Distinctio XXIX — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

De caritate quantum ad diligendi ordinem.

 

 

A. De ordine diligendi quid prius, quid posterius ?

 

DIVISIO TEXTUS.

Post praedicta de ordine caritatis agendum est, etc.

Hic incipit pars illa in qua agit de ordine caritatis.

Et dividitur in tres partes :

in quarum prima Magister determinat de ordine caritatis penes numerum diligibilium sumpto quem ponit Augustinus.

In secunda, tangit ordinem sumptum penes gradus diligibilium positos ab Ambrosio, ibi, C : Quibus obviat illud praeceptum legis de diligendis parentibus, Honora, etc.

In tertia, agit de gradibus caritatis, ibi, H : Sciendum quoque est diversos esse gradus caritatis, etc.

 

In prima continentur duo :

in quorum primo tangit ordinem :

in secundo, circa ordinem movet quaestionem, ibi, B : Unde etiam super hoc movetur saepe quaestio, quam perplexam faciunt Sanctorum verba, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An caritas habeat ordinem ?

 

Incidit autem quaestio duplex circa primum, scilicet : Utrum caritas habeat ordinem ? et de sufficientia ordinis ipsius.

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Caritas est affectus simplicis : affectus autem non est collativus rei cum re : cum igitur omnis ordo sit secundum collationem, nullus ordo videtur esse secundum affectum : caritas autem est in affectu : ergo nullus est ordo secundum caritatem.
  2. Item, dicit Philosophus, quod sapientis est ordinare : ergo ordo potius est sapientiae quam caritatis.
  3. Item, in fide multi articuli sunt, qui praesupponunt sibi alios, sicut resurrectio passionem, et passio incarnationem : et tamen propter huiusmodi ordinem non dicitur fides ordinata in credendis : ergo videtur, quod licet dilectio proximi hoc modo praeponat sibi dilectionem Dei, non propter hoc dicetur caritas ordinata in diligendis.
  4. Item, ex parte proximi non videtur aliquis ordo esse in diligendis : quia dicit Augustinus, quod nihil diligimus in proximo, nisi rationem imaginis, quia scilicet est ad imaginem Dei : haec autem est aequaliter in omnibus : ergo omnes diligendi sunt aequaliter : non ergo secundum gradus alicuius ordinis.
  5. Item, videtur specialiter non esse ordo ille quem tangit Ambrosius, scilicet quod primo Deum, et secundo nos, tertio parentes, et quarto filios et fratres, quinto domesticos, sexto inimicos. Caritas enim per se est amor boni : ergo magis boni erit magis amor, et magni magnus : ergo secundum gradum boni determinandus est ordo diligendorum, et non secundum gradum affinitatis vel consanguinitatis.
  6. Item, sapientia sapit bonum : ergo si caritas est sapor sapientiae, ut dicit Augustinus, magis bonum sapit ei magis, et minus bonum minus : ergo non est ordo quem ponit Ambrosius.
  7. Item, Augustinus : Consummata iustitia est, ut potiora bona magis diligantur : sed caritas habet vel facit iustitiam consummatam, si aliqua virtutum potest facere iustitiam consummatam, cum ipsa sit forma virtutum : ergo ipsa plus diligit potiora bona, non attendens gradum carnalis propinquitatis.
  8. Item, caritas nostra configurat nos increatae caritati : sed increata caritas plus diligit magis bonum, et, non secundum gradum carnalis propinquitatis : ergo et nostra caritas erit penes ordinem boni, et non penes ordinem propinquitatis.
  9. Item, caritas facit nos conformare voluntatem nostram voluntati divinae : sed divina voluntas est plus magis boni, quia maiorem magis bono apponit affectum : ergo et nostra debet sic esse.
  10. Item, gratia corrigit naturam in illo in quo est curva : sicut ergo ex parte dilectionis Dei corrigit eam, ut id diligat super se, quod est super se, quod ante non potuit : ita corrigit etiam ex parte dilectionis proximi, ut id diligat magis, quod est magis diligendum : ergo non attendit gradus propinquitatis carnalis.

 

Sed contra :

  1. Dicit Apostolus, ad Galat. VI, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Ergo aliqui his sunt praeponendi secundum gradus quibus coniunguntur nobis.
  2. Item, hoc dicunt Sancti in Littera Augustinus, Hieronymus et Ambrosius.

 

Solutio. Dicendum, quod in ista quaestione plures sunt diversorum opiniones. Quidam enim concedunt, quod caritas per se non habet ordinem, nisi penes rationem boni sumptam : et quod gradus coniunctionis quos tangit Ambrosius, potius sint de ordine diligentis, quam dilectionis : et habent pro se rationes inductas, et alias quasdam, scilicet quod huiusmodi gradus evacuabuntur, quia in patria diligemus maius bonum, exceptis nobisipsis : et ideo cum caritas maneat in patria, dicunt quod huiusmodi gradus non per se sunt caritatis.

 

Ad id quod dicit Ambrosius et alii Sancti qui inducuntur in Littera, respondent quod hoc intelligitur aliis paribus : quia tunc natura concordat cum gratia. Si autem imparitas sit in gratia, dicunt quod caritas magis sequitur ordinem gratiae, quam naturae. Sed quia triplex est ordo, scilicet naturae tantum, et gratiae tantum, et gratiae in natura. Naturae tantum ordo est, ut se principaliter diligat, et alia plus et plus secundum quod plus et plus coniunguntur : et hic ordo curvus est, et indigens correctione. Gratiae tantum ordo est, ut diligat Deum super omnia, et alia plus et plus secundum quod relucet in eis Deus : et hic ordo erit in patria, praeter hoc solum quod bonum proprium plus diligetur, quam bonum alterius : unde ibi plus diligetur Deus, deinde nos, et postea plus qui melior est et quem Deus diligit. Tertius ordo est gratiae in natura, et hic corrigit naturam in eo in quo curva est, et sustinet eam in naturalibus. Curva autem est in eo quod non plus quam se diligit Deum : et ideo illud elevat. Quod autem plus se quam alium, et coniunctum consanguinitate plusquam non coniunctum, hoc Deus vult nos velle : quia hoc plantavit in nostra natura : et ideo hoc non corrigit gratia, sed permittit secum naturae, motum.

 

Hanc igitur opinionem sustinendo, dicendum ad primum, quod caritas est in affectu secundum ordinem ad intellectum, scilicet quod est ex intellectu : et ideo potest habere ex parte illa ordinem, licet non in se, secundum quod tantum in se consideratur.

Ad aliud dicendum, quod sapientiae est ordo hoc modo quo ordinans ponit rationem ordinis in ordinatis : sed caritas ordinata est, magis quam ordinet : unde ipsa est ordinatorum secundum gradum ordinis : et hoc habet ipsa secundum quod est in subiecto quod est affectus, per intellectum sapientiae ordinantis.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de fide : quia fides non unitur articulis ratione eius in quo differunt articuli, sed potius ratione primae veritatis, quae est in omnibus eis : sed caritas est maioris affectus et minoris secundum differentiam graduum.

