Distinctio XXIV — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV

De fide quantum ad eius obiectum sive materiam ?

 

 

A. Quomodo intelligitur quod scriptum est : ut cum factum fuerit, credatis ?

 

DIVISIO TEXTUS

Hic quaeritur, si fides tantum de non visis est, quomodo veritas Apostolis ait, etc.

In hac parte agitur de quibusdam quae obici possunt contra ultimam partem diffinitionis Apostoli, quae exposita est in praecedenti distinctione.

Et dividitur in partes duas :

in quarum prima quaerit Magister, utrum idem posset esse visum et creditum ?

In secunda autem, utrum idem posset esse agnitum et creditum ? ibi, C : Post haec quaeri solet, etc.

 

Prima harum dividitur in duas :

in quarum prima ostendit generaliter, quod fides non est de visis, nec de probatis.

In secunda autem, solvit specialiter difficultatem, quae est de articulo passionis : quia Apostoli viderunt Christum pati, et tamen crediderunt, ibi, B : Si vero quaeritur, utrum Petrus, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An creditum possit habere testimonium rationis ?

 

Incidit autem dubium circa primum, utrum creditum possit habere testimonium rationis ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Dicit Petrus : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide et spe, scilicet reddere. Ergo reddenda est ratio.
  2. Item, non enim doctas fabulas secuti,… sed speculatores facti, etc., voce delapsa ad eum huiusmodi a magnifica gloria. Ergo videtur, quod contemplatio illius gloriae fuerit eis ratio credendi.
  3. Item, I Ioan. I, 1 et seq. : Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, … hoc annuntiamus vobis. Ergo visus et auditus et tactus probant fidem.
  4. Item, in Actibus, Paulus ad Agrippam : Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelesti visioni : ergo visus fuit sibi ratio fidei.
  5. Item, Damascenus dicit : Discipuli Domini et Apostoli omnifariam illuminati Spiritu sancto, et eius virtute et gratia, divina signa operantes, miraculorum sagena ad lumen divinae cognitionis de profundo ignorantiae infideles piscantes reduxerunt.
  6. Item, ad Hebr. II, 3 et 4 : Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem : quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, etc.
  7. Item, videtur quod habeat rationem. Chrysostomus super Ioannem, I, 46, super illud : A Nazareth potest aliquid boni esse ? dicit : Nathanael, in non suscipiendo a Nazareth Christum esse, eam quae illi erat circa Scripturam, diligentiam ostendit. Ergo videtur, quod antequam credatur articulus, scrutandum sit Scripturae testimonium. Ergo habet rationem.
  8. Item, ad Roman. X, 17 : Fides autem ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Quod exponens Gregorius in Moralibus dicit : Intellectum dat, dum de auditis mentem illustrat. Ergo necessarium est audiri, et illustrari mentem, antequam credatur.
  9. Item, Petrus Ravennas Archiepiscopus : Non est tutum credere sine ratione.
  10. Item, Augustinus ad Paulinum : Credimus illa quae absunt : sed videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur.
  11. Item, ibidem : in his quae vidimus, vel videmus, nos ipsi testes sumus : in his autem quae credimus, aliis iuvamur testantibus ad fidem. Ergo videtur ex his omnibus, quod fides accipiet rationem.

 

Sed contra :

  1. Chrysostomus super Ioan. III, 12, super illud : Si terrena dixi vobis, et non creditis, etc., dicit sic : Nam cum quidem quis gravetur quae per intellectum suscipere est, et non facile recipiat, decenter utique incusatur amentiae. Cum autem non suscipiat quae excogitatione quidem non est suscipere, fide vero solum, infidelitatis est accusatio. Ergo fides non est per excogitationem, id est, per rationem : quia hoc vocat excogitationem per totum librum.
  2. Item, in Homilia eadem, infra : Vides quia fide ubique opus est : crucem enim fontem vitae esse ait, quod excogitatio quidem nequaquam facile susciperet, et testantur adhuc Gentiles deridentes : sed fides excogitationum imbecillitatem supergrediens, facile utique id et suscipit et retinet.

 

Solutio. Dicendum ut supra, quoniam fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Tamen distinguendum est hic duplici distinctione : quarum unam ponit Damascenus, scilicet quod quaedam fides est ex auditu, et quaedam est charisma Spiritus sancti : illa quae est ex auditu, potest habere rationem inductivam, non probativam : non ut quis consentiat, sed ut facilius consentiat ei, cui tamen per affectum est inclinatus et paratus consentire. Charisma autem est lumen infusum tendens in primam veritatem, et haec non habet rationem inducentem, ut ita dicam.

Et ut hoc melius intelligatur, resumendum est quod habitum est in praecedenti distinctione, ubi diffinitur credere ab Augustino, quod credere est cum assensione cogitare. Unde ex parte cogitationis admittit rationem : quia ex parte illa est ex auditu : et haec ratio quam admittit, non est probans, sed quasi alludens credito ad iucunditatem, non ad consensum : ex parte autem consensus non innititur nisi lumini infuso.

Aliam etiam distinctionem ponit Petrus in Itinerario Clementis, scilicet quod fides non exigit probationem, nisi ut probetur verus esse Propheta qui tradidit eam : si enim ille verus exstiterit, absque dubio omnia quae docet, vera erunt, quamvis quaedam earum propter sui altitudinem non intelligantur.

 

Secundum haec igitur dicendum ad primum, quod loquitur Petrus de ratione fidem defendente et inducente, non fidem faciente, in eo qui est fidelis.

Per hoc patet solutio ad omnia, praeterquam ad tres ultimas auctoritates.

Ad primam illarum dicendum est, quod Petrus Ravennas non loquitur ibi de credere iudicis in causis.

Ad alias duas dicendum, quod credere etiam non sic ibi sumitur sicut in fide, sed potius secundum quod dicit consensum improbabilem, quod plures testantur.

 

 

ARTICULUS II.

An sit laus fidei assentire ei quod non videtur ? Et : An sit de rebus non praesentibus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Haec est laus fidei, si quod creditur, non videtur.

 

Sed contra :

  1. Rationem abnegare est abnegare lumen quod Deus posuit in nobis. Unde, Psal. IV, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Item, Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Ergo videtur, quod abnegando rationem, magis avertimur a lumine Dei, quam convertamur ad ipsum.
  2. Item, duorum ordinatorum ad idem, neutrum contrariatur alteri : sed ratio et fides sunt lumina ordinata ad idem, scilicet ad primam veritatem : ergo neutrum contrariatur alteri : ergo non est laus fidei non videre per rationem, sed potius hoc esset fidei vituperium, ut videtur.
  3. Item, fides est cognitio aenigmatica et specularis : ergo secundum hoc est imperfecta : ergo indiget iuvamine : ergo non debet esse laus fidei credere quod non videtur, sed potius fidei vituperium.
  4. Item, secundum hoc possemus credere quaelibet irrationabilia, et postea dicere, quod hoc esset laus fidei, quia irrationabilia sunt.

 

Item quaeritur, qualiter fides possit esse argumentum non visorum, cum deficiat apparentia in fide, secundum quod est ex parte, quia est in aenigmate et in speculo ?

Videtur enim, quod nullo modo : cum enim omne arguens mentem, per se lumine suo convincat mentem : et tamen fides habeat lumen obumbratum, non videtur mentem posse arguere de incognitis.

Si forte dicas, quod fides est argumentum de non visis : et haec est laus eius, quia facit ea videri non modo, sed quando in futuro per speciem contemplabimur. Contra : Minor cognitio non est argumentum maioris cognitionis : fides autem est infra intelligentiam et visionem veritatis, ut dicit Hugo de Sancto Victore : ergo non est argumentum illius.

Ad hoc quidam dicunt, quod inferior cognitio potest bene argumentum esse superioris, sicut videmus, quod experimentum est cognitio in singularibus accepta, et tamen arguit iuvando ad cognitionem principiorum : et quod in sensu cognoscitur, quia hoc in intellectu percipitur propter quid, quia principium est notum propter seipsum.

Sed contra : Ista acceptio propter quid in principiis : aut est vi sensus, aut vi intelligentiae separantis principia ab appendiciis materiae, in quibus sensibilis cognitio accipit solum. Si dicas, quod vi sensus. Contra : Propter quod unumquodque est tale, idem magis tale : ergo si propter quid scitur in intellectu propter cognitionem sensibilem, illa magis scietur propter quid : et hoc absurdum est, quia non relucet propter quid in non separata plene a materia. Si autem vi intelligentiae : tunc falsa est similitudo : quia tunc non iuvat ad cognitionem propter quid sensibilium experimentum, nisi inducendo et non manifestando lucem ipsam.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod laus fidei est assentire ei quod non videtur : non tamen contra rationem. Aliud est enim esse supra rationem, et aliud est esse contra rationem. Auctoritas enim revelationis cui innititur cogitatus fidei, secundum quod est ex auditu, est supra rationem, sed non contra rationem : et secundum illum cogitatum est articulus : et ideo non audemus aliquid dicere, aut cogitare (ut dicit Dionysius) praeter ea quae nobis in sacris eloquiis sunt expressa.

 

Dicendum igitur ad primum, quod non abnegamus rationem, secundum quod lumen est : non autem est lumen nisi iuvata revelatione et auctoritate : sed abnegamus eam, secundum quod est caeca, et sensibus et phantasiis obumbrata.

