Distinctio III — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio III

DISTINCTIO III.

De Christi conceptione.

 

 

A. De carne quam Verbum assumpsit, qualis ante fuerit, et qualis assumpta sit ?

 

DIVISIO TEXTUS.

Quaeritur etiam, de carne Christi, An priusquam conciperetur, etc.

Hic incipit tertia pars quae est de coniunctione assumentis, et assumpti, et durat usque ad sextam distinctionem.

Continet ergo tres distinctiones, secundum quas distinguitur in tres partes, secundum quod tria exiguntur ad coniunctionem.

Quorum primum est dispositio debita in assumpto : et de hoc agitur in ista distinctione tertia.

Secundo, quod sit aliquid operans et coniungens coniungibilia : et hoc in distinctione IV, quae incipit ibi, A : Cum vero incarnatio, etc.

Tertio, exigitur unio in hypostasi et persona : et de hoc agitur in quinta distinctione, ibi, A : Praeterea inquiri oportet, etc.

 

Prima harum partium quae tota in hac distinctione tertia terminatur, dividitur in tres partes :

un quarum prima explanatur sanctificatio Beatae Virginis, et modus conceptionis, quia sanctificatio eius disposuit ad conceptionem.

In secunda vero, quia Beata Virgo secundum totam suam carnem obnoxia fuit peccato in parentibus, quaeritur : utrum Christus vel caro Christi secundum obnoxietatem peccati et signum obnoxietatis quod est decimatio, fuit in lumbis Patrum, sicut Abrahae, et aliorum ? ibi, C : Cum autem illa caro, cuius excellentia, etc. Quia vero dictum fuit in prima parte, quod Christus carnem factam univit sibi, ideo in tertia parte obicit contra, et solvit, ibi, E : Illi autem sententiae qua supra diximus, etc.

 

Prima harum adhuc in tres subdividitur :

in quarum prima ostendit carnem assumptam antequam assumeretur, fuisse carnem Virginis, et peccato obnoxiam.

In secunda, ostendit modum sanctificationis et conceptionis Christi in gloriosa Virgine, ibi, A, § 2 : Mariam quoque totam Spiritus sanctus, etc.

In tertia, probat Beatam Virginem ex tunc omni peccato caruisse, ibi, B : Quod autem sacra Virgo ex tunc, etc.

Littera primae partis per se patet.

 

 

ARTICULUS I.

An caro Christi antequam assumeretur, fuerit obnoxia peccato ?

 

Oritur autem hic dubium de hoc quod concedit, carnem Christi antequam assumeretur, peccato obnoxiam.

  1. Antequam enim assumeretur fuit in lumbis Patrum : et non fuit nisi sicut medicina vulneris, ut dicit Augustinus : ergo non fuit obnoxia peccato : quia obnoxium peccato non est medicina.
  2. Item, non conceditur, quod Christus fuerit in lumbis Patrum secundum legem concupiscentiae : lex autem concupiscentiae est causa obnoxietatis peccati : ergo non debet concedi, quod etiam ante fuit obnoxia peccato.
  3. Item, non conceditur, quod caro Christi in carne Virginis vel Patrum decimata fuerit : ergo multo minus concedi debet, quod in eis obnoxia fuit peccato.

 

Solutio. Dicendum, quod caro Christi dupliciter potest accipi, scilicet materialiter tantum secundum potentiam indispositam ad unionem : et sic ipsa fuit indistincta a reliqua Virginis carne in Virgine, et a reliqua Patrum carne in Patribus, et sic fuit obnoxia peccato : et ita intelligit hoc quod Magister dicit.

Potest etiam intelligi caro Christi in quantum Christi, vel cum relatione ad Christum : et sic non fuit umquam obnoxia peccato, sed semper medicina vulneris, nec umquam decimata, ut infra patebit.

Et per hoc patet solutio rationum quae ducuntur ad propositum : quia illae accipiunt carnem Christi sicut Christo de terminatam forma Christi, vel fide. Et quando fuit sub forma Christi, non fuit obnoxia. Fides autem determinans eam sibi, non determinavit ut obnoxiam, sicut fuit in decimis, et ratione medicinae, et huiusmodi quae promulgavit fides de carne Christi.

 

 

ARTICULUS II.

An Christus non naturaliter, sed voluntarie passus sit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Poena tantum, non necessitate, etc.

Ex hoc enim videtur sequi, quod Christus non naturaliter, sed voluntarie passus sit : quod etiam voluerunt quidam habere ex illo verbo Isaiae, LII, 7 : Oblatus est, quia ipse voluit.

Sed quia infra proprius tractatus erit de hoc, dicendum quod poena dicitur poenalitas in corpore passibili, quam Christus quidem primo voluntate et non necessitate assumpsit : quia poterat corporis naturam ita separasse a compassibilitate, sicut separavit a peccato, si voluisset : sed postquam primo voluntarie hanc poenalitatem assumpsit, postea naturaliter et necessitate naturae habuit, vel naturaliter secundum esse passus fuit incommoda : sicut accedens ad ignem, voluntarie quidem accedit : sed posteaquam accessit, non voluntarie, sed naturaliter igne calescit.

 

 

ARTICULUS III.

An Beata Virgo sanctificata sit in utero, vel ante uterum ?

 

Mariam totam quoque Spiritus sanctus, etc.

In isto capitulo quatuor dicuntur.

Primum est de sanctificatione gloriosae Virginis.

Secundum est de modo conceptionis eius, ibi : Potentiam quoque generandi, etc

Tertium est, ex quo, ut videtur, corpus Christi formatum fuit, ibi : Tunc obumbravit ipsam Dei, etc.

Quartum est, quid concepit, quia verum corpus et animam : et ideo error Manichaei convincitur, ibi : Caro animata rationalique et intellectu, etc.

 

Circa primum horum, incidit quaestio de sanctificatione Beatae Virginis. Et quaeruntur breviter octo, scilicet : An sanctificata fuerit in utero, vel ante uterum ?

Secundo, an in utero ante animationem, vel post ?

Tertio, an post animationem, vel ante nativitatem, vel post ?

Quarto, quanta fuit sanctificatio eius in utero ?

Quinto, quid addidit, sanctificatio ex praeventu in eam Spiritus sancti, et ex inhabitatione Filii ?

Sexto, de doctrina sanctificationis eius, et Ieremiae et Ioannis, qui etiam sanctificati sunt in utero.

Septimo, utrum gratia sanctificationis in utera confirmet sanctificatos, et praecipue utrum confirmaverit ipsam, ita quod postea peccare non potuerit ?

Octavo et ultimo, in quo differt gratia sanctificationis in utero a gratia sanctificationis quae est in sacramentis ? et, utrum sanctificati in utero ad sacramenta teneantur ?

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Dicit Apostolus, quod omnes in Adam peccaverunt, qui fuit forma praevaricationis omnium : cum ergo Deus pronior sit ad miserendum quem ad condemnandum, omnes in Adam vel aliqui satisfacere potuerunt, et quidquid concedi potuit, concedebatur matri quae gratia plena fuit : ergo Christus ei hoc concessit.
  2. Item, Anselmus : Decebat ut Virgo illa quam Deus Filio quem corde genitum ut seipsum diligit, matrem praeparavit, ea puritate niteret qua maior sub Deo nequit intelligi : sed habuisse originale et amisisse, non est maior puritas quae sub Deo intelligi potest, quia maior intelligitur numquam habuisse : ergo hoc concessum est matri, cui concedebatur quidquid concedi potest : quod accipitur ex verbo quod in III Reg. II, 20, Salomon dixit matri : Pete, mater mea neque enim fas est ut avertam faciem suam, scilicet me quidquid denegare tibi.
  3. Item, Ecclesia cantat, quod Heva fuit via mortis, et Beata Virgo via vitae : ergo sicut illa mortis, ita ista vitae : sed illa mortis fuit existentibus in lumbis : ergo ista via vitae existens et existentibus in lumbis.

 

Sed contra :

  1. Augustinus : Non potest bene esse qui non est : sed sanctificatum esse, est bene esse : ergo non convenit non existenti.
  2. Praeterea, Quidquid erat in lumbis ut peccato non obnoxium, erat medicina vulneris, ut dicit Augustinus : ergo si Virgo fuisset in lumbis, ut peccato non obnoxia, fuisset medicina vulneris sed una efficaci medicina habita, alia superfluit : ergo superflua esset incarnatio Christi.
  3. Praeterea, In Ecclesia non est nisi caput et membra : capiti convenit redimere tantum : ergo membris convenit redimi. Cum igitur Beata Virgo fuerit membrum, sic ipsi convenit redimi : sed dicit Augustinus, quod cuicumque convenit redimi, in lumbis Patrum est ut obnoxium peccato : ergo Beata Virgo in lumbis Patrum non poterat sanctificari.

 

Solutio. Dicimus, quod tribus de causis Beata Virgo, et quilibet alius non potest sanctificari in parentibus : quarum una est, quod gratia sanctificationis non habet ortum a parentibus, et ideo in eis transfundi non potest : sed peccatum habet ortum, et ideo transfunditur propagatione naturae.

 

Et per hoc patet solutio ad primum et ad tertium.

Secunda causa : Ut dicit Augustinus, ex libidine in propagatione tamquam filia peccati innascitur causa peccati in carne : et hoc idem dicit Augustinus. Libido autem haec non est separabilis a concupiscentia mixtionis seminum, et ideo innascitur peccatum : et ideo quia Virgo Beata per hanc legem concupiscentiae fuit in lumbis Patrum, quia futura erat venire in uterum matris suae, non habuit in illis possibilitatem ad gratiam.

Tertia causa est, quia caro non est particeps gratiae gratum facientis nisi per animam distinctam : et ideo in lumbis Patrum nemo fuit secundum animam susceptibilis gratiae.

Ad id quod obicitur de Anselmo, dicendum, quod illa puritas non intelligitur per comparationem ad ante, sed ad post. Habetur enim originale per comparationem ad ante unde contrahitur, et per comparationem ad post, quia ad malum inclinat. Christus autem Deus homo non habuit secundum comparationem ad ante, nec ad post : unde sub illa est puritas quae ad ante habet originale, quia contraxit : sed non ad post, quia post legem concupiscentiae ad malum inclinare non potuit.

 

 

ARTICULUS IV.

An caro Beatae Virginis fuit sanctificata ante animationem, vel post ?

 

Secundo quaeritur, utrum caro eius sanctificata fuerit ante animationem, vel post ?