Ad aliud dicendum, quod finaliter in proximo nihil diligitur nisi ratio imaginis relata ad Deum prae omnibus dilectum, sed materialiter non : quia gradus differens est materia amoris, secundum quod caritas est in natura, et cum natura diligentis, non evacuans eam.

Ad aliud argumentum dicendum, quod procedit de ordine caritatis in se, et non secundum quod est movens coniunctum cum natura diligentis.

Ad aliud dicendum, quod omnis sapor quem hic possumus habere, contemperatur naturae : et ideo non tantum bonum erit ratio movens dilectionem, sed bonum ad naturam aliquam ordinatione coniunctionis

Ad aliud dicendum, quod illa auctoritas procedit de potioribus bonis, et aliis paribus, et non simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod conformamus voluntatem nostram voluntati divinae in hoc quod Deus vult nos hoc velle : haec enim est conformitas sufficiens in via, ut probatum est in primo libro Sententiarum.

Per hoc autem patet solutio ad sequens.

Ad ultimum dicendum, quod corrigit eam in quo est curva : et hoc tantum est in dilectione Dei, quia iustum est, quod ille plus quam nos diligatur, qui est totum bonum, quod est ratio dilectionis omnium diligendorum. Sed sic non est in aliis : ideo non est necesse, quod illa parte natura corrigatur.

 

 

ARTICULUS II.

Quae est sufficientia ordinum istorum in caritate ?

 

Secundo, quaeritur de sufficientia ordinum istorum : et ut melius intelligatur, ponatur uterque ordo.

Est igitur ordo Augustini iste, quod Deus primo et propter se et super omnia diligendus est : secundo, nosipsi : tertio, proximus, qui iuxta nos est, sicut nosipsi : quarto, corpus nostrum, quod sub nobis est, minus quam anima proximi. Ambrosius autem, quod primo Deus, secundo nos, tertio parentes, quarto filii et fratres, quinto domestici, sexto inimici.

 

Videtur autem primus ordo insufficiens : quia

  1. Si anima proximi postponitur animae nostrae, tunc videtur, quod etiam corpus proximi debet postponi corpori nostro : et hoc non dicit Augustinus, quia tantum inter quatuor ponit ordinem.
  2. Item, videtur ex parte Dei insufficiens : quia multa sunt beneficia Dei, quorum unum magis coniungit nobis Deum, quam aliud, ut redemptio magis quam creatio, ut dicit beatus Bernardus : Multum difficultatis assumpsit, ut te multae dilectionis debitorem constitueret, admoneretque gratiarum actionis difficultas redemptionis, quem minus devotum fecerat creationis facilitas. Ergo videtur penes huiusmodi esse ordo, qui sunt creator, redemptor, glorificator, et gubernator, et huiusmodi : et hunc ordinem neuter tangit.

 

Item, videtur Ambrosius diminutus :

  1. Inter domesticum enim et inimicum sunt multi gradus, scilicet affinis, concivis, et compaternalis, et huiusmodi : et ipse non ponit illos.

Item, inter filios et fratres et domesticum sunt multi gradus consanguinitatis, quos ipse dimittit : ergo est diminutus.

  1. Item, uxor diligenda est sicut praecipit Apostolus, ad Ephes. V, 25 : Viri, diligite uxores vestras : et tamen ipse non ponit eum.
  2. Item, multae sunt societates hominum, ut dominus et servus, magister et discipulus, praelatus et subditus, et huiusmodi : quorum hic nihil tangitur : ergo videtur esse insufficiens.
  3. Praeterea, ipse Ambrosius videtur pervertere, ordinem : quia dicit, quod domestici boni qui sunt quinto loco, malis filiis sunt praeferendi qui sunt quarto loco.
  4. Item, videtur quod id quod est quarto loco, praeferendum sit ei quod tertio loco est positum : quia dicit Apostolus, II ad Corinth. XII, 14 : Non debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis : ergo praeferendi sunt filii parentibus : cum tamen filii ponantur quarto loco, et parentes tertio.

 

Solutio. Dicendum mihi videtur, quod ordo quem ponit Augustinus, accipitur secundum generales differentias diligibilis : illae autem sunt, ut supra nos est, et quod nos, et quod est iuxta nos, et quod est sub nobis relatum ad beatitudinem ex consortio animae rationalis : nec possunt intelligi plures coniunctiones, quia dextrum et sinistrum non dicunt nisi id quod est iuxta, et similiter ante et retro : ergo remanet tantum quod supra, et quod nosipsi, et quod iuxta nos est. Qualiter autem id quod est iuxta, comprehendit Angelos et alia quaedam, prius dictum est. Ordo autem quem tangit Augustinus, secundum prius et posterius sic intelligitur : quia enim caritas est una virtus, necesse est quod habeat unam rationem boni moventem : et quod habet illud bonum, vel etiam habebit, hoc erit primum et per se et super omnia dilectum, hoc est Deus qui primo loco ponitur : et alia diliguntur in Deo et ad Deum, ut dicit in praecedenti distinctione Magister. In Deo, si sunt in Deo, ut amici qui amicitias agunt, id est, bona opera, quae sola dicuntur facere amicos. Ad Deum autem, si non sunt in Deo, ut amici agentes inimicitias, id est, peccatum. Et inter illa intercidit etiam ordo : cum enim dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, ly sicut duo dicit, scilicet ordinem, et rationem diligendi proximum. Ordinem, quia nemo diligit alium sicut se, nisi supponatur primo, quod se diligat : ergo se primo, et alium consequenter : ecce ordo. Rationem autem tangit Augustinus : quia sic exponit, id est, ad quod teipsum, scilicet in Deo, vel ad Deum. Non est autem una relatio ad Deum corporis et animae in nobis : et ideo fit in illis duplex gradus : sed non in proximo, quia totus est iuxta nos et in corpore et in anima.

 

Et sic patet solutio ad primum, et ratio ordinis quem ponit Augustinus.

