Distinctio XXXIV — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XXXIV

DISTINCTIO XXXIV

De septem donis Spiritus sancti general

 

 

A. De septem donis Spiritus sancti.

B. Quod in Christo fuerunt illa septem dona.

C. Quod videtur obviare praemissis

 

 

DIVISIO TEXTUS

Nunc de septem donis Spiritus sancti, etc.

Hic tertio loco inter habitus perficientes animam, agit Magister de donis.

Et dividitur in duas partes :

in quarum prima agit de donis in communi.

In secunda, agit de donis in speciali, quae incipit in hac eadem distinctione, ibi, D : Et quia de timore, etc.

 

In prima parte inquirit quatuor circa dona in communi,

quorum primum est, an sint virtutes, et utrum sint in angelis ? Et haec duo determinantur simul.

Tertio : Utrum fuerunt in Christo ? ibi, B : In Christo autem, etc.

Quarto quaeritur : Utrum evacuabuntur vel remanebunt in patria ? ibi, C : His autem videtur obviare. etc.

 

 

ARTICULUS I.

An dona sunt virtutes ?

 

Circa haec autem quaeremus quinque.

Primo : An sint virtutes ?

Secundo, quomodo perficiunt animam, et ad quid ?

Tertio, de numero ipsorum.

Quarto, de ordine et combinatione quam habent duo, et duo.

Quinto : Utrum sint in angelis et in Christo ?

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Super illud Iob I, 2 : Nati sunt et septem filii, etc., dicit Gregorius : Per septem filios septem virtutes intelliguntur, sapientia, intellectus, etc. Ergo dona sunt virtutes.
  2. Item, ibidem, contra singula tentamenta, mentem Spiritus sanctus septem virtutibus imbuit : contra stultitiam sapientia, contra hebetudinem intellectu, etc. Ergo dona sunt virtutes.
  3. Item, illi habitus qui verae virtutes sunt, a Sanctis dona dicuntur : unde Glossa super illud Apostoli, I ad Corinth. XIV, 1, dicit : Sectamini caritatem, qua maior in omnibus donis non est.

Similiter, Iacob. I, 17, super illud : Omne donum perfectum, dicit Glossa generaliter, quod dona sunt gratuita : ergo videtur, quod generale nomen sit donum, et convertatur cum virtute.

  1. Item, caritas dicitur etiam primum domum, in quo omnia dona donantur et hoc probat Magister in libro I Sententiarum. Ergo videtur, quod dona in nullo distinguantur a virtutibus.
  2. Item, septem diffiniuntur virtutes diffinitione generali, quae convenit theologicis et cardinalibus : talis diffinitio etiam invenitur convenire donis, sicut est, quod virtus est dispositio perfecti ad optimum : et sicut est, quod virtus est quae bonum facit habentem et opus eius bonum reddit : et sicut est, quod virtus est in difficilibus optimorum operativa : et sicut est, quod virtus est ultimum potentiae in re cuius virtus est. Omnes istae conveniunt etiam donis : et sicut illa, virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis. Ergo videtur, quod dona sint virtutes.

 

Si forte dicere velles, quod dona dicunt aliquid perfectius, quam virtutes : hoc non videtur verum.

  1. Macrobius enim supra Somnium Scipionis dividit virtutem in purgatoriam, et purgati animi, et exemplarem : et est una perfectior alia, nec tamen amittit ex hoc virtutis nomen et rationem : ergo nec ista perfectio aliam rationem secundum nomen dabit donis.
  2. Item, magis et minus non variant speciem : veritati autem primae innititur per consensum fides, et intellectus, et sapientia. Similiter ad operabilia per rationes operabilium illuminat prudentia, scientia, et consilium, nisi quod unum plus et alterum minus : ergo videtur, quod nulla differentia sit secundum rationem speciei inter virtutes et dona.
  3. Praeterea, hoc ipsum, quod dona sint perfectiora virtutibus, et ita differant ab eis, videtur falsum : quia dicit Philosophus, quod virtus est ultimum potentiae in re : post ultimum autem non est aliquid sumere : ergo non est perfectio amplior quam virtus, ut videtur.

Si autem velles dicere, quod est differentia quantum ad nomen : hoc iterum videtur falsum. Philosophus enim dicit in Topicis, et Boetius similiter in suis Topicis, quod donum est datio irredibilis : et haec eadem ratio convenit virtuti sicut donis : ergo non distinguuntur quoad hoc, ut videtur.

Ad hoc inveniuntur Doctores habere quinque opiniones. Quidam enim dicunt, quod virtutes et dona non differunt nisi secundum rationem, et non secundum substantialem aliquam diffinitionem et differentiam : sed accidentalem differentiam dant istam, quod virtutes sint principaliter ad agendum, et ideo diffiniuntur per actus, et habent proprias operationes : sed dona sunt ad resistendum tentationibus quae impugnant vitam virtutis iam habitae. Quod autem non sit conveniens illud dictum, statim apparet : quia fortitudo est ad impugnandum in difficili et tentatione. Similiter dicitur communiter, quod caritas minima resistere potest cuicumque tentationi. Et, I Petr. V, 8 et 9 : Adversarius vester diabolus circuit, quaerens quem devoret : cui resistite fortes in fide. Et, ad Ephes. VI, 16 : In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Ergo patet per hoc, quod hoc etiam principalius convenit virtuti, quam dono : et ideo non est conveniens dictum istorum.

Item, alii voluerunt emendare per subtilitatem dictum, et dixerunt, quod duo sunt in libero arbitrio, ratio, et voluntas : et virtus principaliter est in voluntate, secundario in ratione : donum autem e contrario principaliter in ratione, secundario in voluntate. Huius autem assignationis suae talem adhibent rationem, quod inter virtutes non est nisi una quae sit in ratione : et inter dona, quatuor ponuntur in ratione, scilicet sapientia, intellectus, consilium, et scientia. Sed patet ridiculum esse, quia duae virtutes sunt in ratione, scilicet fides, et prudentia. Item : Ridiculum est dicere, quod ideo dona principalius sunt in ratione, quia plura sunt ex eis in ratione. Iam enim sequeretur, quod principalius essent in irascibili, quam in concupiscibili : quia duo sunt in irascibili, scilicet timor, et fortitudo : et unum est in concupiscibili, scilicet pietas. Item : Falsum est de cardinalibus : quia duae sunt in ratione, scilicet prudentia, et iustitia. Cum enim iustitia consistat in ordinatione ad alterum, et omnis ordo rationis est, sic erit iustitia necessario in ratione.