Ad aliud dicendum, quod fides et ratio ordinantur ad idem : sed in omnibus ubi duo ordinantur ad idem, tertius corrigit errorem incertioris. Ita fides corrigit rationem : et ideo hoc modo non abnegatur ratio secundum quod procedit in primam veritatem, quia tunc supponit principia fidei, et non deflectitur per phantasias erroris.

Ad aliud dicendum, quod fides est cognitio aenigmatica : sed aenigma et speculum habent in se duo, scilicet lumen, et umbram : et ex parte luminis est argumentum, fides autem ex parte umbrae facit ad meritum status istius : sed si esset adeo umbrosa, quod non sufficienter ostenderet creditum secundum statum meriti, tunc esset verum, quod indigeret iuvamine.

Ad aliud dicendum, quod hoc non sequitur : non enim fides est de irrationabilibus, sed potius de his quae sunt supra rationem, probata revelatione et lumine Dei intus infuso. Hanc probationem non respuit fides : quia ipsa illo modo probat, non probatur, quia ipsa est lumen infusum nobis, arguens mentem et convincens de aeternis.

Ad aliud dicendum, quod supra in explanatione diffinitionis Apostoli responsum est : quia non deficit fidei apparentia illa qua arguit ex informatione per tensionem in veritatem : imo sic est certior omni arte : et ideo licet apparentia rationis deficiat, non tamen deficit certitudine maior cum ratione.

Ad aliud quod obicitur contra solutionem, dicendum quod minor cognitio bene potest esse argumentum maioris : non quid sit, sed quia sit : et hoc modo arguit fides cognitionem aeternorum, ut Magister exposuit in fine praecedentis distinctionis. Quid enim illa visio sit, oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit : unde per fidem non cognoscitur quid sit nisi imperfecte, scilicet quia est inexplicabilis, et inenarrabilis, et huiusmodi.

Ad id quod obicitur de alia solutione, videtur mihi stare, quod sensibilis cognitio (ut mihi videtur) non facit apparere propter quid in principiis, sed potius abstrahens intellectus, non probans, quia probari non possunt, quae priora non habent.

 

 

ARTICULUS III.

An fides potest esse de rebus praesentibus, cum tamen visio evacuat fidem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : Alibi dicit Augustinus fidem esse de rebus praesentibus, etc.

Ergo videtur, quod visio non evacuabit fidem : quod est contra Apostolum, I ad Corinth. XIII, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Constat autem, quod fides sit ex parte, cum sit speculum in aenigmate.

 

Solutio. Dicendum, quod vocat fidem hic genus sive substantiam fidei, quae est visio veritatis : haec enim contrahitur ad speculum et aenigma, ut ad differentiam constitutivam, et tunc facit visionem quae est tota merces, eo quod non est sola visio extrinsecus se spargens super rem, sed potius visio amati et habiti.

 

 

B. Si Petrus habuit fidem passionis, quando vidit hominem illum pati ?

 

ARTICULUS IV.

Quid sit articulus fidei secundum diffinitionem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Si vero quaeritur, utrum Petrus fidem, passionis habuerit ? etc.

Ratione enim huius est hic quaestio magna de articulis fidei, circa quam propter compendium quaeremus quinque problemata, scilicet, quid sit articulus diffinitione ?

Secundo, quid sit re ?

Tertio, de numero articulorum secundum utrumque symbolum.

Quarto, de differentiis symbolorum.

Quinto autem et ultimo, Si aliqua teneamur credere quae non sunt articuli : et si sic, qualiter se illa habeant ad articulos fidei ?

 

Ad primum proceditur sic :

Dicit Richardus de sancto Victore, quod articulus est indivisibilis veritas de Deo arctans nos ad credendum.

Isidorus autem dicitur sic diffinire : Articulus est perceptio divinae veritatis, tendens in ipsam.

Quidam etiam Magistrorum Hugoni attribuunt istam : Articulus est natura cum gratia : quae tamen ut proponitur in libro suo non invenitur.

 

Obicitur autem contra primam sic :

  1. Quia cum dicitur indivisibilis veritas, sensus est, in quo stat divisio symboli. Sunt autem secundum diversa symbola diversae divisiones : et unum quandoque dividitur in uno, quod non dividitur in alio : ergo videtur, quod non sit simpliciter indivisibile : ergo videtur, quod per aliquam causam in plura possit dividi articulus.
  2. Praeterea, articulus est iunctura membri cum membro : ergo videtur potius dicere id in quo nectuntur credibilia, quam id in quod resolvuntur per divisionem.
  3. Praeterea, dicit Augustinus, quod sequens membrum vim sui motus habet in articulo : cum igitur ab habitu sit motus in credibile, videtur potius fides qua credimus habere rationem articuli, quam fides quae est id quod credimus.
  4. Praeterea, non videtur generaliter verum esse quod dicitur : De Deo. Carnis resurrectionem enim est articulus : et non est de Deo, ut videtur. Item, Sanctam Ecclesiam Catholicam, et huiusmodi.
  5. Item, falsum videtur quod dicit, Arctans nos ad credendum. Si enim dicatur arctatio per modum inclinationis naturae, sicut virtus arctatur ad actum et obiectum : tunc potius convenit fidei qua creditur, quam fidei quae creditur.
  6. Si autem dicatur arctatio per modum veritatis apertae, quae convincit intellectum, iterum falsum est : quia potiores articuli cum sint contra principia rationis, magis videntur arcere a credendo, quam ad credendum.

 

Eodem modo obicitur de secunda quae est Isidori.

  1. Articulus enim non est perceptio veritatis, sed potius perceptio umbrae veritatis et speculi.

Item, Philosophi quidam habebant quamdam perceptionem veritatis tendentem in ipsam veritatem : ergo videtur, quod ipsi habebant articulos.

  1. Si autem dicas, quod intelligitur de tensione amoris : hoc non potest stare : quia sic existens in peccato mortali, qui credit fide informi omnes articulos, non haberet fidem, quod falsum est.

 

De diffinitione Magistri Hugonis nolo obicere : quia sunt verba ficta, et sibi false imposita, ut postea patebit, cum ponemus sua verba quae dicit de hoc.

 

Solutio. Dicendum, quod Richardus diffinit fidem quae creditur, id est, articulos, per formam, et materiam propriam, et actum. Forma enim quae est ut genus, est veritas : quae autem est ut differentia contrahens, est indivisibilis : materia autem est de Deo : quia nisi sit veritas indivisibilis in tali obiecto quod est Deus, non est articulus : quod patet per diffinitionem eius quod est credere, quae communiter ponitur, quod credere est assentire primae veritati propter se, et super omnia : nulli autem veritati assentitur absolute propter se, nisi veritati divinae, ita scilicet quod ly propter se dicat causam efficientem, et finalem, et formalem. Efficientem : quia ipsa efficiente, et non aliqua nostra ratione credimus ei : et propter ipsam, non propter aliquid aliud, quia nulla veritas est post eam potior ea. Formalem autem dicit : quia non propter aliud credimus, nec per aliud : sicut in metaphysicis principiis credimus veritati principiorum propter divinam lucem in eis, quae facit ea vera effective : sed prima veritas non est facta ab alia. Effectivum autem tangit dicens, Arctans nos ad credendum.

Illa autem quae est Isidori, tangit formam, et actum, et non ita nominis proprietatem, quia non ponit id quod est proprium nominis diffiniti, ut arctare, et esse indivisibilem, quod tamen sonat articulus.

 

Ad primum igitur dicendum, quod divisio sumitur duobus modis, scilicet secundum actum dividentis, et secundum actum divisibilis. Secundum actum dividentis multiplicantur articuli in symbolo Apostolorum : et ideo remanent quaedam indivisa, quae dividi possunt secundum aptitudinem rei, ut infra patebit : et utroque modo communiter quoad diversa symbola datur diffinitio, scilicet ut praepositio privativa in quibusdam privet actum divisionis solum, et in quibusdam actum cum potentia : et quare hoc fiat, infra explicabitur, cum tractabitur de differentiis symbolorum.

Ad aliud dicendum, quod articulus habet duplicem acceptionem, scilicet materialem, et sic articulus est membrum colligatum. : et formalem, et sic articulus est membrorum colligatio : et utrumque convenit, sed primum respectu partium, et sic accipitur a Richardo articulus. Secundum autem convenit respectu totius symboli, et sic non accipitur ab ipso : quia in symbolo tota colligatio est articulorum materialium, et iunctura unius cum alio.

Ad aliud dicendum, quod motus fidei incipit a veritate articuli, et non ab habitu : veritas enim articuli facit habitum sui similitudine in anima, et facit illum habitum tendere in eamdem veritatem : ut sic sit motus mobilis a prima veritate incipiens, et per articulum primae veritatis in eamdem tendens, ut concludatur circulus egredientis radii ab aeterno in temporalem animam iusti, et per veritatem articuli in aeternam veritatem : sicut dicit Dionysius in libro primo de Caelesti hierarchia : Omnis Patre moto manifestationis luminum processio in nos optime ac large proveniens. Iterum : Ut vivifica virtus nos replet, et convertit ad congregantis Patris unitatem, et deificam super simplicitatem.

Ad aliud dicendum, quod omnis articulus est de Deo : non enim credimus (ut dicit Damascenus) resurrectionem futuram, nisi divina veritate et iussu : et ideo promissa resurrectio divinae veritatis est effectus. Et similiter Ecclesiae non unitur, nec peccata remittuntur, nec baptisma valet, nec caetera sacramenta, nisi divina veritate hoc operante per Spiritum sanctum : et sic facile est omnes in divinam veritatem reducere.