Ex parte autem Dei non potest esse ordo : quia omnis ordo est inter diversa : et ideo ordo dilectionis supponit diversitatem diligibilium. Unde licet multis rationibus Deum diligamus, tamen est idem quod diligimus, et ideo non est ibi ordo. Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ordo autem Ambrosii aliter accipitur : quia ille est caritatis non simpliciter, sed in natura nostra, et ideo admittit inclinationem naturae : aut igitur tantum secundum rationem caritatis, aut secundum rationem naturae magis. Si primo modo : tunc est primus gradus, qui totus est in ratione optimi sumptus, ut diligere Deum per se et super omnia. Si autem est secundum rationem naturae : aut dicit solam naturae conformitatem, aut vinculum societatis superadditum. Si primo modo : tunc est ultimus gradus, ut diligere inimicos, cum quibus nihil commune habemus nisi naturam. Si autem est ex vinculo societatis : aut illa societas est ex convictu, aut ex propagine. Si ex convictu : tunc intelligitur quintus, qui est domesticus : et non intelligitur tantum de domo materiali, sed de Ecclesia, et de his qui vivunt in conformi vita : sicut dicit Psalmus LIV, 15 : In domo Dei ambulavimus cum consensu. Si autem est ex propagine : aut secundum lineam descendendi, aut ascendendi, aut secundum id quod descendit, vel a quo est descensus. Si secundum id quod descendit : sic est secundus gradus, qui est quod nos sumus : vel secundum lineam ascensus, et sic est tertius, qui est diligere parentes. Si secundum lineam descensus, sive directe sit a nobis, sive ex eo quod ambo descendimus ab uno, non facit nisi unum generalem gradum, qui est quartus, ut filii, et parentes, fratres, et huiusmodi.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum meo iudicio, quod omnes illi gradus continentur sub domestico domus spiritualis, et non dicunt nisi differentes modos conversandi in domo Dei quae est Ecclesia.

Ad aliud dicendum, quod uxor in quantum uxor coniuncta, est idem corpus, ut dicitur. Genes. II, 24 : Erunt duo in carne una. Et ideo intelligitur quoad corpus in dilectione nostri quoad id quod sub nobis est, et quoad animam in dilectione Dei.

Ad aliud dicendum, quod illae societates sunt speciales, et dicunt diversos modos domestici. Sunt tamen qui rationes illas concedunt, dicentes aliter quod non tangit hic ordinem, nisi ad quem inclinat natura. Uxor autem coniungitur per modum sacramenti, et aliae coniunctiones sunt per modum beneficii vel gratiae. Sed hoc nihil est : quia dicitur in Littera, quod parentes spirituales in parentibus intelliguntur : et hoc patet esse falsum, quod natura non inclinat ad diligendum uxorem, vel dominum, sed inclinat ad diligendum inimicum.

Ad aliud dicendum, quod non pervertitur ordo : quia iste ordo intelligitur aliis paribus : sed imparibus circumstantiis, bene potest quantum in aliquo casu fieri prius tertio vel quarto : et hoc infra determinabitur.

Ad aliud dicendum, quod parentibus deficit, quando accrescit filiis : et ideo parentes magis sunt destituti : et ideo si indigent, praeferendi sunt filiis, si non potest utrisque subveniri.

Ad dictum Apostoli dicendum, quod thesaurizare non dicit supplementum indigentiae, sed potius abundantiae : sed in illa magis tenemur filiis qui intrant, quam parentibus qui sunt in exeundo.

 

 

ARTICULUS III.

An ordines isti possint variari, vel sint necessitatis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Peccat enim qui praepostere, etc.

Ex hoc enim videtur, quod ordo iste sit necessitatis. Et hoc non videtur :

  1. Ponatur enim, quod patri faciam quidquid debeam : tunc in nullo ero reus contra ipsum. Cum autem hoc non sit finitum quod ei facio, possum alii facere plus : ergo diligendo eum qui domesticus est plus quam patrem, ago praepostere, et tamen non pecco.
  2. Item, aliquis est in religione, et videt patrem necesse habentem, et non potest subvenire nisi exeat de religione ad lucra facienda : aut ergo iste tenetur apostatare, aut non. Si sic : tunc cum apostasia sit scandalum et contra obedientiam, iste tenetur ad peccatum. Si non : ergo in aliquo casu potest praepostere agere, scilicet praeponere dilectionem suae congregationis patri carnali, et non peccabit.
  3. Item, ponamus aliquem esse in saeculo, et habere patrem indigentem, et se periculose in saeculo conversari cum continuo metu casus : constat, quod ille magis sibi quam patri tenetur providere : ergo debet relinquere patrem indigentem, et fugere ad locum securitatis.
  4. Item, hoc videtur per filios Zebedaei, qui vocati a Domino, relicto patre, secuti sunt Dominum, cum tamen pater fuerit pauper et senex : et etiam nihil legitur de periculosa conversatione eorum. Ergo videtur, quod ordines illi possunt variari : ergo non sunt ordines necessitatis.

 

Solutio. Sine praeiudicio dico, quod supposita causa sufficientis ordinis, ordo est necessitatis, ita quod sine ipso incidit peccatum. Causam ordinis dico indigentiam ex parte una, scilicet parentum, vel aliorum, et securitatem ex parte sua, et possibilitatem ad subventionem ex rebus fortunae vel artificio.

 

Ad primum ergo dicendum, quod numquam facio patri quod debeo, nisi ego impendam ei plus affectus quam alii, caeteris paribus : quia si pater est malus, et alius bonus, affectus naturae manet quidem circa patrem, et gratiae effectus qui fortior est, tendit in alium : et in hoc non pecco, et in effectu si satisfacio patri, non culpor si alii ex gratia facio plus quam patri : quia hoc non corrumpit ordinem, cum caeteris paribus, de affectu semper plus sit in patrem, et de effectu quantum oportet.

Ad aliud dicendum, quod qui est in religione, meo iudicio in religione manere debet : et si potest habere licentiam in ipsa manens, per artificium suum debet subvenire indigenti patri, si alias habere vel mendicare non potest : sed exire non tenetur propter periculum propriae conversationis.

Ad aliud quod obicitur de eo qui est in saeculo, bene concedo, quod si securus est in saeculo, non tenetur intrare religionem, sed subvenire patri indigenti : si autem probabiliter timet lapsum, vel forte lapsus est, tunc magis tenetur providere sibi, et potest relinquere patrem.

Ad aliud quod obicitur de filiis Zebedaei, Iacobo et Ioanne dicendum, quod forte alias habuit unde viveret : vel sciverunt, quod vocans eos, ei melius quam ipsi providere posset : sic autem non est de aliis qui non sunt Deus, quos sequimur ad religionem nos vocantes.

 

 

ARTICULUS IV.

An caritas habeat oculum ad aliquam remunerationem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Deus diligendus est propter seipsum, etc.

