Distinctio XXXI — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO XXXI
De caritate quantum ad durationem.
A. Si caritas semel habita amittatur ?
B. Determinatio auctoritatem praedictarum.
DIVISIO TEXTUS
Illud quoque non praetereundum, quod quidam asserunt, etc.
Hic incipit pars illa in qua agit de caritate in comparatione ad diligentem.
Et habet tres partes :
in quarum prima quaerit : Utrum caritas semel habita potest amitti, vel non ?
In secunda, ex incidente ostendit, qualiter aliae virtutes theologicae sunt ex parte caritatis, ibi, C : Advertendum etiam est, quomodo fides, etc.
In tertia et ultima, tangit de caritate Christi, ibi, D : Nunc iam superest, etc.
ARTICULUS I.
An semel habitam caritatem contingit amitti ?
Incidunt autem duae quaestiones circa intentionem primi capituli :
quarum prima est : Utrum contingat amitti semel habitam caritatem ?
In secunda autem, in quanta resurgat post amissam caritatem ?
Ad primam proceditur sic :
- Eadem est ratio caritatis in homine et in angelis : in angelis autem semel habitam non contingit amitti, secundum opinionem illorum qui dicunt angelos fuisse creatos sine gratia : ergo nec in homine contingit amitti semel habitam.
- Item, minus forte non abiicit magis forte, sed minima caritas fortior est omni peccato et omni tentatione : ergo non abiicitur aliquo peccato vel aliqua tentatione.
- Item, si abicitur, oportet salvari inter eam et peccatum legem contrariorum, quam ponit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, scilicet quod nulla transmutant se ad invicem, nisi quae agunt ad invicem, et patiuntur : haec autem semper in viribus proportionata sunt : ergo videtur, cum nulla sit proportio vis caritatis ad peccatum, quod non transmutetur ab aliquo peccato.
- Item, si depellitur : aut depellitur a peccato quod est, aut a peccato quod non est. Si a peccato quod est : aut in eodem, aut in alio. Si in alio. Contra : Dicit Philosophus in libro XVI de Animalibus, quod si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio. Ergo id non depellit eam a subiecto. Si in eodem : ergo contraria sunt simul in eodem, quod non potest esse.
Si dicas, quod non insunt in eodem nunc : sed in uno nunc abscedit caritas, et in alio inest peccatum. Ad hoc sequitur duplex inconveniens : quorum unum est, quod unum contrariorum cedit alteri, antequam tangatur ab illo, vel antequam illud agat in ipsum. Aliud est : quia signentur illa duo nunc : et sit A, in quo cedit caritas : B autem in quo inest peccatum. Cum inter quaelibet duo nunc sit tempus, in illo tempore anima nec est in caritate, nec in peccato, quod absurdum est : ergo relinquitur, quod caritas semel habita non amittitur.
- Item, voluntas de se est indifferens : ergo cum caritate efficitur actu bona : ergo magis parata in bonum, quam in malum : ergo non potest vinci a peccato.
- Item, omnis motus est secundum exigentiam dominantis : dominans est caritas, quia ipsa super omnia potest : ergo nunquam peccat.
- Item, hoc videtur dicere, I Ioan. III, 9, quod qui natus est ex Deo, non peccat.
- Item, Cantic. VIII, 6 et 7 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio…. Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, id est, multae tentationes.
- Item, in Psalmo XXVI, 1 : Dominus illuminatio mea. Glossa : Si donum aufertur, vincitur dator : sed constat, quod dator vinci non potest : ergo nec donum auferri.
- Item, Chrysostomus super Ioannem : Magnum amor, et igne vehementius : et non est aliquid quod proprium eius impetum sustinere possit. Multo minus potest illum impetum sustinere peccatum.
- Si forte velis dicere, quod Deus aufert. Contra : ad Roman. XI, 29 : Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Ergo videtur, quod ipse non aufert.
- Item, I Reg. XVI, 13 : Directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Constat autem, quod saepe peccavit mortaliter. Ergo propter mortale peccatum non amittitur caritas : ergo propter nihil potest amitti.
- Item, I Ioan. IV, 16, super illud : Qui manet in caritate, in Deo manet. Glossa : Maneas in Deo ut continearis manet in te Deus, ut contineat te.
- Item, videtur cum Deus continens sit potentissimus, quod cadere non possit : quia per caritatem ipsum inhabitat.
- Item, super illud Matthaei, VII, 25 : Venerunt flumina, etc. Glossa : Qui cadit, non aedificatur in Christo : sed constat, quod qui habet caritatem, aedificatur in Christo : ergo ipse non cadit.
- Item, Augustinus in Enchiridion : Si quis tempore tentationis res temporales mavult retinere, quam Christum, non habet ipsum in fundamento : sed qui caritatem habet, habet Christum in fundamento : ergo iste non cadit propter res temporales.
- Item, Bernardus de Petro videtur velle propter negationem non amisisse Spiritum sanctum vel caritatem. Cum igitur negatio Christi maximum sit omnium peccatorum, propter nullum aliorum videtur posse perdi caritas.
- Item, Bernardus in libro de Diligendo Deo : Numquam est caritas sine timore, sed casto : numquam sine cupiditate, sed ordinata. Erga timor expellit peccatum, et cupiditas incommutabilis boni numquam dat locum cupiditati boni commutabilis. Ergo numquam incidet aliquod peccatum : quia omne peccatum, aut est ex timore male humiliante, aut ex cupiditate male inflammante, sicut dicit Glossa super illud Psalmi LXXIX, 17 : Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.
- Item, I Ioan. IV, 1 : Multi pseudoprophetae exierunt, etc. Glossa : Numquam erant in nobis de numero habentium caritatem.
- Item, Philosophus vult, quod mutabile et immutabile non sint eiusdem rationis, nec eiusdem generis : constat autem, quod caritas viae, et caritas patriae sint eiusdem rationis : ergo cum caritas patriae sit immutabilis, caritas viae erit immutabilis. Plura etiam ad hoc inducit Magister in Littera.
Sed in contrarium est quod
- Dicit Apostolus, I ad Corinth. X, 12 : Qui se existimat stare, videat ne cadat : ergo cadere potest qui stat per caritatem.
- Item, Apocal. II, 4 : Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. Ergo derelinqui potest. Et quia hoc videmus continue fieri, sufficiant ista.