Ad aliud dicendum, quod arctatio ista est per medium luminis simplicis, a quo procedit lumen fidei quod est habitus : et ideo articuli veritas secundum naturam prior arctat.

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procederet si arctaret secundum complexionis habitudinem : dictum est autem supra, quod non, sed potius in modum naturae convincentis ex vi luminis simplicis doni ipsum intellectum, ut tendat in id quod credit.

Ad id quod obicitur contra, dicendum secundum aliam diffinitionem, quod non habuerunt perceptionem divinae veritatis Philosophi, nisi materialiter : sed humana erat, quia per naturales rationes : nec tendebat in veritatem in modum naturae rationi consentaneae, sed potius per modum consensus ex ratione.

Ad aliud quod obicitur de falso Christiano, supra responsum est, quod fides informis quantum est de se tendit, sed non sequitur eam subiectum.

 

Ad diffinitionem Hugonis, dicendum, quod sua verba ponit in parte decima librorum sacrorum, unde quidam signant, illam diffinitionem. Dicit enim sic : Duo sunt fidei proposita credenda : creator, et salvator. Creator, et quae pertinent ad Creatorem : haec est una pars fidei. Salvator, et quae pertinent ad Salvatorem : haec est altera. In prima discernit fides in Creatorem et opera sua. In secunda parte discernit fides inter Salvatorem et sacramentalia. Ad Creatorem pertinent opera conditionis, quae sex diebus facta sunt. Ad Salvatorem pertinent opera restaurationis, quae complentur sex aetatibus. Prima pars fidei spectat ad debitum naturae. Secunda pars fidei spectat ad debitum gratiae. Illa credere debemus, quia per naturam conditi sumus : ista credere debemus, quia per gratiam reparati sumus. Ex hoc accipitur, quod ipse intendit, quod in symbolo quidam articuli exprimunt opus instaurans naturam, et quidam opus instaurans gratiam : et non intendit articulum diffinire : et tunc planum est quod quaerebatur.

 

 

ARTICULUS V.

An articulus sit quid complexum vel incomplexum ?

 

Secundo quaeritur, quid sit articulus re ? Utrum scilicet complexum, vel incomplexum ?

Videtur autem, quod sit incomplexum ut passio, et resurrectio, et huiusmodi :

  1. Fides enim est simplex lumen, ut probatum est supra secundum Dionysium : ergo est simplicis, et non complexi.
  2. Item, in Deo nulla est complexio : cum igitur articulus sit de Deo, videtur quod non sit complexus.
  3. Item, articulus diffinitus est esse indivisibilis veritas de Deo : ergo non potest esse complexus : quia nihil complexum potest esse indivisibile.
  4. Item, si esset complexus articulus, ita quod enuntiabilia essent articuli, tunc tempus esset de essentia articuli. Sit ergo Christus passus in A instanti : ergo aliud tempus faceret aliud enuntiabile : et si passus esset in B, non esset idem articulus, scilicet Christum passum esse in B.

Praeterea, cum tempus sub certa differentia sit de essentia articuli, non esset verum quod dicit Augustinus in sequenti distinctione, quod tempora variata sunt, fides autem immutata permansit : et sic moderni et antiqui non haberent eamdem fidem quoad articulos.

 

Sed contra :

  1. Consensus non est nisi in complexum : in articulum autem est rationis consensus et fidei : ergo ipse non est incomplexus, sed complexus. Quod autem fides sit consensus, supra habitum est a Damasceno.
  2. Item, secundum hoc videtur, quod Iudaei qui credunt Christi incarnationem, crederent articulum, licet credant eam futuram, nos autem praeteritam.
  3. Item, secundum hoc si articulus esset simplex, non deberet relinqui pro haeretico, qui crederet Christi incarnationem, non autem Christum incarnatum : quae cum falsa sint, videtur quod articulus sit enuntiabile, et non res.
  4. Sed adhuc obicitur contra hoc pro prima parte, quod si articulus esset enuntiabile, Cornelius qui non credidit Christum incarnatum, non erat iustificatus per fidem : quia charitatem non potuit habere sine fide : et eleemosynae et orationes eius exaudiri non potuerunt sine fide, quia sine fide impossibile est placere Deo. Si autem dicas, quod habuit fidem de Christo iam incarnato et passo, tunc frustra missus est Petrus ad evangelizandum ei.

 

Solutio. Sine praeiudicio dico, quod tempus determinatum non est de essentia fidei quoad articulos : tamen bene concedo, quod complexio quaedam est de essentia articuli : et hoc potest patere hoc modo. In omni enim articulo subiicitur divina veritas, quae determinatur secundum diversa convenientia essentiae et personis, et quoad diversos effectus ad instaurationem naturae et restaurationem gratiae pertinentes. Haec autem determinatio veritatis divinae non potest a nobis significari nisi per compositionem, licet sine compositione media sit in se ad illa determinata : sicut si debeat significari album in superficie, est quidem album in superficie sine medio aliquo, in superficie tamen a nobis non significatur inesse sine nota compositionis. Dico ergo, quod unum in alio determinans, scilicet in determinato supponitur in articulo : sed nota compositionis quam apponit actus animae signantis, cuius essentialiter est certa differentia temporis, meo iudicio non est de essentia articuli.

 

Dicendum ergo ad primum, quod licet lumen simplex sit fidei, tamen quia est per modum inclinantis ad consensum, ideo exigit complexionem in articulo, sed non illam quae facit enuntiabile in certa differentia temporis.

Ad aliud dicendum, quod licet in Deo nulla sit complexio secundum rem, est tamen secundum modum significandi quorumdam articulorum, ut cum dicitur, Deus trinus et unus : et gratia quorumdam etiam propter effectus diversos, et gratia aliquorum propter naturam unitam Christo.

Ad aliud dicendum, quod articulus dicitur veritas indivisibilis, quia stat divisio in eo credibilium, non quia sit incomplexum omnino.

Ad aliud dicendum, quod enuntiabile meo iudicio non est articulus, sed res complexa ordinata ad omne tempus.

Ad id quod contra obicitur etiam respondere oportet, quod consensus non quaerit nisi complexam rem : et circa illam ipse ponit modum compositionis, quae determinatur illo vero cui consentit ratio componens : quod licet verum sit in re ipsa, tamen sicut in compositionem faciente est in anima, ut dicit Philosophus in fine sexti primae philosophiae.

Ad aliud dicendum, quod nos non tenemur tantum credere articulum, sed ea quae determinata sunt circa articulos ex praedicatione Apostolorum : et haec respiciunt fidem ex parte illa quae est ex auditu : multa enim ex determinatione temporis et praedicatione auditui fidei accedunt et accesserunt, licet non sint de substantia articulorum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad id quod obicitur de Cornelio, dicendum quod in illo tempore quando tempus non erat determinatum, nec secundum statum aetatum mundi, nec secundum statum prophetiae, nec ex praedicatione Apostolorum, potuerunt se quidam habere ad omnem differentiam temporis sub distinctione. Sed modo non est ita : quia tempus est determinatum secundum cursum aetatum et numerum prophetiae Danielis, et in omnem terram exivit sonus eorum.

 

 

ARTICULUS VI.

De numero articulorum secundum utrumque symbolorum.

 

Tertio, quaeritur de numero articulorum secundum utrumque symbolum, scilicet Nicaenum et Apostolorum.

Videtur autem primo esse diminutus numerus a numero articulorum symboli Athanasii : quia