  1. Hoc enim quidam praesumpserunt dicere, scilicet quod contraxit quidem originale in causa et materia corporis : sed quia Spiritus sanctus et anima simul venerunt ad corpus, et Spiritus sanctus omnibus mobilibus mobilior est, ideo praevenit animam in introitu corporis, et emundavit ut animam originali reatu inficere non posset.
  2. Et hoc nituntur probare sic : Beata Virgo significatur per arcam, et anima eius per urnam auream, et gratia eius per manna : ergo cum arca circumtecta fuit ex omni parte auro antequam urna poneretur in ea, caro fuit praeventa munditia Spiritus antequam anima venisset ad ipsam.
  3. Praeterea, ut habitum est, maior est puritas eius quae potest esse sub Deo : sed haec est ut in causa habeat et non in reatu, cum Filius verus homo et Deus non habeat nec in causa nec in reatu.
  4. Praeterea, quae esset causa quod Deus de illa sanctificatione exspectaret, donec corpus inficeret animam, cum ante ipsam praestare posset ? Constat quod nulla. Cum igitur quidquid concedi potest, concessit matri, videtur quod haec concessit.
  5. Praeterea, de Antichristo qui erit instrumentum diaboli, legitur in quadam Glossa super Danielem, quod etiam in matre diabolus incrementum sibi procurat : ergo per oppositum de ea quae est quasi instrumentum Dei, videtur quod Deus ipsum corpus procurare debeat ne animam inficiat.
  6. Praeterea, legitur de Ieremia : Priusquam te formarem in utero, novi te. Formatio autem (ut dicit Augustinus) est in infusione animae : ergo novit Ieremiam antequam animam infunderet : constat autem quod loquitur de notitia approbationis per gratiam : ergo Ieremiam approbavit per gratiam antequam animaret : ergo multo fortius matrem.
  7. Item, Luc. I, 15, super illud : Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero, Glossa : Nec dum erat spiritus vitae, et iam inerat spiritus gratiae : ergo multo fortius sic fuit in matre, et ita erat sanctificata ante spiritum vitae : cum igitur spiritus vitae sit anima, erat sanctificata ante animationem.

 

Sed contra :

  1. Sanctificatio in utero est contra reatum originalis, et non contra poenam, vel concupiscentiam ipsius. Probatio : Quia contraria non manent cum gratia : ergo reatus habet contrarietatem ad gratiam : sed caro non est susceptibilis reatus : ergo nec gratiae.
  2. Item, ordo est in partibus hominis ad Deum, ita quod corpus est sub anima, et anima sub Deo : ergo in descensu gratiarum Deus dando gratiam, vicinius se habet ad animam quam ad corpus : ergo effectus gratiae per animam debet transire in corpus.
  3. Item, dicit Dionysius, quod lex divinitatis est per prima media, et per media postrema adducere : cum ergo anima sit media, per animam debet reduci corpus ad statum gratiae.

 

Solutio. Dicimus, quod Beata Virgo non fuit sanctificata ante animationem et qui dicunt oppositum, est haeresis condemnata a Beato Bernardo in epistola ad Lugdunenses, et a Magistris omnibus Parisiensibus.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Spiritus sanctus movetur quando per motiones in animas sanctas se transfert : non quidem in se, sed in donis gratiarum : et ideo primo venit in animam, et per ipsam sanctificat corpus. Unde hoc est falsum quod praecederet animam in corpus per inhabitantem gratiam gratum facientem.

Ad aliud dicendum, quod illa expositio allegorica est : et non est simile : quia quod erat in arca materialiter dicebatur, et aliter ordinabatur hoc in natura : et gratia non ita se habuit, quia gratia corporis non erat nisi ab anima : et est simile si aurum urnae esset anima, et aurum arcae procederet ab urna : sed hoc ars facere non potuit, et ideo operibus divisit.

Ad aliud dicendum, quod illa puritas secundum animam est accipienda : quia corpus poterat bene Christus sumere sine poenalitate, et tamen non fecit : unde poenalitas carnis impuritas non est : unde purum et impurum ad animam referuntur : et illam habuit maiorem quae potuit esse sub Filio, ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod multae sunt causae, quod Deus voluit eam prius animari : quarum una est, quod aliter gratiae susceptibilis non fuisset. Secunda est, quia aliter liberatione quantum ad animam non indiguisset, et minores gratias egisset. Tertia causa fuit firmitas sententiae : quia dixit : Morte morieris. Quod de utraque morte in propagatione intelligitur. Et multae aliae possunt assignari.

Ad aliud dicendum, quod diabolus non ita praeparat nutrimentum Antichristo, quod nutriat cum peccato, vel infundat amplius peccatum in eum quam originale : sed dicitur nutrire, quia incendit complexionem sanguinis matris, ut caro generata in prole amplius inclinabilis sit ad peccatum quam in alio. Et ex opposito nihil prohibet, imo pium est credere de Beata Virgine, quod caro eius etiam ex primis complexionantibus in matre, non ita fuit fervida ad libidinem sicut caro alterius : hoc tamen non potest probari aliter, nisi quia pium est credere. Sed ex maiori concupiscibilitate (ut ita dicam) non habet caro ut amplius vel minus inficiat animam originali peccato : sed potius ex hoc quod tota corrupta est in primo parente peccante, in quo tota fuit : et ideo etiam non nisi, unum peccatum transfudit : et ideo dicit Augustinus, quod omnis homo fuit Adam in natura praeter Christum.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur de notitia praedestinationis : et ideo sequitur etiam : Antequam exires de vulva, sanctificavi te : ut notificaret etiam gratiam praedestinationis cum gratia sanctificationis quae post formationem puerperii datur in utero.

Ad aliud dicendum, quod spiritus vitae dicitur ibi non anima, sed attractio spiritus vitalis ab utero libera, id est, antequam caperes libere spiritum vitalem, separatus es a matre.

 

 

ARTICULUS V.

Utrum post animationem, et ante nativitatem ex utero sanctificata fuerit ?

 

Tertio quaeritur : An post animationem, et ante nativitatem data sit ei gratia ?

Et videtur, quod non.

  1. Augustinus : Quod natum non est, renasci non potest : sed gratia sanctificationis regenerat : ergo non datur nisi natis.
  2. Item, in maternis uteris scias parvulos renasci non posse, ut dicit Augustinus, et ex hoc concluditur, ut prius.

 

In contrarium sunt auctoritates supra inductae de Ioanne et Ieremia.

 

Solutio. Dicendum, quod ante nativitatem ex utero sanctificata fuit : sed quo die, vel qua hora nescire quemquam hominem, nisi per revelationem : nisi quod probabilius est, quod cito post animationem conferatur, quam longe exspectetur.

 

Ad obiecta ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de gratia sacramentorum quae conferuntur per ministrum : quia in illis confertur gratia. Unde cum operatio ministri non sit nisi super distinctas personas, non potest haec gratia dari nisi distinctis extra uterum. Vel dicendum, quod nativitas duplex est : in utero cum animatur puerperium, et ex utero cum puer prodit ad lucem : et quod Augustinus dicit, intelligitur de prima nativitate si generaliter accipiatur.

 

 

ARTICULUS VI.

Quanta fuit sanctificatio Virginis in utero ?

 

Quarto quaeritur, Quanta fuerit ius sanctificatio in utero ?

Et videtur, quod deleverit reatum originalis, et actum qui est fomes, sic :

  1. In Ieremia et Ioanne delevit reatum : ergo cum plus contulerit Beatae Virgini quam illis, in ipsa debuit delere utrumque.
  2. Item, dicit Augustinus, quod propter inclinationem concupiscentiae modo non possumus dicere : Peccatum non habemus : cum igitur potuerit hoc dicere (ut idem dicit), videtur quod inclinationem illam non habuerit : et hoc est fomes : ergo fomitem non habuit.
  3. Praeterea. Nihil est quod quidam solventes dicunt, quod habuit secundum habitum, sed non secundum actum inclinandi in malum : qualitas enim per se activa semper agit actum, dummodo inveniat subiectum in quod agat, ut calidum, frigidum, et huiusmodi : sed fomes est qualitas per se inclinans ad malum : ergo semper inclinabit, quia semper subiectum invenit, id est sensualitatem et liberum arbitrium.
  4. Praeterea, nihil etiam videtur quod alii dicunt, quod fomes facit duo, scilicet inclinat ad malum, et quoad hoc in Beata Virgine sublatus fuit : et facit difficultatem ad bonum, et quoad hoc remansit : quia ex eodem et non alio difficultatem facit ad bonum quod inclinat ad malum : et ex hoc etiam consequenter si tolleretur inclinatio ad malum, tolleretur difficultas ad bonum.
  5. Sunt autem alii qui voluerunt dicere, quod totus fomes sublatus fuit quoad personam, sed remansit quoad naturam, hoc est, quod in ipsa habitus fomitis nullus fuit : sed si concepisset, adhuc propter naturam corruptam, peccatum originale in parvulum traiecisset. Solutio autem ista dupliciter est falsa. Uno modo : quia est contra Litteram quae dicit hic, quod Spiritus sanctus praeveniens in eam, a peccato purgavit et a fomite liberavit : ergo invenit fomitem in ea, quem vel debilitavit (ut dicit Magister) vel totaliter evacuavit. Alio modo : quia ponamus per impossibile, quia impossibile est hoc matri Dei (ut dicit Ambrosius) quod post Christum genuerit filium, constat quod originale habuisset : ergo haec operatio fomitis numquam fuit evacuata, quae est res alterius.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod habitus fomitis dupliciter consideratur : in vigore suo, scilicet inclinans quantum est de se ad mortale peccatum et veniale : et in habitu tantum, et in dispositione tantum. Est enim habitus expeditus ad actum, et est habitus non expeditus ad actum propter habitus contrarios impedientes, licet non sint in eodem subiecto proximo, tamen in eodem subiecto communi. Et est dispositio quaedam remanens post habitum, quae debilis est et de facili purgabilis : tamen quandoque non cito purgatur propter cohaerentiam eius cum subiecto : quia scilicet profunde inficit, licet parum inficiat.

Unde dicimus sine praeiudicio, quod sanctificatio Beatae Virginis abstulit vim inclinandi ad veniale at mortale quantum est de se, habitum originalis peccati et reatum : et secundum dicta Magistri hic, et Damasceni, mansit adhuc in habitu et dispositione non inclinantibus. In Ieremia autem et Ioanne mansit inclinans ad veniale, non autem quantum est de se ad peccatum mortale.

 

Ad dictum Augustini dicendum, quod ipsa hoc dicere potuit, quia etiamsi habitum habuit, non tamen inclinavit ad malum, nec retraxit a bono.