Solutio. Dicendum, quod caritas potest amitti et recuperari saepius in via.
Ad primum ergo dicendum, quod non est simile : quia Angelus secundum illam opinionem simul accipit caritatem et confirmationem, sed non homo : sed quoad actum gratificandi et diligendi simile est.
Ad aliud dicendum, quod peccatum non vincit caritatem : sed voluntas sponte abiicit eam, cum deflectitur ad id cum quo stare non potest.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod peccare privatio est, et non contrarium aliquod ponens.
Si forte dicitur, quod hoc est fuga et non responsio : dico tunc, quod haec falsa est, quod duo contraria nullo modo possunt esse in eodem simul : sed duo contraria, ita quod utrumque sit actu non possunt esse in eodem : sed cum utrumque est in potentia, vel unum in actu at alterum in potentia, nihil prohibet esse in eodem. Et ita est hic : quia caritas in illo nunc simpliciter non inest, sed ut corrupta et recedendo, et peccatum ut in generatione et accedendo. Et est instantia contra propositionem in omni actione et passione physica.
Ad aliud dicendum, quod voluntas de se indifferens habilitatur caritate : sed numquam ita ante confirmationem habilitatur, nisi possit sponte deponere caritatem, et deflecti in peccatum. Unde nihil cogit.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de motu in quo movens est per intentionem naturae et non voluntatis.
Ad aliud dicendum, quod hic intelligitur de praedestinatis et de peccato finali. Vel dicatur melius, quod quantum est in se, generatio per caritatem conservat eum : sed ipse potest se perdere.
Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod hoc etiam esset verum, si donum de sua debilitate succumberet : hoc autem non est verum.
Ad aliud et ad sequens eodem modo dicendum est.
Ad aliud dicendum, quod non intelligitur hoc quoad actum caritatis, sed quoad actum regiminis populi et prophetiae quae est gratia gratis data, et non gratum faciens.
Ad aliud et ad sequens dicendum, quod quantum in se est, ipsa continet, sed tu potes excidere a vi contentiva.
Ad aliud dicendum, quod non aedificatur quoad permanentiam qui cadit, licet forte aedificatus fuerit quoad essentiam caritatis, sicut dicit Magister in Littera.
Ad aliud dicendum eodem modo.
Ad aliud dicendum, quod (sicut dicit Bernardus) intelligitur quoad propositum miserendi, et non quoad actum separationis a caritate.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum quamdiu est caritas : sed potest abiici per oppositum, ut prius dictum est.
Ad aliud eodem modo dicendum est.
Ad ultimum dicendum, quod hoc est verum de substantiis immutabilibus ex natura. Formae autem non sunt mutabiles per se, sed per subiectum. Et ideo non tenet de illis.
ARTICULUS II.
An in minori vel maiori vel aequali semper necesse est resurgere ?
Secundo quaeritur : Utrum semper in minori vel maiori vel aequali necesse est resurgere ?
Videtur autem, quod in minori : quia
- In omnibus ita est, quod prima inceptio esse non est secundum perfectum illius esse, sed in minori, sed postea proficit ad perfectum : cum igitur caritas post peccatum incipiat, videtur quod incipiat secundum imperfectum et minimam caritatem.
- Item, Amos, V, 1 et 2 : Domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat. Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. Ibi Glossa : Non negat posse resurgere, sed negat ut possit resurgere virgo : quia semel aberrans, etsi reportetur humeris pastoris, non habebit tantam gloriam quantam qui numquam aberravit. Ergo impossibile est, quod in aequali resurgat.
- Item, Ezech. XLIV, 10, 13 : Levitae qui longe recesserunt a me, … non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi. Ergo videtur, quod numquam ita propinqui fiant ut prius. Ergo numquam tantam habebunt caritatem.
- Item, hoc, videtur ex simili : quia mulier per fornicationem aberrans, postea non tantum diligitur a marito quantum prius : ergo nec Deus tantum diligit animam : sua autem dilectio maior vel minor, est dilectionis effectus maior vel minor : ergo numquam habebit tantam caritatem.
Sed contra videtur, quod
- Resurget in aequali : quia poenitentia, ut dicit Ambrosius, omnia ablata restituit : ergo etiam tantam restituit caritatem, quanta est amissa.
- Item, Malach. III, 4 : Placebit Domino sacrificium Iuda et Ierusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui.
- Item, Glossa ibidem : Quomodo in principio placuerunt, ita post peccatum per poenitentiam placere inceperunt, omni sorde vitiorum purgata.
- Item, Zachar. VIII, 13, super illud : Salvabo vos, et eritis benedictio. Glossa : Revertentur in pristinum statum, cum egerint poenitentiam.
- Item, Levit. VI, 25, super illud : Ista est lex hostiae, dicit Glossa : Aeque placet Deo virtus iustorum et digna poenitentia peccatorum, quae restituit in gradum pristinum.
- Item, Luc. XV, 22 : Cito proferte stolam primam. Glossa : Pristinae dignitati filium restituit.
Ex his sequitur, quod in aequali resurgat quilibet caritate,
Sed videtur, quod in maiori : quia
- Dicit Apostolus, ad Roman. V, 20. Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia.
- Item, Ad Roman. VIII, 28 : Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Glossa : Etiam casus in peccatum.
- Item, Genes. I, 5 : Factum est vespere et mane, dies unus. Glossa : Eminens vespertina lux est, et a qua quis cecidit, matutina in qua resurrexit : sed maior est matutina, quam vespertina : ergo in maiori caritate semper resurgitur.
- Item, Baruch, IV, 28 : Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum. Ergo oportet etiam, quod in multo maiori resurgat quis caritate.
Solutio. Opinio est hic, quod potest aliquis resurgere in minori, in aequali, et in maiori caritate, prout ipse devote se praeparaverit ad recipiendum, et prout Deus dignabitur infundere : quia metas suae largitatis praescribere non possumus.
Et secundum hoc dicendum ad primum, quod non est simile de caritate, et de his quae causantur a natura : quia naturalia principia sui esse habent in materia : et haec primum sunt mollia et debilia, et postea confortantur : quia omnis materia rei naturalis quatuor modis se habet, ut dicit Rabbi Moyses in Duce neutrorum, scilicet aliter extra formam terminantem, et aliter currens ad ipsam quando iam trahitur a virtute formativa, et aliter formata, et aliter consolidata in quantitate perfecta Deus autem non sic operatur : ergo de caritate non est simile.
