibus innatis inter nimis et parum, et finem ponit in Deo, quia facit hoc propter Deum.

Ut igitur intelligantur solutiones obiectorum, sciendum quod spes aequivoce dicitur multipliciter, et ex hoc a diversis in diversis ponitur generibus, et diversa ponuntur ei opposita. Quandoque enim est in genere passionis, et hoc modo consideratur a Philosophis : et quia passio est illata animae sensibili : quia sicut dicit Philosophus, Omnis delectatio est generatio in sensibilem animam : ideo tunc ponitur ei oppositum in genere passionis, eo quod oppositorum sit idem genus : hoc autem oppositum, aut accipitur penes obiectum solum, et tunc erit timor secundum quod ipse passio est futuri mali : aut penes differentiam temporis quam consignat, et sic opponitur delectatio, quae est ex rememoratione, ut dicit Philosophus. Quandoque autem ponitur in genere motus vel actus, ut, ad Roman. VIII, 24, ubi dicit Apostolus : Spe salvi facti sumus. Quandoque autem ponitur pro effectu spei, quem habet in anima, tutatur enim animam et certificat de futuris habendis et consequendis, non entibus tantum, ut fides quae dicit etiam esse futura quaedam, sed spes dicit consequi debere : sicut dicit Apostolus, ad Hebr. VI, 18 et 19 : Confugimus ad tenendam propositam spem : quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam. Et, ad Roman. V, 4 : Scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Ibi Glossa : Id est, certitudinem spei : quia, sicut dicit Gregorius : Tanto fortior quisquis in Deum surgit, quanto maiora pro nomine illius pertulit. Quandoque etiam ponitur pro re sperata, ut ad Titum, II, 13 : Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, id est, rem speratam, quae est adventus gloriae. Sumitur autem quandoque pro virtute theologica, perficiente animam ad sperandum, et sic de ea quaeritur hic : sicut dicit Glossa, ad Titum, II, 13 : Exspectamus beatitudinem, quae subest spei virtuti.

 

Secundum hoc igitur dicendum ad primum, quod aequivocatio impedit conclusionem.

Ad aliud dicendum, quod exspectare non dicit totum actum spei, ut infra patebit, sed sperare dicit eum, sicut diligere actum dilectionis, et credere actum fidei.

Ad aliud dicendum, quod in illo processu etiam decipit aequivocatio, ut prius habitum est in distinctione.

Ad aliud dicendum, quod prout Augustinus accipit mentem sub potentia affectiva vel diligendi, multae vires comprehenduntur, scilicet liberum arbitrium, voluntas, concupiscibilis, et irascibilis. Et tunc ad obiectum dicendum, quod detestari malum non est irascibilis, secundum quod irascibilis est, sed potius cuiuslibet potentiae est fugere malum suum : sed irascibilis est excludere malum pugnans, quod est arduum et difficillimum, et illatum est extrinsecus, et est suum insurgere in altum finis, et in altum illud quod est ad finem : et secundum quod surgit in altum finis, sic perficitur spe, ut infra patebit : secundum autem quod surgit in altum quod est ad finem, sic perficitur fortitudine. Et sic patet solutio ad argumentum. Tamen sciendum, quod ratio illa fundatur super falsum : quia quando dicit Augustinus de imagine, loquitur de parte animae suprema, quae per naturales habitus ordinatur in Deum secundum quod est trinus et unus : et haec non perficitur habitibus ordinatis ad opus, nisi accipiatur imago improprie, scilicet prout resultat in viribus inferioribus, et libero arbitrio, et ratione, et voluntate, et in huiusmodi.

Ad aliud dicendum, quod difficile et bonum circa quod est virtus, differenter determinatur in virtute theologica et consuetudinali : in consuetudinali enim determinatur secundum difficultatem et rationem medii, quod est per aequidistantiam in passionibus, vel per rectam rationem sumptam in rationalibus virtutibus, ut sunt prudentia, et iustitia : sed in virtute theologica est difficultas penes elevare animam extra se, et supra se : sicut fides elevat rationem ut abneget se, et supra se tendat in verum quod non scit probare : et spes elevat animam, ut speret ea de quibus rationis non est persuasio, et ab his quae videt, elevetur ad quaerendum quae non videt : et caritas elevet, ut postposito amore privati boni, tendat in summum bonum, quod quaeritur fide : et hoc est magis difficile, quam difficile virtutis civilis : et bonum virtutis theologicae est finis, bonum autem civilis est honestum relatum ad finem increatum. Unde patet, quod illa obiectio falsum supponit.

Ad aliud dicendum, quod Deus in nobis sine nobis operatur spei habitum, licet non spei actum : et de actu spei intelligitur quando dicitur, quod provenit ex meritis.

Ad aliud dicendum, quod bona merces est Deus, et non vituperabilis, et hanc mercedem sperat spes : sed temporalis merces pro spirituali, est Iezeatica et leprosa mercimonia : et de hac non curat spes.

Ad aliud dicendum, quod spes est virtus theologica : et illa quae videntur circumstare, dicendum quod non circumstant, sed sunt corruptiones conditionum spei : sicut cum spes fit ex largitate Dei, illam negligit desperans : et cum fit ex meritis, illam negligit praesumens. Omnis enim mediatio et excessus attenditur secundum eamdem materiam quae non est hic : quia non habet materiam huiusmodi, in qua secundum rationem materiae sit abundare, et deficere, sicut est in quibusdam aliis virtutibus consuetudinalibus : sed potius sicut fides habet oppositam infidelitatem multiplicem ex corruptione diversorum quae exiguntur ad fidem, et caritas similiter habet oppositum odium et inimicitiam, non tamen determinatur ad medium aliquid : ita et spes : et hoc patet ex quo ex parte rei speratae numquam est nimis : innititur enim super omnia spes bonitati et largitati increatae : et ideo praesumens non excedit in spe, sed potius uterque corrumpit secundum aliquid, quod exigitur ad substantiam spei.