Ad id quod contra hanc solutionem obicitur, dicendum quod invenit subiectum dispositum, imo cum contraria dispositione, sicut liberum arbitrium et rationem : et ille contrarius habitus reprimit actum fomitis ne in aliquo manifestari possit.

De aliis solutionibus videtur dicendum, ut procedunt obiectiones : quia illae fundamentum dicti sui a senioribus non habent.

 

 

ARTICULUS VII.

Quid addiderit sanctificatio ex praeventu Spiritus sancti in Beatam Virginem ?

 

Quinto quaeritur : Quid addiderit sanctificatio ex praeventu in eam Spiritus sancti ?

Si enim decebat ut illa puritate niteret, quae maior est sub Deo, tunc videtur etiam habitus fomitis non remansisse in ea : et nihil addere potuit. Si dicatur, quod addidit quoad statum puritatis maioris, non quod ante impura fuit : contra hoc est Littera quae dicit, quod fomitem extenuavit.

 

Solutio. Hoc iam facile est determinare, quia addidit, habitum fomitis extinguendo.

Et si quaeritur, quid adhuc addit inhabitatio deitatis Filii ?

Dicendum, quod dispositionem auferendo : sicut enim ante habitum est dispositio, ita etiam post habitum est aliqua dispositio frequenter remanens : sed tunc remanere non potuit, quia totum corpus resplenduit lumine inhabitantis in se deitatis : et hoc significatur, Ezechiel. XLIII, 2, ubi dicitur, quod ingressa est gloria Domini in templum per viam portae Orientalis, et resplenduit terra a maiestate eius.

 

 

ARTICULUS VIII.

Quomodo differt sanctificatio Beatae Mariae Virginis a sanctificatione Ioannis et Ieremiae ?

 

Sexto, quaeritur de differentia sanctificationis eius ad sanctificationem Ioannis et Ieremiae ? Et, quare hi magis aliis sanctificati leguntur ?

Et videtur, quod non sit differentia : quia

  1. Dicit Augustinus, quod in carne praeter peccatum vivere, est solius Redemptoris : ergo videtur, quod praeter peccatum non vixit gloriosa Virgo.
  2. Praeterea, Ieremias et Ioannes etiam peccaverunt. De Ieremia patet, ubi dicitur : Ecce tetigi labia tua. Tactus enim labiorum (ut vult Gregorius) est purgatio peccatorum. Similiter de Ioanne, cum venit ad ipsum Christus ut baptizaretur ab eo, Matth. III, 14, dixit Ioannes : Ego a te debeo baptizari : ibi Glossa, id est, a peccato mundari : ergo in peccato veniali omnes sanctificati fuerunt similes.

 

Praeterea quaeritur, quare haec gratia nulli Patriarcharum est data, sed uni Prophetae ? et Ioanni qui est terminus Legis et Prophetarum, et Beatae Virgini ?

  1. Praeterea, Videtur enim, quod Iob fuerat sanctificatus in utero, et tamen virgo non fuit : quia dicit : Ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. Qui autem habet unam virtutem, habet omnes ergo omnes habuit, et sic in utero sanctificatus fuit.
  2. Praeterea, Malach. I, 2 : Dilexi Iacob : ergo etiam Iacob videtur esse sanctificatus.
  3. Praeterea, De Ieremia dicitur similiter : Antequam exires de vulva, sanctificavi te. De Ioanne : Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae ; ergo de matre Domini plus aliquid debet intelligi, etsi non dicatur.
  4. Praeterea, Augustinus dicit, quod omnes apparitiones factae Patribus ordinabantur ad unam qua Christus in carne apparuit : et omnia miracula ad unum quo divinitas humanae naturae sociata fuit : ergo videtur, quod omnis sanctificatio in utero facta, ad sanctitatem in utero de qua dictum est : Quod nascetur ex te sanctum, non sanctificatum, ordinari debuit. Cum ergo Isaias hoc lucidissime praedixit, etiam sanctificatus in utero fuisse debuit.

 

Solutio. Dicendum, quod Beata Virgo numquam peccavit : et hoc hic expresse habetur in Littera.

 

Ad obiectum contra, dicendum quod in carne vivere sine peccato contracto et facto solius Filii Dei est : sed Beata Virgo contraxit peccatum prius, et postea sanctificata fuit.

Ad aliud dicendum, quod bene concedo Ieremiam et Ioannem venialiter peccasse, sed non Virginem gloriosam propter honorem Domini.

Ad id quod ulterius quaeritur, sine praeiudicio dico, quod haec gratia ordinatur ad opera perfectionis, praecipue in continentia : et cum coitus sine libidine esse non possit, eis non conveniebat dari hanc gratiam : quia propter semen promissum generationi operam dabant quae cum concupiscentia erat permixta. Quod autem Ieremiae dabatur, fuit, quia ordinem habuit ad sanctitatem in utero in apertissima expressione plus omnibus Prophetis : quod sic probatur : Inter omnes expressius prophetaverunt de modo nativitatis Domini Isaias, VII, 14 et seq, et Ieremias, XXX, 22. Isaias autem dicit sic : Ecce virgo concipiet et pariet filium : ubi non exprimit nisi dispositionem matris, scilicet quod conciperet et pareret. Sed Ieremias sic dicit : Creavit Dominus novum super terram : Foemina circumdabit virum. Et ante hoc, ibidem : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? Novum autem non esset si mulier conciperet : ergo in hoc solo intelligitur quod dixerat Isaias.

Praeterea, novum non esset purum hominem de uno solo homine fieri : quia hoc factum fuit quando Heva sumpta est de Adam : ergo in hoc vult coniunctionem humanitatis cum deitate. Cum autem dicit, circumdabit, dicit contractionem infiniti ad arctitudinem uteri. Cum autem dicitur, virum, intelligitur perfecto eius in anima et habitibus animae, qui sunt sapientia, et gratia. Per hoc autem quod praecesserat : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? notat praedicationem castitatis deinceps in omne tempus, quo filiae non quaerunt resolvi deliciosis amplexibus, sed castis amplexibus Deo adhaerere. Ioannes autem hanc sanctitatem in utero exsultando in suae matris utero demonstravit, et postea etiam digito mundo ostendit : et ideo ille propinquius ordinabatur et sanctius vixit. Sed prae omnibus illa recipit sanctitatem quae sic ad sanctitatem accessit, ut de ipsa sumeretur quod Deo uniretur.

Ad aliud dicendum, quod Iob non fuit in utero sanctificatus : sed tangit gratiam gratis datam sibi in complexione corporis, ex quo habuit quod facilius inclinabatur ad misericordiam quam alius homo : sicut quilibet homo uni virtuti magis est vicinus secundum complexionem suam quam alius.

Ad aliud dicendum, quod de dilectione praedestinationis intelligitur.

 

 

ARTICULUS IX.

An sanctificatio confirmet sanctificatos, et praecipue Beatam Virginem ?

 

Septimo quaeritur, utrum haec gratia quae dicitur sanctificatio in utero, confirmet sanctificatos, et praecipue Beatam Virginem, quae postea peccare non potuerit ?

  1. Hoc enim videtur per Ambrosium in libro de Virginitate gloriosae Virginis, ubi dicit, quod impossibile fuit Virginis uterum quem Filius inhabitando consecraverat, alienae copulae coitu incestari : cum igitur similis ratio sit de aliis actibus imperfectionis et peccati, videtur ipsa non potuisse peccare.
  2. Item, indecentia non competit Christo : sed obiurgatio matris si peccaret, redundaret in aliquod vituperium, quod indecens videretur parentes malos habere : ergo videtur, quod non potuit peccare.

 

Solutio. Dicendum, quod haec gratia non confirmat eos quibus datur : sed verum est quidem, quod in Beata Virgine removet habitum ad malum, ut scilicet ex parte habitus non habuerit inclinans.

Quod autem dicit Ambrosius, intelligitur de impossibilitate quae est ex incongruitate : quia incongruum fuisset, ut uterum qui fuerat templum Filii Dei, viro corrumpendum praeberet : et haec impossibilitas est immobilitas honestatis ex libera voluntate.

Et per hunc modum procedit obiectio sequens, quae probat hoc per modum indecentiae.

 

 

ARTICULUS X.

An haec gratia abundet vel deficiat a gratia quae est in sacramentis ?

 

Octavo et ultimo quaeritur, utrum haec gratia abundet vel deficiat a gratia quae est in sacramentis ?

Et videtur, quod deficiat : quia

  1. Non imprimit characterem, ut baptismus.
  2. Item, non aperit ianuam quam aperit baptismus : ergo videtur, quod deficiat.

 

Contra :

  1. Baptismus non ita debilitat fomitem quin instiget ad mortale, vel veniale peccatum : gratia sanctificationis in utero adeo debilitat, quod non instigat quantum est de se : ergo videtur, quod abundet.
  2. Item, abundans et non diminutum datur illis qui sunt specialis privilegii et praerogativae : sed specialis privilegii et praerogativae sunt sanctificati in utero : ergo datur eis gratia amplior.

 

Iuxta hoc ulterius quaeritur, utrum teneantur recipere sacramenta ?

Et videtur, quod non : quia Deus supplevit in eis vicem sacramenti abundantius : ergo cum maior sit operatio Dei quam ministri, non oportet suscipere sacramenta.

Sed contra : Ieremias et Ioannes circumcisi fuerunt : ergo tenentur ad sacramentorum susceptionem.

 

Solutio. Dicendum, quod in quibusdam magis abundat gratia sacramentalis, et in quibusdam deficit ad gratiam vel sanctificationem in utero. Quantum ad ea quae sunt substantialia saluti et gratiae, ut ordo in bonum, et remotio a malo, magis abundat gratia sanctificationis in utero quam sacramentalis : quantum ad alia vero minus abundat, sicut est impressio characteris, et apertio ianuae quae fit in sacramentis, in quantum in eis operatur Passio quae solvit pretium.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod tenentur recipere sacramenta propter praeceptum : non enim circumcisio tantum est data in remedium, sed etiam in signum : et ideo propter opus operans oportebat suscipere, et non propter opus operatum, nisi forte Beata Virgo et Ioannes baptizati fuerint propter impressionem characteris.

 

 

ARTICULUS XI.

An gloriosa Virgo per suam potentiam generativam aliquid egerit in conceptione Filii ?

 

Deinde incidit dubium de secunda parte huius capituli, ubi dicit, ibi, A, circa initium : Potentiam quoque generandi absque viri semine Virgini praeparavit.

Ubi quaeruntur duo :

utrum Beata Virgo per potentiam generativam suam aliquid active egerit in conceptione Filii ?