Ad tria sequentia dicendum, quod hoc intelligitur de gradu secundum dignitatem, non secundum immunitatem culpae vel quantitatem caritatis : aliquam enim qui peccavit habebit indignitatem, quam numquam absterget, scilicet quod non potest gloriari de innocentia.
Ad id quod contra hoc obicitur, dicendum quod omnia illa sex quae obiciuntur, habent unam solutionem, scilicet quod intelligitur quoad rectitudinem immunitatis culpae, non dignitatis, nec quantitatis virtutis necessario.
Ad ea quae ulterius obiciuntur, dicendum quod dictum Apostoli intelligitur, quod superabundavit gratia quoad vincendum delictum. Et intelligit de gratia redemptionis factae per Christum, quae maior est in bono, quam delictum primi hominis in malo fuerit.
Ad aliud dicendum, quod casus non cooperatur ad maiorem caritatem nisi occasionaliter et remote, sicut dictum est, et notatum in lib. I Sententiarum.
Ad ultimum dicendum, quod Baruch dicit hoc, quod sicut provocaverunt peccando contra decem, ita nunc decies in praeceptis convertentes requirent : non quod necessarium sit in decies tam magna caritate resurgere.
ARTICULUS III.
Quid est liber vitae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : Quorumdam nomina Christus dicit scripta in libro vitae, etc.
Occasione enim eius, quod hic mentio fit de libro vitae, possunt hic quaeri quatuor de ipso, scilicet quid sit ?
Et : Quid sit scribi in ipso ?
Et : Utrum aliquid in eo scribitur sub conditione ?
Et quarto : Utrum aliquis potest deleri qui ibi scribitur ?
Ad primum proceditur sic :
- Dicit Augustinus, quod Filius Dei est ars Dei Patris omnipotentis, plena rationum omnium. Ergo videtur, quod quidquid per rationes exemplares sit in Deo, hoc ut ratio viva sit in Verbo : sed hoc est esse in libro, quod esse scriptum per rationes exemplares : ergo videtur, quod Filius Dei sit liber vitae.
- Item, Ioan. I, 3 et 4 : Quod factum est in ipso, id est, in Verbo, vita erat, et vita erat lux, etc. Cum ergo hoc sit liber vitae, quod scripti ibi vivunt, videtur quod Filius sit liber vitae.
- Item, Augustinus in libro XX de Civitate Dei : Liber vitae est praescientia Dei, in qua omnia sunt contenta. Patet autem, quod scientia per attributionem convenit Filio : ergo ipse est liber vitae.
Sed contra :
- Omnia facta et futura et ea quae sunt, scripta sunt in Verbo : non autem omnia sunt in libro vitae, quia soli electi : ergo non est idem liber vitae, quod Filius Dei, vel praescientia.
- Item, videtur quod per appropriationem magis conveniat Spiritui sancto, quod sit liber vitae : quia vitae actus bonitatis est : et Spiritui sancto attribuitur bonitas : ergo convenit magis Spiritui sancto.
- Item, vita est actus Spiritus, ut dicit ipse Dominus, Ioan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat : ergo magis convenit hoc Spiritui sancto, quam Filio.
Solutio. Dicendum quod liber vitae secundum Augustinum, est praescientia, secundum quod praescientia sumitur pro praedestinatione praeparante gratiam in praesenti, quam habet exemplariter ab aeterno, et gloriam in futuro. Et hoc quidem commune est tribus personis, sed per attributionem specialiter convenit Filio.
Ad primum ergo dicendum, quod non est idem esse artem, et esse librum vitae : quia ars indicat ordinem artificiati ad vitam felicem, licet rationes artis in artifice vivant : liber autem vitae dicit ordinem eius quod in eo scribitur, ad vitam gratiae et gloriae.
Et per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia in ipso dicuntur vita omnia : non quod in se vel ex ipso habeant ordinem ad vitam gratiae et gloriae, sed quia in artifice rationes eorum vivunt.
Ad sequentia patet solutio per dicta in principio solutionis.
ARTICULUS IV.
Quid est scribi in libro vitae ?
Secundo quaeritur : Quid sit scribi in libro vitae ?
Videtur, quod temporaliter aliquid ibi scribatur, quia
- Dicunt Sancti, quod quoad praesentem iustitiam Iudas et multi alii ibi scripti fuerunt : iustitia autem praesens temporalis est : ergo temporaliter ibi aliquid scribitur.
Item, si liber vitae dicitur, quia ibi scripta ordinant ad vitam gratiae et gloriae, cum omnis iustitia et opus caritatis sive praesentis iustitiae sive praedestinationis ordinet ad vitam, videtur quod omne temporale bonum opus ibi scribatur.
Sed contra : Scribi dicit libri receptionem : Deus autem temporaliter nihil recipit : ergo temporaliter ibi nihil scribitur.
Solutio. Dicendum, quod praedestinatio accipitur secundum completam significationem, et secundum diminutam. In completa autem significatione dicit praeparationem gratiae in praesenti, et gloriae in futuro : et sic soli praedestinati et bona eis praeparata sunt ibi scripta. Secundum incompletam significationem dicitur gratiae praeparatio in praesenti de se ordinantis in gloriam, sed non praeparationem gloriae : et sic omnes iusti ibi scribuntur, et opera bona eorum, quia omnia opera bona Sanctorum sive finaliter remaneant Sancti, sive non, Deus praeparavit ab aeterno, et non nisi suo munere ea facere possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod iustitia praesens est ibi scripta : non quando fit, sed ab aeterno.
Per hoc patet solutio ad sequens.
ARTICULUS V.
An in libro vitae aliquid scribatur sub conditione ?
Tertio quaeritur : Utrum sub conditione aliquid ibi scribitur ?
Et videtur, quod sic.
- Constat enim, quod praedestinatio non infert necessitatem salutis, quia sic nihil essent opera nostra : ergo videtur, quod possibilitas ad damnationem semper maneat : ergo qui scriptus est, sub conditione scriptus est, si perseveret.