Iterum patet hoc alia ratione : quia medium habet compositionem ex utroque extremo, sicut largitas ex prodigalitate et avaritia : non autem dicitur sperans qui sperat speranda et non speranda, et desperans qui nec speranda nec non speranda sperat, quod falsum est, quia omnes illi sunt circa id quod omnino super omnia sperandum est : sed sperans prout debet, alii autem corrumpendo.

Iterum alia ratione patet illud : quia si spes esset medium, iam comparata extremis acciperet aliquid de ratione extremorum, sicut fortis secundum Philosophum ad audacem est timidus, et audax ad timidum : sed non spes dicetur sic desperatio ad praesumptionem, et praesumptio ad desperationem.

Et hoc sit dictum contra quosdam, qui dicunt spem esse medium inter desperationem et praesumptionem, eo quod ipsi putant in omni virtute esse medium per unam rationem, quod absurdum est, quia nec etiam in consuetudinali (ut dicit Philosophus in V Ethicorum) est per unam rationem.

 

 

ARTICULUS II.

An spes sit virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus, vel coniuncta illis ?

 

Secundo quaeritur, utrum sit virtus separata ab aliis quibusdam virtutibus vel coniuncta illis ?

Videtur autem, quod coniuncta.

  1. Quorum enim una proprietas est, horum etiam subiectum est unum, vel non separatum ad minus : sustinere autem et exspectare est longanimitatis et patientiae quae sunt partes fortitudinis : et haec sunt etiam spei : ergo videtur, quod spes sit virtus coniuncta illis.
  2. Item, ea quae perficiunt animam contra affligentia, videntur esse partes fortitudinis, vel coniuncta partibus eius : spes autem sic perficit animam : ergo aut est pars fortitudinis, aut coniuncta illis. Prima probatur per hoc quod fortitudo est perfectio animae contra insurgentia et affligentia adversa, ut dicunt Sancti. Secunda autem scribitur in Proverbiis, XIII, 12 : Spes quae differtur, affligit animam, id est, res sperata : ergo indiget spe ad sustinendum.
  3. Item, communiter obicitur, quod sit coniuncta virtus timori sic : In naturis idem est movens ad recessum a termino a quo, et accessum ad terminum ad quem, sicut a sursum, et in deorsum : ergo similiter erit in moribus : sed spes est movens ad terminum ad quem, timor autem a termino a quo : quia ad bonum spes, et a malo movet timor : ergo spes et timor sunt idem.
  4. Item, aversio et conversio in peccato non faciunt diversum peccatum : ergo in opposito aversio a malo et conversio ad bonum non faciunt diversam virtutem : sed timor avertit a malo, et spes convertit ad bonum : ergo sunt eadem virtus.
  5. Item, eadem est fides de poenis et praemiis : ergo et eadem virtus fugiens poenas ut timor, et sperans praemia ut spes.
  6. Item, contrariorum eadem est disciplina : fugere autem et prosequi habenda sunt opposita : ergo ipsorum una scientia et una virtus erit, ut videtur.
  7. Item, una virtus numero media est duarum malitiarum : timor autem est inter desperationem et praesumptionem, et similiter spes : ergo spes et timor sunt una et eadem virtus.
  8. Ulterius videtur, quod spes sit continuatio omnium virtutum : quia spei est exspectare : hoc autem nihil aliud est nisi permanere immobiliter in virtute : ergo videtur, quod spes non sit nisi mansio in continuatione virtutis : ergo non est virtus separata ab omnibus aliis.

 

Sed contra :

  1. Enumeratur singulariter ab Apostolo : ergo est una virtus singularis.
  2. Item, super illud : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, etc., dicit Augustinus quod imago recreationis est gratia secundum fidem, spem, et caritatem. Iob, I, 2, dicit Gregorius, quod tres virtutes theologicae significantur per tres filias Iob : ergo est virtus singularis.

 

Solutio. Dicendum, quod spes est virtus separata ab aliis, et habet actum singularem, ut infra patebit, et obiectum in ratione speciali.

 

Ad primum ergo dicendum, quod exspectatio et longanimitas et sustinentia aequivoce dicunt conditiones sperantis et fortis. Sunt enim conditiones sperantis secundum processionem in rem speratam quae non affligit ex se, sed per accidens, scilicet quod differtur : sed secundum quod sunt conditiones fortis, dicunt confortationem animi in sustinentia eius quod per se affligit ex confidentia victoriae et finis, quia non semper iniacebit passio.

Ad id autem quod dicit, quod fortitudo est contra affligentia, etc., dicendum, quod hoc intelligitur de affligentibus per se, et non per accidens ex dilatione.

Ad aliud dicendum, quod illae rationes omnino nihil valent : quia spes non accipitur in ratione moventis a malo in bonum, sed potius in ratione elicientis actum : timor enim per se sufficit movere a malo in bonum : si enim servilis est, movet a malo actu : si autem initialis, tunc movet a malo habitu in consideratione poenae et amoris Dei. Non enim sic dicitur spes movens, quod perficiat id quod incepit timor. Unde patet quod nihil omnino faciunt ad propositum rationes illae.

Ad aliud dicendum, quod in peccato unum est ratione alterius : non enim averteret, si non converteret ad illicita : sed hoc non est hic : imo spes nullo minus fulcitur quam timore, non enim respicit poenam, sed largitatem dantis tantum.

Ad aliud dicendum, quod fides est de illis ut sunt veritatis increatae articuli, et sic conveniunt : non autem in eo quod poenae sunt, et in eo quod praemia, conveniunt, et ideo diversis habitibus respiciuntur.