Secundo, quid sit quod dicit, quod Spiritus sanctus praeparavit potentiam generativam ?

 

Circa primum proceditur sic :

  1. Apud omnes Philosophos naturales suppositum est, quod virtus informativa est in semine maris, et non foeminae : et hoc probatur per ova venti, ex quibus non formatur pullus propter defectum virtutis informativae. Cum igitur virtutis formativae sit formare et convertere in membra similia et dissimilia, nihil talium convenit virtuti matris : ergo nec potentiae generativae Virginis : ergo ad formam membrorum et corporis, potentia generativa Virginis nihil fuit operata.
  2. Item, Philosophus in libro XVI de Animalibus dicit, quod anima est in semine, sicut artifex in artificiato : constat autem, quod non intelligit de anima prout est actus corporis organici physici potentia vitam habentis, quia semen non est tale corpus : ergo intelligit de virtute formativa : ergo iterum non est a matre.
  3. Item, ibidem dicit, quod virtus seminis formationem et conversionem et animationem triplici calore coniuncto sibi operatur : calore enim ignis convertit, et calore caeli format, et calore animae praeparat ad vitam : nihil autem tale est in matre : ergo non operatur in his.
  4. Item, In libro de Vegetabilibus ponuntur proprietates maris et foeminae. Et feminae sunt humidum, et frigidum : quia illa conveniunt sigillationi formarum et receptioni, eo quod humidum convenienter recipit, et frigidum convenienter retinet. Masculi autem proprietates sunt calidum, et siccum, quae bene sigillant : quia calidum aperit sigillandum, et siccum penetrat per angulos acutos. Ergo cum sigillantis sit formare, convertere, et huiusmodi : hoc erit maris, et non foeminae : ergo nec Beata Virgo habuit hoc ad Christum.
  5. Item, quidquid de aliis dicatur in conceptione Christi, conversio, formatio, vivificatio, unio simul facta sunt : ergo non poterant fieri a virtute creata, sed increata : ergo non a Beata Virgine.
  6. Item, Damascenus dicit, quod praevenit ipsam Dei per se sapientia, tamquam divinum semen : constat autem, quod non fuit semen quoad materiam, quia hoc esset haeresis, quia ille est pater ex cuius semine formatur materialiter infans, et sic patrem Christus haberet secundum generationem temporalem : ideo relinquitur, quod fuit semen quoad virtutem seminis, scilicet formando, confortando, convertendo, figurando, componendo, et huiusmodi : ergo hoc non fuit virtute Virginis gloriosae, sicut quidam dixerunt.

 

Sed contra :

  1. Propter solam materiam non dicitur mater : quia per hoc aurum esset mater annuli : ergo videtur, quod prius aliquid fecerit quam quod materia in ipsa acciperetur.
  2. Item, dicunt quidam Philosophi, quod puer pendet ad matricem, habens venas ad venas matricis, et nervos ad nervos matricis, et arterias ad arterias : ut sic hauriat sensum et motum in nervis, et nutrimentum in venis, et vitam et vitalem spiritum in arteriis : ergo videtur, quod operatio matris sit plus quam dare materiam.

 

Solutio. Sine praeiudicio dicendum, quod totum quod est simplex operatio ad formam, et ad speciem hominis, et unionem, fecit Spiritus sanctus : sed quoad materiam, et fomentum loci convenientis foventis caloris extrinsecus, operabatur potentia generativa Beatae Virginis, sicut et in aliis foeminis fit : unde primae rationes licet indecentes sint tantae sanctitati, ideo autem adductae sunt, quia quidam dicere praesumpserunt, quod potentia generativa Virginis Christus sit formatus, et alia plura abominabilia de hoc scripserunt et dixerunt.

 

Ad illud autem quod in contrarium dicitur, obiciendum quod non est sola materia in matre accepta, sed etiam opera per modum fomenti adiuvantis extrinsecus : sicut operatur natura matricis, scilicet frigida, et sicca : et figuram coagulando per frigidum, et retinendo per siccum figuram. Et sicut operatur calor naturalis ad esse per fomentum, et ad qualitates meliores complexioni inducendas : sed ista non operantur sicut natura intrinseca conversionem, formationem, et figurationem.

Ad aliud dicendum, quod hoc non fit nisi ad fomentum, quod patet : sensus enim et motus non derivantur a matre, sed a cerebro quod formatur in puero : et nutrimentum ab hepate, non matris, sed quod formatur in puero : et vitalis spiritus a corde formate in puero : et ideo talia foventia sunt, et non operantia. Praecipue autem hoc verum est in Virgine gloriosa, in qua haec omnia simul perfecta sunt.

Dicunt tamen quidam, quod aliquid operata fuit ad conceptum per consensum fidei, quando dixit : Fiat mihi secundum verbum tuum : sed hoc non est dicendum : quia iste consensus non operatur ad hoc, sed removet obicem ne conceptus in ea fieret. Obex enim ad hoc fuit dissensus eius, et quando consensit, obex remotus fuit.

 

 

ARTICULUS XII.

Quid sit dare Beatae Virgini potentiam generativam Verbi Dei ? et, an haec sit a Spiritu sancto ?

 

Secundo quaeritur : Quid sit dare ei generativam potentiam Dei Verbi ?

  1. Dicit enim Ioannes Damascenus : Dico sic : Potentiam deitatis Verbi receptivam praeparans simul et generativam. Aut enim idem est praeparare ad receptionem, et generativam dare, aut aliud. Si idem, tunc non videtur Virgo esse mater, nisi quia recepit per ministerium materiae et uteri : et hoc videtur esse parum. Si autem aliud, tunc videtur generativa aliquid agere in conceptu.
  2. Praeterea, haec bene conceditur, Virgo generat Filium : ergo cum ly generat, vel genuit, dicat per modum actionis generationem, videtur egisse in conceptu.
  3. Praeterea, quidam dixerunt, quod Spiritus sanctus excitavit virtutem generativam in Beata Virgine, ut exire posset in actum generationis. Sed hoc videtur falsum : quia excitans virtutem est pater in generatione : Spiritus autem sanctus non est pater Christi, etiam secundum generationem humanam, ut infra probabitur.
  4. Praeterea, Secundum hoc non videtur generatio Christi de Virgine esse miraculosa : quia si caecus illuminetur, postea non est miraculum ipsum videre : ergo similiter si Virginis potentia generativa ad actum excitetur, non erit miraculum postea ipsam generare.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod dare potentiam generativam nihil aliud est quam praeparare generativam Virginis ad actum qui debetur matri secundum naturam matris : hic autem actus, ut habitum est, non est formare, et convertere, et figurare, nisi sicut coadiuvando extrinsecus, et ministrare materiam in qua fiant conversio, et formatio, et alia huiusmodi : ministrare, inquam, materiam, et locum convenientem. Praeparare autem ad suscipiendum, est sanctificare ipsam ut uterus eius deitati congruat suscipiendae : et ideo dicit, quod dedit ei potentiam receptivam Dei Verbi, et simul cum illa generativam : quia prius secundum rationem fuit recipere, et postea generare.

 

Ad aliud dicendum, quod Virgo verissime genuit Christum, ut mater : sed mater non habet principalem actum formationis, sed potius id quod in generatione est per modum efficientis.

Ad aliud dicendum, quod non videtur vere recipiendum hoc verbum quod excitavit virtutem eius generativam : sed potius dedit ei eam, non in se quidem, quia ex natura habuit, sed ut esset expedita ad actum talem qui competit matri.

Ad aliud dicendum, quod conceptus filii fuit miraculum omnium miraculorum : et non est simile de caeco illuminato : sed simile esset, si caecus videret : tunc enim et potentia, et actus essent miraculosa : sicut hic ipsa Virgo manens concepit, et peperit.

 

 

ARTICULUS XIII.

An conveniebat annuntiationem fieri Beatae Virgini de conceptione Filii ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus medium : angelus virginem alloquens ait, etc.

Et gratia huius quaeritur de annuntiatione facta per angelum ad Beatam Virginem : et quaeruntur quinque :

quorum primum est, utrum conveniebat annuntiationem fieri ?

Secundum, utrum conveniebat eam fieri per angelum ?

Tertium, de quo ordine fuit angelus annuntians ?

Quartum, de modo annuntiationis.

Quintum et ultimum, de fine annuntiationis.

 

Circa primum obicitur sic :

  1. Glossa super Matth. I, 20 et seq., dicit, quod prophetia praedestinationis sine nostro impletur arbitrio, ut Virginem parere. Cum igitur, ut dicit Glossa super Lucam, I, 26 et seq., annuntiatio sit ad consensum arbitrii Virginis habendum, videtur annuntiatio esse superflua. Super illud enim Lucae, I, 38 : Discessit ab illa angelus, dicit Glossa : Accepto Virginis consensu coelestia petit angelus.
  2. Item, Gregorius : Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum : sed annuntiatio fuit persuasio ad credendum : ergo magis fuit ad evacuandum fructum fidei quam ad iuvandum. Cum ergo annuntiatio fuerit ad fidem Virgini faciendam, videtur quod non debuit fieri. Quod autem annuntiatio construxerit fidem per rationem, patet ex verbis angeli : Spiritus sanctus superveniet, etc. ; et : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Et ex hoc quod dixit Elisabeth : Beata quae credidisti.
  3. Praeterea, sine operatione angeli mediante Deus operatur gratiam : cum ergo incarnatio magis aliquid fuit quam gratia quae datur Sanctis : ergo hanc Deus perficere debuit per seipsum : sed annuntiatio est ad incarnationem : ergo Deus eam debuit facere per seipsum.
  4. Praeterea, Augustinus in libro quarto de Trinitate dicit, quod apparitiones factae Patribus, factae sunt per Angelos, et ordinabantur ad incarnationem Filii ut ad finem : cum igitur finis dignior sit eo quod est ad finem, et illa fecerit per angelos, annuntiatio non debuit fieri per angelum, sed interiori illuminatione per Deum.

 

Solutio. Dicendum, quod conveniebat fieri annuntiationem per angelum ad habendum Virginis consensum.

 

Ad primum autem quod contra est, dicendum quod prophetia praedestinationis non impletur sine nobis consentientibus, sed sine nobis operantibus.

Ad aliud dicendum, quod fidei virtutem angelus non intendit aedificare per annuntiationem in Virgine, quia illa fide plenissima fuit : sed quia illa humillima fuit, alta de se non praesumens ; et cum altissimum sit esse Matrem Dei, hoc de se ex sua reputatione non debuit praesumere, nisi instructa per angelum : et ideo fides quam construxit annuntiatio, est fides scientiae et opinionis : ut hoc scilicet opinari et scire et credere posset, ut de ipsa hoc fieret. Quod autem fieret per aliam, quaecumque ad hoc eligeretur, futurum esse credebat. Et talis fides bene quaerit rationem et revelationem laudabiliter, et sine his de se tam magna credere esset vituperabile.