- Item, hoc accipitur, Ierem. XVIII, 11 et seq., ubi dicit Dominus, quod quando praenuntiat bona genti alicui, et gens illa conversa fuerit, et fecerit malum, quod non dabit bonum praenuntiatum, sed malum quod meruerunt : ergo bonum praenuntiatum quod legit ibi Propheta, non fuit ibi scriptum simpliciter, sed sub conditione.
- Item, dicit Gregorius, quod mutat ibi Dominus sententiam, sed non consilium : constat autem, quod sententia non promulgatur, nisi illa quae est in praevisione Dei scripta : ergo videtur, quod sub conditione scripta fuit, quia alias falsificaretur.
Sed contra : Omnis conditio dubitationem importat : in prima autem veritate nihil est per modum dubitationis : ergo nihil est ibi per modum conditionis. Si forte tu dicas, quod immobilis est veritas in ordine ad causam suam, licet in se mobilis sit, ut Niniven esse subvertendam secundum merita. Hoc etiam semper est et erat et erit verum, Ezechiam esse moriturum secundum causas inferiores : et hoc modo scribitur ibi, et non simpliciter. Hoc nihil est : quia sic Dei ordinatio dependeret a nostro opere, quod est impossibile : et sic aeternum aliquo modo causaretur a temporali.
Solutio. Dicendum, quod nihil scitur ibi sub conditione, sed omnia simpliciter : sicut etiam ipsa praedestinatio est simplex veritas : sed quod in Deo simpliciter est, a nobis simpliciter dici non potest. Item, quod a Deo simpliciter praevidetur, non nisi secundum ordinem in tempore explicatur. Unde huiusmodi pronuntiationes sunt de praevisis secundum quod egrediuntur in opus, et sic habent ordinem, eo quod poena est contra culpam, et praemium ad meritum. Et hoc modo fiunt praenuntiationes et sententiae quas quandoque mutat Deus, sicut diximus alibi.
Ad primum ergo dicendum, quod non est ibi conditio aliqua, sed ratio concomitantiae et termini operis praedestinationis sive effectus : haec enim secundum ordinem sapientiae se concomitantur bene facere et salvari, et effectus praedestinationis terminatur ad hoc, et male facere et damnari.
Ad aliud dicendum, quod Ieremias loquitur de praedestinatione quoad effectum in tempore, et non de aeterna praevisione : effectus enim bene causatur ab opere nostro, licet non ipsa praevisio.
Ad aliud dicendum, quod sententia vocatur a Gregorio enuntiatio effectus, et non aeternae praedestinationis.
Ad id quod in contrarium obicitur, patet solutio per antedicta.
ARTICULUS VI.
An aliquis scriptus in libro vitae potest deleri ?
Quarto quaeritur : Utrum aliquis deletur qui ibi scribitur ?
Videtur, quod sic :
- Psalmo LXVIII, 29 : Deleantur de libro viventium, et cum iustis non scribantur.
- Item, Exod. XXXII, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
- Item, aliter videretur ponere necessitatem, ad salutem : ergo non esset iam voluntaria virtus vel salus aliquo modo.
Sed contra :
- Apocal. III, 5 : Non delebo nomen eius de libro vitae.
- Item, Glossa super Psalmum LXVIII, 29 : Deleantur de libro viventium : Non sic intelligendum est, tamquam scribantur et deleantur, sed quoad spem eorum qui putant se ibi scriptos.
Sed tunc quaeritur de Iuda qui scriptus ibi dicitur quoad praesentem iustitiam, quid sit hoc dictum.
Solutio. Dicendum, quod nullus ibi scriptus deletur, nec aliquid ibi scriptum deletur.
Ad primum ergo dicendum, quod dicitur, Deleantur, quoad relationem iustitiae praesentis ad iustum qui cadit a iustitia. Quamdiu enim iustus est, tamdiu manet relatio scripturae ad ipsum quoad opera ab aeterno sibi praeparata. Ipso autem cadente, nulla mutatione facta in libro, iam ille cadit extra relationem ordinis ad illa merita. Qualiter autem immutetur relatio, altero relativorum mutato, et altero immutabili, sufficienter secundum meum posse dictum est in primo libro Sententiarum. Hoc igitur vocatur deleri de libro.
Ad aliud dicendum, quod Moyses non optavit hoc : sed consequentiam facti praedixit. Si enim non dimisisset noxam, quoad aliquid excidisset a scriptura libri, scilicet quoad accidentalem gloriam ducatus eorum, et introductionis in terram promissionis, et collationis legis. Et non loquitur de deletione a libro simpliciter, nec quoad praemium substantiale.
Ad id quod ulterius quaeritur, Quid sit deleri de libro, patet solutio per dicta.
C. Quare fides et spes et scientia dicuntur evacuari, et non caritas, cum et ea ex parte sit.
ARTICULUS VII.
An fides potest evacuari ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Advertendum etiam est, quomodo fides, spes, et scientia dicantur evacuari, etc.
Et quaeruntur quatuor : quorum primum est de evacuatione fidei.
Secundum, de evacuatione spei.
Tertium : An caritas evacuatur ? et quare non, si non evacuatur ?
Quartum, de evacuatione scientiae.
Ad primum obicitur sic :
- Fides est fundamentum in aedificio spirituali : sed si fundamentum evacuatur, totum ruit aedificium : ergo si fides evacuatur, omnes gratiae et virtutes et res sperandae ruunt in nihilum, quod esset magnum inconveniens.
- Item, maius lumen non offuscat minus lumen, sed perficit : sed visio facie ad faciem succedit fidei : ergo non evacuat eam, ut videtur.
Sed contra : Supra probatum est saepius, quod fides est non apparens : sed in patria nihil est non apparens : ergo non erit ibi fides.
Solutio. Dicendum, quod in fide duo sunt ex parte illa qua est cognitio. Et tertium est quod est affectio. Unum in cognitione est genus visionis. Est enim fides visio quaedam veritatis divinae : et vocatur a quibusdam substantia prima fidei, quia circa illud specificandum ponuntur omnes formae et differentiae, quae constituunt fidem in specie virtutis. Secundum autem est forma informans hanc cognitionem sive visionem ad speciem fidei. Haec autem est speculum et aenigma non apparentis. Et sublatis his non est fides. Potest tamen esse visio faciei, vel alterius scientiae. Tertium est affectio, quod non propter aliquid assentit nisi propter primam veritatem absolute : quia si haberet rationem, non propter eam crederet. Dici ergo potest, quod fides evacuatur quoad secundum, quod est forma, et modus visionis : non autem quoad primum et ultimum : sed potius illa manent et perficiuntur. Et succedit sic fidei visio, quae est tota merces : quia est visio pascens amati et habiti.