Ideo tertii veniunt et dicunt, quod dona dicuntur per comparationem ad Deum dantem, et ideo sunt in superiori parte rationis : virtutes autem respiciunt opera specialia quae sunt super materias speciales, et ideo sunt in inferiori parte animae vel rationis. Et hoc iterum nihil est : quia super illud : Signatum est super nos lumen, etc., dicit Glossa, quod triplex est imago, creationis, recreationis, et similitudinis. Et imago recreationis est, per quam perficitur imago similitudinis et creationis : et illa est fides, spes, et caritas. Cum igitur secundum Augustinum, imago sit in anima secundum eam partem qua nihil excellentius habet, videbitur quod fides, spes, et caritas sint in altissimo animae, et ita non erunt dona altius in partibus animae, quam virtutes. Item : Quam altitudinem animae dicit timor ? Nullam penitus. Unde nihil est quod dicunt.

Ideo sunt quarti qui magnam partem multitudinis habent sequentem : quia valde celebris fuit et est haec opinio apud multos, quod virtutes sunt ad agendum recte secundum vitam quae unicuique sufficit secundum se, et ad sustinendum passiones sive innatas sive illatas. Sed dona sunt in adiutorium potentiarum animae, ut patiamur conformiter Christo : et hoc probant satis rationabiliter sic : Ad hoc quod Christus pateretur tria exigebantur, quorum primum est timor reverentiae ad Patrem mittentem ipsum et tradentem pro redemptione generis humani : et ex illa replet eum spiritus timoris Domini. Secundum autem erat, quod hoc faceret amore ad homines, quia pro hominibus salvandis patiebatur, et ibi accessit donum pietatis. Tertium autem erat ut offerret se passionibus viriliter et intrepide : et ex illa parte venit donum fortitudinis. Alia autem dona concomitantur haec, sicut scientia pietatem, consilium fortitudinem, intellectus autem et sapientia intentionem patientis in Deum. Et huic opinioni contrarium non est quod obicitur, nisi hoc solum quod, ut videtur, rationabiliter solvi non potest, scilicet quod dona data fuissent, etiam Christo non incarnato et passo, ut si homo non peccasset : ergo haec non est substantialis differentia donorum et virtutum, sed potius accidentalis secundum statum peccati.

Ideo quinti dicunt, quod virtutes sunt ad agendum simpliciter : sed dona sunt expeditiones virtutum, et sunt ad agendum expedite : et haec opinio quandoque habuit multos defensores propter verbum Gregorii qui dicit, quod dona data sunt in adiutorium virtutum contra defectum. Sed hoc iterum patet non esse verum : quia

  1. Dicit Philosophus in secundo Ethicorum, quod signum oportet accipere habitum fientem in opere delectationem. Non enim iustus et castus est, qui operatur iusta et casta, sed potius qui haec operatur, et hoc ipso gaudet : gaudens autem in opere, non habet difficultatem : ergo non indiget adiutorio ulteriori.
  2. Item, quid est dictu, quod virtus quae est habitus perfectus et perficiens ad opus, indigeret ulterius alio perficiente ipsam ? sic enim esset perfectio perfectionis, et sic de aliis perfectionibus oporteret habere multas.

 

Si propter hoc diceretur, quod in veritate dona sunt virtutes, et non differunt ab eis. Contra :

  1. Virtus et donum non sunt eiusdem diffinitionis : ergo non sunt eiusdem naturae : quod patet, quia consilium nulla virtus est : et similiter nec scientia, nec sapientia.
  2. Item, Matth. VI, 9, super Pater noster, dicit Glossa : In precibus est ut impetrentur dona, in donis ut operemur mandata. De operatione beatitudines sequuntur. Ergo dona prece impetrantur : sed non virtus, quia oportet habere virtutes antequam preces exaudiantur : ergo dona non sunt virtutes.
  3. Item, ibidem, alia Glossa : Precibus laborandum est, ut dona percipiamus. Et idem ex hoc sequitur. Sed tamen haec ipsa Glossa difficultatem habet : quia habita una parte gratiae habentur omnes : et ita dona habentur antequam exaudiatur oratio, sicut et virtutes. Unde videtur, quod per illas Glossas nihil probatur.

 

Solutio. Sine praeiudicio consentio in ultimam opinionem quae fundatur super verbum Gregorii, quia Gregorius plus de donis locutus est, quam aliquis alius sanctus. Et ideo quidam Doctor tenet illam opinionem : et est bona, licet a quibusdam improbantibus eam non bene explanata sit. Dicit enim Gregorius expresse, quod dona data sunt in adiutorium virtutum. Et ad hoc intelligendum, notandum quod quoddam impedimentum est virtutis ad actum proprium : et hoc non habet nisi per accidens ex aliqua dispositione subiecti sui : et hoc ipsa virtus convalescens in usu operis per se excludit. Et de hoc dicit Bernardus in primo libro de Consideratione ad Eugenium : Nihil adeo difficile, quod consuetudo facile non faciat. Et hoc praecipue in consuetudinalibus est verum, de quibus inducit Philosophus, quod innati sumus eas suscipere : perficere autem est ab assuetudine. Aliud autem impedimentum est potentiae ex imperfectione habitus, quod est quasi e contrario primo impedimento, sicut potentia nostri intellectus est in verum primum, et ad hoc non perficit virtus nisi imperfecte, scilicet in speculo et aenigmate, et ideo evacuabitur : et ideo indiget potentia alio habitu altius iuvante in illud, et ex parte illa tamquam secunda perfectio, et altius infunditur donum. Quod qualiter sit, in sequenti articulo magis explanabitur. Et hoc modo intelligitur, quod dona data sunt in adiutorium virtutum vel potentiarum.

Ad omnia quae primo obiciuntur ad probandum quod donum est virtus, est solutio una, scilicet quod virtus dicitur dupliciter, scilicet large, et stricte. Stricte tunc virtus erit prima perfectio virium animae ad actus vitae ordinatae ad finem, vel id quod est ad finem : sicut virtus theologica est in finem, virtus autem politica est in id quod habemus ad usum, quod est ad finem : et hoc modo donum cum sit secunda perfectio ad altiorem actum quarumdam virtutum, non est virtus, sed discretus habitus a virtute. Large accipitur virtus pro habitu perficiente ad actum secundum rationem boni. Sic virtus est donum, et beatitudo, similiter et fructus de quibus mentio erit posterius. Quod autem videtur Gregorius dicere, quod dona data sunt contra defectum in quem incidimus ex peccato. Respondeo, quod hoc dictum est per accidens, de dono scilicet ratione status hominis cui dantur dona. Aliter enim non essent dona in angelis et in Christo.

Ad id autem quod ultimo obicitur, quod precibus impetrantur dona, dicendum quod nos concedimus conclusionem : tamen argumentatio non procedit secundum intentionem Glossae, quia Glossa intelligitur de impetratione usus doni, non habitus : quia omnia simul cum virtutibus infunduntur.