Ad aliud dicendum, quod spes et timor non sunt contraria : informis enim salvatur cum servili, et formata cum casto timore : nec sunt contrariorum quia spes est gloriosi consequendi, timor autem habet actum ad poenam : et haec non opponuntur : poena enim et praemium non opponuntur, secundum quod unum est obiectum, et alterum ut consequendum.

Ad aliud dicendum, quod sicut supra diximus, spes non est virtus determinans sibi medium ex ratione materiae : et si desperatio et praesumptio opponantur in ratione corruptionis, tunc timor non erit medium illorum, quia timor timet separari, et desperatio supponit culpam irremediabilem : unde nihil est quod obicitur.

Ad id quod ulterius obicitur, dicendum, quod spes non dicit exspectationem, sed sperationem, et haec dicit plus, quoniam sperans extendit se, sicut credens et amans, suo modo in rem speratam, et habeat eam suo modo, sicut credens et amans.

 

 

ARTICULUS III.

In qua vi animae sit spes ?

 

Tertio quaeritur, in qua vi animae sit spes ? et, quid sit actus eius, et obiectum, et finis ?

Videtur autem non esse in irascibili : quia

  1. Omnis virtutis animae est exspectare id quod appetit, et habere cum habet, et reiicere contrarium : spes autem dicit exspectationem eius quod appetitur : ergo non est irascibilis solius, sed omnium virium.
  2. Item, spes diffinitur in Littera, quod est certitudo expectationis : sed certitudo dicit cognitionem : ergo spes est rationis vel intellectus : non ergo irascibilis.
  3. Item, Avicenna et Damascenus (et accipitur etiam ab Aristotele in fine primi Ethicorum) dicunt, quod irascibilis est pars animae sensibilis. Cum igitur sensibilis animae non sit immediate ferri in Deum, videtur quod spes quae immediate in Deum fertur, non sit in irascibili.

 

Praeterea quaeritur de actu eius.

  1. Actus enim potentiae animae consuevit denominari secundum nomen eius, ut intellectus actus intelligere, et voluntatis velle, et sic de aliis : sperare autem non nominat actum irascibilis : ergo videtur, quod non sit actus spei, vel spes non est in irascibili.
  2. Item, quid dicit sperare ultra exspectare ? Videtur, quod nihil : quia ita dicit Apostolus, ad Roman. IV, 18, de Abraham : Contra spem in spem credidit. Et addit sic : Longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Ergo videtur, quod nihil dicat nisi exspectationem solam.
  3. Item, per solam exspectationem diffinitur, cum dicitur, spes est certa exspectatio futurae beatitudinis, etc.
  4. Item, quid dicit exspectatio ? Si dicit tantum immobilitatem in loco virtutis vel vitae : tunc nihil adderet supra virtutes alias nisi continuitatem : et hoc non dicit actum specialem : ergo spes secundum hoc nullum haberet actum specialem.

 

Item quaeritur de obiecto eius et fine.

Si enim dicatur, quod obiectum eius est beatitudo, sicut videntur Sancti communiter dicere, et in diffinitione supponitur : tunc videtur, quod spes sit omnis virtus : quia beatitudo est finis omnis virtutis.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod spes est virtus separata et divisa ab aliis virtutibus, et est in irascibili potentia animae : nec exspectare tantum est actus eius, licet plus conveniat ei quam alii virtuti, ut infra dicetur : sed potius extendere se in rem speratam amplitudine quadam animi, et haec amplitudo quia est respectu magni et alti in eo quod huiusmodi, irascibilis est secundum quod est humana.

 

Ad aliud dicendum, quod duplex est certitudo : una quae est in modum argumenti in cognitione, et haec competit fidei. Alia est quae est per modum naturae, et haec competit cuilibet virtuti : est enim natura certior arte in operibus et fine, ut supra diximus : et quia virtus consentit rationi in modum naturae, ut dicit Tullius, ideo virtus etiam certior est arte. Sed haec certitudo quae est in modum naturae, est duplex : scilicet certitudo et efficacia habitus meliorantis ad opus directe et ad finem, et haec est omnis virtutis secundum quod virtus est. Alia est ex efficacia inclinationis habitus et causae adiunctae ad habitum, et haec est maior : sicut si ignis generatus coniunctum secum haberet generans, quod daret motum qui consequitur formam, tunc certius ascenderet, quia tunc motus in ipso esset ut consequens formam propriam, et ut consequens impulsum generantis : et talem certitudinem habet spes, scilicet ex habitus natura et causa, quia ex meritis et gratia proveniens quae sunt causa certitudinis : et ideo etiam inter virtutes specialiter per certitudinem diffinitur : et non, ut quidam male dicunt, quod accipiat certitudinem a fide : et certitudinem a causa tangit Apostolus, II ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

Ad aliud dicendum, quod bene puto hoc esse verum, quod irascibilis sit pars animae sensibilis : sed, ut dicit Philosophus, participat quasi ratione, et ideo efficitur elevata super naturam sensibilis secundum se consideratae, et tunc potest in id in quod non poterat ex seipsa. Tamen sunt quidam modernorum, qui dicunt duplicem esse concupiscibilem et irascibilem in nobis, scilicet sensibiles, et humanas : et in humanis ponunt caritatem et spem, in sensibilibus autem temperantiam et fortitudinem. Sed haec opinio non habet radicem alicuius auctoritatis, nec Philosophi, nec Sancti.