  1. Sicut omnipotentia exprimit articulum, ita etiam de proprietatibus divinis est omniscientia, et Dei bonitas, et tamen non ponuntur pro articulis.
  2. Item, in symbolo Athanasii dicitur : Omnipotens Pater, omnipotens Filius, etc. ; et : Immensus Pater, etc. ; et : Increatus Pater, etc. : et nihil illorum exprimitur inter articulos, nisi tantum omnipotentia : ergo numerus videtur esse diminutus.
  3. Item, dicitur, Dominus Pater, Dominus Filius, etc.
  4. Item, Similiter, cum proprietates sint in personis divinis, quibus personae distinguuntur, videtur quod de illis debuerit esse aliquis articulus : et cum nullus ponatur in altero symbolorum, videtur esse numerus diminutus.
  5. Item, circa unionem naturarum in Christo multiplex fuit error, aliis dicentibus naturas esse confusas, aliis autem permixtas, aliis quod transiverunt in se invicem : et cum articulus fidei sit ad excludendos errores, debuimus multo plures habere articulos circa modum unionis, quam habemus.
  6. Item, praeterea quaeritur de divisione quam fere omnes communiter ponunt Magistri, duorum scilicet symbolorum : nam in uno symbolo, scilicet Apostolorum, ponitur pro uno articulo : Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae. Si ergo haec est indivisibilis veritas, tunc non debet dividi : et tamen dividitur in symbolo Nicaeno, et ponitur pro duobus : in illa enim symbolo primus articulus est : Credo in unum Deum. Secundus est : Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Ergo videtur, quod alterum erret.
  7. Item, in symbolo Apostolorum unus indivisus articulus est, Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. Et hoc iterum in symbolo Nicaeno ponitur pro duobus, ita quod unus sit de Christi conceptione, alter de Christi nativitate.
  8. Praeterea, videtur si dividitur in Nicaeno symbolo articulus de nativitate in duos propter duas nativitates, scilicet in utero, et ex utero, quod eadem ratione debeat dividi articulus passionis in quinque, scilicet quod captus, exprobratus passus, mortuus, et sepultus sit : et tamen haec omnia referuntur ad eumdem articulum in utroque symbolo.
  9. Item, in symbolo Nicaeno nihil ponitur de descensu ad inferos. Unde etiam dicit Anselmus, quod fidem integre non continet. Ergo videtur, quod sit diminutum : praecipue cum descensus ad inferos secundum utramque divisionem ponatur esse unus articulus.
  10. Item, in symbolo Nicaeno pro duobus articulis ponuntur descensio ad inferna, et resurrectio a mortuis : in symbolo Apostolorum pro uno : ergo videtur, quod altera divisio non valeat.
  11. Item, in symbolo Apostolorum pro duobus articulis ponitur : Sanctam Ecclesiam, et Sanctorum communionem : et in Nicaeno ponuntur haec duo pro uno, scilicet : Et in unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum : hoc enim totum pro uno ponitur articulo in Nicaeno : et quaeritur, quo iure eum Apostoli diviserunt ?
  12. Praeterea, cum nos habeamus unum articulum de vita aeterna, et credamus etiam poenas aeternas, videtur quod debeamus etiam habere unum de poenis aeternis.
  13. Item, videtur a Cassiano et Leone adhuc tertium poni symbolum, in quo inveniuntur quaedam quae in neutro illorum continentur : et est Antiochenae synodi, et dicit sic : Credo in unum et solum verum Deum, Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium creaturarum creatorem : et in Dominum nostrum Iesum Christum Filium eius unigenitum, et primogenitum omnis creaturae : ex eo natum ante omnia saecula, et non factum, Deum verum ex Deo vero, homousion, per quem et saecula compaginata sunt et omnia facta : qui propter nos venit, et natus est ex Maria Virgine, et crucifixus sub Pontio Pilato, et sepultus : tertia die resurrexit secundum Scripturas, et ascendit in caelos, et iterum veniet iudicare vivos et mortuos, etc., quia alia non mutantur a symbolo Nicaeno.
  14. Item, additur in tertio articulo : Primogenitum omnis creaturae : et iste articulus in neutro aliorum invenitur : ergo videtur esse diminutio in utroque.
  15. Item, cum symbolum Apostolorum sit editum ab ipsis Apostolis, videtur quod quilibet fidei praedicator addere debuerit suam sententiam : nulla autem invenitur de Paulo et Barnaba, qui tamen ab ipso Spiritu sancto electi sunt : ergo videtur symbolum primum esse diminutum.
  16. Item, obicitur de singulis articulis : non enim videtur necessarius articulus : Credo in unum Deum : cum hoc sit etiam a Philosophis probatum necessariis rationibus, sicut patet in prima Philosophia Aristotelis, Avicennae, et aliorum Philosophorum.
  17. Praeterea, quare non ponitur ibi, Unum simplicem Deum : cum tamen simplicitas magis sit propria Deo, quam unitas ?
  18. Item, obicitur secundo de hoc quod dicit, Patrem omnipotentem, etc. Non enim omnipotentia solius Patris est, sed communiter trium : ergo videtur, quod iste articulus quibusdam posset esse occasio erroris : ergo male est positus.
  19. Item, cum in symbolo Antiocheno dicatur : Creatorem visibilium, etc., quare in Nicaeno dicitur : Factorem : cum tamen magis creare conveniens sit omnipotentiae, quam facere ?
  20. Item, obicitur de tertio : Et in unum Dominum, etc. Non enim ipse solus Dominus est, ut dicit symbolum Athanasii, sed Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus.
  21. Praeterea, multae expositiones ponuntur specialiter circa hunc articulum. Dicitur enim : In unum Dominum nostrum Iesum Christum Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt : et videtur, quod omnia sequentia superflue addita sunt : quia cum dictum est, Filium Dei, intelligebatur esse unigenitus et omnia alia : et hoc probatum est in primo libro Sententiarum : ergo videtur esse superfluitas.
  22. Item, cum sequitur : Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, et homo factus est, etc., videtur multas habere expressiones superfluas : quia cum dixit, Propter nos homines, superfluum erat addere, Et propter nostram salutem : quia idem videtur secundum intellectum.
  23. Item, idem videtur descendisse, et incarnatum esse : quia constat, quod non localiter motus descendit, sicut supra probatum est, quia descendit in natura divina, et descendere fuit visibilem apparere in carne.
  24. Praeterea, quod sequitur : Et homo factus est, non videtur exprimere articulum specialem alium ab isto : quia idem est incarnari, et hominem fieri.

Si forte tu dicas, quod non est articulus specialis. Contra hoc est : quia tunc in Nicaeno symbolo deficiet articulus qui est de Christi nativitate, qui tamen ab omnibus ponitur unus de septem quae Filio attribuuntur.

  1. De eo autem quod sequitur, Crucifixus etiam pro nobis, etc., prius obiectum est usque ibi, Et sepultus est : ubi quaeritur, quare diminutum est sic symbolum Nicaenum in descensu ad inferos, et similiter symbolum Antiochenum, non autem symbolum Apostolorum ?
  2. Item, de illo : Et resurrexit, prius obiectum est. Sed quaeritur, cum inter resurrectionem et ascensionem fuerit apparitio multiformis, quare non ponitur aliquid de illa inter articulos ? quia Apostolus, I ad Corinth. XV, 4 et seq., videtur tangere inter credenda quae ipse fidelibus tradidit, sic dicens : Quia resurrexit tertia die, secundum scripturas : et quia visus est Cephae, et post hoc undecim : deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : deinde visus est Iacobo, deinde Apostolis omnibus : novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi.
  3. Item, de hoc quod sequitur in sequenti articulo : Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos. Quia hic videtur nec ad naturam, nec ad gloriam pertinere, sed ad severitatem, cum iudicium tunc fiat districtum : ergo secundum hoc non debet esse articulus.
  4. Similiter, obicitur de hoc quod sequitur : Et in Spiritum sanctum Dominum, etc. Et quaeritur, quare tanta expressio facta est circa illum, ut dicatur Dominus, et vivificans, et modus processionis, et aequalitas dignitatis eius, et inspiratio ipsius in Prophetis ?
  5. Similiter, quae est causa quod in sequenti articulo duo symbola Apostolorum, scilicet Matthaei qui posuit, Sanctam Ecclesiam : et Simonis qui posuit, Sanctorum communionem, ponuntur in Nicaeno symbolo loco unius articuli : et additur ibi : Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum ? Hoc enim a Patribus non sine causa factum est.

 

Solutio. Dicendum videtur ad primum, quod symbolum Apostolorum habet divisionem in duodecim articulos secundum numerum conferentium credenda : quia duodecim illud symbolum ediderunt, qui significabantur per duodecim boves mundi sulcos confringentes, qui sustinebant mare aeneum, hoc est, mare propter mundum, aeneum autem propter resonantiam confessionis fidei in toto orbe futuram. Isti sunt lapides de quibus legitur, Iosue, IV, 20, qui electi sunt de Iordane, ubi mansit area Domini, et sacerdotum pedes steterunt. Lapides, inquam, articuli propter fidei soliditatem. Arca autem Christus est in humanitate et deitate. Iordanis autem scriptura Veteris Testamenti, quae tunc stetit. Sacerdotes autem stantes super articulos, Legiferi, et Prophetae, et Patriarchae, qui omnes fidei articulis innixi fuerunt. De campo autem latissimae praedicationis Gentium in duodecim repositi sunt : quia in Scriptura Veteris Testamenti retorti sunt per confirmationem, ut esset rota in rota, et exhibitio in promissione, et benedictio filiorum in Patribus.

Distribuuntur autem articuli secundum illam divisionem ab antiquis sic : ut unus et primus attribuatur Patri, quem posuit Petrus, et est iste, Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem, etc.

Sex autem attribuuntur Filio.

Primus secundum generationem divinam, quem posuit Andreas, et est iste, Et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum.

Secundus autem pertinet ad utramque nativitatem eius humanam, tam in utero quam ex utero : et hunc posuit Ioannes custos Matris generantis : et est iste, Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine.

Tertius autem pertinet ad sacramentum passionis eius secundum omnia quae circumstabant mortem eius, sicut est passio antecedens, et mors sequens, et sepultura quae est officium quod mortuis exhibetur : et hunc posuit Iacobus, frater Ioannis : et est iste, Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus.

Quartus autem pertinet ad sacramentorum redemptionis eorum qui erant in inferni limbo conclusi, secundum quam prophetaverat Zacharias, Zachar. IX, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua : et hunc posuit Thomas : et est iste, Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis. Et coniungitur hic resurrectio mortuorum cum descensu ad inferos : quia iste articulus dicit totum quod Christus meruit per mortem suam : hoc autem fuit redemptio in anima quae completa fuit per fracturam inferni in descensu ad inferos, et redemptio in corpore quae completa est in resurrectione per gloriam corporis. Primum prophetaverat David, dicens : Contrivit portas areas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum. Secundum autem dicit Apostolus : Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Non enim est homo perfecte redemptus, nisi salvetur in corpore et anima. Hunc autem articulum convenienter Thomas posuit, qui cicatrices resurgentis tetigit, et ideo certus de resurrectione : et potentiam deitatis confessus est in fractura inferni, cum dixit : Dominus meus, et Deus meus.

Quintus autem pertinet ad apertionem loci beatitudinis, ubi praecursor pro nobis introivit Iesus ascendens, et pandens iter ante nos, sicut praedixit Michaeas : et hunc posuit Iacobus minor, dictus frater Domini propter similitudinem corporis et religionis : et est iste, Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Et dicit tria, scilicet ad caelos, ut ostendat ad quid est ascensio secundum locum : et sedet ad dexteram, ut notet eum esse in potioribus bonis secundum humanitatem : et addit, Dei Patris omnipotentis, ut notetur esse aequalis secundum deitatem : sicut praedixerat David : A summo caelo egressio eius.