Ad aliud dicendum, quod incarnatio aliquid magis est quam gratia, sed non annuntiatio : et ideo licet incarnationem Deus per se fecerit, non tamen annuntiationem.

Ad aliud dicendum, quod illae apparitiones ordinabantur ad apparitionem Filii in carnem, sed non ad annuntiationem : et ideo non procedit obiectio.

 

 

ARTICULUS XIV.

An conveniebat annuntiationem hanc fieri per angelum ?

 

Secundo quaeritur, utrum conveniebat fieri per angelum ?

Et videtur, quod non.

  1. Angeli enim illuminatores superiores sunt his quos illuminant, ut dicit Dionysius : sed nullus angelus superior fuit Beata Virgine : ergo nullus eam illuminare debuit. Annuntiatio autem fuit illuminatio de concipiendo Christum : ergo nullus angelus ei hoc nuntiare debuit. Quod autem Virgo Beata superior fuit, dicit Hieronymus in sermone, quod exaltata est super omnes choros Angelorum ad coelestia regna.
  2. Item, Deus vicinior erat per gratiam cordi Beatae Virginis quam angeli : ergo magis conveniebat illuminationem transisse per eam ad angelum, quam e converso.

 

Sed contra :

  1. Dicit Dionysius, quod tota dispensatio incarnationis Christi est per Angelos annuntiata. Illi nuntiaverunt, illi Magos cautos reddiderunt, pastoribus praedicaverunt : ergo conveniebat fieri per angelum.
  2. Item, ad Ecclesiasticam hierarchiam secundum ordinem descendunt illuminationes ab hierarchia coelesti : sed Beata Virgo fuit de Ecclesiastica hierarchia : ergo ad ipsam ab Angelis debuerunt descendere illuminationes.

 

Solutio. Dicendum, quod sicut probant ultimae rationes, annuntiationem per angelum conveniebat fieri.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Beata Virgo excellentior fuit ex vitae merito, sed inferior erat quoad statum : et descensus illuminationum praecipue est secundum statum sacri ordinis et hierarchiarum.

Ad aliud dicendum, quod vicinior erat cordi Virginis per inhabitantem gratiam, sed non per contemplationis modum : quia Angeli videbant facie ad faciem, Beata Virgo autem in speculo et aenigmate : et ideo secundum ordinem revelationis angelus fuit vicinior : et ideo ab ipso ad Virginem descendit illuminatio.

 

 

ARTICULUS XV.

De quo ordine fuit angelus nuntians incarnationem Christi ?

 

Tertio quaeritur, de quo ordine fuit angelus nuntians ?

Videtur, quod de superioribus.

  1. Dicit enim Gregorius : Summum quippe angelum mitti dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat : ergo non solum fuit de superiori ordine, sed etiam summus in illo.
  2. Item, super illo Isaiae, LXIII, 1 : Quis est iste, qui venit de Edom ? Glossa Hieronymi dicit, quod est vox inferiorum Angelorum ignorantium Christi incarnationis mysterium : sed nuntians non ignoravit : ergo de inferioribus non fuit.
  3. Et hoc etiam videtur praetendere nomen angeli : quia Gabriel fortitudo Dei interpretatur.

 

Sed contra :

  1. Dionysius, et Gregorius dicunt, quod superiora agmina usum exterioris officii non habent : ergo de superioribus nullus missus fuit. Si forte dicatur, quod hoc habet instantiam, Isa. VI, 6 : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari. Contra : Dionysius dicit, quod non fuit unus de superioribus, sed superiori subdelegatus, et ab officio eius quod est incedere, denominatus.

Si autem dicatur, ut quidam dicunt, quod incarnationis mysterium fuit praeter ordinem naturae, et ideo praeter legem ordinis annuntiari debuit. Hoc nihil est : quia incarnatio etsi sit praeter ordinem naturae, non tamen est praeter ordinem gratiae, et Angelorum ordines secundum dona gratiarum distinguuntur.

  1. Praeterea, cuiuscumque est officium aliquod, eiusdem est supremum in illo officio : Archangelorum est officium annuntiare secreta : ergo supremum in illo officio : sed supremum est incarnatio Christi : ergo hoc debuit nuntiare Archangelus.

 

Solutio. Sine praeiudicio dicendum, quod angelus ille fuit de ordine Archangelorum, sicut canit Ecclesia, dicens : Gabrielem Archangelum scimus divinitus te esse affatum : et ita dicunt Sancti.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius intelligit non de summo simpliciter, sed de summo ordine Archangelorum. Unde dicit haec verba : Angeli quippe nuntii, Archangeli summi sunt nuntii dicti. Et sequitur : Quippe nuntium summum, etc., sicut supra inductum est.

Ad aliud dicendum, quod Angeli, ut dicit Augustinus, sciverunt incarnationis mysterium : sed profunditatem divini consilii super incarnatione non ad plenum sciverunt : et ideo de hoc instrui voluerunt : nec quaerunt : Quis est iste, ex eo quod ignorent personam : quod patet : quia non respondetur eis de persona, sed de tempore : Ego, inquit, qui loquor iustitiam. Unde altitudinem consilii circa hoc volebant discere. Et haec solutio concordat verbis Augustini et Dionysii.

Ad aliud dicendum, quod nomen sortitus est angelus ab officio : quia scilicet fortem, qui aeras potestates debellare venerat nuntiavit, ut dicit Gregorius.

 

 

ARTICULUS XVI.

Quis sit modus annuntiationis, an intellectualis, an alius aliquis ducens in assensum ?

 

Quarto, quaeritur de modo annuntiationis.

Videtur enim, quod visione intellectuali fieri debuit : quia

  1. Hoc genus illuminationis summum est, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim.
  2. Item, Daniel. X, 1 : Intelligentia est opus in visione.
  3. Item, dicit Augustinus, quod prophetia non est nisi ab intellectuali visione, eo quod in aliis est error : ergo illo modo fieri debuit, ut videtur.

Si forte dicatur, quod Angeli non possunt illuminare nostrum intellectum, eo quod secundum intellectum sumus aequales eis : et par in parem non habet potestatem. Hoc est contra Augustinum in libro XII super Genesim, ubi dicit hoc fieri miris modis, quod Angeli species intelligibiles nostro intellectui imprimunt.

 

Solutio. Dicendum, quod annuntiatio est per modum inducentis in consensum, ut consentire sit ex libera electione : quia aliter non esset laudabile : quia illuminatio in intellectu convincit rationem de consensu. Et ideo licet modus illuminationis intellectualis nobilior sit in genere suo, quam per visum vel imaginationem, tamen non adeo utilis esset ad annuntiationem quae inclinat ad liberum consensum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XVII.

Quis sit finis annuntiationis ?

 

Quinto quaeritur, Quis sit finis annuntiationis ?

Et videtur, quod fides : quia

  1. Ita dicit Elisabeth, Luc, I, 43 : Beata quae credidisti.
  2. Item, via vitae dicitur fuisse Beatae Virginis fides : ergo fuit finis annuntiationis.
  3. Item, in verbis angeli persuasoris videtur hoc.

 

Sed contra :

Fidem habuit Beata Virgo ante annuntiationem : ergo non fuit finis annuntiationis : quia non acquirebatur ei.

 

Solutio. Dicendum, quod duplex fuit finis : unus in Virgine, et hic est consensus, vel fides verborum Angeli, non simplex fides qua creditur in Deum, quia illam ante habuit : et per hoc patet solutio ad primum.

Alius finis fuit consequens, scilicet conceptio et incarnatio Christi, non per annuntiationem operantem, sed ad hoc disponentem Virginem, ut in ea Spiritus sancti operatione fieret : et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XVIII.

Quid intelligitur per Altissimum, quando dicitur, virtus Altissimi ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus medium : Virtus Altissimi obumbrabit tibi, etc. Quare vocat eum Altissimum, et quid sit obumbrare Spiritum sanctum ?

 

Et ad hoc dicendum, quod secundum Cassianum in libro contra Nestorium et Eutychetem, per Altissimum intelligitur Pater, et per appropriationem in Patre est auctoritas : per sapientiam autem et virtutem intelligitur Filius, et Spiritus sanctus exprimitur suo proprio nomine : ut sic tres magni fabri mundi fabricatores intelligantur in indivisibili opere incarnationis mundum etiam in fabrica uteri virginalis reparasse.

Alia etiam ratione dicit, Altissimi, quia altissimum fecit : ad alta enim humilia elevavit, uniendo nostram naturam Verbo, et alta imis sociavit. Sapientia autem apparuit in modo coniunctionis, ut distinctae sint naturae et unitae hypostatice : virtus autem in coniunctione tam distantium, ut deitas, et humanitas. Umbra autem refrigerat, visum adunat et umbrat sive obtenebrat. Refrigerare convenit sanctificationi Virginis, et exstinctioni fomitis, visum coadunare ad contuitum Verbi incarnati : obtenebrari vero Verbo quod exinanivit semetipsum formam servi accipiens.

Damascenus autem dicit nasci ex eo non sanctificatum : quia non fuit umquam non sanctum.

 

 

ARTICULUS XIX.

An caro Christi fuerit ex purissimis sanguinibus ?

 

Deinde, quaeritur de hoc quod dicit ibi, A, versus medium, quod copulavit sibiipsi ex sanctissimis et purissimis sanguinibus, etc.

Ex hoc enim videtur, quod ut de materia Christus sit ex sanguine.

 

Contra :

  1. Augustinus infra dicit, quod ex carne.
  2. Praeterea, vicinior est caro ad carnem quam caro ad sanguinem, vel e converso : sed habentium symbolum facilior est unio : ergo congruentius fuit assumere ex carne quam ex sanguine. Sed si hoc dicatur, tunc etiam oportuit sumere ex ossibus ossa, ex nervis nervos, et sic de aliis.

 

Solutio. Dicendum, quod ex purissimis sanguinibus accepit : quia sanguis est potentia totum corpus, non autem caro.

 

Ad dictum Augustini dicendum, quod intelligit carnem pro eo quod est materia carnis : et hoc est sanguis.