Ad id quod ulterius quaeritur de actu, dicendum quod tria concurrunt ad actum spei qui est sperare, scilicet dispositio ex parte agentis, et haec est fixio in loco protensionis, et haec dicitur exspectatio : sicut enim qui movetur secundum locum, non potest protendi in aliquid quod est uni loco proprium, ita nec motus in vita potest consequi rem speratam : haec autem exspectatio est permansio in vita, et accidit spei ex illa parte qua fulcitur in meritis quia immobilem in meritoria vita oportet esse qui expectat ex meritis. Aliud est quod exigitur, quod est substantia actus interius in anima, licet non extra, scilicet ut magno animo extendatur in aeterna. Tertium est ratio obiecti : quia omnis actus per suum obiectum habet diffiniri et specificari : et obiectum est amplexio aeternitatis et beatitudinis, secundum quod ponit in gloria, quia gloriosum dicit magnum et honoratum : et haec proprie est irascibilis. Est igitur sperare actus eius qui complectitur haec tria, scilicet exspectando in meritis, protendi in amplitudinem et magnitudinem aeternae gloriae : quia aeternitas etiam dicit amplum per hoc quod sonat indeficiens.

Ad obiectum autem dicendum, quod hoc non est verum in omnibus actibus, sed in illis tantum, qui sunt ipsarum virium secundum se, ut intelligere, et huiusmodi. Sunt autem alii qui sunt virium, secundum quod coniunguntur aliis potentiis, sicut est frui concupiscibilis et voluntatis, et scire rationis, et credere intellectus secundum quod coniunctus est cum affectu, et sperare irascibilis secundum quod coniungitur intellectui credenti, et de his non est verum quod obicitur. Et de hoc notatum invenies supra primam distinctionem primi libri Sententiarum, in quaestione de actu fruitionis.

Ad sequens patet solutio per ante dicta.

Ad aliud dicendum, quod exspectatio ponitur in diffinitione spei, et ratio huius dicta est : sed protensio intelligitur per hoc quod dicit, futurae beatitudinis : si enim futurum est, tunc non est in illo sperans, sed oportet protendi usque ad illud : et beatitudo accipitur in ratione magni et gloriosi, ut postea dicetur. Et sic intelligitur totum quod est de actu spei.

Ad aliud dicendum, quod non dicit immobilitatem vitae ut est continuitas virtutis, sed potius ut motiva in actu sperandi : et hoc motivum sive rationem motivi addit super immobilitatem a vita, sive a meritis.

Ad aliud dicendum, quod beatitudo diffinitur a Boetio, quod est status omnium bonorum congregatione perfectus : et tunc ly omnium bonorum potest venire distributive et collective. Si distributive, tunc verum est quod concludit obiectio : quia tunc respondet cuilibet virtuti ratione sui boni. Si autem veniat collective et formaliter, sonat quoddam amplum et magnum in gloria, ambiens statum omnis boni : et iste status est altus in ratione alti, et sic proprie respicitur a sola spe : et haec est causa, quod Sancti semper dicunt, quod fidei succedit visio, et spei beatitudo : et alii, quod succedit ei comprehensio, quia comprehensio etiam dicit conclusionem ampli et contentionem. Et alii dicunt, quod succedit ei aeternitas : quia illa etiam, ut dicit Commentator super libros Dionysii de Caelesti Hierarchia, dicit protensionem in perpetuam vitam.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS IV.

Quid sit spes diffinitione ? et, an diffinitiones spei sint bonae ?

 

Deinde veniendum est ad Litteram in principio cap. A, ubi dicit : Est autem spes virtus qua spiritualia et aeterna bona sperantur, etc.

Et quaerendum est, quid sit spes diffinitione ? Quoniam iam habitum est in quo genere sit, et in quo ut in subiecto proximo.

Sunt hic a Magistro duae diffinitiones datae : et obicitur de prima sic :

  1. Spiritualia et aeterna bona qualibet virtute meritoria sperantur : ergo videtur, quod male diffiniatur per illa.
  2. Item, de expositione Magistri quam apponit, id est, cum fiducia expectantur : aut enim est fiducia a fide certitudine dicta : aut illa quam dicit Tullius esse partem fortitudinis, et vocat fiduciam. Si primo modo : hoc videtur inconveniens, quia tunc spes aliquid de sibi essentialibus traheret a fide : quod non contingit, cum sint diversae species virtutis. Si autem secundo modo : tunc esset pars fortitudinis : et hoc etiam videtur per hoc quod ita diffinit Tullius fiduciam dicens : Fiducia est per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe collocavit.

 

Obicitur etiam de secunda diffinitione quam ponit Magister dicens, quod spes est certa exspectatio futurae beatitudinis veniens ex Dei gratia et meritis praecedentibus, vel ipsam spem, quam natura praeit caritas, vel rem speratam, id est, beatitudinem aeternam.

Et quaeritur primo, qua certitudine certa sit spes ?

Videtur autem, quod fidei : quia

  1. Ita dicit Augustinus in libro de Civitate Dei : Spes est virtus, qua quis se ad id quod credit perventurum praesumit. Ergo videtur, quod certitudinem accipiat a fide, quod supra negatum est.
  2. Item, videtur non esse certa : quia saepe amittitur beatitudo sperata, sicut accidit in Iuda, qui secundum statum praesentis iustitiae sperabat beatitudinem, quam tamen nulla certitudine est consecutus.
  3. Si forte tu dicas, quod haec certitudo conditionis scilicet spei immobilis permansit in vita meritoria, ex qua procedit spes. Contra : Conditio dubietatis est : ergo contrariatur certitudini, ut videtur. Si ergo spes habet conditionem, non debet diffiniri secundum certitudinem. Item, Conditio rationis est quae confert : sed spes est in irascibili : ergo videtur, quod non sit suum apponere conditionem.
  4. Item, ponamus aliquem esse praescitum, et tamen esse in statu praesentis iustitiae, ille habet spem : et tamen sua exspectatio frustrabitur : ergo est incerta.

 

Item quaeratur, quis habet certiorem exspectationem inter duos, quorum unus est praescitus, et exspectat spe formata alter praedestinatus, et exspectat spe informi ? Videtur, quod praedestinatus : quia ille certissime beatitudinem consequitur.