Ad primum ergo dicendum, quod fides est substantia hic : et ratione illa quae est visio, est substantia : et hoc non ruit ibi. Et ideo aedificium manet totum : quia id quod est distans, et in speculo et in aenigmate, non potest esse ratio fundamenti, cum sit imperfectionis, quae non competit glorificatis.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de luminibus quae non sunt ordinata ad invicem ut imperfectum et perfectum : sed sic non est hic. Imperfectum enim cedit perfecto in omnibus, sicut privatio cedit formae in natura.
ARTICULUS VIII.
An spes potest evacuari ?
Secundo, quaeritur de evacuatione spei.
Videtur enim, quod non succedat spei aliquid, et ita in toto videtur destrui, et non evacuari.
- Dicit enim Glossa, quod succedit beatitudo spei : et hoc non potest esse cum illa succedat omnibus virtutibus.
- Item, dicit Augustinus, quod fidei succedit visio quae est tota merces : ergo nihil relinquitur quod succedat spei.
- Item, omnis mutatio fit secundum aliquod commune subiectum : sed in spe nihil est nisi exspectatio futuri, et protensio in illud : sed nihil horum remanet, eo quod nec exspectatio manet, nec protensio in aliquid non habitum : ergo videtur in toto destrui : quia etiam fides in toto destrueretur, si nihil commune subiectum speculo et faciei sive praesentiae maneret, sicut diximus, quod visio manet.
Item quaeritur : Quare evacuantur istae virtutes, cum hoc non dicatur de cardinalibus, quod evacuentur ? Magis enim debet evacuari quod est ad id quod est ad finem, quam ad id quod est in finem immediate : cardinales autem habent actus suos in eo quod est ad finem, et theologicae in finem immediate : ergo magis deberent evacuari cardinales, quam theologicae.
Solutio. Dicendum, quod spes et habitus spei et actus evacuantur, sed non in toto destruitur. Et ad hoc notandum, quod in transitu gratiae ad gloriam quatuor oportet observare. Quaedam enim manent in actu et habitu substantialiter et formaliter, sed mutantur quoad modum quem habent non ex se, sed ex eo quod sunt in tali statu subiecti sui : et sic mutatur et transit caritas in transitu in gloriam, ut patebit infra. Quaedam autem manent in habitu substantialiter et formaliter, sed non in actu, ut cardinales virtutes, ut infra ostendetur post tractatum totum de caritate. Quaedam autem manent secundum substantiam et non quoad formam et actum, ut fides. Quaedam vero nec quoad substantiam, nec quoad formam, nec quoad actum, sed in communi proportionis tantum manent, ut spes. Quinto modo se habet id quod non est virtus, ut scientia viae, quae in toto, meo iudicio, destruetur. Et de hoc postea disputabitur.
Sed hoc quod de spe dictum est, qualiter intelligi possit, notandum quod habitus spei habet exspectationem gloriae et protensionem : et exspectatio ostendit quasi id quod est, et protensio ostendit id quod est formale spei, quo distinguitur ab aliis quibus convenit exspectare : et utrumque illorum tollitur. Sed quia omnis sperans secundum quod sperat, rei speratae proportionatur, ideo illa proportio manet, quando consequitur rem speratam : et sic intelligo dictum quorumdam Doctorum, qui dicunt, quod in transitu spei in gloriam non manet nisi commune secundum proportionem.
Ad primum dicendum, sicut supra de spe diximus, quod beatitudo accipitur materialiter pro omnibus bonis manentibus in ipsa, et sic succedit omnibus virtutibus : et accipitur secundum proprietatem coniunctam sibi, quae est magnum, sive altum, et gloriosum, et hoc modo succedit spei.
Ad aliud dicendum, quod visio est tota merces : non tamen omnis visio, sed illa quae est amati et habiti : et tunc visum in quantum visum, succedit fidei, et habitum spei, et amatum respondet caritati.
Ad aliud dicendum, quod manet ibi commune proportione, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod istae evacuantur : quia id quod est materiale eis informibus et formatis, est imperfectum, et non competens statui beatitudinis. Sic autem non est de cardinalibus : quia licet actus earum sit ordinatus ad viam, tamen habitus earum potest esse communis viae et patriae, ut infra patebit.
Sed adhuc obicitur : quia videtur etiam in fruitione esse spes.
- Dicitur enim, Eccli. XXIV, 29 : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Esuriens autem et sitiens aliquid exspectat in futurum. Ergo est spes respectu illius, cum hoc sit de substantiali praemio quo fruuntur.
- Item Anselmus in Prosologio : Si Deum diligent toto corde, tota mente, tota anima, ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitati dilectionis : profecto sic gaudebunt toto corde, tota mente, tota anima, ut totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii. Ergo videtur, quod ibi sit vicissitudo gaudii, et gaudium illud sit in fieri continue : ergo aliquid eius exspectatur in futurum. Hoc autem est contra Augustinum in libro XII Confessionum, ubi vult, quod contemplatio illa faciat beatos participes aeternitatis, et elevet super omnem mutabilitatem.
- Item, Philosophus in Ethicis dicit, quod mutatio non est delectabilis nisi propter malitiam : et si alicuius natura omnino simplex fuerit, eadem operatio illi semper delectabilissima erit.
Et ad hoc dicendum, quod puto sine praeiudicio aliorum, quod non est ibi spes aliqua, nec mutatio, sed potius perfectum. Nec dico, quod ibi sit futurum proprie : licet enim continue bonitates Dei participent secundum rationes plures, tamen illae sunt in uno increato, quod semper habent : et ideo non est ibi transitus aliquis, sed delectatio in illo.
Ad primum ergo dicendum, quod esuries illa tollit fastidium, et non habet futurum proprie loquendo, quia si participant aliquid unde dicantur novi, ut videtur dicere Dionysius, non tamen hoc est secundum modum successionis, sed recessus potius a successione in unum simplex quod est per suam essentiam beatificans.