Ad illud autem quod obicitur contra opinionem istam ultimo, dicendum quod virtus gaudet in sua operatione, sed hoc non est nisi quantum ad amotionem impedimenti quod habet in subiecto : et contra hoc non datur donum, sed potius contra hoc quod virtus habet ex se, ut fides ex hoc quod est in speculo et aenigmate, et prudentia ex hoc quod est per rationes humani iuris, quod nebulis errorum est involutum : et haec omnia discutienda sunt in articulo sequenti.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est inconveniens, quod post unam perfectionem sit alia in eodem, dummodo non sint eiusdem rationis : sicut opinio et scientia de eodem, et ambae manent, licet quidam hoc negent : non enim habendo scientiam, propter hoc amitto opinionem per signa, cum adhuc per signa possum procedere quando volo. Ita videns veritatem in lumine intellectus, non amittit fidem propter hoc. Et ideo hoc non est inconveniens.

 

 

ARTICULUS II.

Qualiter haec dona animam perficiant ?

 

Secundo quaeritur : Qualiter perficiant animam ?

Et ut hoc liquidius explanetur, faciam disputationem generalem de modo perfectionis animae per virtutes, et dona, et beatitudines, et fructus, et gratiam sacramentorum.

Et obicitur sic :

  1. Unumquodque perfectibile non invenitur perfectibile nisi quadrupliciter tantum, scilicet in esse, et posse, et agere, et fine. Accidentia enim non conferunt perfectionem : quia illa infinita sunt, ut dicit Philosophus : nec potest attendi perfectio penes ipsa. Anima est de numero perfectibilium. Ergo perficietur omnibus istis perfectionibus. Constat autem, quod perfectionem in esse et posse simul accipit in creatione sua : quia perfecta est, et omnes potentias habet : ergo si perficitur ulterius, hoc erit in agere, et fine. Virtutes autem sufficienter perficiunt in agere animam : et caritas quae est vinculum perfectionis (ut probatum est) perficit coniungendo fini : ergo dona et beatitudines et fructus superfluunt.
  2. Item, non potest dici quod dona dentur contra vulnus peccati : quia, sicut dicit Magister in quarto huius voluminis in principio, gratia sacramentalis contra hoc ordinatur. Si autem tu dicas, quod homo per peccatum corruit in duo, scilicet in spoliationem gratuitorum, et vulnerationem naturalium : et ad restitutionem spoliatorum datur gratia in virtutibus, et ad sanationem naturalium dantur dona. Hoc nihil videtur esse : quia, sicut iam habitum est, gratia sacramentalis ordinatur contra vulnus naturalium. Item, Secundum hoc essent alii habitus, scilicet beatitudines, et fructus, et gratiae sacramentorum superflua, quod est inconveniens. Item  Intellectus gratia informatus intendens ad invisibilia, potest elevari per gradus differentes. Verbi gratia, cognitio per speculum in aenigmate elevat eum super se, ut credat ea quae non videt per rationem. Potest autem illustrationem capere ex auditis auditu interiori vel exteriori, ut habeat ex illis lumen maius fide : quod quia maius est, non erit fides : ergo alicuius altioris gratiae quam sit fides : ergo videtur, cum dona sint ad tales actus (quod probabo) quod nihil sit dictum, quod dona sint data contra defectum qui est ex peccato. Probatio autem eius quod suppositum est, ista est : quia diffinitur sapientia, donum quod est cognitio divinorum cum sapore : et intellectus, quod est lumen faciens cognoscere coelestia : sicut dicit Gregorius, quod intellectum dat, cum de auditis mentem illustrat : ergo videtur, quod non sint contra peccata.

Si autem hoc concedatur, videtur contra Gregorium, qui dicit super principium Iob : Contra septem defectus, Spiritus sanctus septem virtutibus mentem imbuit : contra stultitiam sapientia, contra hebetudinem intellectu, contra praecipitationem consilio, contra timorem fortitudine, contra ignorantiam scientia, contra duritiam pietate, contra superbiam timore.

 

Sed iterum in assignatione Gregorii quaeritur : Quare ipse sex poenas ponat, et septimum ordinat contra peccatum, scilicet timorem contra superbiam ?

 

Item de ista positione praecedenti quae est supposita, si donum est ad altiorem actum quam virtus, quare non habemus singula dona respondentia singulis virtutibus per aliquid altius ? quia spei nullum respondet inter dona. Item, caritati nullum. Item, temperantiae nullum. Quod enim quidam dicunt de pietate, non est conveniens, cum a Philosophis et Sanctis ponatur pietas species iustitiae, et non temperantiae. Et tunc iterum quaestio est, quare speciei iustitiae per idem nomen respondet donum, et non aliis, et non similiter iustitiae in se ? Item, quare fortitudini per idem nomen respondet donum et non aliis ? Item, cum caritas sit perfectior aliis, quare non respondet sibi donum ?

 

Item quaeritur de beatitudine. Haec enim est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Ergo videtur, quod non habetur simpliciter nisi a Deo, et non habetur participando nisi a beatis in patria : ergo videtur, quod nulla sit beatitudinis perfectio hic in via.

Praeterea, Si beatus dicitur aliquis, qualiter salvatur in eo congregatio boni ? Videtur enim, quod debeat salvari : quia dicit Augustinus in Glossa super Matthaeum, V, 10, super illud : Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quod ultima revertitur ad caput : ut intelligamus, quod a nulla separatur, ut sit sensus : Beati pauperes spiritu cum persecutionibus, et beati mites cum persecutionibus, et sic de aliis. Si autem illa revertitur, eadem ratio erit de reversione aliarum. Ergo videtur, quod beatitudo ponit statum beatorum congregatione perfectum.

Item, Aristoteles dicit loquens de felicitate, quod una hirundo non facit ver, nec una dies serena. Et alia translatio clarior est, et dicit quod per unam hirundinem et unum diem serenum non est praegnosticatio verni temporis. Et intelligit, quod oportet esse plures. Et a simili infert, quod felicitas non erit in actu perfectio boni unius, nec eius qui modico tempore habuit congregationem bonorum, sed in omnibus bonis, et diu.

Ergo si haec de ratione sunt beatitudinis, videtur quod habitus beatitudinis non simul habentur cum virtutibus et donis per infusionem : quod tamen est contra communem opinionem, quia Deus omnes habitus dat simul.

Item, virtutes quae sunt primae perfectiones, multiplicantur in septem, et beatitudines in octo.

 

Item, fructus quamdam dicunt animi perfectionem, et cum fructus non sit nisi boni cui propter se amore inhaeremus, ut dicit Augustinus, videtur esse ultima perfectio hominis in via tendentis ad patriam : sed fructus sunt virtutes, sicut videtur ibidem dicere Glossa : et nomina fructuum quae ponit, sicut caritas, patientia, mansuetudo, et alia quae ponit ibi, licet interserat quaedam quae non nominant virtutes, ut gaudium, et pacem, et quaedam alia : ergo multo magis omnia quae sunt citra fructus, cadunt in virtutis rationem, sicut dona, et beatitudines.