 

Sed contra :

Spes formata exspectat ex meritis actu existentibus : spes autem informis non ergo videtur si merita sunt causa certitudinis, ut supra dictum est, quod certior sit spes praesciti quam praedestinati.

 

Item quaeritur, quae sit gratia cui innititur spes ?

Non enim videtur hoc sibi speciale, cum

  1. Omnis virtus sit gratia quaedam : ergo non specialiter per gratiam debet diffiniri.
  2. Item, ex hoc videtur, quod non possit esse informis, ex quo semper est cum gratia : et hoc falsum est, ut infra patebit. Ergo non semper est cum gratia.
  3. Item, ex quibus meritis provenit spes ? merita enim omnia proveniunt ex virtutibus : virtutes autem simul infunduntur : ergo spes praecedit omne meritum : ergo non provenit ex meritis. Si forte tu dicas, quod intelligitur de actu spei. Contra : Actus spei primus quicumque est ille qui statim est post infusam virtutem, non provenit ex meritis, quia ipse est de primis meritis : ergo videtur, quod nec de actu sit verum.
  4. Si forte dicas, quod hoc est propter caritatem, quia caritas (ut dicit Magister) omnium bonorum est mater et natura praeit eam : et ideo merita caritatis praecedunt actum spei : hoc nihil est : quia Magister de caritate intelligit increata, et non creata : quia spes natura praecedit caritatem, sicut dicit Glossa super principium Matthaei, I, 2, super illud : Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, id est, fides spem, spes caritatem.

Si forte tu dicas, quod necesse sit moveri actibus aliarum virtutum ante spem, et tunc merita quae sunt actus boni aliarum virtutum, praecedunt : hoc est figmentum : quia dicit Augustinus in libro de Bono coniugali, quod habitus est quo quis potest agere cum vult. Et ita dicunt etiam omnes Philosophi. Si ergo habet aliquis habitum spei, ipse potest moveri spe, quando vult, vel ante alios actus, vel post ipsos : et ita nihil est quod dicis.

Praeterea, a quibusdam Philosophis aliter diffinitur spes, scilicet quod spes sit suspicio boni futuri.

Item, Glossa, ad Roman. VIII, 24, dicit, quod spes est certa exspectatio futurae gloriae. Et in nulla illarum diffinitionum ponitur, quod proveniat ex gratia et meritis.

Praeterea, cum unius rei unica sit diffinitio, penes quid dantur tot diffinitiones spei ?

 

Solutio. Ad hoc ultimum primo dico, quod spes est in diversis generibus, ut prius habitum est : et ideo a Philosophis diffinitur ut est in genere passionis, et tunc est suspicio futuri boni, et ideo ipsa suspicio animam afficit et alterat. Secundum autem quod est in genere virtutis, sic consistit in difficili et bono virtutis theologicae, de quo supra determinatum est, et sic diffinitur tribus diffinitionibus, quarum duae sunt in Littera, et tertia posita est in obiciendo ab Augustino in libro de Civitate Dei. Prima autem datur per genus et obiectum in genere, non specificatum propriis differentiis, quod obiectum est spiritualia et aeterna bona. Secunda autem datur per actum et causam actus in parte, quae est certa exspectatio, etc. Tertia vero datur per relationem spei ad fidem, ex qua generatur secundum naturam : quia fides fundamentum est, et spes proxime est superaedificata.

 

Ad primum autem quod obicitur contra primam diffinitionem, dicendum quod pro qualibet virtute exspectantur spiritualia, sicut esse meriti, sed non sicut eliciente actum spei formaliter : et ita intelligitur quando dicitur, Qua spiritualia et bona aeterna.

Ad aliud dicendum, quod fiducia nec a fide, nec a fidentia (quae pars est fortitudinis) accipitur, sed potius dicitur ibi fiducia securitas ex efficacia spei et causa securitatis, quae est conscientia meriti, et praesumptio gratiae divinae, sicut supra diximus. Sunt tamen qui dicunt, quod accipitur ibi a fide secundum quod generat spem : sed hoc non placet mihi, quod ponatur aliqua virtus aliquid de sibi substantialibus ab alia accipere : quia iam sequeretur, quod esset pars eius, vel adiuncta illi inseparabiliter, sicut proprietas subiecto.

Ad id quod obicitur de diffinitione Tullii, dicendum quod spes et fiducia aequivoce sumuntur ibi, scilicet pro praesumptione victoriae ex magnitudine constantis animi : et ideo non facit ad propositum.

Ad id quod obicitur contra secundam diffinitionem, dicendum quod certitudo propria est spei, illa ratione quae dicta est.

Ad id quod obicitur de Augustino, dicendum, quod ipse loquitur de certitudine sperantis magis quam spei, et ideo dicit, quod est virtus qua quis, etc. : sperans enim habet coniunctas virtutes, et secundum quod in ipso spes fundatur supra fidem, aliquid recipit a fide, sicut omnis virtus : et hoc non facit ad esse, sed ab bene esse. Et sic intelligitur quod dicit Augustinus, quod spes est virtus, qua quis se in id quod credit perventurum praesumit : et sic etiam caritas amat id quod credit, et sic de aliis.

Ad aliud dicendum, quod est certitudo actus et ordinis in finem, et illam habet spes plus quam alia virtus, ut prius patuit : et est certitudo consequendi finem secundum effectum, et illam nulla virtus habet, quia illa non datur nisi post istam vitam : et per illam non diffinitur spes.

Ad aliud dicendum, quod spes nullam apponit conditionem : quia ordo ad finem per actum semper certus est quantum est de se.