Sextus at ultimus est de reditu ad iudicium : quoniam Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio : ut is qui legem posuit, secundum legem iudicet : et qui iudicatus est pro vivis et mortuis, iudicet de vivis et mortuis : et hunc posuit Philippus : et est iste, Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Quinque autem residui pertinent ad Spiritum sanctum, tam in se, quam in donis suis. In se quidem quo exprimitur personalitas ipsius : et hunc posuit Bartholomaeus dicens, Credo in Spiritum sanctum.

In donis autem primum est quo sanctificat et unit generaliter Ecclesiam : et hunc secundum articulum posuit Matthaeus Evangelista et Apostolus, qui donum hoc specialiter fuit expertus, quando de publicano publicum fecit Evangelistam et Doctorem : et est iste, Sanctam Ecclesiam Catholicam : et est sensus : Credo in Spiritum sanctum, sanctificantem Ecclesiam Catholicam, id est, universalem Ecclesiam : Katholikon enim in Graeco, in Latino sonat universale. Et dicit universalis (ut dicit Boetius in libro de Trinitate) duabus de causis, scilicet quia est universaliter praedicata per quatuor quartas terrae : et quia articulos habet universaliter veros, quibus nihil falsum subesse potest.

Tertius autem est secundum effectum gratiae contra peccatum : et hunc posuit Simon Chananaeus : et est iste, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum : non enim potest fieri communio Sanctorum in bonis, nisi per Spiritum sanctum totum corpus mysticum unientem et vivificantem, et facientem pro invicem sollicita membra esse : nec potest fieri communio, nisi ablato eo quod proprium est solum : et hoc est uniuscuiusque peccato. Unde sensus est : Credo in Spiritum sanctum communicantem bona Sanctorum, ut unusquisque habeat in alio, quod deest ei in seipso : et remittentem peccata. Haec autem duo in unum coniunguntur articuIum : quoniam unum sequitur ad aliud, quia ablato proprio quod est peccatum, non relinquitur nisi communio Sanctorum.

Quartus est de Spiritu insufflante super infectos veneno primi serpentis, sicut praedixit etiam Ezechiel : et hunc posuit Iudas Thaddaeus : et est iste, Carnis resurrectionem : et est sensus, Credo in Spiritum sanctum per immissionem spiritus creati ad corpus, sua virtute facientem carnis resurrectionem.

Quintus et ultimus est, Vitam aeternam, amen : qui positus est a Matthia, qui ultimus est electus : et est sensus, Credo in bonitatem Spiritus sancti praemiantem Sanctos in via aeterna, eo quod ipse Spiritus sanctus sit vivificator.

Alia autem est divisio Doctorum secundum symbolum Nicaenum, quam fere omnes sequuntur, licet quidam nitantur alia dicere quae nullius sunt valoris, et per quatuordecim : sed duo non nisi implicite et ex causa, ut infra patebit in responsione obiectorum, continentur in articulis illis, scilicet articulus nativitatis ex utero, et descensus ad inferna. Et secundum hoc dicta Doctorum revertuntur ad hoc quod septem pertineant deitati, et septem pertineant deitati in humanitate. Dicitur enim, Apocal. I, 16, quod Ioannes vidit septem stellas in dextera Angeli sibi apparentis : et istae signant septem articulos qui sunt de deitate : et, ibidem, v. 13, vidit similem Filio hominis in medio septem candelabrorum aureorum, quae signant septem alios de deitate in humanitate.

Septem autem pertinentes ad deitatem, sunt isti. Deitas enim cognoscitur tribus modis, scilicet, per essentiam, et personis, et in effectu. Si in essentia : tunc est articulus primus, quia sic non est cognoscere nisi unam : et est iste, Credo in unum Deum. Si in personis : aut persona Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti. Si Patris : tunc secundum quod fides est ex auditu, et Pater numquam est missus, ut probatum est in libro I Sententiarum, non possumus in ipsum nisi per opus appropriatum suae personae : et hoc est omnipotentia, et actus eius proprius qui est creare de nihilo : et tunc inducitur articulus secundus qui est : Patrem omnipotentem, factorem caeli et terra, visibilium omnium et invisibilium. Aut in persona Filii qui missus est, et ideo per se cognoscibilis in effectu : et ideo utrumque cognoscitur ibi : Et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt : et iste est tertius. Aut est cognoscibilis in Spiritu sancto : et tunc est quartus iste, Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per Prophetas. Si autem cognoscitur deitas in effectu specialiter pertinente ad hominis reformationem, quia de aliis effectibus habitum est cum articulis personarum : tunc hoc non potest esse nisi tribus modis, scilicet in effectu pertinente ad recreationem, aut effectu pertinente ad gloriam carnis, aut ad vitam aeternam, quae sequitur utrumque. Primum enim pertinet ad animam, secundum ad corpus, tertium ad utrumque. Si primo modo : tunc est quintus positus a Patribus, qui est, Et unam sanctam Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Haec enim omnia ad eumdem effectum respiciunt, qui est animae recreatio per gratiam gratum facientem. Si autem sit secundo modo : tunc est sextus a Patribus positus, qui est, Ex specto resurrectionem mortuorum. Et si est tertio modo : tunc est septimus, qui est. Et vitam venturi saeculi, Amen.

Septem autem alii respiciunt sacramentum incarnationis, in quo cognoscitur deitas in persona Filii unita carni : et illi multiplicari possunt per hunc modum, quod quidam pertinent ad meritum redemptionis factae per Christum : quidam autem ad effectum redemptionis eius et meriti. Si respiciunt meritum : hoc non potest esse nisi duobus modis, scilicet secundum ingressum in statum merendi, et secundum nobilissimum actum quo satisfecit pro nobis. Si est primo modo : hoc adhuc est dupliciter, scilicet secundum unionem naturarum in Christo : et quoad hoc ponitur articulus primus his verbis, Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine. Aut secundum nativitatem ex utero, postquam cum hominibus conversatus est, et humana pertulit per totos triginta annos, et dimidium : et credo, quod hoc totum exprimitur per hoc quod sequitur, Et homo factus est : et est articulus secundus qui vocatur a Magistris, Natus ex Maria Virgine : sed haec verba in symbolo non habentur. Si autem secundum nobilissimum actum nostrae redemptionis : tunc est tertius his verbis expressus, Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est. Si autem est exprimens redemptionis effectum : hoc est duobus modis : aut secundum stolam gloriae, aut secundum iudiciariam potestatem, quam meruit per hoc quod iudicari se permisit. Si primo modo : hoc est tripliciter, scilicet secundum terminum a quo redemit, et secundum terminum in quem induxit, et secundum loci recuperationem quem amiseramus. Prima duo intellecta sunt a Patribus in hoc quod dixerunt, Et resurrexit tertia die secundum Scripturas : hoc enim erat resurgere per effectum in membris ab utraque morte, scilicet inferni in quod descendit : et quoad hoc inducitur articulus quartus. Et vitae terminum, in quem caput erexit : in quo etiam membra securitatem resurgendi acceperunt : et iste est quintus. Si autem est secundum loci recuperationem : tunc est sextus qui est, Ascendit in caelum, sedet ad dexteram Dei Patris. Si vero est exprimens iudiciariam potestatem : tunc est septimus et ultimus, Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos : cuius regni non erit finis : in bonis per praemia, et in malis per iustitiam vindicantem.

His habitis respondendum ad obiecta per ordinem.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Patri attribuitur appropriatum suae personae, et actus eius : quia ipse aliter non erat cognoscibilis, eo quod non est missus, ut cognoscatur per effectum specialem in nobis, vel per unionem : sed omniscientia et omnibonitas non ita exprimunt quid divinum : quia omniscientia data est animae Christi, sed non omnipotentia. Similiter omnibonitas nihil est dictum : quia bonitas et voluntas sua non est respectu omnium, sicut scientia, vel potentia. Vel potest dici, quod omnipotentia actu uno declaratur, qui est creatio : non autem omniscientia, vel omnibonitas, et ideo non poterat poni pro articulo. Sed haec solutio nulla est : quia nec omnipotentia est articulus nisi sub ratione attributi Patris.

Ad aliud dicendum, quod immensus, increatus, et huiusmodi omnia sunt explanativa unitatis personarum in essentia : et hoc etiam intendit Athanasius explanare, scilicet quod Patres dixerunt : et haec explanatio articulum non facit, quia explanatio tota supponitur in explanato.

Ad aliud dicendum, quod Dominus non dicitur de solo Filio, sed etiam de Spiritu sancto in Nicaeno concilio : et hoc contra duas haereses providerunt Patres, scilicet contra haeresim Arii, qui volebat Filium esse creaturam, et ideo non esse Dominum : et contra haeresim Nestorii et cuiusdam Theodori Graeci, qui volebant Spiritum sanctum esse servum Patris et Filii. Quia vero de persona Patris nullus hoc suspicabatur, ideo in articulo de persona Patris, hoc non apposuerunt, sed intellexerunt : et explanavit Athanasius.

Ad aliud dicendum, quod proprietates in divinis non distinguuntur a personis, sed sunt personae ipsae : nec est ulterior realis distinctio, quam distinctio personarum : et ideo non debuit esse articulus specialis de proprietatibus : quia iam alias significarentur personae esse compositae et substantialiter differre, si aliud esset subiectum proprietatis et aliud proprietas.