Ex hoc videtur, quod caritas non potest habere oculum ad aliquam remunerationem : et hoc videtur etiam alia ratione : quia

  1. Dicit Tullius, quod vera amicitia licet coniunctam sibi habeat plurimam utilitatem et delectationem, tamen ipsa nec fundatur super utile, nec super delectabile : cum igitur caritas Dei veram dicat amicitiam, videtur quod non intuetur naturae utilitatem : ergo nec praemium, nec remunerationem.
  2. Item, Aristoteles : Amici diligendi sunt, etsi nihil nobis debeat fieri : ergo multo magis Deus.
  3. Item, Augustinus : Licet Deo sine praemio non posset servire, tamen sine intuitu praemii serviendum est : cum igitur hoc sit caritatis, caritas non intuetur praemium.
  4. Item, mercenarius vituperatur, Ioan. X, 12 et seq. Cum igitur mercenarius habeat oculum ad praemium, videtur quod caritas non est mercenaria.
  5. Item, perfecta caritas foras mittit timorem, quia servilis est : ergo et spem mercedis, quia hoc est servile et non liberaliter obsequens.

 

Sed contra :

  1. Luc. XV, 17 : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ! Et constat, quod loquitur de domo aeternitatis : ergo illi qui ex caritate serviunt, qui soli domum inhabitant, mercenarii possunt esse.
  2. Item, Iob, VII, 1 : Sicut dies mercenarii dies eius.
  3. Item, ad Abraham perfectum in caritate dixit Deus, Genes. XV, 1 : Ego… merces tua magna nimis.
  4. Item, Apostolus, ad Hebr. X, 36 : Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem : ergo mercedem possumus exspectare.
  5. Item, ibidem, X, 35 : Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem.
  6. Item, Apostolus de se, II ad Timoth. I, 12 : Scio cui credidi, et certus sum. Et subinfert, ibidem, IV, 8 : In reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex.
  7. Item, caritas generatur ex spe : et spes semper est mercedis, quia ipsa est exspectatio beatitudinis ex meritis.

 

Solutio. Ad hoc dicendum, quod est merces, quae nihil aliud est quam Deus et ea quae Deum coniungunt nobis : et intuitum illius mercedis non excludit caritas, licet non respiciat eam ut merces est, sed ut dilectum ad perfruendum. Et est merces temporalis : et illam excludit caritas : quia licet accipiat sustentationem a temporalibus, tamen non obsequitur pro illis : et de illa loquuntur rationes et auctoritates primo inductae, de prima autem auctoritates et rationes consequenter inductae.

Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta pro utraque parte.

Et quia caritas non respicit mercedem aeternam ut merces est, sed ut amatum ad fruendum, ideo dicit Bernardus, quod non est confitendum Domino, quia tibi bonus, sicut dicit de malis : Confitebitur tibi cum bene feceris ei : sed, Quoniam bonus absolute, sicut Levitae fecerunt, qui nullam partem terrenam acceperunt inter filios Israel, eo quod Dominus esset pars haereditatis eorum. De aliis autem qui oculos habent ad temporalia, verificatur illud de serviliter servienti populo dictum, Deuter. XXXIII, 28 : Oculus Iacob in terra frumenti et vini, etc.

 

 

ARTICULUS V.

Utrum possimus ex caritate tantum diligere proximum et beatitudinem creatam, quantum Deum, et proximum plus quam nos ipsos ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Amplius quisque Deum debet diligere quam seipsum.

Videtur enim possibile, quod aliquis ex caritate tantum diligat proximum, quantum Deum : quia

  1. Gratia eius non destruit, sed perficit naturam : cum igitur natura ante gratiam plus diligat se quam Deum, videtur etiam quod post gratiam faciet idem.
  2. Item, natura diligit se, et diligit Deum : si igitur inaequalibus aequalia addam, quae relinquuntur, inaequalia erunt sicut prius : ergo addita gratia, natura adhuc plus diligit se, quam Deum.
  3. Item, finita est caritas qua diligimus Deum, et finitus est actus eius : similiter finitus est actus quo diligimus nos et proximum. Stet igitur actus dilectionis Dei, et intendatur actus dilectionis proximi, potest tantum intendi, quod aequabitur vel excrescet super illum : et tamen semper erit caritatis actus : ergo possibile est ex caritate plus diligere proximum vel se, quam Deum.
  4. Item, in proximo non diligitur nisi Deus : ergo aequaliter Deus in se, et in proximo : cum igitur hoc sit diligere proximum, tantum diligi potest proximus sicut Deus.
  5. Item, Augustinus : Invisa possumus diligere, non incognita : ergo cuius maior est cognitio, maior est dilectio : sed proximum et nos melius cognoscimus : ergo magis diligimus.
  6. Item, habitus aequaliter se habet ad unum, sicut ad aliud, quia in dormiente est aequale utrumque : ergo etiam aequaliter progreditur in utrumque actum.

 

Sed contra :

  1. Si aequaliter potest diligere unum sicut alium, tunc nullus est ordo.
  2. Item, caritas est aestimatrix bonorum : ergo infinitum bonum sine proportione diligit plus quam finitum : Deus autem est infinitum bonum : ergo sine proportione diligit Deum plus quam proximum.
  3. Item, Deus diligitur super omnia : ergo semper et super se et super proximum.

 

Ulterius quaeritur : Si tantum potest diligi beatitudo creata sicut Deus ?

Videtur enim, quod sic : quantum enim iste diligit Deum, tantum diligit perfrui Deo : et quantum diligit perfrui Deo, tantum diligit beatitudinem qua fruitur : haec autem est creata beatitudo : ergo quantum diligit Deum, tantum diligit aliquam creaturam.

 

Ulterius quaeritur : Utrum plus possumus diligere proximum, quam nosipsos, vel tantum.

Videtur, quod sic : quia

  1. Ratio boni est ratio dilectionis : ergo ubi magis bonum, maior erit dilectio : sed in proximo frequenter est maius bonum : ergo maior erit dilectio proximi, quam nostri.
  2. Item, una ratio dilectionis est nostri et proximi, scilicet in Deo, vel ad Deum : ergo si proximus magis est in Deo quam nos, videtur quod proximum magis diligamus, quam nos.
  3. Item, virtute locutionis non videtur importari ordo inter nos et proximum : quia dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum : ergo videtur, quod tantum diligere debemus proximum sicut nosipsos.

 

Sed contra hoc est quod dicit Augustinus, et habitum est supra, quod nobis datur principalitas dilectionis, cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum.

 

Solutio. Dicendum, quod impossibile est aliquid ex caritate tantum diligere sicut Deum, sicut bene probant rationes ad hoc inductae. Sed tamen notandum, quod cum dicitur Deus infinite diligi plus quam proximus, non ponitur infinitum actu : sed sic intelligitur, quod numquam tantum diligitur proximus, quin sine comparatione plus debeat diligi Deus : et hoc ideo est, quia nulla ratio est quare ex caritate diligamus aliquid nisi Deus solus sit : ergo ipse semper remanet per se dilectus, et magis dilectus quam aliquid quod propter ipsum diligimus.