Ad aliud dicendum, quod si fiat comparatio secundum certitudinem uniformiter sumptam, quae propria est spei : tunc praescitus in spe formata existens, habet certiorem spem quam praedestinatus quod enim frustratur, non est ex incertitudine spei : sed potius ex flexibilitate voluntatis : alius autem non habet certitudinem causae meritorum in actu. Si autem fiat comparatio ordinis aeterni ad temporalem rem, certior est praedestinatus : sed tunc illa certitudo non erit propria spei, ordinat enim spes temporaliter : et quod frustratur, non est de defectu suo, ut dictum est. Praedestinatio autem est ordo aeternus ad salutem, qui frustrari non potest.

Ad aliud dicendum, quod, ut puto, gratia dicitur hic liberalitas dantis maxima et affluenter et sine improperatione : et, ut puto, non dicit hic gratia habitum in sperante, sed potius proprietatem, cui innititur spes ex parte dantis res speratas. Si autem aliquis vult dicere, quod est habitus : tunc dicendum est, quod spes specialiter oritur ex gratia, secundum quod ipsa est causa rei speratae, et motus, ut supra dictum est : aliae autem virtutes referuntur ad gratiam, ut partes ad totum tantum, et non ad motum actus.

Ad aliud dicendum, quod hoc sequeretur, si semper spes esset coniuncta gratiae in subiecto : sed hoc non est verum, imo quandoque fulcitur gratia, quae est in proposito conversionis tantum, ut infra patebit, et tunc est informis.

Ad aliud dicendum, quod spes sumitur ibi pro actu spei, et hunc actum praecedunt merita secundum propositum sperantis : quia ipse exspectat beatitudinem, et movetur iam ad sperandum ex meritis quae habet in proposito. Et hoc potest esse quinque modis, scilicet quod meritum praecedit actum spei in causa meriti tantum, et hoc est quod gratiam iam habet, sed non merita, et tunc sperat ex meritis quae iam insunt per causam. Secundo modo potest esse ex meritis praecedentibus causa et effectu : et tunc non potest intelligi de omni actu spei, sed de vero primo sicut probat obiectio. Tertio modo potest esse, quod praecedit meritum in causa et proposito merendi : et sic iterum de omni actu spei verum erit. Quarto modo potest esse, quod praecedit causa cum merito alieno, ut est Christi, et sanctorum : et sic iterum de omni actu spei verum erit. Quinto modo potest esse, quod nec praecedit in causa nec in effectu, sed in proposito tantum : et sic est verum quod dicit de actu spei informis tantum.

Ad aliud dicendum, quod caritas non praeit spem natura, nisi increata, vel in proposito, vel in causa, ut iam dictum est, si spes sumatur in actu : habitus enim si considerantur ut partes gratiae, sunt simul : si autem considerantur secundum ordinem spiritualis aedificii, tunc natura praeit spes caritatem, ut dicit Glossa super principium Matthaei.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS V.

An spes potest esse informis sicut fides ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : Sine meritis enim aliquid sperare non spes, sed praesumptio dici potest.

Ex hoc enim videtur, quod numquam sit spes informis : quod quidam etiam aliis modis nituntur probare sic :

  1. Quod fides potest esse informis, hoc habet ex hoc quod aliquid eius est in cognitione, quod remanet, ablato eo quod est affectionis : ergo ubi non est illa causa, non est informitas : sed spes tota est in affectu, et nihil habet in parte cognitiva : ergo aut tota manet, aut tota tollitur : ergo informis non potest esse, ut videtur.
  2. Item, spes non potest tendere sine amore, et si non tendit, non manet : ergo videtur, quod sine caritate non manet aliquid de spe.
  3. Item, si maneret, tunc postea eadem fieret formata, quando adveniret gratia : qualiter ergo illud quod adveniret, haberet se ad illud quod remanet ? non enim potest dici, quod sicut materiale, sicut dictum est de fide : quia non est de duplici essentia, scilicet affectiva et intellectiva spes, sicut fides.

 

Sed contra :

  1. Fides generat spem : fides ergo informis generabit spem informem, et fides formata spem formatam.
  2. Item, sic se habet fides ad timorem, quod informis generat timorem informem, qui servilis est : formata autem timorem formatum, qui est initialis vel castus : ergo similiter faciet secundum ordinem in bonum de spe.
  3. Item, si spes esset semper formata, iam nobilior esset effectus quam causa : quia secundum naturam fides est causa spei, et potest esse informis et formata fides, ut supra habitum est.
  4. Item, spes est ex parte, sicut et fides : ergo videtur, quod accidit eadem imperfectio quae et illi : haec autem est informitas : ergo et potest esse informis.
  5. Item, Augustinus vult, quod sola caritas dividat inter filios regni, et filios perditionis : ergo spes sicut et fides non dividet : ergo erit bonis et malis communis : non autem potest inesse malis nisi informis : ergo potest esse informis.

 

Sed si hoc datur, tunc quaeritur, quae sit differentia inter spem quae non habet merita et est informis, et praesumptionem quae etiam non habet merita et exspectat beatitudinem ?

 

Solutio. Dicendum, quod spes potest esse informis sicut et fides. Et ad ultimum respondeo primo, quod spes informis non est sine meritis, sed non habet ea nisi in proposito : et ille fuit quintus modus quo merita praecedunt actum spei, ut prius diximus : sed praesumptio quae dicitur spes stultorum, est ex gratia largitatis Dei sine omnibus meritis : exspectat enim praesumptuosus beatitudinem etiam continuando in peccatis, eo quod reputat Dei misericordiam dare beatitudinem sine conversione, et non attendere peccata. Et per hoc patet differentia.

 

Ad primum dicendum, quod in argumento illo est suppositio falsi : quia etiam fides informis habet aliquid affectionis, ut supra ostendimus : et ideo non est causa quam ponit pro causa.

Ad aliud dicendum, quod omnis virtus theologica de se habet ut tendat, et non ab amore, nisi quodammodo : et quod spes informis non tendit, hoc est a contrarietate quam habet in subiecto, et non de se.