Ad aliud dicendum, quod Anselmus non intendit ponere motum vel mutationem, sed immensitatem boni beatificantis. Dicunt tamen quidam, quod illud mensuratur aevo, et quod illud habet prius et posterius. Sed hoc ego non intelligo, qualiter aliquid prius habeat et posterius per hoc quod efficitur immutabile : nec possum intelligere, qualiter aliquid habeat prius et posterius quod non sit tempus.
ARTICULUS IX.
An caritas sit evacuanda ?
Tertio quaeritur : Utrum caritas evacuanda sit ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Supra habitum est, quod fides, spes et caritas aequalia sunt : ergo videtur, quod unum sequitur Ad aliud : ergo si unum evacuatur, et aliud : sed duo prima evacuantur : ergo et tertium.
- Item, dicit Augustinus in libro VIII de Trinitate, quod nihil diligitur nisi cognitum : ergo dilectio fundatur super cognitionem : sed scientia evacuabitur : ergo et caritas.
- Item, fides et spes generant caritatem, ut dicit Glossa super principium Matthaei : sed fides et spes evacuantur ergo et caritas.
- Item, quod est ad finem aliquem consequendum, habito fine, non est amplius necessarium : caritas autem est ad consequendum finem beatitudinis : ergo habita illa non erit necessaria : constat, quod natura non abundat in superfluis : ergo multo minus gratia : ergo tunc non erit caritas, quia esset superflua.
- Item, si fides ideo destruetur, quia videt in speculo : ergo eadem ratione caritas deberet destrui, quia diligit in speculo : non enim est coniuncta, sed potius peregrinatur, quamdiu in corpore manet.
- Item, in Littera habemus, quod est imperfecta : imperfectio autem omnis destruetur in patria : ergo et caritas evacuabitur.
Sed contra hoc est quod dicit Apostolus, quod caritas numquam excidet. Ergo numquam destruetur, nec in toto, nec in parte.
Solutio. Dicendum, quod caritas numquam excidet, sed eadem numero et specie manet in via et patria. Magister tamen in Littera dicit, quod augetur et perficitur : et hoc non intelligo ego secundum substantiam caritas, sed quoad modum quem accipit a subiecto, scilicet quia modo a subiecto quod subiacet concupiscentiae, retrahitur ne possit implere proprium impetum : et ille modus imperfectionis tolletur, et quoad hoc dicitur augeri. In actu autem modo dilectum absens desiderat, sed tunc praesens diligit, et penetrat gustando intima ipsius. Propter hoc enim attribuitur ei a beato Dionysio acutum et mobile et superfervidum : quia acumine affectus penetrat amatum, et movetur in ipsum, et superfervet ipsum secundum quamlibet rationem dulcedinis divinae. Et sunt ista sumpta ab igne : quia in igne (ut dixerunt Philosophi quidam) est compositio ex angulis acutis, quibus ignis est penetrativus combustibilis, et motivus est in ipsum per naturam caloris, et superfervet quamlibet partem igniendo.
Ad primum ergo dicendum, quod non sequitur : quia non sunt aequalia, nisi ideo quod concurrunt sibi ad omne meritum : sed non sunt aequalia in perfectione substantiali ordinata ad gloriam.
Ad aliud dicendum, quod nihil diligit nisi cognitum aliquo modo : sed licet scientia quae est per modum viae, destruatur in patria, non tamen destruetur cognitio, sed erit perfectissima : et ideo perfectissima dilectio : non enim caritas fundatur in scientia secundum quod est viae, sed potius absolute secundum quod est amati in genere.
Ad aliud dicendum, quod fides et spes non generant caritatem nisi secundum modum viae. Vel dicatur et melius, quod visio ex parte illa qua est visio quaedam amati, generat caritatem : et spes ex parte illa qua proportionatur habitum amari. Et secundum hoc manent in patria fides et spes, ut prius dictum est : et ideo non destruetur caritas.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio absolute falsa est, nisi ita intelligatur, quod est ad finem illum per modum inquisitionis et viae. Si autem habet rationem coniunctionis et vinculi vel tenentis finem, falsa est : si enim quaerit, non quaerit nisi ut coniungatur et teneat.
Ad aliud dicendum, quod fides per se ex sua forma specifica est in speculo et aenigmate : sed caritas per accidens et magis per se est praesentis amati.
Ad aliud dicendum, quod illa imperfectio non est in substantia caritatis, sed potius in subiecto, ut dictum est.
ARTICULUS X.
An scientia evacuabitur in patria ?
Quarto : Quaeritur de evacuatione scientiae.
Videtur enim, quod evacuabitur : quia
- Dicit Apostolus, I ad Corinth. XIII, 9 et 10 : Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus : cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
- Item, Glossa ibidem dicit, quod scientia destruetur. Et textus, ibidem, X, 8, dicit hoc : Sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur.
- Hoc etiam probatur per rationem : quia omnis scientia nostra causatur a sensibilium cognitione, et abstrahitur ab illis : tale autem scitum non habet rationem gloriae : ergo videtur, quod habitus ille destruetur.
Sed contra :
- Certitudo est conditio scientiae sed ibidem visionis et intellectionis maior habebitur certitudo quam hic : ergo maior scientia : ergo non destruetur, sed perficietur.
- Item, scientia est pars beatitudinis, quia aliter beatitudo non esset status omnium bonorum aggregatione perfectus : ergo videtur, quod non debet destrui.
- Item, etiam Philosophi et Magister in II Sententiarum, dicunt communiter, quod anima ideo posita sit in corpore, ut scientiis et virtutibus in eo perficiatur. Cum igitur accipiat in corpore perfectionem scientiae, non debet destrui illa perfectio post mortem, quia aliter totus ordo vitae eius esset frustra.
- Item, si scientia destruetur, tunc in cassum laboramus tota die a prima iuventute studendo, et laborando propter modicum lumen corruptibilis vitae.
Solutio. Hic sunt duae opiniones. Quidam enim dicunt, quod scientia destruetur quoad modum addiscendi et inquirendi, sed non quoad substantiam habitus.