 

Solutio. Sine praeiudicio loquendo dico ut prius, quod virtutes perficiunt animam ad actus primos, et dona ad secundos, et beatitudines ad tertios, et fructus in finem, secundum quod contingit per bonum opus coniungi fini. Et qualiter hoc fit, accipiatur ex parte rationis : quia non perficitur fides virtute ad consensum primae veritatis, quam non videt, nisi in speculo et in aenigmate : hanc autem contingit melius videre in lumine illustrationis per inspirationem gratiae, et contingit sapere per experimentum sui in ratione (alias, in re) ipsa : et sic perficiunt dona.

Item, contingit visum defigere in ea altius cum certitudine maxima : et tunc est actus beatitudinis perfectae munditiae, ut dicitur : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Contingit etiam refici in gustu certitudinis illius : et sic erit habitus qui dicitur fructus, et vocatur ab Apostolo fides. Et Glossa ibi dicit, quod fides idem est quod de invisibilibus certitudo : et debet addi, per experimentum spiritus : quia aliter non esset verum quod ibidem dicit Ambrosius in Glossa, quod delectat suos possessores invicta et sancta delectatione : et ideo fructus spiritus dicuntur. Et secundum hoc dona sunt secundae perfectiones animae, et praesupponunt virtutes secundum naturam, licet simul infundantur.

Item, notandum secundum hanc opinionem, quod est perfectio animae ad actum qui est circa difficile et bonum : et est perfectio animae ad statum boni, et actus qui sunt optimi status. Si perficiatur anima primo modo ad actum : hoc contingit dupliciter, scilicet ad actum primum qui primus est, eo quod ipse primus est ex habitu bono : et hoc modo perficit virtus. Si autem est ad actum altiorem sive secundum : sic perficit donum. Si autem est perfectio secundum statum : cum status non est in bono uno vel duobus, sed in omnibus quae possunt haberi secundum perfectionem quae potest esse in statu : tunc est perfectio per beatitudines infusas. Fructus autem accedit ex parte coniunctionis cum fine, ut dictum est prius. Sustinendo igitur haec respondendum est ad obiecta.

Ad primum igitur dicendum, quod omnes perfectiones referuntur ad posse. Est enim posse ex potentia : et hoc accipit natura cum accipit potentias in sua creatione. Et est posse ex habitu infuso vel acquisito : et hanc perfectionem non habet nisi quando acquirit habitum, et ulterius haec causa est perfectionis in actu. Cum autem habitus sunt multiplices, patet quod omnes illi sunt necessarii.

Ad aliud dicendum, quod Sancti dicunt, quod sunt data in adiutorium virtutum et virium contra vulnus peccati : et quod data sunt in adiutorium, eo quod sunt ad actus perfectiores, hoc est substantiale donis : quod autem sunt contra vulnus peccati, hoc accidit ex subiecto in quo est vulnus illud. Et hoc probatur per obiectionem illam, quod in angelis sunt, et in Christo, et in nobis fuissent, etiamsi nemo peccasset. Ergo patet, quod accidit donis esse contra vulnus peccati. Nec est conveniens dictum aliquorum hoc, quod scilicet substantiale sit donis esse contra vulnus peccati, et quod in angelis sint sicut medicina praeservativa : quia nulla est ratio praeservativae medicinae in eo in quo est nulla potentia morbi. Unde cum in Christo impossibilitas fuerit ad morbum, nullo modo infuit aliquid ei ut medicina praeservativa : et tamen dona sunt in Christo : ergo non substantialiter ordinata contra peccatum, sed per accidens, ut dictum est.

Ad id autem quod obicitur de Gregorio, dicendum quod ipso loquitur de donis secundum effectum quem habent in homine damnato propter peccatum, et reformato per ipsa : et non de substantiali actu donorum.

Ad id quod obicitur de sacramentis, dicendum quod non valet : quia aliae sunt poenae illae et vulnera quam ista. Est enim vulnus potentiae ad actum ad quem nata est, et hoc vulnus est tantum poena et non causa culpae : et contra hanc poenam nobis secundum dictam rationem dantur dona, ut stultitia, hebetudo, et huiusmodi. Est etiam vulnus quod aut est coniunctum peccato ut inclinans ad illud, aut est peccatum : et contra hoc ordinantur sacramenta, ut baptismus contra originale peccatum, et confirmatio contra incendium fomitis qui est in malum, et Eucharistia contra defectum spiritualis boni deperditi, ex quo homo habilitatur ad malum, et sic de aliis, ut patet in disputatione quae ponitur in principio quarti Sententiarum.

 

Ad illud autem quod quaeritur : Quare Gregorius unum peccatum ponit cum sex poenis ? Dicendum, quod superbia ibi non nominat peccatum, sed poenam quae est ex peccato, et superbia dicitur ibi superbilitas quam comprimit timor : et sic nulla est quaestio.

Ad aliud bene concedo, quod dona sunt consequentia virtutes, et sunt altioris perfectionis, sed non omnes. Est enim caritas summae perfectionis, et illa non potest habere aliquid altius consequens, quam ipsa sit. Fides autem secundum substantiam quidem quae est visio veritatis, est perfecta, et ideo ex parte illa manebit in statu perfecto patriae : sed ex parte formae in quantum est in speculo et aenigmate, est imperfecta : et ideo consequuntur ex illa parte duo dona : unum sicut sub lumine accepto ostendens veritatem primam, quod est intellectus : alterum autem sicut gustans dulcedinem veritatis agnitae et acceptae in donis gratiae : et hoc est sapientia. Spes autem, quia in substantia et in forma est imperfecta, ipsa nullo modo potest manere in statu perfecto, in quo manet donum magis quam virtus : et ideo non consequitur eam nec donum nec beatitudo.

Item, inter cardinales temperantia est in delectabilibus innatis, in quibus non est multum difficile temperare perfecte unde dicit Philosophus, quod incontinens magis vituperabilis est, quam timidus, quia in eo quod facilius fieri potest et ideo in illo delectabili sufficit virtus ad actum ultimae perfectionis, et ideo nullum donum consequitur temperantiam. Sed in fortitudine non sic est quia illa in eo quod est, difficillimum est etiam constantissimo : et ideo requirit habitum altioris perfectionis.