Ad aliud dicendum, quod hoc bene concedo, sicut supra de fide, quod adveniente gratia formatur id quod informe fuit, et est imperfectum respectu ipsius et materiale, sicut et in fide, sicut dispositio materialis est respectu speciei : non tamen ita differt, sicut dispositio a specie, sed sicut imperfectum a perfecto in eodem genere qualitatis, et sicut imperfectum ad actum sperandi quem bene spes informis elicit, sed sicut imperfectum ad tendendum.

 

Ad hoc autem quod posset obici, quod duae qualitates eiusdem speciei non sunt in eodem secundum idem : quia simplex non unitur simplici, et huiusmodi, supra in quaestione de fide responsum est.

 

 

B. De quibus sit spes ?

 

ARTICULUS VI.

An spes sit invisibilium ? et, an fides et spes sunt ab invicem distinctae ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Et sicut fides, ita et spes est de invisibilibus, etc.

  1. Quoniam virtutes quarum est obiectum unum, sunt virtus una : ergo si fides et spes habent unum obiectum, tunc sunt una virtus.
  2. Item, spes non videtur tantum esse de invisibilibus, sed etiam de his quae hic habentur, ut spes gratiae et veniae : istae enim species inveniuntur poni a Sanctis.

 

Solutio. Spes de invisibilibus, non prout sunt invisibilia, sed prout sunt futura absentia : et ideo in obiecto fides et spes non conveniunt nisi materialiter : et ideo non oportet, quod virtus una sint.

 

Ad aliud dicendum, quod omnis diffinitio datur ex fine, et denominatio fit a fine eodem modo : et ideo spes proprie est de gloria : et si est veniae et gratiae, hoc est secundum ordinem ad gloriam.

 

 

ARTICULUS VII.

An spes sit futuri boni et proprii ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2, in fine : Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad Deum pertinentium, etc.

  1. Contra hoc videtur esse quod dicit Poeta :

Hunc ego si potui tantum sperare dolorem

Ex hoc videtur quod spes etiam sit malarum rerum.

  1. Item, videtur quod sit communis boni. Luc. XXIV, 21 : Nos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel.
  2. Item, Augustinus : De nemine desperandum est, dum in via est. Ergo spes est de salute omnium.
  3. Item, fides communiter habet se ad se et ad alios, et similiter caritas : ergo videtur, quod et spes.

 

Solutio. Dicendum, quod si spes proprie sumatur, tunc non est alicuius, nisi in quo concurrunt haec tria, quae ponit Magister, scilicet boni, futuri, et proprii. Si autem improprie sumatur loco generis sui quod est suspicio futuri quaecumque, tunc posset esse mali : et sic accipit Poeta. Et per hoc patet solutio ad primum.

Si vero large sumatur, tunc erit etiam boni communis. Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium.

 

Ad ultimum dicendum, quod non est simile de fide, et caritate, et spe. Quia spes respicit merita, et illa sunt propria. Caritas autem et fides non fundantur in aliquo proprio : et ideo possunt esse respectu communis. Tamen sciendum est, quod non est fidei actus quo credo homini etiam bonum, eo quod fides non est nisi simpliciter et universaliter super primam veritatem : sed potest esse actus opinionis.

 

 

C. Redit ad praemissam quaestionem, scilicet an fides et spes in Christo fuerint ?

 

ARTICULUS VIII.

An Christus, Angeli, et animae beatae spem habeant ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, Post hoc superest investigare, etc.

Ibi enim Magister dicit, quod nec Christus, nec Angeli, nec animae beatae spem habeant vel habuerunt. Et de his tribus obicitur per ordinem.

Videtur enim, quod Christus habuit spem : quia

  1. Habuit plenitudinem gratiarum fides autem et spes partes gratiae sunt ergo habuit eas.
  2. Item, Psal. XXX, 2 : In te, Domine, speravi. Item, Quoniam in me speravit, liberabo eum. Et infinitis aliis locis.
  3. Item, quiddam beatitudinis defuit ei, scilicet gloria corporis : ergo videtur, quod illam sperare potuit.
  4. Item, sicut fuit comprehensor, ita fuit viator : ergo sicut non defuerunt ei quae fuerunt comprehensoris, ita nec debuerunt deesse quae fuerunt viatoris spes autem viatoris est : ergo spem habuit.

 

Sed contra : Nihil imperfectionis Christus habuit secundum animam praeter solam passibilitatem : fides autem et spes dicunt imperfectionem : quia fides est cognitio in aenigmate, et spes est exspectatio eius quod non est comprehensum : cum ergo Christus aperte viderit, et perfecte comprehenderit, ut puta unitus deitati, numquam habuit fidem vel spem.

 

Ulterius quaeritur, utrum Angeli spem habuerunt, vel habeant ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Exspectant adhuc praemium quod accedit post diem iudicii ex ministerio custodiae, quo obsequuntur nobis : ergo cum spes sit certa exspectatio praemii, videtur quod spem habeant.
  2. Item, I Petr. I, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere. Desiderium autem non est nisi eius quod non habetur in praesenti : ergo videtur, quod illius absentis posset esse spes in eis.

 

Sed contra :

Omnia pertinentia ad suam beatitudinem habent in Verbo, et vident : ergo nihil sperant in futurum, quod non videant praesentialiter : visio autem non est spes, ut dicit Apostolus : ergo spem non habent.

Item, fidem non habent quae gignit spem : ergo nec spem.

 

Ulterius quaeritur, utrum animae beatae modo existentes in caelo, habeant spem ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. In Apocal. VI, 11, dicitur : Dictum est illis ut exspectarent adhuc tempus modicum. Ergo videtur, quod exspectant gloriam corporum : et exspectare futuram beatitudinem spei est : ergo spem habent, ut videtur.