Ad aliud dicendum, quod caro carni vicinior est in forma speciei : sed non in via generationis : quia non ex carne fit caro, nisi corrumpatur in cibis, et per digestionem in sanguinem convertatur, et tunc tandem generetur inde caro. Ex sanguine autem statim fit caro per conversionem et formationem generativae virtutis, vel etiam nutritivae in quibusdam.

 

 

ARTICULUS XX.

Quid dicatur : Antiqua conspersio ?

 

Deinde, auaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus finem : Antiquae conspersionis, etc.

Hoc enim non videtur verum : quia antiqua conspersio est antiqua ab infectione vitii, sicut innuit Apostolus, I ad Corinth. V. 7, ubi dicit : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio.

 

Responsio. Dicendum, quod dicitur antiqua propter rugositatem poenarum, et non culpae : quia culpam non accepit de antiquitate nostra, sed poenam, ut infra dicet Magister.

 

 

ARTICULUS XXI.

Quomodo intelligitur quod dicitur : Non seminans, sed per Spiritum sanctum creans ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus finem : Non seminans, sed per Spiritum sanctum creans, etc.

Cum enim creare sit de nihilo aliquid facere, non videtur Christo convenire, qui non de nihilo, sed de aliquo materialiter factus est, quia de sanguine gloriosae Virginis.

 

Solutio. Dicendum, quod creare duo importat, scilicet quod sit immediatum opus Dei, et ideo dicit creans : sed alterum non habet, et ideo alia Littera in originali habet : Sed per Spiritum sanctum conditive.

 

 

ARTICULUS XXII.

An Beata Virgo habuit potentiam generandi Filium ?

 

Deinde, quaeritur de verbo Magistri quod dicit, ibi, A, sub finem : Cui collata est potentia novo modo generandi, etc.

Ex hoc enim videtur haberi, quod Virgo Christum non genuit active aliquo modo : quia ita exponit, ut sine coitu viri, sine libidine concipientis in utero Virginis celebraretur conceptus Dei et hominis.

Et ad hoc dicendum, ut supra dictum est, quod non egit nisi disponendo, et adiuvando extrinsecus, et ministrando materiam ad substantiam membrorum et ad incrementum. Sed virtus convertens, formans, et figurans, et componens membra, et uniens animam cum deitate, tota fuit in opere Spiritus sancti.

 

 

ARTICULUS XXIII.

Cur dicatur : Hanc carnem non coelestis, non aereae, non alterius cuiusque putes esse naturae ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : Hanc carnem non caelestis, non aereae, etc.

 

Contra hoc est quod habetur, Ioan. III, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est. Et dicit hoc Ioannes de se, comparando se Christo secundum inferioritatem. Constat autem, quod de anima non loquitur, sed de corpore : ergo corpus Christi venit de coelo : ergo caelestis naturae est.

 

Solutio. Dicendum est, quod Ioannes dicit hoc de persona Christi, non de natura hominis : Christus enim in persona de caelo venit : Ioannes autem terrenae nativitatis habuit personam : sicut etiam dicit Christus alibi de se : Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo.

 

 

B. Auctoritate firmat ex tunc fuisse Virginem immunem a peccato.

 

ARTICULUS XXIV.

An gloriosa Virgo potuit peccare ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa initium : Inde enim scimus, quod ei plus gratiae sit collatum, etc.

Si enim ex omni parte vicit peccatum, tunc videtur quod etiam vicit ex parte potentiae peccandi, et ita non potuit peccare.

Sed contra : Quatuor sunt status liberi arbitrii, ut habetur in libro II Sententiarum : Posse peccare et non peccare, qui est innocentiae : et non posse non peccare mortaliter, qui est condemnati hominis : non posse non peccare venialiter, qui est hominis redempti : non posse peccare, qui est glorificatorum : ergo videtur, quod Beata Virgo tunc fuit in statu glorificatorum, et ultra statum innocentiae per se, quod falsum est.

 

Solutio. Dicendum, quod est posse ex habitu inclinante, et est posse ex libertate arbitrii : et posse ex habitu inclinante ad peccandum vicerat Beata Virgo, sed habuit ex libertate arbitrii.

Sed contra obicitur, quod secundum hoc habuit statum Adae antequam peccaret.

 

Solutio. Dicendum, quoad hoc habuit quod non habuit inclinans in malum ex parte corporis, sed quoad mortalitatem et molestias intrinsecus non habuit : non enim in ipsa non mori coniunctum erat ad posse non peccare, sicut fuit in Adam.

 

 

ARTICULUS XXV.

Quomodo debet intelligi, Peccatum non habemus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Si omnes sancti et sanctae convenirent, etc.

Infantes enim baptizati recenter, non videntur habere peccatum. Similiter, ponamus aliquem cum contritione de omnibus venialibus et mortalibus esse confessum, ille secundum fidem Ecclesiae peccatum non habet.

 

Solutio. Si generaliter intelligatur etiam de infantibus, tunc puto esse glossandum, peccatum non habemus, id est, fomitem, et causam peccati, qualiter Apostolus sumit peccatum in epistola ad Roman. VII, 16 et 17 : Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem iam non ego operor illud : sed quod habitat in me peccatum. Si autem de adultis intelligatur, tunc vix contingit esse sine peccato : quia quaedam sunt tantae adhaerentiae, quod vix confitetur homo sine proposito omnia etiam venialia dimittendi.

 

 

C. Quare non fuit Christus decimatus in Abraham, sicut Levi, cum caro quam acceperit in eo, fuit peccato obnoxia ?

 

DIVISIO TEXTUS.

Sequitur de secunda parte distinctionis, in qua quaeritur : Utrum Christus decimatus sit ? Et oritur ex praecedente in qua quaeritur : Utrum caro Christi obnoxia fuerit peccato ? quia qui obnoxiam carnem habet peccato, ille decimatus est in Patribus : haec autem pars incipit, ibi, C : Cum autem illa caro, cuius excellentia, etc.

Et habet partes duas.

In prima, ostenditur quare Christus in Abraham non est decimatus.

Secundo autem ex illis concluditur, quod ipse primitias nostrae massae accepit, ibi, D : Quocirca primitias nostrae massae, etc.

In priori parte Magister tria facit : quaestionem movet, solutionem adhibet, et probationem solutionis ponit per Augustinum. Et haec tria facile est distinguere in Littera.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS.

His habitis, veniendum est ad Litteram huius partis, et sumendum est illud quod dicit, ibi, C : Quia ea decimatione sicut Abraham minor Melchisedech ostenditur, etc. : et qua minoritate ?

Et dicitur, quod imperfectae benedictionis et indigentiae, quam imperfectionem oblatione decimae et retentione novem significavit : cum enim decimum Melchisedech accepit denarium, apud Abraham non remansit : et ideo perfectio apud Melchisedech fuit et non apud Abraham, quod significavit decimam removendo : et ideo per sacerdotium Melchisedech, et non filiorum Abraham, perfectio benedictionis et redemptionis fuit significata. Cum autem Melchisedech typum sacerdotii Christi exhibuit in oblatione panis et vini, sacerdotium Christi est perfectum et liberans : et Abraham imperfectum et indigens liberatore.

Deinde accipe illud ante finem capituli : Secundum rationem quippe illam seminalem, etc. Ratio seminalis est ratio qua seminatur posteritas : et illa ratio est vis concupiscentiae, et commixtio sexuum, ut patet in omnibus.

Post haec accipe illud, in fine capituli : Invisibilem concupiscentiam. Haec concupiscentia dicitur invisibilis, quia in proprietatibus visibilis corporis seminati non apparet, sed per rationem carnis pugnae adversus spiritum apparet.

 

 

ARTICULUS XXVI.

An Christus secundum differentem modum ab aliis fuit in lumbis Adae vel Abrahae ?

 

Hic incidunt tres quaestiones difficiles.

Prima est : Utrum Christus secundum differentem modum ab aliis hominibus fuerit in lumbis Adae, vel Abrahae ?

Secunda, quid sit decimari in lumbis Abrahae, vel non decimari ?

Tertia est, quid sit peccare in Adam, vel non peccare ?

 

Circa primum proceditur sic :

  1. Dicit Augustinus in libro VIII super Genesim, quod omnes per corpulentam substantiam fuimus in Adam. Aut igitur intelligitur corpulenta substantia, quae est secundum formam et materiam corpus nostrum : aut corpulenta substantia, quae est materia corporis nostri. Constat, quod non primo modo : quia sic corpora nostra organizata fuissent ibidem, quod esse ibi non potest. Si autem corpulenta substantia est materia corporis nostri. Contra : Materia illa fuit aliquid signatum in Adam, vel materia alterius : ergo omnium corporum factorum et futurorum fuit ibi materia per aliquod signatum, quod valde irrationabile est : quia si fuisset ut mons maximus, non posset in tot dividi : praecipue tamen si mundus infinitus esset, semper possibile esset homines ex hominibus propagari.

Sunt tamen et fuerunt ante nos, qui hoc dixerunt, sicut Magister qui fecit hunc librum, et solvit obiectionem factam, quod quidem de omnibus aliquid fuit in eo : et hoc operatione Domini multiplicatum est in tot, quot nascentur, sicut materia quinque panum in tot millia hominum qui inde satiati dicuntur. Sed contra hoc est, quod opus naturae secundum totum esset miraculosum, et non naturaliter generarentur homines ex hominibus.

  1. Praeterea, etiam eadem ratio est de equis, et asinis, et aliis animalibus, qualiter illa traducta sunt ex primis quae creata sunt in operibus sex dierum.
  2. Praeterea, hoc deducitur ad impossibile sic : Deus multiplicat acceptum ex Adam : aut ergo aliquid de elementis mundi materiae illi addendo : aut de novo materiam creando, et addendo illi. Si aliquid addit de elementis mundi : igitur non totum fuit in Adam, ut ipsi dicunt : quia opinio illorum est, quod nihil convertitur in veritatem humanae naturae quae a primis parentibus est sumpta. Si secundo modo, quaeritur idem. Si autem dicatur, quod illam materiam in se multiplicat, nec creando aliquid quod addatur, nec aliud convertendo in eam : hoc non est intelligibile : quia dicunt Sancti, quod quinque panes multiplicavit, sicut multiplicat segetes ex uno grano. Haec autem multiplicatio fit per alia grana in segetum conversionem : unde tunc non est simile quod addunt : quia panes multiplicavit per conversionem alienae materiae in ipsos.