Sed illis obicitur, quod secundum hoc clericus litteratus in philosophicis et theologicis minorem habens caritatem, quoad aliquid, quia quoad scientiam, maiorem haberet beatitudinem, quam vetula maioris caritatis. Vel si non : tunc scientia destruetur. Item, inutiliter videtur manere habitus scibilium, cum tunc per alium modum cognoscamus, scilicet in Verbo. Ad hoc illi dicunt, quod remanent talia ad decorem et ad cognitionem rerum per alium modum quam per Verbum. Ego puto melius esse, quod consentiatur Magistro hic in Littera dicenti, quod omnino destruetur : quia nos post mortem sive boni fuerimus sive mali, necessario alium modum cognoscendi habebimus rerum in propria natura, quem habent daemones et angeli a creatione. Et puto, quod ille tunc dabitur nobis per species, scilicet quae sunt similitudines universi ordinis causarum mundi : qui modus nobilior est quam iste. Insuper etiam Beati videbunt etiam in Verbo : et ideo consentio in hoc quod scientia quae est per acquisitionem, omnino destruetur. Non enim video rationabiliter si ponamus, quod erit scientia tunc ut modo, quin sequatur alterum duorum inconvenientium, scilicet quod aut erit superflua, aut habebimus illam quae data est Angelis a Creatore, aut multa ignorabimus per naturam, et oportebit ibi studere et discere : et deficiemus a potestate scientiae Angelorum : quae ambo absurda reputo.
Dicendum ergo ad primum, quod non est unius rationis illa certitudo cum ista, sed alterius : quia illa erit aut in Verbo in quo omnia sunt praesentia, aut secundum intellectum deiformem qui nihil accipit a re, sed potius similitudines omnium causarum rei accipit a Deo, qui est principium universi esse.
Ad aliud dicendum, quod iste modus, sciendi non est pars beatitudinis, sed miseriae. Nec Adam habuit eum, sed potius scivit omnia per naturam primae conditionis : et ideo nominibus propriis omnia vocavit, unumquodque secundum congruentiam suae naturae.
Ad aliud dicendum, quod illa positio in corpore est propter meritum melioris status : meritum autem iuvatur scientiis et virtutibus : et ideo dicitur hoc.
Ad aliud dicendum, quod non frustra laboramus : quia ex hoc meremur multum et defendimus fidem nostram adversus errorem insurgentium infidelium.
Ad id quod postea obicitur, bene puto, quod maiorem habens caritatem plus consequitur de scientia in verbo : sed scientia quae est per modum perfectionis naturalis Angeli, puto, quod maior erit et minor : sicut et in Angelis secundum subtilitatem essentiae, et perspicacitatem intelligentiae.
D. Si Christus ordinem caritatis praescriptum habuerit.
ARTICULUS XI.
An Christus secundum quod homo servavit ordinem praescriptum secundum Magistrum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo D, ibi : Nunc iam superest investigare, si Christus secundum quod homo ordinem diligendi praescriptum servaverit, etc.
Videtur autem Christus ordinem praescriptum tenuisse : quia
- Aliter non omnia fuissent in ipso optimo ordine, si ordo caritatis ei defuisset, ut videtur.
- Item, si detur, quod non habuit hunc ordinem, hoc non dicitur nisi ratione dilectionis inimicorum : sed probo, quod dilexit inimicos, quia voluit omnem hominem salvum fieri, qui semetipsum obtulit pro omnibus.
- Item, latum mandatum tuum nimis : et hoc etiam in nobis miseris se extendit usque ad inimicos : ergo multo magis in Christo.
- Item, Isa. LIII, 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. Ergo videtur, quod dilexerit eos.
- Item, angeli etiam damnandis serviunt : cum ergo Christus perfectior fuerit omnibus Angelis : ergo dilexit damnatos, ut videtur.
Sed si hoc conceditur, in contrarium est quod Magister obicit in Littera :
- Non enim diligit proximum, qui ad hoc non diligit ad quod seipsum, id est, ad salutem : sic autem praesciti quos ipse Christus novit, diligi non poterunt.
- Item, Augustinus in libro XXI de Civitate Dei dicit, quod si de aliquibus certa esset Ecclesia, quod essent praesciti ad ignem aeternum, non pro eis plus oraret, quam pro diabolo. Christus autem certus erat. Ergo non dilexit eos.
- Item, Magister obicit in Littera, quod si dilexit eos, tunc salvari voluit eos, et optavit eis salutem : et hoc non est factum ; ergo non quaecumque voluit fecit : et non evenit quod rogavit, quorum unum est contra Prophetam dicentem : Omnia quaecumque voluit fecit. Alterum contra Apostolum, ad Hebr. V, 7, dicentem, quod in omnibus exauditus est pro sua reverentia.
Solutio. Dicendum, quod Christus omnes dilexit dilectione antecedente, sed non consequente. Est autem dilectio antecedens, quae est in ipso nullo modo dependens a nobis. Consequens autem est quae ex opere nostro est. Quod autem omnes dilexerit, ex hoc accipitur, quod omnibus munera gratiarum suarum et redemptionis obtulit, et manum porrexit : sed quidam non accipiunt gratiam ab ipso. Sed quod Magister dicit in Littera, hoc verum est de dilectione consequente vel praescientiae, quae concomitans habet nostrum meritum quoad effectum praescientiae, licet non quoad aeternam praevisionem.
Et per hoc patet solutio fere ad totum.
Dicendum enim ad ea quae primo obiciuntur, quod omnia illa non ostendunt nisi dilectionem quantum in se est. Et haec est antecedens quae non innititur nisi suae bonitati. Ea vero quae sunt in contrarium, omnia sunt de dilectione quae concernit aliquo modo nostrum meritum, vel ut concomitans effectum praescientiae, vel temporaliter respiciens meritum malum.
ARTICULUS XII.
An in patria erit ordo caritatis inter beatos ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : Eumque ordinem diligendi implesse, qui servatur in patria, non in via, etc.
Ratione enim huius quaeritur de ordine dilectionis in patria.
Videtur enim, quod sit secundum rationem boni tantum, quia
- In patria plena erit conformitas cum voluntate Dei : sed Deus magis bonum magis diligit : ergo et nos.
- Item, Anselmus parum ante finem Prosologii dicit, quod de bono melioris quilibet plus gaudet in patria, quam de proprio. Hoc autem non potest esse, nisi iste ordo non maneat qui est modo.