Et si quaeratur : Qualiter hoc possit esse, cum fortitudo sit contra pericula mortis, quibus nihil videtur magis difficile ? Dicendum, quod donum est contra statum in quo homo tenetur ad talia si necesse sit : sicut etiam in tyrociniis fortes sunt, qui pericula incidentia propulsant vel sustinent : sed his fortiores sunt, qui se ultro offerunt ad tyrocinium tale cum non teneantur : et ad hoc est donum in quo homo ponitur in statu perfectionis, vel ex gradu vel professione ut talia pericula saepe subire cogatur : et ad hoc indiget homo dono. Et quia est contra eumdem actum et idem difficile et bonum cum fortitudine virtute, ideo nominatur eodem nomine cum ipsa. Sed iustitia secundum suum genus respicit debitum, ut supra in quaestione de virtutibus habitum est : et ideo non habet in illo magnam difficultatem : sed in specie quae pietatis est, et est benevolentia in sanguine coniunctis, habet ulterius ut impendat per similitudinem imaginis coniunctis hoc quod impendit sanguine coniunctis : ad hoc enim non elevat virtus consuetudinalis sive civilis, sed potius donum Spiritus sancti. Et ideo iustitia secundum se non habuit donum respondens, sed in parte illa qua movetur per rationem debiti ad eos qui coniuncti sunt sanguine, ut moveatur in eos qui conformitate Patris coelestis coniuncti sunt. Et quia idem est actus benevolentiae in utroque, ideo virtus et donum habent unum nomen. Quod autem verum sit, videtur ab Augustino, qui accipit pietatem, cultum Dei, et obsequium proximi, et etiam virtutem specialem in libro de Civitate Dei, et etiam habetur ex verbis sequentis distinctionis. In aliis autem speciebus iustitiae sufficiens est ratio debiti complere actum quantumcumque perfectum, sicut in religione, et in aliis, et praecipue in speciebus iustitiae quae secundum ius positivum sunt.

Prudentiae autem quae est cognitio practica eligibilium, respondent dona duo. Est enim prudentia civilis utens rationibus iuris naturalis et humani, sed non attollitur ad illas quae divinitus inspirantur, nisi per donum Spiritus sancti. Illae autem quae inspirantur, certissimae sunt. Et hoc contingit dupliciter : vel secundum ea ad quae tenentur omnes, et sic exaltatur ad donum scientiae : vel secundum ea quae non omnes obligant, et sic exaltatur in dono consilii. Timor autem secundum quod est donum Spiritus sancti, non sequitur virtutem aliquam principaliter : quia attendit principaliter maiestatem quam reveretur, quia summus actus timoris revereri est : et quia aliquis est initialis, vel servilis, illi sunt dona secundum statum accipientis, et non secundum perfectionem sanctitatis Spiritus, nec secundum conformitatem ad Christum.

Si autem quaeras : Quare non sequitur aliquam virtutem ? Dicendum, quod virtus secundum se ordinat ad actum. Donum autem est additum in adiutorium virtutis : et ideo quoddam iuvat in actu, et quoddam iuvat secundum remotionem a contrario propter reverentiam Dei : et ex parte illa iuvat timor, et ideo non sequitur aliquam virtutem proprie, nisi forte velis dicere iustitiam generalem quoad illam partem quae est declinatio a malo.

 

Ad id autem quod ulterius quaeritur de beatitudinibus, dico quod beatitudines sunt altiores perfectiones, quam virtus vel donum. Sed beatitudo est duplex, scilicet viae, et patriae. Beatitudo viae adhuc duplex, scilicet spei, et rei. Beatitudo spei dicitur, quando aliquis est in statu in quo sperare potest beatitudinem spe formata quae provenit ex gratia et meritis. Rei autem beatitudo est habitus perficiens ad actus altissimi status in via, et non ad unum, sed ad unum in comparatione ad omnes alios. Bene enim videtur, quod beatitudo numquam sit in uno nisi in comparatione ad omnia quae sunt illius generis. Et per hoc patet solutio ad omnia quae de beatitudine ad praesens obiciuntur : quia etiam de beatitudinibus requiritur alibi in tractatu speciali.

 

Ad ultimum quod quaeritur de fructibus, bene concedo, quod sunt habitus pertinentes ad gustum finis, eo quod delectant sancta delectatione suos possessores : et si virtus proprie sumitur, non sunt virtutes, sicut dictum est in principio solutionis. Sed large sumendo virtutem, sicut in praecedenti articulo dictum est, Glossa vocat virtutes. Tamen tractatus de fructibus quaerit specialem disputationem alibi ponendam.

 

 

ARTICULUS III.

De numero donorum.

 

Tertio : Quaeritur de numero donorum.

Videtur enim, quod non sint nisi sex : quia

  1. Timor, ut habitum est, non consequitur aliquam virtutem.
  2. Item, videtur quod plures sint quia infra quatuor timoris differentias Magister assignat : ergo videtur ad minus, quod sint decem.
  3. Item, secundae perfectiones ad altiores actus multiplicabiles sunt in multa ergo videtur, quod penes haec omnia debent dari dona.

 

Solutio. Dicendum, quod multiplex potest assignari donorum divisio : sed triplex sufficit huiusmodi intentioni huius operis, quarum una est propria, quae est penes obiecta, scilicet quod donum aut ordinat a malo, aut in bonum. Si primo modo, timor. Secundo autem modo : aut in bonum quod est finis, aut quod est ad finem. Si primo modo : aut per modum veri, et sic est intellectus : aut boni, et sic est sapientia, a sapore dicta magis quam a sapere. Si autem est ad ea quae sunt ad finem : aut per modum exsequentis, aut dirigentis : et utroque modo dupliciter, scilicet in his ad quae omnes tenentur, et sic exsequens est pietas, et scientia dirigens : aut ad quae non omnes, et sic exsequens est fortitudo, et consilium dirigens.