 

Propter hoc alii subtiliorem invenerunt phantasiam, et dixerunt quia materia est divisibilis in infinitum per actum naturae : et ita quod quilibet habeat aliquid de primo. Sed contra : Aut materia secundum quod est substantia ens in potentia tantum, divisibilis est : aut materia quanta. Si primo modo, hoc non capit intellectus, quod actu aliquid dividatur divisione materiae et non formae, quod nullam habeat quantitatem : et hoc est contra Philosophum in I Physicorum, dicentem, quod si tantum unum est quod est substantia, quod illud est indivisibile, eo quod non dividitur materiae divisione nisi quantum. Formae autem divisione potest addi aliquid quod non est quantum, sicut ens, et substantia, et alia huiusmodi genera quae suis differentiis dividuntur : sed non habet locum hic huiusmodi divisio. Si autem dicunt materiam quantam esse. Contra : Philosophus in II de Anima dicit, quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti : hic autem terminus et ratio sumitur a duobus : a quantitate humidi radicalis, quod est materia prima generationis, et a vigore virtutis formativae, et informatione, sicut innuit Galenus, qui dicit quorumdam defectum membrorum causari ex defectu materiae, quorumdam autem ex defectu virtutis : igitur illa materia proportionata est tanto corpori in tanta quantitate, quae si minor sit, non erit tantum : ergo si dividatur, non dico iam, in infinitum, sed etiam ad modicum, sicut in duo, non generabitur inde tota quantitas corporis humani : et sic nihil est quod dicunt de divisione in infinitum.

Si forte dicatur, quod hoc verum est : et ideo modo nascuntur homines minoris quantitatis, quam antiquitus : quia divisa materia facta est minor.

 

Contra :

  1. Secundum hoc continue filius deberet esse minor patre in tanta quantitate, quanta dividitur materia in numerum filiorum et filiarum. Et cum aliquis legatur habuisse triginta filios, et plures filias, ipse triginta partibus debuit esse maior quolibet illorum filiorum, quod ridiculum est.
  2. Praeterea, saepe videmus filium generari maiorem patre.
  3. Praeterea, tamdiu duravit successus hominum, quod mirum est quod modo atomales non essemus.
  4. Praeterea, forte alia ratione eliditur haec opinio, scilicet quod ab Adam divisum est, aut totum formatum est in corpus Seth, aut non totum, sed pars est reservata in Seth ut inde filius Seth nasceretur. Si primo modo, cum hoc quod habet formam humanam in uno non sit susceptibile formae humanae in altero, nec resurgat cum eo, ut dicit Augustinus, non potest ex illo fieri corpus alterius per successionem : contra rationem enim valde est, quod res sit in potentia ad formam quam iam habet. Si autem dicatur, quod non obviat dictum Augustini de resurrectione : quia nobilius esse habet in secundo, quam in primo. Contra : In primo est sicut radicale membrum hominis, et non sicut nutrimentale : quia hoc datum fuit, quod ipsum formatur totum in corpus hominis : ergo in primo habet nobilius esse. Si propter hoc detur alia pars, quod non totum formatur in corpus, sed reservetur pars, tunc sequitur, quod aut dividitur in partes numerantes totum, sicut mediae, tertiae, quartae, quintae, aut in partes numerantes, quarum unaquaeque minor est praecedente divisa. Si primo modo, tunc stabit de necessitate propagatio generis humani, tot natis in quot partes illud semen est divisum. Si secundo modo, tunc posterior semper minor est patre suo in aliqua quantitate, et hoc non est verum, quia visus probat per contrarium frequenter.
  5. Praeterea, Philosophi communiter omnes dicunt, quod generatio est de superfluo alimenti, cui confertur vis informativa per organa generationis : igitur non est hoc modo sicut illi dicunt.
  6. Item, Aristoteles in libro XVI de Animalibus dicit, quod semen generationis assimilatur filio egredienti de domo patris : quia sicut ille partem substantiae secum defert, et illam multiplicat per negotiationes et lucra : ita semen partem substantiae radicalis humidi in quo organa formantur, secum defert, et multiplicat illam per attractum alterius humidi a parte matris.

 

Solutio. Sine praeiudicio dicimus, quod non fuimus in Adam per aliquod signatum : sed dicimus, quod duplex est materia humani generis, scilicet signata in forma hominis, vel in forma partis hominis : sicut est materia Petri, vel pedis Petri et est materia originalis. Materia autem originalis est quae decisa est de corpore Adae, id est, de eo quod in potentia fuit corpus Adae, hoc enim fuit superfluum alimenti : decisa, inquam, per actum generativae virtutis, et accepit virtutem formativam in loco determinato ab anima Adae, ut ex illa formaret corpus filii, et tota converteretur in ipsum. Nec dicitur superfluum quod ab substantiae individualis sustentationem non est deputatum per actum nutritivae potentiae : sed de hoc quod sibi superfluit, ministravit generativae ad speciei sustentationem et multiplicationem. Illud idem autem non convertitur in corpus filii Seth, nec pars eius, ut probatum est, sed potius ipsum accipit humidum alimenti in corpore Seth : et iterum superfluum illius humidi mittit generativae, ut accipiat formativam virtutem ab illa quae originata est ab Adam : et sic fit successio per omnes. Et hoc voco materiam quae originaliter convertitur ad unum hominem Adam : sic enim fuimus in Adam omnes, Et hoc innuit Augustinus, quando dicit, quod si homo cibetur carnibus hominis alterius, et generet, quod resurget caro illa in quo fuit ex humido radicali, non in illo in quo fuit nutrimentum tantum.

Unde videtur mihi, quod superiores opiniones, aut falsae sint, aut non possunt intelligi qualiter sint verae. Et concedo rationes in contrarium adductas.

Et quantum ad hoc dico, quod cum dicitur : Christus fuit in lumbis Adae, fuit per materiam hoc modo originalem, sed non sicut alii homines. Corpulentum enim in quo facta est formatio, sic originaliter fuit ibi : sed virtus formans non est inde originata, sed potius a Spiritu sancto, ut supra dictum est. Et ideo cum dicitur, Christus sicut alii fuit in lumbis Abrahae, puto non esse concedendum : sed cum dicitur, Christus per hoc per quod alii fuit in lumbis Abrahae vel Adae, concedendum est : quia unum dicit substantiam materiae vel originem, alterum autem dicit modum propagationis vel generationis.

 

 

ARTICULUS XXVII.

Quid sit decimari in lumbis Abrahae ?

 

Secundo quaeritur, quid sit decimari in lumbis Abrahae ?

  1. Aut enim decimari est decimas dare, aut ad decimas obligari, aut signum decimationis eorum praeostendere qui post futuri erant. Si hoc est decimas dare : ergo qui post futuri erant, tunc dabant decimas : et datis decimis, deobligatur ad dandum qui dedit : ergo post decimas dare non tenebatur, quod falsum est.
  2. Praeterea, videtur, quod res in potentia materiali originis existens, non possit decimari hoc modo : quia aliquis decimat frumentum suum, et de decimato seminat, et frugem quae crevit, iterum tenetur decimare, licet fuit in decimatis seminibus secundum originis materiam : ergo a simili licet decimas dederit Abraham, filios tamen in se decimare non potuit.
  3. Si vero dicatur, quod decimare est ad decimas obligari. Contra : Levitae non sunt ad decimas obligati : imo acceperunt decimas a populo secundum legem : et ita magis decimati sunt, si hoc esset decimari, in Melchisedech qui decimas accepit, quam in Abraham qui dedit.

Si vero hoc est signum decimationis aliorum praeostendere. Contra : Ipsi fuerunt tunc secundum materiam originis tantum : sed cum omni eodem modo fuit ibi Christus : ergo Christus fuit decimatus, sicut et ipsi.

  1. Praeterea, videtur magis convenire Christo quam aliis : quia ipse significatus est per decimam, ut dicit Augustinus et Magister : ergo videtur magis esse decimatus.
  2. Praeterea, post victoriam Abraham decimas obtulit Melchisedech : sic Christus post triumphum obtulit pretium redemptionis Patri : ergo magis convenit Christo decimari in tali signo, quam aliis.

 

Ulterius quaeritur, quid est hoc quod dicit Augustinus pro causa quare Christus non fuit decimatus in lumbis Abrahae : quia scilicet aliter fuit ibi quam alii ?

Hoc enim videtur esse falsum : lex enim concupiscentiae non est in aliquo nisi quando est : sed tunc posteri non fuerunt : ergo per legem concupiscentiae tunc non fuerunt : ergo per corpulentam substantiam tantum : et sic fuit ibi Christus : ergo alii fuerunt ibi sicut Christus.

 

Solutio. Dicendum, quod decimari aliud est quam decimare. Decimare enim est idem quod decimas dare : et hoc fit duabus de causis, quarum una est moralis : et quoad illam remanserunt decimae in lege nova, scilicet ut sit cibus in domo Dei, ut dicit Malachias, ut scilicet ministri habeant unde sustententur in templo servientes. Alia causa est, ut ostendatur oblatio perfectionis esse pro se facta apud Deum : qui enim decimam dat, decimum quod occurrit ad numerum et se superiori porrigit, et retinet novem sibi. Denarius autem limes est primus, et perfectionem significat : unde significat pretium nostrae redemptionis quod a nobis removetur, ut pretium a redemptis : quia parte ex nostra pretium hoc habere non potuimus. Retentio autem novem, qui numerus imperfectionem significat, per hoc quod cadit at deficit a denario, signat nostram imperfectionem : et sic oblatio decimae est significare se imperfectum et indigere redemptione. Decimum autem quod a se porrigit, signat redemptionis illius, pretium. Et ita exponit Magister Hugo de sancto Victore. Decimari autem est ista indigere liberatione significare.

Dicendum ergo ad primum, quod Apostolus ad Hebr. VII, 4 et seq., unde istud totum trahitur, intendit probare Christi sacerdotium excellere sacerdotium Leviticum, in hoc quod Christi sacerdotium significatur per sacerdotium Melchisedech, qui ut maior accepit decimas ab Abraham, in quo ministri sacerdotii veteris legis significati sunt indigere redemptione, et hoc significatur per decimas oblatas ab Abraham ipsi Melchisedech, qua redemptione non indiguit Christus : imo significatur caro eius per decimum quod accepit Melchisedech, ut benediceret Abrahae : sicut Pater accepit immolationem corporis Christi, ut benediceret humano generi. Et sic patet quare Christus non est decimatus in lumbis Abrahae, scilicet liberatione indigens significatus. Alii autem in lumbis eius decimati sunt, qui per novenarium retentum significati sunt indigere liberatione, quae per sacerdotium Melchisedech et benedictionem significatur. Dicatur igitur ad primum, quod decimatum esse est significare indigere liberatione per novenarium retentum in oblatione decimae partis ei qui benedicit et redimit : et ad hanc decimationem patet, quod omnes qui per novenarium significantur, per Abraham obligantur.