Ad aliud dicendum, quod circa modum unionis non est nisi unus articulus : quia unio non erat nisi uno modo, scilicet salvatis naturis in unitate personae : et hoc exprimitur per hoc quod est incarnatus. Unde sicut una virtus per hoc quod est in medio tantum uno modo, excludit omnem multigenam multitudinem vitiorum, ita fides una confessione excludit omnem haeresim : quia sicut dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, fides est media haeresum, sicut virtus media vitiorum : et hoc dicit ipse quoad articulum de unione naturarum in Christo. Tamen hoc late exposuit Athanasius in symbolo suo.

Ad aliud dicendum, quod Apostoli conferentes symbolum, proportionati sunt ad numerum Apostolorum, et non ad numerum rerum credibilium : et ideo quandoque quaedam coniunxerunt, quae secundum rem divisibilia erant, et quandoque diviserunt : et ista est solutio communis. Vel potest dici, quod in Patre est duplex ratio principii, scilicet ad creandum, et qua ipse est principium totius divinitatis : et ideo etiam sibi attribuitur unitas, ut habitum est in libro Sententiarum : et ideo suus articulus a Petro Apostolo coniungitur cum essentiali principio et essentiali unitate.

Ad aliud dicendum, quod quaedam coniungebantur in symbolo Apostolorum quae postea propter haereses oportebat dividi. Dicebat enim Manichaeus postea, Christum non esse vere natum, nec hominem vere factum, sed in phantasmate apparuisse. Alii quidam dixerunt, vere quidem natum, sed non vere conceptum, qui corpus (ut ipsi dicebant) secum tulit de caelo, et non in Virgine accepit : et ideo congregati Patres diviserunt, ut unus articulus de conceptu vero esset et alter de hoc quod homo verus factus est : ut sic esset utraque haeresis exclusa : et hoc non erat necessarium temporibus Apostolorum, quando haereses adhuc non fuerunt.

Ad aliud dicendum, quod non oportuit sic fieri de passione : quia omnia illa quinque ordinantur ad passionem mortis, et continuum fuit tempus inter ea et breve : sed non sic erat in conceptu, et nativitate : nec etiam (quod potiorem causam puto) urgebat haeresis, sicut in illo : de morte enim Christi non fuit haeresis nisi una, scilicet Manichaei, qui dicebat eum nec passum esse, nec mortuum, nisi secundum apparentiam hominum tantum : nulla autem fuit, quod esset quidem passus, et non mortuus : vel quod esset quidem mortuus et passus, sed non sepultus.

Ad aliud dicendum, quod Innocentius reddit rationem de hoc quare implicite et non explicite ponebatur descensus ad inferos in symbolo Nicaeno : quia scilicet in populo tunc pullulabat error quidam, quod Christus descendisset ad inferos, et non rediisset, nec fuisset inter mortuos liber : et ideo placuit Patribus quasi exsufflare illam haeresim, per hoc quod de hoc tacerent et includerent in resurrectione : si enim resurrexit, oportebat animam redire ab inferis, sicut corpus a sepultura. Aliter dicunt quidam, quod secundum Gregorium, adhuc dubium erat, utrum esset articulus aliquis per se : eo quod Ioannes dubitaverat, utrum per se descendere vellet, vel alium mittere, qui educeret animas Sanctorum post factam redemptionem : sed hoc reputo non esse tutum ad dicendum.

Ad dictum autem Anselmi dicendum, quod intelligitur non continere sufficienter explicite, licet implicite contineat, ut dicit Magister in libro I Sententiarum.

Ad aliud dicendum, quod utrumque potest salvari secundum duplicem considerationem resurrectionis : si enim accipiatur resurrectio ut motus quidam, tunc habet terminum a quo et in quem, et tunc eiusdem motus sunt descensus ad inferos et resurrectio : quia descensus ad inferos dicit terminum a quo ratione loci. Si autem considerentur ista ut res factae circa Christum : tunc sunt duae res, et ita considerant Doctores facientes inde duos articulos.

Ad aliud dicendum, quod Apostoli dividendo in duos articulos, consideraverunt actum gratiae : alius est enim actus gratiae sanctificans Ecclesiam, et alius communicans bona remittendo peccata : sed Patres considerantes unitatem gratiae Spiritus sancti in substantia, licet differentes habeat actus, coniunxerunt in unum : et ideo utrumque habet rationem.

Ad aliud dicendum, quod de poenis creditur per oppositum : quia si praemia dabit, insunt per consequens, ut per eamdem iustitiam puniat malos : tamen specialis articulus fidei non est de hoc, quod fides non movet in hoc, sed ab ipso potius.

Ad illud quod obicitur de symbolo Antiocheno, dicendum quod non est vulgatum ut ista duo : et hoc ideo, quia est occasio dubitandi : cum enim dicebatur, Solum verum Deum, poterat intelligi, ut solitudo implicaretur circa Deum, et ita pluralitas personarum excluderetur : et ideo hoc ablatum fuit in Nicaeno.

Ad aliud dicendum, quod illud quod dicebatur, Primogenitus omnis creaturae, licet verum sit sane intellectum, ut dicit Basilius, quod accipere Filio cum omni creatura commune est, habere autem per naturam proprium : tamen non debuit poni : quia apud simplices innuebat haeresim Arii, qui dicebat eum esse primogenitum inter creaturas, et ita creaturam : et ideo hoc etiam in Nicaeno fuit ablatum.

Ad aliud dicendum, quod Paulus et Barnabas post editionem symboli sunt electi : et ideo in symbolo nihil apposuerunt, sicut legitur, Actuum, XIII, 2 : Segregate mihi Paulum et Barnabam, in opus ad quod assumpsi eos.

Ad aliud dicendum, quod in unum Deum ponitur articulus, non secundum quod probatur, sed secundum quod supponitur a fidelibus : et hoc est quodammodo dicere qualiter unus, scilicet cui non repugnat trinitas personarum : et hoc numquam aliquis Philosophus intellexit, sed unitatem probaverunt per modum scientiae, quia, et non quid sit illud unum.

Ad aliud dicendum, quod simplicitas includitur in uno, sicut dicit Boetius in libro de Trinitate, quod hoc vere unum est in quo nullus numerus, quod nulli innititur : et hoc modo non est unum nisi simplex.

Ad aliud patet solutio per antedicta : quia omnipotentia est appropriatum Patris, et creatio actus per quem manifestatur, cum alias non legatur missus. Per hoc autem nullus error inducitur, quia ex quo Pater est substantialiter et spirat Spiritum in eadem substantia, constat communicare ei eamdem potentiam, sicut supponit symbolum, quando dicit, et consubstantialem, et Spiritum sanctum coadoratum et conglorificatum.

Ad aliud dicendum, quod hoc sapientissime factum est. Quidam enim haeretici philosophi dixerunt Deum primo mundum in principalibus principiis creasse, et postea faciendum Angelis vel naturae commisisse : et ideo dixerunt, Factorem caeli et terrae : quia caelum non potest fieri nisi ex nihilo, cum non habeat materiam ex qua fiat, quae sit ante ipsum : et ideo per naturam eius quod fit, supponitur actus creationis, quia caelum nullo modo potest fieri secundum Philosophos nisi creando de nihilo : et per rationem verbi supponitur, quod non tantum creat, sed etiam facit omnia quae fiunt in materia quam ipse creavit.

Ad aliud dictum est supra in tertio argumento.

Ad aliud dicendum, quod omnes illae expressiones fiebant contra haeresim Arii : quia enim dixit ipsum esse creatum, et non Deum, ideo dixerunt, In unum Dominum. Quia vero dixit eum non coaeternum, ideo dixerunt, Unigenitum, lumen de lumine : quia illud est coaevum generanti. Quia vero dixit acceptione tantum Deum, ideo dixerunt, Deum verum de Deo vero. Et quia dixit factum, ideo dixerunt, Genitum, non factum. Et quia dixit non esse eiusdem substantiae, ideo dixerunt, Consubstantialem Patri. Et quia dixit non omnia esse facta per eum, quia non operaretur ab aeterno cum Patre : ideo dixerunt, Per quem omnia facta sunt. Et hoc propter populum, ne in aliquo illorum posset decipi ab Arianis.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Propter nos homines : ibi notatur amor conformitatis naturae nobiscum, contra Manichaeum. Cum autem dicitur, Et propter nostram salutem, etc. notatur effectus redemptionis nostrae factae per ipsum : et ideo neutrum superfluit.

Ad aliud dicendum, quod descendere non importat incarnari, nisi catholice intellectum : sed hoc non sufficit ad expressionem contra haereticos. Quidam enim dixerunt, quod non descendit, sicut Paulus Samosetanus quidam haereticus Graecorum, sed tantum incarnatus est, et simplex homo fuit. Quidam autem, ut Manichaeus, quod descendit, sed non nostram carnem suscepit : et ideo ut utraque haeresis excluderetur, oportuit exprimi utrumque.

Ad aliud dicendum, quod homo factus est ad expressionem articuli de nativitate ex utero, fuit positum : quia tunc incipit esse per se homo, quando separatur ab utero matris : dicitur tamen, Homo factus est, ut omnia quae usque ad passionem gessit, in homine intelligantur. Quidam tamen dixerunt, quod ea quae gessit in vita, non pertinent ad articulum : quia uno sacramento non possunt exprimi. Sed hoc nihil est : quia dummodo sint de articulis, sic oporteret quod exprimerentur pluribus, et essent plures articuli. Et ideo puto, quod baptismus et omnia illa quibus fundavit et docuit fidem, et plantavit Ecclesiam in Apostolis, reducuntur a Patribus per id quod dicitur, Et homo factus est. Ideo etiam non dixerunt de nativitate ex utero, quia illa non exprimit nisi sacramentum unum.