Et alia multiplicatio est, quod donum, ut habitum est, perfectio est altior quam virtus. Illud igitur altius aut accipitur ex parte intellectus, aut affectus. Si intellectus : aut secundum quod ipse est in finem aut secundum quod ipse est in ea quae sunt ad finem. In finem duobus modis, scilicet ut in motu in ipsum, aut ut quiescens in eo. Si primo modo, sic est donum intellectus, et ideo infra habebitur, quod intellectus est invisibilium creaturarum per quas movetur in Deum. Secundo autem modo est donum sapientiae : sicut dicit Augustinus, quod aeternis per gustum rebus inhaerescit. Si autem est in ea quae sunt ad finem, et altius quam virtus : aut illud altius sumitur ex parte eius in quod dirigit, aut ex parte rationis dirigentis. Si primo modo : tunc est consilium quod dirigit in altiora quam prudentia virtus. Si autem ex parte rationis dirigentis : tunc est scientia, quae dirigit per rationes divinas in communiter operabilibus, cum prudentia dirigat per civiles, ut patet ex praedictis. Si autem ex parte affectus est altius perficiens quam virtus : aut ex parte finis, aut eius quod est ad finem. Si ex parte finis : tunc non potest esse ex parte bonitatis, quia nihil altius ordinat in illam quam caritas : nec ex parte caritatis, quia ibi perficiunt dona intellectus : ergo erit ex parte bonitatis, potestatis, et maiestatis, sive excellentiae : et ad illud perficit timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi : et alii timores (ut infra patebit) dicuntur dona per respectum ad illum. Si autem est secundum ea quae sunt ad finem, et altius quam virtus : aut in se, aut in respectu proximi. Si in se : tunc non potest esse respectu dilectionis innatae : quia non habet tantam difficultatem, quin bene contineatur a perfectione quae est virtus : ergo erit respectu passionis illatae secundum statum ordinantem ad sustinendum martyrium : et tunc erit donum fortitudinis, ut habitum est. Si autem est respectu boni quod est commune et etiam in proximo, non potest esse per modum debiti, quia hoc ordinabile est satis perfectione quae est virtus iustitiae : nec potest esse respectu boni, sicut caritas diligit proximum, quia nihil est perfectius caritate : ergo erit vis benevolentiae ad imaginem Dei, et sic est donum pietatis. Et haec multiplicatio est propria secundum disputationem supra habitam in donis.

Tertia multiplicatio communiter est omnium antiquorum Doctorum, et est bona valde, scilicet quod secundum duplicis vitae perfectionem numerus donorum accipiatur. Et ita vita quidem contemplativa perficitur visu et gustu : et visus ostendit quod gustandum est, et quoad visum est intellectus, et quoad gustum est sapientia saporans. Sicut enim dicit Philosophus, sapor sequela complexionis est : et ideo necesse est penetrare naturam rei per gustum. Si autem est de perfectione activae : aut secundum rectificationem rationis dirigentis, aut secundum affectus exsequentis. Primo modo : aut in his ad quae non omnes tenentur, et tunc est consilium : aut est secundum rationem eorum ad quae omnes tenentur, et tunc est scientia. Si vero est in affectu exsequentis : aut a malo, aut in bonum. Primo modo, timor. Secundo modo : aut ad quae omnes tenentur, aut ad quae non omnes tenentur. Primo modo est fortitudo : secundo modo pietas.

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod verum est, quod timor non sequitur aliquam virtutem secundum quod est donum : et tamen est altior perfectio, quam virtus : et hoc dico de timore reverentiae, qui primam habet rationem timoris doni. Sed ex hoc non sequitur, quod non sit donum : et huius ratio patet ex supra dictis : quia virtus theologica ex illa parte minus imperfecta est qua est in maiestatem : et illius imperfectionis ratio est : quia propria diffinitio virtutis est ad actum in aliquid determinatum vel circa finem, vel circa ea quae sunt ad finem. Maiestas autem non potest esse obiectum actus qui tendit in maiestatem : sed potius omne quod est resilit ab illa : et ideo nulla virtutum potuit esse respectu illius : sed donum non necessario ponit actum talem, sed sufficit quod sit altior perfectio quam virtus quocumque modo, sive per actum tendentem sive per resilitionem venerantem et honorantem maiestatem.

Ad aliud dicendum, quod licet infra quatuor tangantur timores vel sex vel duo secundum diversas divisiones, unus solus est timor primo et per se dictus donum timoris, scilicet qui replevit Christum : et ille est timor permanens in saeculum saeculi, et alii dicuntur dona per comparationem ad illum.

Ad ultimum dicendum, quod altiores perfectiones in habitibus respicientibus actus singulares in genere, non sunt multiplicabiles amplius quam dictum est. Sed habitus perficientes secundum statum summum, et non existentes in uno, sed in uno in comparatione ad usum aliorum, sunt perfectiones et multiplicabiles secundum octo differentias, ut beatitudines viae : vel secundum duodecim fructus spiritus, de quibus loquitur Apostolus, ad Galat. V, 22 et 23.

 

 

ARTICULUS IV.

De ordine et combinatione donorum.

 

Quarto : Quaeritur de ordine et combinatione donorum.

Videtur enim male tangi ordo : quia

  1. Primum est recedere a malo, et postea proficisci in bonum : in profectu autem in bonum prius occurrit via quam finis, et in via prius occurrit communis perfectio mandatorum quam consiliorum : ergo videtur, quod primum sit timor, et ita de aliis secundum ordinem conversum quam numerentur ab Isaia.
  2. Item, quare nullum combinatur cum timore, cum omnia alia habeant combinationem unius regentis, et alterius exsequentis ?
  3. Item, quaedam Glossa dicit, quod sapientia regit intellectum : quaeritur igitur, quomodo sit hoc ?

Item, cum in aliis regens praecedat, si sapientia regit, tunc videtur, quod poni debeat ante intellectum, ut intellectus sit in extremo.

Praeterea, videtur falsum quod regat : quia regimen intellectus et rationis est, et non affectus : sapientia autem per saporem in affectu est : ergo debet esse recta, non regens, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod ordo in donis est duplex, scilicet secundum quod sunt in nobis, vel secundum quod a Spiritu sancto dante ea. Si secundum quod sunt in nobis : tunc tenet obiectio prima, et iste est ordo generis actuum ipsorum, licet in habitu simul infundantur. Secundo autem modo propinquior secundum rationem est sapientia quam intellectus, et sic de aliis : et sic enumerantur ab Isaia.

 

Ad aliud dicendum, quod timor dicit resilitionem vel fugam, et ad hoc non indiget regitivo proprio, sed communi : sicut etiam ipse motus fugae non est ut in fuga persistat, sed potius ut in bonum convertatur : et ideo regens motum in bonum, illud erit regimen in fuga : et ideo timor accipit regimen a regitivo aliorum, sive sit castus, sive initialis : sed castus accipit ab intellectu et a sapientia, initialis autem a scientia et consilio.

Ad aliud dicendum, quod intellectus simpliciter, ut videtur mihi, regit, et sapientia quodammodo : sicut quaedam animalia sequuntur odores, et perceptio odoris regit ea in via, et visus eorum potius sequitur ad odoratum quam e converso : sic sapientia per gustum dulcedinis divinae secundum aliquid rectificat intellectum, ut frequentius circa illud iteretur quod gustat : et secundum hoc loquitur Glossa quaedam super Isaiam. Quidam tamen Doctores concedunt, quod sapientia simpliciter regit, intellectus autem secundum quid.

 

 

ARTICULUS V.

Qualiter haec dona sint in Christo et in angelis ?

 

Quinto et ultimo quaeritur : Qualiter haec dona sint in Christo et in angelis sanctis ?