 

Dicendum igitur ad primum, quod non posse diligere Deum supra se (si tamen hoc est verum, ut quidam dicunt) non est naturae posse, sed potius impotentia illa : et ideo illam imperfectionem emendat gratia adveniens : sed respectu proximi non est impotentia, quia non est contra ordinem rectum, in quo proprium bonum alterius bono praeponitur.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, ubi additio utrobique est aequaliter, et aequaliter se habent ad additum illa quibus fit additio. Sed hoc non est verum hic : quia cum dicitur, Natura diligit Deum, est impotentia in dilectione. Cum autem dicitur, Diligit se, est posse in ipsa : et ideo gratia adveniens excludit impotentia, et non destruit id quod fuit potentiae.

Ad aliud dicendum, quod finitus est actus caritatis in se, quo diligitur Deus sed tamen improportionatus est illi quo diligitur proximus, quia ratio ipsius unde non est ratio intensionis in actu dilectionis sui vel proximi, nisi in ratione intensionis dilectionis Dei : et ideo numquam comparabitur, vel si aequabitur, non erit actus caritatis, sed dilectionis perversae.

Ad aliud dicendum, quod licet finaliter in proximo non diligatur nisi Deus, tamen materialiter aliud in eo diligitur et illae materiales dispositiones, ut gratia creata, et familiaritas, et huiusmodi, sunt ratio actus dilectionis, licet non sint caritatis proximi vel nostri.

Ad aliud dicendum, quod melius notum dicitur dupliciter, scilicet quod ly melius potest esse nomen, et sic dicit dispositionem obiecti dilectionis : vel adverbium, et sic dicit dispositionem actus notitiae : et primo modo verum est, quod melius notum est caritate magis amatum, si est increatum bonum. Secundo modo falsum est : quia dicit Augustinus, quod nihil prohibet nos amare magis quod ignoramus, dummodo credamus ipsum esse melius, quam quod scimus.

Ad aliud dicendum, quod falsum est, quod habitus aequaliter se habeat ad utrumque : quia ad Deum se habet ut ad causam et rationem omnium aliorum diligibilium, sed sic non habet se ad alia.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod sophisma est in processu a primo ad ultimum : quia non sumitur eadem ratio diligibilium : cum enim dicitur, Quantum diligit Deum, tantum diligit frui, frui sumitur pro inhaesione increati : et cum dicitur, Quantum diligit frui, tantum diligit beatitudinem qua fruitur : si ly qua dicit causam efficientem, tunc verum est, quia tunc beatitudo supponit beatitudinem increatum : si autem ly qua dicit causam formalem, tunc falsum est, quia tunc supponit creatam beatitudinem, et tunc variatur ratio diligibilis.

 

Ad id quod adhuc ulterius quaeritur, dicendum quod nec debet nec potest proximus plus diligi, quam nosipsi secundum animam.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod hoc verum esset, si sola ratio boni in hoc ordine moveret : hoc autem non est verum : imo movet bonum ordinatum ad naturam : et in hoc magis movet bonum proprium, quam alterius : sicut etiam dicit Philosophus, quod nihil prohibet quaedam minus bona magis esse eligenda quibusdam, quam magis bona, ut pauperi ei indigenti magis est eligendum ditari, quam philosophari, licet philosophari sit simpliciter melius.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad ultimum dicendum, ut supra in principio istius lectionis dictum est, quod cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, ibi sicut teipsum importat ordinem dilectionis et rationem : et tunc cessat obiectio.

 

 

B. An omnes homines pariter diligendi sint ?

C. Quae his repugnare videntur.

D. Quod aliqui eorumdem tantum proximos quantum nos, debere diligere tradunt.

E. Secundum alios non pari affectu omnes diligendi sunt.

 

ARTICULUS VI.

An isti ordines penes affectum, vel penes effectum, vel penes utrumque attendantur ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Unde etiam super hoc saepe movetur quaestio, etc.

Hic enim incidit quaestio scrupulosa : Utrum isti ordines penes affectum, vel penes effectum, vel penes utrumque attendantur ?

Videtur autem, quod penes affectum : quia

  1. Una est ratio dilectionis in omnibus diligibilibus, scilicet Deus : Deus autem magis pensat affectum, quam effectum : ergo videtur, quod omnium diligibilium ordo penes affectum sit attendendus.
  2. Item, natura movet ad hoc, quod affectu propinquior plus diligatur, quam remotior : ergo videtur, quod penes affectum accipiuntur gradus dilectionis.
  3. Item, ex casu possum remotiori plus de effectu impendere, ut si ille indiget, et non propinquior : cum ergo ordo semper maneat uno modo quocumque casu contingente, videtur quod penes affectum et non effectum caritatis gradus sumentur.

 

Sed contra hoc videtur esse, quod

  1. Affectus magis videtur sequi rationem boni : et bonum magis invenitur in eo qui est in gradu remotiori, quam propinquiori : ergo videtur, quod non penes affectum, sed effectum accipiatur ordo.
  2. Item, ponamus, quod ego facio fratri quidquid debeo : et non habeo tamen tantum affectum ad eum, sicut ad alium quem credo magis bonum : constat, quod ego non pecco : ergo videtur, quod penes affectum non attendatur ordo.

 

Solutio. Dicendum meo iudicio, quod ordo sumitur penes utrumque, caeteris paribus : sed numquam potest esse ratio de natura ad unam partem inclinans, si vitium est in illo, et multum de gratia in alio, quin gratia possit praeponderare in affectu.

 

Ad primum ergo dicendum, quod verum est, quod Deus plus pensat affectum, tamen pensat utrumque : sed affectus effectum debet praeire.

Ad aliud dicendum, quod natura movet ad utrumque, si utrumque est necessarium, sicut patet in illo praecepto : Honora patrem tuum et matrem tuam.

Ad aliud dicendum, quod illud non procedit : quia intelligitur ordo in affectu caeteris paribus : nullus enim tenetur subvenire non indigenti : unde tunc maior affectus est in proximiorem, sed effectus maior ad eum qui indiget.

Ad id quod obicitur in contrarium, dicendum, quod hoc verum esset, si sola ratio boni esset movens : sed hoc non est verum, imo movent simul bonum et natura.

Ad aliud dicendum, quod numquam facio fratri quidquid debeo, nisi ego plus dem ei de affectu et effectu, si caetera sint paria : quia tunc ipse pluribus rationibus coniungitur quam alius : alias autem verum puto esse quod dicitur in Littera, quod sanctior est copula mentium, quam sanguinis.

 

 

F. Quaestio de parentibus bonis et malis, quomodo diligendi sunt ?

G. Quaestio Augustini in libro Retractationum.

 

ARTICULUS VII.

An in caritate extranei possint praeponi consanguineis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : Solet etiam quaeri, Si parentes, etc.

Et quaeruntur hic duo, scilicet utrum extranei possunt in aliquo praeponi consanguineis ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Si aliquis est praelatus, et potest dare beneficia ecclesiastica, debet quaerere meliorem : ergo extraneum meliorem debet praeponere consanguineo.
  2. Item, hoc videtur in Ezechiele, XLIV, 6 et 7: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel : eo quod inducitis filios vestros incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo.