Item, etiam quidam antiqui dixerunt, quod desiderio corporum aliquantulum retrahantur ab intensione contemplationis : ergo videtur, quod habeant spem.

 

Sed contra : Spes quae differtur, affligit animam : illi autem affligi de caetero non possunt : ergo spem habere non possunt.

 

Solutio. Dicendum, quod Christus, nec Angeli, nec animae beatae proprie loquendo spem habent : et hoc duabus de causis : quarum una est, quia spes proprie non est nisi de substantiali beatitudine, et haec est beatitudo animae non corporis : quia gloria corporis est, ut opinor, quaedam redundantia ex anima in corpus coniunctum. Alia causa est : quia spes fundatur in cognitione aenigmatica, quae ostendit rem speratam in speculo et aenigmate : et ideo quia etiam id quod exspectant, vident in lumine Verbi, non dicuntur spem habere illius : et illam causam videtur Magister tangere in Littera.

 

Secundum hoc igitur dicendum ad primum quod Christus spem non habuit : et improprie sumitur spes in auctoritatibus illis pro exspectatione praemii accidentalis vel gloriae corporis, cuius non est spes nisi per posterius : vel loquuntur de Christo gratia membrorum.

Et per hoc etiam patet solutio ad duo sequentia.

 

Ad ultimum dicendum, quod fuit viator ratione passibilitatis : et ideo habere fidem et spem non pertinet ad viatorem, sed potius ad viatoris imperfectionem : quia sine hoc viator esse posset et mereri, sicut quidam dicunt de Angelis ante confirmationem. Unde etiam quidquid gratiae in spe et fide fuit, ipse habuit : sed non quidquid in eis fuit imperfectionis : visio enim gratiae est in fide et tentio vel comprehensio in spe. Qui enim sperat (ut dicit Magister in primo libro Sententiarum, distinctione prima) aliquatenus tenet rem, licet non perfecte.

Ad id quod ulterius quaeritur de Angelis, dicendum quod nec ipsi spem habuerunt, nec habent, eisdem de causis : id enim quod exspectant, est de praemio accidentali.

Ad aliud dicendum, quod est desiderium rei non habitae, et hoc non habent Angeli : et est desiderium rei habitae ad tollendum fastidium, et de hoc intelligitur dictum Petri.

Ad id quod iterum ulterius quaeritur, utrum animae sanctae spem habeant ? Dicendum quod non, eisdem de causis. Nec puto hoc esse verum, quod retrahantur a contemplatione desiderio corporum : quia determinatum est eis tempus, et illud cum gaudio in una stola exspectant, quia securitatem habent de reliqua.

 

 

ARTICULUS IX.

An Patres in limbo, et animae in purgatorio, et daemones habeant spem virtutem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem : De antiquis vero Patribus qui apud inferos usque ad passionem, etc.

Videtur enim, quod non habuerunt spem : quia

  1. Spes commetitur se viae : illi autem iam fuerunt securi : ergo non fuerunt in via.
  2. Item, spes datur ad merendum illi autem non fuerunt in statu merendi : ergo spem non habuerunt.

Sed contra : Dicit Beda, et ponitur in libro quarto Sententiarum, distinctione prima, quod Patres in limbo felici spe ingressum ianuae caelestis exspectaverunt. Ergo spem habuerunt.

Praeterea, hoc dicitur hic in Littera.

 

Ulterius quaeritur, utrum animae in purgatorio spem habeant ?

Et videtur quod sic : quia adhuc non habent apertam visionem per speciem ergo aenigmaticam : illam autem concomitatur spes, ut dicit Magister : ergo habent spem.

Sed contra : Secundum hoc damnati etiam haberent spem : quia habent aenigmaticam cognitionem de Deo : si ergo spes talem cognitionem concomitatur, damnati habet spem, ut videtur : quod falsum est, cum ipsi penitus sint et sciant se esse damnatos.

 

Ulterius quaeritur de daemonibus utrum ipsi habeant spem ?

Videtur autem, quod sic : quia, Iob, XL, 28, dicitur de Behemoth : Ecce spes eius frustrabitur eum.

Sed contra : Scit peccatum suum esse irremediabile : ergo habet desperationem : ergo non habet spem salutis.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod Patres spem habebant, sicut Magister bene probat in Littera.

 

Ad primum dicendum, quod quodammodo fuerunt in via : non enim mansio distinguitur, ut dicit Augustinus, nisi in loca perpetuae permanentiae, scilicet in caelo, vel in inferno damnatorum : et ideo quoad securitatem dicunt quidam eos fuisse in termino, et quoad statum merendi : sed quoad transitum ulterioris gloriae fuerunt adhuc in via, non in termino.

Ad aliud dicendum, quod hoc accidit spei ratione status, quod meretur, vel non meretur : et ideo hoc non per se est spei, quod non sit nisi in statu merendi : quia potest esse praeter illum.

Ad aliud quod ulterius quaeritur, etiam bene concedo, quod qui sunt in purgatorio, habent spem et fidem : quia exspectant salutem in cognitione aenigmata visam.

Ad illud quod contra obicitur, dicendum quod nihil est simile : quia nec habent fidem quae tendat in veritatem, vel quae virtus sit, sed talem, qualis est daemonum, de qua supra dictum est : et etiamsi haberent fidem, non habent salutis exspectationem, et ideo non habent spem.

Et per hoc patet solutio ad id quod ulterius quaeritur de daemonibus : concedimus enim, quod nullam habent spem.

Et ad id quod contra obicitur, dicendum quod spes ibi impropriissime accipitur pro exspectatione dilationis iudicii, in qua acrius quam modo punientur : illa enim frustrabitur, quia citius quam vellent iudicabuntur.

Et per hoc patet solutio eorum quae quaeruntur de spe.