Videtur enim, quod non fuerunt in eis : quia

  1. Infra habebitur, quod timor nascitur ex fide : sed fides non est in Christo et in angelis sanctis : ergo nec timor.
  2. Item, eum qui non potest facere malum, non oportet habere timorem qui faciat eum fugere malum : Christus autem et angeli sancti non possunt facere malum : ergo non oportet eos ad hoc habere habitum perficientem.
  3. Item, fortitudinis est sustinere pericula : sed in patria nulla erunt pericula : ergo videtur, quod donum fortitudinis non manebit in patria.
  4. Item, scientia docet bene conversari in medio nationis pravae et perversae : et horum nihil erit in coelo : ergo non erit ibi scientia.

Item, Magister dixit supra, quod scientia evacuabitur : ergo non potest esse donum scientiae in angelis.

  1. Item, Damascenus dicit, quod consilium est de dubiis. Christus autem de nullo dubitavit : ergo ipse donum consilii non habuit : ergo ista dona non omnia nunc habentur a sanctis angelis et a Christo.

 

Quod est contra litteram.

Item, contra est quod dicit Gregorius super illud Iob, XXXVIII, 31 : Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiadas ? Ibi videtur dicere, quod nemo haec dona sapientiae coniungit nisi Christus : ergo in Christo fuerunt et sunt : ergo et in aliis comprehensoribus.

Sed ibi iterum nascitur quaestio : quia si nullus coniunxit nisi ipse : tunc non habito uno habentur omnia : ergo non simul infunduntur. Contrarium autem huius habebitur infra.

 

Item quaeritur iuxta hoc : Quare specialiter dicit, quod replevit eum spiritus timoris Domini, potius quam aliud donum ?

 

Solutio. Dicendum, quod haec dona sunt in patria plenius quoad usum, quam in via, et plenissime in Christo sunt, erunt, et fuerunt semper.

 

Ad primum ergo dicendum, quod fides generat timorem servilem : et de isto non dicitur primo et principaliter, quod sit donum Spiritus sancti : quia hoc dicitur de casto tantum : et iste melius oritur a cognitione aperta, quam a fide.

Ad aliud dicendum, quod obiectio illa procedit ac si timor castus fugeret malum : et hoc non est verum, sed potius se resiliens reveretur maiestatem.

Ad aliud dicendum, quod fortitudinis doni sicut fortitudinis virtutis alius est actus in patria, alius in via : in patria enim habet firmissime fortitudini primae omnia confortanti adhaerere, ut supra dixit Augustinus de fortitudine virtute.

Ad aliud dicendum, quod scientia dicitur lumen emissum a Spiritu sancto : et illius usus in via est scire conversari, etc. : sed in patria non sic, sed potius rationem iustitiae in actu rationis omnium operabilium intueri.

Ad aliud dicendum, quod consilium non dicitur hic ab eo qui quaerit, sed ab eo qui dat : quia iste non dubitat, sed potius abundantia discretionis dissolvit dubia et certificat et facit lumen in viis, scilicet a Spiritu sancto.

Ad aliud dicendum, quod Christus solus coniunxit quantum ad excellentissimos usus in opere : sed alii sancti coniungunt in habitu.

 

Ad aliud dicendum, quod Christus dicitur repletus timore, quia formam servi accipiens, reveritus est Patrem, nobis in hoc dans exemplum, ut sequamur vestigia eius, potius quam in scientia, vel sapientia, vel aliquibus aliis : quia reverentia facit fieri omnia alia bona, et mala cavere : qui enim sine timore est, non potest iustificari.

 

D. Plena timorem distinctio.

E. Collectio praedictorum.

F. De casto et servili plenius agit, tangens interdum de initiali.

G. Quod videtur praedictis adversari.

H. Quomodo distant duo timores, per similitudinem duarum mulierum ostendit.

I. Quod timor servilis et initialis dicitur initium sapientiae, sed differenter.

J. De hoc quod Augustinus dicit castum timorem esse aeternum.

K. An timor poenae qui fuit in Christo, fuerit servilis, vel initialis, vel alius ?

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Et quia de timore tractandi, etc.

Hic incipit Magister agere de donis ipsis in speciali : et agit in sequenti distinctione de aliis donis pertinentibus ad perfectionem intellectus sive rationis, ibi, Distinct. XXXV, A : Post praedicta diligenter, etc.

Pars ista quae tota est de dono timoris, subdividitur in partes tres :

in quarum prima ponit timoris divisionem.

In secunda, ponit Augustini diffinitionem longam quidem in verbis, et brevem in sententia de contrarietate David et Ioannis : quorum unus dicit timorem permanere in saeculum saeculi, alter autem dicit non permanere in caritate, ibi, G : Est autem alia sententia, etc.

In tertia, obicit secundum quam rationem timor fuit vel non fuit, ibi, K : Illud quoque diligenter, etc.

 

 

ARTICULUS VI.

Quid sit timor ?

 

Hic autem circa timorem in genere primo quaerendum, quid sit ?

Secundo, de divisione timoris.

Tertio : Utrum possit esse donum in aliqua ratione ?

Quarto, de partibus dividentibus singulis.

 

Ad primum potest sumi diffinitio Damasceni : Timor est desiderium secundum sistolen movens. Haec enim diffinitio est vera secundum eum tam de naturali quam de innaturali timore : ergo videtur, quod timor sit desiderium quoddam : cum autem amoris sit desiderare, videtur quod timor sit amor.

Hoc videtur verum,

  1. Per Augustinum in libro XIV de Trinitate, qui dicit, quod amor inhians habere quod amatur, cupiditas est : istud autem habens et eo fruens, laetitia fugiens autem quod ei adversatur, timor : ergo timor est amor fugiens quod ei adversatur.
  2. Item, videtur haberi per Augustinum, ubi dicit super illud : Mercenarius fugit, Timor est fuga animi ne amittat quod amat.
  3. Item, videtur quod timor non debeat diffiniri per fugam : quia fuga non dicit nisi conversionem ad se, vel cessionem ab eo quod timetur : timor autem Domini non docet recedere a Domino ergo timor Domini non est diffiniendus per fugam.
  4. Postea, quid est quod dicit, per sistolen ? Ipse exponit, id est, secundum contractionem. Hoc autem videtur esse alicuius sensibilis particulae : nos autem quaerimus de timore spirituum, qui etiam angelorum est.
  5. Item, spiritui non convenit moveri secundum sistolen : ergo videtur, quod non conveniat spiritualibus substantiis timor : cum igitur omnia dona sunt in angelis, ut prius habitum est, non videtur timor, secundum illam diffinitionem bene diffiniri.

 

Solutio. Dicendum, quod istae disputationes parum valent, et faciles sunt : et ideo non diu in eis immorandum. Dicendum igitur, quod timor ponitur in duplici genere, scilicet passionis, et habitus : et secundum quod est genere passionis, diffinitur ab Augustino et Damasceno. Secundum vero quod est in genere habitus, sic habet actum qui est revereri, et ex reverentia fugere quaedam quae ei quod reveretur sint contraria. Et per hoc patet solutio fere ad totum.