Ad id quod sequitur, patet responsio per dicta Innocentii supra habita.

Ad aliud dicendum, quod apparitio est resurrectionis probatio : et ideo credibile speciale non facit, sed cum resurrectione Christi supponitur probans eam.

Ad aliud dicendum, quod pertinet ad gratiam adventus ad iudicium : quia ibi praemiabuntur iusti, quod est omnis gratiae finis : et per oppositum punientur mali, quia omnem gratiam neglexerunt. Sicut enim oppositorum est eadem disciplina, ita etiam unum intelligitur in alio per disciplinam fidei.

Ad aliud dicendum, quod hoc factum est contra impiissimos Nestorium et Eutycheten, qui dixerunt Spiritum sanctum esse servum Patris et Filii, et ei obedire, sicut virtus quaedam aliena ab essentia eorum, et non dare vitam gratiae nec inspirationem : et ideo dictum est, Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem. Et ut coessentialitas significaretur, apposuerunt, Qui ex Patre Filioque procedit : qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur. Montanus autem haereticus quidam et Porphyrius postea discipulis suis dixerunt Prophetas phanatico spiritu locutos fuisse : sicut loquuntur energumeni et arreptitii : et ut illorum haeresis excluderetur, apposuerunt, Qui locutus est per Prophetas.

Ad ultimum dicendum, quod sicut supra dictum est, hoc fit propter diversas gratiae considerationes, scilicet secundum substantiam, et sic redeunt ad unum articulum : vel secundum actus, et sic sunt diversi.

 

 

ARTICULUS VII.

De diversitate et differentia symbolorum.

 

Quarto, quaeritur de differentiis symbolorum.

  1. Et quaeritur primo, unde dicatur symbolum ?
  2. Et secundo quaeritur, quare haec duo symbola specialiter sint approbata ?
  3. Tertio, quare symbolum Apostolorum dicatur maius, cum tamen pauciora contineat verba ?
  4. Quarto, quare symbolum Apostolorum dicatur bis in die, in Prima, et in Completorio : et symbolum Patrum in Dominica tantum in Missa post Evangelium ante communionem.
  5. Quinto, quare sub silentio dicatur symbolum Apostolorum, clamanter autem symbolum Patrum ?
  6. Sexto, quare symbolum Athanasii secundum usum quorumdam dicatur semel in septimana, et hoc in Prima ?
  7. Septimo quaeritur, utrum adhuc plura possint fieri symbola, et articuli exprimi, si fuerit eadem causa quae prius fuit ?

 

Solutio. Dicendum ad primum per verba Cassiani ad Leonem Papam, ubi sit dicit : Symbolum ex collatione nomen accepit. Quod enim Graece sombolon dicitur, Latine collatio nominatur : collatio autem ideo, quia collata in unum ab Apostolis Domini totius Catholicae legis fide, quidquid per universum divinorum voluminum corpus immensa funditur copia, totum in symbolum colligitur brevitate perfecta : secundum illud Apostoli ad Romanos : Quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. Hoc ergo abbreviatum verbum quod fecit Dominus, fidem scilicet duplicis testimonii sui in pauca colligens, et sensus omnium Scripturarum in brevia concludens, sua de suis condens, et vim totius legis brevitate perficiens. Magistri autem nostri temporis dicunt, quod in idem revertitur, scilicet quod dicitur a sun quod est cum, et bolê sententia, quasi sint sententiae divinae veritatis in unum congestae.

 

Ad aliud respondendum est per dicta Ambrosii in libro de Spiritu sancto, quod symbolum Apostolorum est exemplar omnium propter auctoritatem condentium. Alii autem symbolo quod est Nicaenum, consonat figura in numero Patrum condentium ipsum. Fuerunt enim trecenti decem et octo, sicut vernaculi Abraham cum hostes insequeretur : ita enim ut ille, ita illi hostes fidei comprehenderunt, et spolia fidelium reduxerunt, et Lot, id est, fidelem populum captum astutiis haereticorum. Alia ratio potest esse : quia pauciora dubia continebat illud symbolum Nicaenum, quam Antiochenum.

Ad aliud dicendum, quod maius dicitur symbolum Apostolorum propter auctoritatem condentium : et quia hoc est quod interpretantur omnia alia symbola : et nihil addunt, sed quod inerat prius explanant.

Ad quartum dicendum, quod symbolum maius dicitur bis in die, ad signandum quod recordatio sua bis est necessaria in Ecclesia, scilicet in primitiva, et in fine contra Antichristum : et bis in vita hominis, in principio cum recipit sacramenta, et in fine quando egreditur de corpore. Et bis in die, in prima hora diei ut muniat per totum diem. Unde etiam tunc cantatur :

Iam lucis orto sidere, etc.

Et in prima quasi hora noctis, in Completorio : et ideo tunc cantatur :

Te lucis ante terminum

Rerum creator poscimus, etc.

Symbolum autem Patrum, quod est explanatio contra haereses, sufficit quandoque dicere ad intellectum : et hoc in die Dominica, quando cessatur ab operibus servilibus, et populus potest convenire ad audiendum : et ideo etiam in quibusdam terris singulis Dominicis exponitur vulgariter symbolum illud. Post Evangelium autem dicitur : quia per Evangelium confirmatur. Ante communionem vero : ut qui non credit, non accedat : quia illud est sacramentum in quo fides est in summo, eo quod per rationem probari non potest.

Ad quintum dicendum, quod symbolum Apostolorum sub silentio dicitur duabus de causis : quarum una est ex parte credentium : quia cum illud symbolum non contineat nisi simplicem fidei confessionem, et haec cuilibet sufficit in se, ideo sufficit sub silentio dicere. Secunda est ex parte illorum qui ediderunt, qui erant tunc in timore positi ianuis clausis, nec aperte audebant Christum confiteri. Sed symbolum Patrum dicitur in publico, propter duas causas illis oppositas, scilicet quia continet fidei explanationem disputando contra haereticorum clamorem : et ideo reboat sic Ecclesia contra eos : et quia est editum iam libertate Ecclesiae praevalente, cum aperte Christum confitebantur.

Ad sextum dicendum, quod symbolum Athanasii praecipue continet explanationem, vel potius exstirpationem Arianae perfidiae, et prolixe omnia quae in Nicaeno posita sunt : et ideo in Prima cantatur, ut sequens in Missa possit intelligi ex ipso.

Ad aliud dicendum, quod si urgeret necessitas, adhuc posset Papa convocato concilio peritorum, et invocato Spiritu sancto, aliquid quod implicite continetur in symbolo Apostolorum, explanare et ponere inter articulos explicitos : quia hoc non esset novum articulum invenire, sed eum qui semper erat explicare : et hoc dicit Anselmus in libro de Processione Spiritus sancti.

 

 

ARTICULUS VIII.

An nos teneamur aliqua credere quae non sint articuli ?

 

Quinto quaeritur, si aliqua teneamur credere quae non sunt articuli ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Qui non credit fornicationem esse mortale peccatum, ipse habetur pro haeretico : si ergo hoc est infidelitas : ergo oppositum eius est fides : ergo fornicationem esse mortale peccatum est articulus. Et eadem obiectio est de omnibus aliis.
  2. Item, quaedam videntur esse de articulis quae creduntur ante fidem, ut dictum est : quia dicit Apostolus, quod credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Si ergo oportet credere hoc accedentem ad Deum : videtur, quod hoc sit credibile ante fidem.

Si propter hoc dicatur, quod fornicationem esse peccatum mortale est articulus fidei, et Deum esse non. Contra : Fornicationem esse mortale peccatum, non est veritas de Deo : ergo non est articulus.

  1. Item, Deum esse aut in symbolo ponitur esse ut articulus, vel ut pars articuli : ergo videtur, quod falsum sit, quod sit antecedens fidem, ut videtur.
  2. Item, arctat ad credendum : ergo est articulus.
  3. Item, est indivisibilis veritas de Deo : ergo est articulus.
  4. Item, qui non credit, est infidelis : ergo per oppositum fides est de ipso ut articulo.

 

Solutio. Dicendum, quod sicut in aliis scientiis quaedam sunt principalia et quaedam substantialia, ut principales conclusiones artis : quaedam autem consequentia, ut conclusiones secundariae ex quibus tamen ulterius potest aliquid inferri in opere artis, sicut in geometria, suppositiones, et theoremata, et corollaria : sic etiam est in fide. Et primo oportet meo iudicio supponere hoc quod exigit credere Deum et Deo : et hoc est Deum esse, et verba sua in Scriptura esse vera : et illa sunt suppositiones, et dignitates. Articuli autem ipsi, ut conclusiones principales scientiae : et ea quae pertinent ad bonos mores, ut corollaria consequentia. Et haec omnia oportet credere et accipere per fidem, secundum quod large accipitur.

Et per hoc patet solutio ad primum.

 

Ad aliud dicendum, quod hoc est de fide, secundum quod est credere Deum et Deo : illa enim fides quae credit in Deum, accedit primo per tensionem in Deum : et licet haec quandoque tempore sint simul, tamen natura sunt prius et posterius.