Sed in contrarium esse videtur

  1. Quod dicit Apostolus : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
  2. Item, in contrarium videtur esse quod dicitur in Littera, quod si non sufficimus omnibus, illis praecipue providere debemus, qui nobis quadam societate coniunguntur.

 

Ulterius quaeritur hic : Utrum filii possint praeferri parentibus ?

Et videtur, quod sic : quia dicit Chrysostomus, quod a radice succus ascendit in ramos, potius quam e converso : ergo dilectio Dei descendit a parentibus in filios, et non in parentes : ergo filii parentibus sunt praeferendi.

In contrarium autem videtur praeceptum Exodi, XX, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam. Et non dicitur ibi, Honora filios.

 

Solutio. Ad primum dicendum, quod in bonis spiritualibus quae non ex haereditate quasi naturali devolvuntur, debet quaeri melior sine attentione gradus, si facile potest haberi : sin autem potest dari bono praesenti. Sed in temporalibus haereditario iure possessis, puto quod proximiori indigenti, etiamsi minus bonus sit, magis tenetur subvenire.

 

Et per hoc patet solutio ad primo quaesitum : quia de spiritualibus bonis intelligitur auctoritas Ezechielis, et de temporalibus auctoritas Apostoli.

Ad secundo quaesitum dicendum ulterius, quod parentibus magis subvenire tenemur : et tamen bene puto, quod affectus magis inclinatur in filios, propter hoc quod in ipsis salvatur natura patris, et sunt pignus quasi parentum.

Ad dictum autem Chrysostomi dicendum, quod per succum intelligitur effectus : quia parentes deficiunt : et ideo minus est in eis de affectu, sed plus indigent de effectu.

 

 

H. De gradibus caritatis.

 

ARTICULUS VIII.

An omnes teneamur ad perfectam caritatem ?

 

Sed postea quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Sciendum quoque est diversos esse gradus caritatis, etc.

Et quaeruntur tria, scilicet utrum omnes teneamur ad perfectam caritatem ?

Secundo : Utrum plus secundum actum tenetur diligere perfectus, quam imperfectus ?

Tertio : Utrum perfectus tenentur plus diligere proximum, quam imperfectus Deum ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Perfectae caritatis signum est, vitam pro fratribus ponere, sicut dicit, Ioan. XV, 13 : Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis : sed omnis tenetur ad hoc : ergo tenetur ad perfectam caritatem. Probatio mediae. Melior est anima proximi, quam corpus nostrum : ergo si diligimus secundum ordinem supra assignatum ab Augustino, debemus exponere corpus pro anima proximi.
  2. Item, Matth. V, 48 : Estote vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est : ipse autem plus diligit animam, quam corpus : ergo et nos debemus sic diligere : ergo vilius libenter pro meliori debemus exponere.
  3. Item, Lucae, IX, 26 : Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua, etc : ergo videtur, quod pro confessione fidei mori debemus esse parati : hoc autem est perfectae caritatis : ergo tenemur omnes ad perfectam caritatem.
  4. Item, impretiabile non debet poni sub pretio aliquo : virtus autem impretiabile est et praecipue gratia : ergo quilibet tenetur esse paratus mori pro iustitia et fide : sed hoc est perfectae caritatis : ergo tenetur habere perfectam caritatem.
  5. Item, I Machab. III, 58 et 59 : Accingimini, et estote filii potentes :… quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala nostrae gentis et sanctorum : ergo mori omnes tenentur pro fide et iustitia, quod perfectae caritatis est.
  6. Item, qui propter poenas negaverunt, mortaliter peccaverunt : ergo videtur, quod tenebantur non negare : et hoc non poterant sine perfecta caritate : ergo perfectam caritatem habere tenebantur.

 

Sed contra : Perfectio caritatis non pendet ex voluntate nostra : ergo non est in nobis : ad nihil autem tenemur nisi ad id quod est in nobis : ergo non tenemur ad perfectionem caritatis.

 

Solutio. Dicendum, quod multiplex est perfectio, scilicet sufficientiae, et ad hanc tenentur omnes : de qua, Matth. V, 18 : Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est : et haec consistit in observantia praeceptorum. Est etiam perfectio comparationis, de qua dicitur, Genes vi, 9 : Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit : et de hac nihil ad praesens. Est etiam perfectio voti sive religionis, de qua dicitur, Matth, XIX, 21 : Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus. Perfectio etiam est voto annexa, ut castitas ordini sacro : et de hac, Matth. XIX, 2 : Sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Et sequitur, Qui potest capere, capiat. Est iterum perfectio quaesita in securitate conscientiae, de qua dicitur, I Ioan. IV, 18 : Perfecta caritas foras mittit timorem : et dicunt tales cum Apostolo, ad Philip. I, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Et ad has quatuor perfectiones non tenentur omnes : sed ad illam quae est annexa ordini et religioni tenentur illi qui se adstrinxerunt. Sed est alia perfectio praelationis, de qua dicitur, Ioan. XV, 13 : Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Hanc tenentur habere praelati, ut discurrant circa gregem : et si grex quaeratur, non persona pastoris tantum, tenentur se obicere lupis, ut eorum exemplo fides stet in grege.

Si autem tu quaeris : Quomodo cognoscitur, quod grex quaeritur ? Dico, quod tunc quaeritur grex, quando quaerunt ea exstingui in populo, quae faciunt eum gregem Domino, et hoc est fides et iustitia. Quando autem propter odium personae persequitur aliquis gregem, tunc potest se absentare pastor, quia eius absentia quietem dabit et sibi et gregi : et sic permisit Apostolus se submitti a fratribus per murum Damasci, ut evaderet manus Praepositi Damascenorum.

Secundum hoc igitur dicendum ad primum et omnia sequentia, quae omnia habent eamdem solutionem, quod hoc verum est in casu, scilicet quando scimus hoc modo posse liberari fratrem a periculo animae. Sed quando probabiliter dubitamus, non tenemur. Item, quando sumus comprehensi, pro fide vel iustitia tenemur fortiter stare : sed antequam comprehendamur, possumus fugere, nisi simus praelati, quia tunc pro periculo gregis tenemur discurrere, et obicere nos dentibus luporum : et hoc quando grex communiter quaeritur, et non persona pastoris. Unde etiam puto, quod si praedicator aliquamdiu monuisset populum ad constantiam, et postea veniret persecutio, quod ipse teneretur cum eis manere, ne exemplo suae fugae illi deficerent in fide et iustitia quam ille praedicaverat : sed tamen minus tenetur ad hoc quam Praelatus, quia Praelatus tenetur ex officio, praedicator autem ex actu quem fecit, et non ex professione, quia numquam fuit hoc professus.