Ad illud autem quod obicitur, quod non potest decimari res in potentia existens, solvendum quod non potest decimari per numerum actu eiicientem decimam : quia, non est actu, sed potentia : sed potest decimari, id est, ad decimationem determinari et obligari hoc modo quo est. Et quod obicitur de grano, dicendum quod hoc granum duplex est, scilicet ut actu ens, et sic decimatum est : et ut potentia aliud ens in ipso, et sic quod in ipso est, non est decimatum, et debet decimari quando egreditur de ipso.

Ad aliud dicendum, quod Levitae acceperunt decimas, ut sunt ad sustentationem ministrorum, sed non ut significat decimatio liberationis indigentiam : quia sic decimati sunt, et non decimas acceperunt.

Ad aliud dicendum, quod esse in lumbis attribuitur omnibus quoad materiam originis : sed illa materia duplicem habet comparationem, scilicet ad originem, et ad originatum. Ad originem iterum duplicem habet comparationem : unam secundum substantiam corpulentam, aliam secundum legem qua discinditur et traiicitur in alium. Ad originatum autem iterum duplicem habet comparationem, scilicet ut ens possibilis substantia in ipso, et secundum modum quo est accipienda ad ipsum originatum constituendum.

Si autem accipiatur materia hic in respectu ad originem tantum materialiter : ad originatum autem ut ens materia ipsius tantum. Dicendum, quod Christus hoc modo fuit in lumbis, ut alii : et hoc vocat Augustinus in lumbis esse secundum corpulentam substantiam : ideo quia in utroque respectu, scilicet ad originem, et ad originatum, non attenditur nisi materialiter prout materia est substantia corpulenta in qua fit corporis forma Si autem accipiatur in duobus respectibus secundis, scilicet secundum legem concupiscentiae qua traiicitur ab origine, et secundum commixtionem sexuum quomodo accipitur in concepto, non fuit ibi Christus sicut alii. Et hoc innuit Augustinus, cum dicit, quod illi decimati sunt in lumbis Abrahae, qui sic fuerunt in lumbis eius, sicut ipse Abraham fuit in lumbis patris sui : et qui per concubitum futuri fuerunt in matre.

Si autem adhuc obicitur, quod Christi caro antequam esset sub Christi forma, tota fuit Virginis caro : et illa tota fuit ibi secundum utrumque respectum : ergo et caro Christi. Sicut supra determinatum est, dicendum, quod non est verum : quia Virginis caro alterius rationis est, quam Christi caro. Dicitur enim caro Christi duplex, scilicet quae actu caro Christi est, et illa numquam ut Christi fuit in alio quam in ipso. Alio modo dicitur Christi caro, quae per fidem de nostra massa Christo determinata est accipienda : et illa fuit in omnibus descendens, et semper per actum concubitus quidem secundum substantiam : sed ut fides coniungit eam cum respectu ad Christum, sic impossibilis erat ad legem concupiscentiae : et hoc est accipere carnem Christi secundum rationem : quia in hac ratione qua futura erat Christi, numquam legi concupiscentiae subiacuit, sicut supra diximus.

Ad aliud dicendum, quod in decima oblata Christus significatur : sed ipsum oblatum non decimatur sic, sicut supra diximus : sed potius ipse actus eius qui novem retinet, obligat decimationi per hoc quod profitetur se tali decima redimenti indigere.

Ad aliud dicendum, sicut patet ex praedictis, quod illa caro ut Christo per fidem determinata non fuit nisi per corpulentam substantiam in patrum lumbis : alii autem duobus modis.

 

 

ARTICULUS XXVIII.

Quid est peccare in Adam, vel non peccare ?

 

Tertio quaeritur, Quid sit peccare in Adam, vel non peccare ?

  1. Peccare enim est agere : nihil autem agit nisi quod actu est : in Adam actu non fuimus : ergo in Adam non peccavimus, ut videtur.
  2. Si dicis, quod hoc est in principio materiali peccato obligari. Contra : Christus fuit ibi secundum principium materiale : et tamen in Adam non peccavit.
  3. Si dicas : Hoc est reatum ex vitio illius materiae contrahere. Contra hoc est quod dicit Anselmus, quod peccatum vel vitium non est magis in semine, quam in sputo : ergo ex origine seminali non contrahitur.
  4. Praeterea, iniustitia videtur maxima, quod filii ultra tertiam et quartam generationem, et usque in infinitas generationes puniantur pro peccatis parentum.

 

Solutio. Praenotandum, quod de originali peccato et inflictione ipsius tractatus habetur in II libro Sententiarum. Sed hic breviter transiens dico, quod peccare in Adam est per modum acceptionis materiae ex Adam reatum originalis contrahere : et hoc modo Christus non peccavit in Adam : imo ut medicina vulneris fuit in ipso. Licet enim tota caro Adae corrupta fuit corruptione passibilitatis et vitii, non tamen secundum quod determinatur fide ad Christum : quia sic decimata habet in se partem sui quae medicina vulneris est, ut dicit Augustinus, et hoc facile patet per ante dicta.

 

Ad primum ergo dicendum, quod omnes in Adam peccavimus, sicut in origine vitiata, qui sic fuimus in ipso quod nec carnis nostrae acceptio a sua propagatione repugnat corpulentae substantiae, nec legi concupiscentiae. Sic autem Christus non fuit ibi. Et sic peccare est peccare secundum quid, id est, secundum originem naturae : et hoc modo etiam fuimus in ipso, qui propagati sumus ex ipso.

Ad aliud patet solutio per ante dicta.

Ad aliud dicendum, quod vitium dupliciter dicitur, scilicet pro habitu vitii, et pro causa vitii. Primo modo non est in semine : sed secundo modo est in semine : quia a sua foeditate quae in ipso poena est, causatur foeditas in anima quae culpa est et poena, et huius ratio in secundo Sententiarum, Domino concedente, explanatum est.

 

 

D. Qua ratione caro Christi dicta est in Scriptura non fuisse peccatrix, sed similis quo aperitur, quare obligata peccato non fuit in Christo.

 

EXPOSITIO TEXTUS.

Quocirca primitiam nostra massae, etc.

Haec est secunda pars, et est conclusio quaedam quae sequitur ex praecedente.

Et nota, quod primitia dicitur dupliciter, scilicet quod propter maiorem vigorem naturae citius ad maturitatem pertingit, hoc primitia dicitur : et hoc offerebatur Domino secundum legem. Primitia etiam dicitur primum nobilitate. Et utroque modo caro Christi dicitur primitia : quia illa primo munditiam attingens, omnes ad maturitatem munditiae adduxit : et quia illa propter unionem deitatis dignissima fuit.

Deinde accipe illud : Non eum mater concupiscentia, sed gratia, etc., quia est in actu matris concupiscentis. Vel verius, haec est quae semper fornicatur cum daemone, ut filios peccatores ex adulterio statuat. Gratia autem dicitur Christi quae est gratia unionis, non habitus, ut in nobis : sed concepit hominem Deum in hypostasi. Non hoc autem ideo dico, quod Christus gratiam habitus non habuerit, sed illum habuit in virtutibus et donis : sed unionis gratia non fuit habitualis, ut quidam errantes dixerunt, quia secundum hoc ille non esset filius nisi acceptione gratiae illius : sed gratia unionis datur ad esse naturaliter Filium Dei in persona una utriusque naturae.

Alia omnia illius partis plana sunt per disputationem.

 

 

E. Quidam videntur adversari illi sententiae qua dictum est, carnem Christi non prius conceptam quam assumptam.

 

DIVISIO TEXTUS.

Illi autem sententiae qua supra diximus, etc.

Haec est tertia et ultima pars istius distinctionis, et habet tres partes :

in quarum prima ponit obiectionem contra supra determinata, quae patet in Littera.

In secunda, ponit solutionem, ibi, § 2 : Sed alia ratio illius dicti exstitit, etc. : et illa etiam plana est per ante dicta.

In tertia, ex omnibus praehabitis concludit quod per unionem Verbi et hominis non confunduntur proprietates utriusque naturae : sed manent differentes et distinctae : et hoc probat per auctoritatem Ioannis Damasceni quae incipit, ibi, § 3 : Incarnatum est ergo Verbum, etc.

 

 

ARTICULUS XXIX.

Quo sensu dicatur : Totum Verbum incarnatum est ?

 

Sed quaeritur de hoc quod dicit, ibi, § 3 : Totum incarnatum est, etc.

Aut enim totum refertur ad naturam, aut ad personam, aut ad utrumque. Si ad naturam, falsum videtur : quia licet natura divina tota in una suarum hypostaseon sit incarnata, non tamen tota natura Verbi est incircumscripta, sed circumscripta.

 

Solutio. Dicendum, quod ly totum respicit utrumque, et naturam, et personam : sed natura hominis non est incarnata, sed potius deitati unita. Unde loquitur de Verbo secundum quod est incarnatum : et quia incarnari non convenit naturae humanae, ideo distributio non respicit partes humanae naturae.

 

 

ARTICULUS XXX.

Utrum Verbum est ubique homo ?

 

Deinde obicitur de hoc quod dicit, ibi, § 3 : Non coextensa carne, etc.

Aut enim Verbum ubique est incarnatum, aut non ubique. Si ubique, tunc Christus est ubique homo : et ita coextensa caro cum incircumscripta deitate. Si vero non ubique : ergo Verbum alicubi est, ubi non est homo, et alicubi homo, quod falsum est, cum sit simplex : et est vel totum incarnatum, vel nihil de eo incarnatum.

 

Solutio. Dicendum, quod Verbum est ubique homo, sed non est homo ubique : quia cum dicitur, Verbum est ubique homo, duplex est locutio, ex eo quod adverbium, ubique, potest determinare verbum est in comparatione ad suppositum, et sic vera est locutio : vel in comparatione ad appositum, et tunc est locutio falsa. Et primo modo sensus est : Verbum ens ubique, est homo : et hoc verum est. Secundo modo sensus est : Verbum est homo ubique, ita quod in humana forma sit ubique. Et sic cum dicitur, Verbum ubique est in hoc altari : ergo Verbum est in hoc altari ubique, non sequitur, et incidit fallacia dictionis. Dicit enim Innocentius Papa, quod Verbum in triplici consideratione tripliciter se habet ad locum : secundum deitatem enim est ubique essentialiter, praesentialiter, et potentialiter : secundum humanam autem formam apertam et distinctam est in loco determinato ad dexteram Patris in coelo empyreo, id est, in potioribus bonis : sed secundum species panis est in altari in quo consecratur.