Ad aliud dicendum, quod ut dictum est, multa fide credimus ut consequuntur, quae non sunt articuli, scilicet non principaliter.

Ad aliud quod obicitur de credere Deum, dicendum quod articuli ponuntur secundum quod referuntur ad credere Deum et in Deum : sed non ad credere Deo, quia hoc pertinet ad intellectum Scripture, ut auditus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

C. Si aliqua sciuntur quae creduntur ?

 

ARTICULUS IX.

An idem possit simul esse scitum et creditum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in illo capitulo C : Post haec quaeri solet, Cum fides sit de non apparentibus, etc.

Videtur enim, quod idem possit esse simul scitum et creditum.

  1. Sensibilis enim cognitio inferior est, quam intellectiva : et tamen intellectiva non excludit eam, nec e converso : imo iuvat eam in multis : ergo videtur, cum fides et scientia sic se habeant, quod una non excludat aliam.
  2. Item, minus lumen non tollit maius, licet minus videatur quam prius : ergo videtur, quod nec fides scientiam, nec e converso.
  3. Item, aliquis Philosophus venit ad fidem sicut Iustinus, Dionysius, Apollo phanes, et alii multi, qui sciverunt per rationes naturales unum Deum esse : si ergo fides evacuat scientiam, oporteret quod obliviscerentur illarum rationum, quod falsum est : ergo scientia et fides possunt esse de eodem.
  4. Item, nos quotidie quaerimus rationes naturales, et non fundatas super principalia fidei, et invenimus multas quibus defendi potest fides : constat autem, quod illae generare possunt habitum scientiae : ergo idem potest esse scitum et creditum.
  5. Item, Iob, XII, 7, dicit : Interroga iumenta, et docebunt te. Et, Psal. XVIII, 2 : Caeli enarrant gloriam Dei. Ergo videtur, quod ab ipsis creaturis possint haberi rationes naturales quibus aliquid probatur de Deo.
  6. Item, exemplum consuevit poni de beata et gloriosa Virgine : quia ipsa experimento scivit se concepisse sine virili semine de Spiritu sancto, et idem credidit : ergo idem est creditum et scitum.

Sed contra obicitur communiter :

  1. Per illud Ioan. XIV, 2 : Vado parare vobis locum, ubi dicit Glossa : Eat Dominus, ne videatur : lateat, ut credatur. Tunc enim paratur locus, si ex fide iuvatur creditus. Desideretur, ut desideratus habeatur. Ergo videtur, quod latere rationem facit credere.
  2. Item, supra est habitum, quod fides est de non apparentibus : ergo non est de scitis, quia scita sunt valde apparentia
  3. Item, Magister Hugo dicit, et habitum est supra, quod scientia est supra fidem : ergo evacuat eam : quia inutilis est imperfectior habitus, cum habetur perfectus : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. XIII, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
  4. Item, in rebus quae sunt sub opinione, scientia evacuat opinionem : ergo et fidem.
  5. Item, obiciunt saeculari obiectione, quod dilectio Dei propter se cum in cor venerit, evacuat dilectionem Dei propter temporalia : ergo similiter fides cum venerit, evacuat consensum propter rationem.
  6. Item, Ioan. IV, 40 : Et mulieri dicebant, scilicet Samaritani : Quia iam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere salvator mundi. Mulier autem ibi obtinet vicem scientiae quae est per rationem : ergo scientia per rationem accepta in credibili aliquo, evacuatur per fidem advenientem.

 

Solutio. Dicendum, quod fides et scientia sunt de eodem, non secundum idem : et ideo unum non evacuat aliud : et ideo concedo rationes primo inductas hoc modo intelligendo : fides autem non assentit propter rationem, sed ratio ibi est sub fide, et similiter scientia.

 

Ad primum ergo quod obicitur, dicendum quod vult dicere ibi Glossa, quod assensus Apostolorum magis est meritorius si latet quoad visum corporalem : et hoc verum est, quia tanto fides habet maius meritum, quanto ratio praebet ei minus experimentum.

Ad aliud dicendum, quod hoc modo quo fides est de articulo illo, non potest esse scientia vel ratio de eodem : et qualiter hoc sit, saepius iam supra explanatum est.

Ad aliud dicendum, quod Hugo loquitur de scientia quae est intellectiva veritatis, quae est visione faciei ad faciem, non de scientia quae est in via ex ratione : quia illa est multo minus certa, quam fides sit : licet de hoc etiam supra aliam dedimus rationem.

Ad aliud dicendum, quod ut puto falsum est : de hoc enim potest esse opinio et scientia : et praecipue apud diversos, et etiam apud eumdem, licet ipse plus innitatur scientiae.

Ad aliud dicendum, quod non credo eum esse sine mortali peccato, qui Deum diligit tantum propter temporalia. Si autem diligit Deum propter se, et cum eo temporalia non nisi ad usum, non ad fructum : tunc non oportet illam dilectionem evacuari.

Si autem dicas, quod diligit Deum quidem super omnia, sed tamen temporalia diligit immoderate citra Deum : tunc nihil valet simile quod inducitur : quia haec dilectio est tunc veniale peccatum, cuius appetitus absorbetur a charitate perfecta. Scientia autem meritoria est, et nullum omnino peccatum.

Ad aliud dicendum, quod illa allegoria non probat, nisi quod fides non assentit nisi propter rationem : et verum est, et concessum a nobis.

 

 

ARTICULUS X.

Utrum Magister sufficienter ponit numerum credibilium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, C, circa medium : Alia sunt, quae nisi intelligamus, non credimus, etc.

Hic enim videtur Magister diminute introducere credibilia : quia

  1. In originali, scilicet in libro LXXXIII Quaestionum, ponitur adhuc unum credibile, quod scilicet semper creditur et numquam intelligitur, ut omnium rerum gestarum historiae : et hoc non inducit hic.
  2. Item, hic in Littera innuit, et in originali dicit, quod in divinis oportet credere prius, et postea intelligere : et hoc non videtur in omnibus divinis, sicut Deum esse unum.
  3. Item, non est assensus in aliquid nisi intelligatur prius quid est quod dicitur per nomen ad minus : ergo intellectus quidem praecedit omne credere : et hoc negat in Littera.
  4. Item, II ad Corinth. III, 5 : Non quod sufficientes simus : ubi Glossa : Non creditur, nisi prius cogitetur.

 

Solutio. Dicendum, quod si nos loquamur de assensu prout respicit antecedentia et consequentia ad ipsos articulos, tunc esse credibile est in fide : quia tunc semper creditur, et numquam intelligitur quod erit in historia canonicorum librorum : et credere quod antecedit intelligere, erit in credibilibus in quae potest ratio naturalis : et credere quod praecedit intelligentia veritatis, erit respectu credibilium quae non apprehenduntur per rationem, ut Deum esse trinum et unum, et huiusmodi. Sed Magister non intendit hic nisi de duobus postremis : et ideo omittit primum.

 

Et ideo patet solutio ad primum, et secundum.

Ad aliud dicundum, quod bene concedendum videtur mihi, quod omne creditum praecedit intellectus quid est quod dicitur per sermonem : sed de hoc non loquitur Magister hic, sed potius de intellectu rei.

Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de fide secundum quod est ex auditu, vel de intellectu qui est scire quid est quod dicitur per sermonem.

 

 

ARTICULUS XI.

An Deum scire, est eum mente conspicere firmiterque percipere ?

 

Deinde quaeritur de illa diffinitione quam dat Augustinus, ibi, C, circa medium : Quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere ?

Qualiter enim intelligitur hic mente conspicere ? Aut enim per speculum intelligit, et in aenigmate : aut per speciem. Si primo modo : tunc non est scire, sed potius credere. Si autem secundo modo : hoc non videtur verum : quia sic tantum in patria videbitur : ergo videtur, quod Deus non scitur.

 

Sed contra : Damascenus : Cognitio existendi Deum omnibus naturaliter inserta est. Ergo videtur, quod Deus sciatur.

 

Solutio. Augustinus loquitur de scientia approbationis quae mixta est affectui : sic enim conspicitur mente, dum gustatur per experientiam in donis : et hoc est aliquid ultra fidem et citra visionem.

 

Ad primum ergo dicendum, quod speculum non est unum in quo videtur : quandoque enim est creatura exterior habens vestigium : et quandoque cum imagine gratia, quae similis est beatitudini : et ita loquitur hic : unde etiam firmitas perceptionis huius est ex fide adhaerente per visum, et charitate penetrante per affectum.

 

 

ARTICULUS XII.

An fides sit potius per visum, quam per auditum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem : Nec ea quae prius creduntur quam intelligantur, penitus ignorantur, cum fides sit ex auditu, etc.

Cum enim fides sit cogitatio quaedam et cogitatio fit inventione et doctrina, potius videtur esse per visum, quam per auditum : quia

  1. Visus deservit inventioni, et auditus doctrinae : et inventio potior est quam doctrina.
  2. Item, visus nobilior est sensus, quam auditus, et plurium doctrinarum, et magis certificans ea quae sunt omnis sensus : ergo videtur, quod potius debeat esse ex visu, quam ex auditu.

Solutio. Dicendum, quod auditus semper accipit ab alio disciplinam : et quia fides est ab alio superiore lumine, et non a nostra inventione : ideo magis competit ei auditus, quam visus : et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod visus nobilior est, quando referuntur ad propria obiecta : sed hic non est sic : sed potius dicitur auditus interior, qui est acceptio notitiae primae veritatis ab alio : et ideo illa obiectio nihil facit ad propositum.