 

 

ARTICULUS IX.

An plus secundum actum tenentur diligere perfectus, quam imperfectus ?

 

Secundo quaeritur utrum plus secundum actum tenetur diligere perfectus quam imperfectus ?

Videtur, quod sic : quia dicit Gregorius : Cum crescunt dona, crescunt etiam rationes donorum : sed in perfecto creverunt dona : ergo rationes donorum : ergo plus secundum actum diligere tenetur.

Item, Gregorius : Ab eo plus exigitur, cui plus committitur : perfecto autem plus commissum est : ergo plus dilectionis ab eo exigitur.

 

Sed contra : Nos videmus hoc quotidie, quod neophyti in conversione ferventius diligunt et orant, quam maturi viri et perfecti : ergo videtur, quod non tenentur secundum actum ferventiores esse.

Praeterea, penes fervorem non attenditur meritum, sed penes ipsam quantitatem dilectionis : ergo non ad hoc tenentur ut ferveant.

 

Solutio. Dicendum, quod perfectus tenetur secundum actum plus diligere ex commisso, non ex praecepto : sed secundum actum plus diligere, meo iudicio, non attenditur in fervore, sed potius penes quantitatem voluntatis, quia fortius inhaeret dilecto, et difficilius separatur perfectus quam imperfectus. De novitio enim est sicut de novo vino, quod habet duos calores indigestos, scilicet loci, et naturalem : et illi inordinatis motibus conturbant et fervere faciunt : sed cum evaporavit calor loci, et digestus est naturalis calor, tunc fortior est in operationibus convenientibus et naturalibus, quam calor musti, et tunc cum suavitate bibitur. Ita in novitiis calor novus caliditatis ex caritate, et calor concupiscentiae retentus adhuc compugnant : et ex hoc saepe apparet fervor in eis, qui tamen immaturus est, et cito cederet adversis vel prosperis, nisi digereretur prius per longam bonae vitae consuetudinem.

Et per hoc patet solutio ad auctoritates Gregorii : quia illae loquuntur de intensione ex commisso, et non ex praecepto.

 

 

ARTICULUS X.

An perfectus plus possit diligere proximum, quam imperfectus Deum ?

 

Tertio quaeritur : Si perfectus plus potest diligere proximum, quam imperfectus Deum ?

Videtur autem, quod sic : quia perfectus citius moreretur pro salute proximi quam imperfectus propter Deum, cum hoc sit maximae caritatis videtur plus ipse diligere proximum, quam imperfectus.

 

Sed contra : Improportionabilia bona sunt Deus et proximus : cum igitur bonum sit ratio dilectionis, videtur quod sine mensura plus diligatur Deus a quacumque caritate, quam proximus ab aliquo.

Et hoc videtur esse concedendum.

Et ad primum dicendum, quod in illo facto perfectus principaliter dilectione Dei moreretur potius quam proximi : et ideo non sequitur, quod proximum plus diligat, sed potius Deum.

 

 

ARTICULUS XI.

Quaestio difficilis de caritatis augmentatione.

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium : Ut perficiatur, nascitur : cum fuerit nata, etc.

Hic enim est quaestio difficilis de augmento caritatis, de qua quidem disputatum est in primo libro Sententiarum. Sed adhuc quaeritur propter difficultatem ipsius.

  1. Forma enim omnis est simplex, et non est intensio in ea nisi per intensionem suarum causarum in subiecto, sicut albedo intenditur intensis causis eius : igitur cum caritas nullam habeat causam in subiecto, non potest intendi, ut videtur.
  2. Item, forma quae intenditur : aut intenditur per separationem a contrario suo, sicut dicit Philosophus, quod album nigro est impermixtum, et albius nigro impermixtius : aut intenditur per accessum ad terminum sive ad veram nominis impositionem, ut albius quod vero est albo vicinius, et melius quod vero bono similius : aut intenditur per recessum ab illo, sicut dicitur malum peius quia a bono remotius. Si igitur intenditur caritas, uno istorum modorum intenditur. Non primo modo : quia minima caritas nihil habet secum de peccato mortali : ergo universaliter est remota. Nec potest dici, quod intenditur per separationem a veniali, ut videtur : quia hoc etiam secum compatitur etiam maxima caritas, quae est in via, sicut dicit Augustinus, et supra est habitum, quamdiu in via sumus, quod propter pugnam concupiscentiae non impletur a nobis ex toto illud praeceptum : Diliges Dominum Deum tuum, etc. Ergo non potest intendi hoc modo caritas.
  3. Item, per accessum ad veram nominis impositionem, non videtur posse intendi : quia vera nominis impositio, aut est eius quod est vere habitus caritatis, vel habens admixtum de contrario : aut eius quod est substantialiter sua caritas. Si primo modo, iam non intenditur, quia hoc est in minima caritate. Si secundo modo, iterum non videtur posse intendi, quia caritas non una ratione dicitur de essentiali et habituali caritate : omnis autem intensio et remissio est secundum eamdem rationem et speciem, quia Philosophus dicit, quod magis et minus non variant speciem. Item, nec tertio modo : quia redit quaestio eadem, quid faceret unam caritatem magis accedere ad terminum quam aliam ? necesse est enim, quod illius excessus sit aliqua causa. Item, nec quarto modo : quia illo modo non intenduntur, nisi dicta secundum privationem, ut malum, tenebrosum, et huiusmodi : caritas autem non sic dicitur. Si forte velis dicere, quod caritas intenditur per fervorem. Contra hoc est, quod fervor est ab ipsa : intensio autem est penes causam qualitatis quae intenditur.
  4. Item, penes intensam caritatem attenditur quantitas meriti : sed communiter dicitur, quod non penes fervorem meriti quantitas attenditur : si enim penes fervorem attenderetur, non esset eiusdem quantitatis caritas in perfecto aliquo quando dormit, et quando vigilat : quia quando dormit, non fervet caritate.
  5. Item, secundum hoc, cum dolor mortis abstrahat a fervore caritatis animum, ex ipsa morte in viris perfectis meritum diminueretur, quod absurdum est.
  6. Item, fervor est secundum animam sensibilem inferiorem, et non attingit caritatem quae superius est : ergo non intendit eam. Dicit enim Aristoteles in libro XVI de Animalibus : Si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio.
  7. Praeterea, videtur quod Littera innuat, quod intensio ista fiat per additionem essentiae ad essentiam : quia dicit, quod augetur : augmentum autem est praeexistentis quantitatis additamentum ergo videtur, quod praeexistenti quantitati aliquid addatur. Sed si hoc datur, quaeritur : Qualiter hoc posset esse ? Simplex enim non potest addi simplici, ut videtur : cum igitur caritas sit simplex, non videtur posse addi alicui simplici, nec aliquid sibi.
  8. Item, quae sibi invicem adduntur, oportet quod unum habeat se per modum potentiae, et alterum per modum actus hoc autem hic non invenitur.
  9. Item, si simplex simplici additur, nihil magis efficitur, ut dicit Philosophus : ergo ex tali additione non fit aliquid maius, ut videtur.
  10. Item, augmentum est transmutatio : ergo quod augetur, transmutatur ergo ulterius quod augetur per substantiam, transmutatur per substantiam : ergo si caritati aliquid additur, et ipsa augetur per substantiam suam : quod autem transmutatur per substantiam suam, non remanet eadem substantia : ergo caritas aucta iam non remanet eadem caritas cum illa quae fuit, quod falsum est.
  11. Item, Augmentum (ut dicit Philosophus) non fit sine nutrimento : sed per substantiam nutritur, et per quantitatem augetur : et similiter videtur hic dicere Augustinus, quod cum nascitur, nutritur, et nutrita augetur : ergo videtur, quod id quod additur, sit in ratione essentiae cuiusdam, et habeat quantitatem, et iterum incorporetur isti priori caritati virtute alterius quod illud in se transsumit : et hoc non facile est invenire in caritate : ergo videtur, quod non augetur.
  12. Item, si tantum additur tanto, ipsum excrescit in duplo. Si igitur caritas addita est sicut illa cui fit additio, eo quod ambae simplices sunt, et una non est magis simplex quam alia, videtur quod necesse sit, quod aut nihil augeatur, aut quod in omni augmento excrescat in duplum.
  13. Item, augmentum alio modo fit per extensionem vel rarefactionem : sed cum aliquid extenditur, quantum accrescit ei in dimensione una, tantum decrescit ei in alia : et hoc non possumus dicere de caritate : ergo videtur, quod non sic augmentetur : nec possumus dicere, quod augmentetur per rarefactionem, quia non est substantia rarefactibilis.
  14. Item, invenitur augmentum per multiplicationem rei in seipsa, sicut Dominus auxit quinque panes ad satietatem multorum millium : et hoc iterum non videtur competere, quia quod in se multiplicatur, hoc fit per creationem novae materiae, sub forma illius : vel per subitam conversionem alterius materiae, ut aeris in formam illius quod multiplicatur : ergo videtur, cum caritas non sit res constans sic ex forma ei materia, et non habeat partes, quod ipsa sic augeri non possit.
  15. Item, fit augmentum virtutis multiplicata propria materia ipsius, sicut multiplicatur color naturalis et augetur in propria materia, et calor ignis in propria materia multiplicatur, et grave in maiori quantitate gravius, et sic de aliis.