- Item, Augustinus dicit, quod in dispari claritate erit par gaudium : et hoc non potest esse, nisi omnium et singulorum gaudium sit unum : et hoc ulterius (ut dicit Anselmus) non erit nisi plus gaudeam de bono melioris me, quam de meo, ut suum gaudium meum fiat.
- Item, Matth. XXII, 29 et 30, Sadducaeis respondit Dominus cum quaererent de vinculo coniugali si foret in patria : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim, neque nubent neque nubentur sed erunt sicut Angeli Dei in caelo. Ergo conditiones carnalis gradus ibi cessabunt, ut videtur. Ergo penes illos non remanebit ordo caritatis.
- Item, Luc. xvi, 26 : Inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Ibi dicit Gregorius, quod parentibus in inferno positis filii beati nequaquam compati possunt : ergo nec diligere : ergo cessabit ordo.
Sed contra hoc est, quod
- Talis ordo erit in patria, qualis erat in Christo : Christus autem plus dilexit unum quam alium ex alia causa, quam ex maiori gratia, quia dicit Augustinus super Ioan. XIX, 26, super illud : Cum vidisset Iesus … discipulum stantem, quem diligebat, quod plus dilexit Ioannem : et tamen plus diligebatur a Petro : ergo videtur, quod ordo ratione consanguinitatis et familiaritatis remanebit.
- Item, gratia non destruit naturam, sed elevat : cum igitur hoc sit naturale, videtur quod maneat in patria.
- Item, secundum hoc non esset multum laborandum ut essemus meliores quam sumus : quia quocumque meliori effecto, ego tantum gaudebo de suo bono, quantum ipse.
Ulterius quaeritur, si maneat ordo quoad nostrum corpus : ut scilicet bonum animae proximi plus diligemus ibi, quam bonum corporis proprii ?
Videtur, quod sic : quia
- Bene aestimans praeponit bonum
spirituale bono corporali : bonum autem animae proximi est spirituale, bonum autem corporis nostri corporale.
- Item, anima proximi nostri fruitur nobiscum : quod non facit corpus nostrum : ergo bonum animae proximi est praeponendum.
Sed contra hoc videtur esse, quod
- Corpus nostrum tunc habebit bonum perpetuum et proprium, quod videtur magis movere, quam bonum alterius.
- Item, sine gloria corporis non est perfecta gloria animae : debemus autem magis diligere perfectionem animae nostrae, quam alterius : ergo bonum corporis nostrae plus debemus diligere, quam bonum alterius animae.
Solutio. Dicendum, quod ut puto, caritas inter beatos habebit ordinem : ita tamen, quod gradus propinquitatis sequatur impetum caritatis, et sit ratio gaudii per accidens : quia per se caritas magis sequitur caritatem Dei. Unde si gaudet plus de bono alicuius qui sibi sanguine coniunctus est, hoc erit praemium accidentale, non substantiale.
Dicendum ergo ad primum, quod Deus vult nos velle bonum magis nobis coniuncti in aliqua ratione plus quam minus coniuncti.
Ad aliud dicendum, quod Anselmus loquitur de modo gaudii accidentalis, non substantialis et intranei. Vel dicatur, quod gaudebo plus de meliori alieno, ita quod ly plus non dicat intensionem gaudii quoad affectum gaudii, sed dicat rationem quantitatis in obiecto gaudii : quia in meliori magis bonum obicitur mihi gaudenti, quam in meipso, sed tamen non tantum afficiar, ut puto.
Ad aliud dicendum, quod illud sic intelligo, in dispari claritate par gaudium, id est, de pari, quia de eodem et de tot gaudebit unus ut alter.
Ad aliud dicendum, quod gradus tollitur qui serviebat viae, ut parere, et procreare, et huiusmodi : sed non quoad affectum boni.
Ad aliud dicendum, quod secus est de his qui sunt in inferno, quia illi additi sunt parti inimicae : et ideo natura ante caritatem tunc festinans in Dei iustitiam (ut dicit Bernardus) detestatur eos.
Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum Christus sine causa unum plus diligat quam alium ? Dicendum quod non : Petrus enim et Ioannes inaequaliter sibi erant sanguine coniuncti : et puto bene, quod aequaliter diligebantur in diversis, et aequaliter diligebant in diversis. Dicit enim Augustinus, quod Petrus plus dilexit : et intelligo hoc quod plus dilexit in proximo Deum, et ideo curam divinam accepit super proximum in commissione ovium. Dicit etiam, quod Ioannes plus dilexit, super illud : Currebant duo simul : sic, Qui plus dilexit, fortius cucurrit, et citius pervenit. Constat autem, quod ille fuit Ioannes : et hoc intelligo quoad dilectionem Dei in se, non in membris : sicut contemplativi plus diligunt Deum in se, ut Ioannes : et activi plus in proximo, ut Petrus : et Christi dilectio maior vel minor attenditur secundum effectum gratiae maiorem vel minorem. Accepit autem maiorem in contemplatione, qui recubuit super pectus eius : et Petrus maiorem in activa, quia pastoralem curam accepit Ecclesiae post inquisitionem trinam et trinam confessionem dilectionis. Si tamen vellemus colligere dicta trium Sanctorum : tunc diceremus secundum Bernardum, quod Petrus dilexit ferventius, et diligebatur fortius : sed Ioannes dilexit dulcius, et diligebatur familiarius : secundum Hieronymum, propter privilegium castitatis : secundum Augustinum, propter privilegium amoris praecipui : secundum Chrysostomum, propter ingenitam sibi mansuetudinem.
Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum corpus nostrum plus diligemus ibi, quam animam proximi ? Dicunt quidam, quod non : quia aliud reformat ibi pactum quam hic : quia hic ponimus pro proximo, eo quod rehabituri sumus in resurrectione, et quia corruptibile tantum est : sed ibi non est ita : et ideo potest plus diligi. Ego, ut verum fatear, nescio quid de hoc verius sit : tamen probabilius videtur, quod bonum animae proximi praeponderet in dilectione.
Et tunc ad id quod in contrarium est, dicendum quod licet sit perpetuum, tamen inferius est in aestimatione boni.
Ad aliud dicendum, quod beatitudo animae non dependet a corpore, sed potius e contrario. Sed verum est, quod non ad plenum, ut modo esset homo beatus : et hoc non repugnat : quia magis opponitur ei in alio quam perderet in illo, si possibile esset perdi.