Sed hoc iterum non competit caritati : quia non habet materiam nisi animam : et haec multiplicari non potest : ergo videtur, quod nullo modo per essentiam intenditur vel augetur, sed in motu et fervore tantum.

 

Sed contra :

Quia secundum hoc omnis homo cum alio per essentiam habet aequalem caritatem, et tantum minimus sanctorum vel iustorum, quantum Christus vel beata Virgo, quod absurdum est credere.

Praeterea, ego quaero de illo motu fortiori caritatis unius, quam ulterius, unde provenit ? Constat, quod ex maiori potentia caritatis : illa autem maior potentia, necesse est quod radicetur in aliqua essentia : aut illa est aequalis alii minoris potentiae, aut non ? Si sic : tunc nulla est ratio, quare sit maioris potentiae quam alia. Si non : tunc redit eadem quaestio, quare essentia istius caritatis aucta sit super essentiam alterius caritatis ?

Est autem eadem quaestio de augmento omnis virtutis, quae non est materialis vel corporalis.

 

Solutio. Ad hoc sine praeiudicio dico cum quibusdam Magistris, quod augmentatur per additionem essentiae ad essentiam : ad hanc enim positionem pauciora sequuntur inconvenientia. Et suppono duas propositiones : unam a Sancto, et aliam a Philosopho quodam. Augustinus enim dicit, quod in his quae non mole magna sunt, idem est maius esse quod melius esse : et huic ego addo, Et hoc est melius esse, quod est primae bonitati similius esse : et si non potest esse similius per depurationem a contrario, ut sufficienter probatum est, erit similius per effectum bonitatis additum, qui facit propinquius accedere. Alia est propositio Philosophi in commento super XI primae Philosophiae, quod virtus infinita non comparatur per augmentum ad virtutem infinitam in duratione vel in quantitate, sed in vigore potentiae moventis : et hunc vigorem habet ex nobilitate illa qua ipsa est primum movens, quod potest per unum motum simplicem, quod alii non possunt nisi per motus plures non omnino simplices : et habent ex hoc plus et plus, quia accedunt in bonitate ad primum plus et plus. Secundum hoc igitur non restat solvere nisi qualiter simplex potest addi simplici, ut fiat maius, et utrum augeatur in duplum, et virtute cuius fiat additio.

 

Et dico ad primum, quod haec est falsa, simplex non potest addi simplici : et habet multas instantias : species enim simplex additur intellectui simplici : sed verum est, quod simplex in ratione potentiae, et simplex in ratione actus sibi adduntur : et sic non est hic, quia utraque caritas est in ratione perfectionis et actus. Et dico, quod talis additio est luminis ad lumen, et vigoris ad vigorem.

Ad aliud dicendum, quod simplex est additum simplici, et non fit maius in illa ratione qua illa dicebantur per privationem quantitatis simplicia : sed sic non est hic, quia utrumque simplicium in essentia habet quantitatem boni : et cum hoc sit maius esse, quod melius esse, efficitur totum melius.

Ad aliud dicendum, quod licet additum ei cui additur, non sit maioris molis vel minoris, tamen maioris est vel minoris quantitatis in boni valore : et ideo non oportet, quod augeat nisi in ea proportione qua maius est, id est, melius.

Ad aliud dicendum, quod non est ita sicut in corpore aucto, quod unum subintret aliud, et attrahatur unum virtute alterius, sed potius virtute bonitatis primae unum unitur alii.

Ad id autem quod obicitur, quod augmentum est transmutatio, etc., dicendum, quod augmentum non est transmutatio essentiae quae est forma substantialis : sed verum est, quod non est sine transmutatione alterius in se : et ideo non sequitur, quod auctum transmutetur secundum substantiam : sed sequitur, quod aliquid secundum substantiam transmutatur in ipsum : et hoc tamen non est verum de caritate : quia quoad hoc non est simile, quia id quod additur, non transmutatur, eo quod ipsum numquam est dissimile, ut nutrimentum corpori, sed semper simile : unde non transmutatur, sed unitur virtute bonitatis primae.

Occurrit autem haec quaestio adhuc semel ante finem libri IV Sententiarum : et tunc quod Deus dare dignabitur, iterum dicemus.