 

Ad primum ergo et secundum est una solutio : quia illa dicta sunt de timore qui est in genere passionis : qui tamen non est amor essentialiter, sed causatur ex amore : et ideo illae rationes Damasceni et Augustini per causam intelliguntur, ut sit sensus : Timor est amor rei, id est, causatur ex amore.

Ad aliud dicendum, quod timor qui est in genere habitus, non idem timet et fugit : quia suus actus principaliter est revereri, et per accidens fugere : et ideo assurgit in idem quod reveretur, sed fugit a contrario.

Ad alia duo iam patet solutio : quia sistole in motu timoris illius qui est habitus et donum, non est in constrictione cordis, vel particulae sensibilis, sed potius resilitio a maiestate in recognitionem parvitatis propriae, ut ex hoc assurgat in reverentiam eius qui magnus est super nos : et haec sistole bene est in angelis et sanctis et beatis.

 

 

ARTICULUS VII.

An divisio timoris in Littera a Magistro sit bene assignata ?

 

Secundo : Quaeritur de divisione timoris. Ponit enim Magister duas in Littera : primo quadrimembrem, scilicet quod est timor mundanus vel humanus, servilis, et initialis, et castus. Sed videtur esse insufficiens : quia

  1. Timor mundanus et humanus duo genera sunt timoris : unus est superfluus timor rerum huius mundi, et alius est superfluus timor corporis proprii : et unus nascitur ex amore sui, et alius ex amore mundi.
  2. Item, naturalis non est hic positus : ergo videtur, quod sint sex.
  3. Item, non idem timet filius, et amicus, et sponsa : quia filius timet reverenter, amicus dissonantiam voluntatum, sponsa dilationem amplexuum : ergo videtur, quod castus dividitur in quinque timores.
  4. Item, cum sit status castitatis incipientis, proficientis, et perfectae : videtur quod sicut unus timor accipitur penes primum et ultimum, quod ita debeat accipi unus penes medium : et iste a nullo ponitur : ergo divisio non est sufficiens.

Item, obicitur de divisione Bedae, quae habita est in praecedenti capitulo, quod duo sunt genera timoris, scilicet servilis, et amicabilis : ergo aut Beda est diminutus, aut Cassiodorus superfluus.

Item, Damascenus dat divisionem habentem sex membra, quorum nullum est aliquid membrorum enumeratorum. Dicit enim sex esse genera timoris, scilicet erubescentiam, segnitiem, verecundiam, admirationem, stuporem, agoniam. Secundum quod segnities est timor futurae operationis. Erubescentia est timor in exspectatione convitii. Verecundia est timor in turpi actu. Stupor est timor in inassueta imagine. Agonia est timor per casum infortunii.

Item, Damascenus in libro III loquens de timoribus Christi, dividit timorem in naturalem sistolem, et in irrationalem sistolem.

 

Cum ergo tot sunt genera timoris, quaeritur : Penes quid sumitur divisio ipsorum ?

Praeterea, videtur quod nulla debeat esse divisio : quia dicit Philosophus, quod si unum oppositorum dicatur multipliciter, et reliquum : spes autem non est multipliciter divisa : cum ergo spes timori opponatur, videtur quod nec timor.

 

Solutio. Dicendum, quod hoc vult, quod spes opponatur timori secundum quod est in genere passionis, et non habitus : et quot modis dicitur timor in genere passionis, tot modis spes in genere passionis. Sed in genere in quo non habet oppositionem neque spem neque aliud nisi pati, non oportet quod divisio sumatur secundum oppositionem spei. Quod autem spes et gaudium multipliciter dicantur in genere passionis secundum naturalis boni exspectationem vel concupiscibilis in sensu, patet per dicta Sanctorum qui maledicunt eis qui spem ponunt in nihilo, ut supra patet in tractatu de spe.

His habitis, dicendum ad primam divisionem, quod illa datur de timore in communi, et secundum quod per analogiam se habet ad passionem et habitus : et ideo mundanum sumit in divisione et servilem, quos puto esse passiones : et initialem et castum, quos puto esse habitus.

 

Ad primum quod obicitur, dicendum quod non considerat mundanum et humanum, nisi in quantum opponuntur donis Spiritus sancti, et quantum ad hoc sunt unius rationis, secundum quod cum mundo deserviunt : in se tamen habent divisionem, ut obiectum est.

Ad aliud dicendum, quod naturalis nec est bonus, nec malus : ipse autem non intendit per divisionem accipere nisi illum qui est donum, et eius oppositum.

Ad aliud dicendum, quod sponsalis et amicabilis vel filialis, non differunt in statu caritatis, nec proprio actu qui est revereri : et ideo pro uno ponuntur, et sunt unus timor : sed differunt forte per accidens in his quae timent secundum rationem : in hoc tamen conveniunt, quod omnes timent separationem a Deo, licet sub alia et alia ratione per accidens, scilicet a sponsa, vel a patre, vel amico : et hoc non facit diversas species timoris.

Ad aliud dicendum, quod medius status caritatis non habet timorem diversum ab initiali : quia initialis est, qui aliquid adhuc habet de anxietate poenae et dubietate perfectionis : et ideo idem timor concomitatur illos duos status caritatis, in quibus non est perfectio.

Sumitur autem illa divisio sic : quia timor aut est donum, aut est oppositum dono. Si oppositum, sic est mundanus vel humanus. Si donum : aut cum opposito doni, aut non cum opposito. Si cum opposito, tunc est servilis. Si non cum opposito : aut secundum perfectum in gratia, et tunc est initialis : aut secundum statum in perfectione, et tunc est filialis.

Divisio autem Bedae non dividit nisi illum qui est donum in genere, scilicet in eum qui est cum opposito doni, vel cum Spiritu sancto, hoc est, quod aliis verbis dicunt quidam, in eum qui est a Spiritu sancto, et non cum Spiritu sancto, et hic est servilis : et in eum qui est a Spiritu sancto et cum Spiritu sancto, et hic est initialis et castus.

Divisio autem Damasceni datur de timore prout est passio : et tunc aut est respectu mali, aut respectu magni. Si mali : aut mali poenae in se, aut poenae in ordine ad culpam. Si mali poenae in se : aut in opere difficili quod est supra nostrum posse, et hic est timor qui dicitur segnities : aut qui non est in opere nec a natura, sed a fortuna et casu per accidens, et hic est agonia. Si respectu mali poenae in ordine ad culpam : aut culpam quae est, et tunc est verecundia in turpi perpetrato, pro quo exspectat homo exprobrationem : aut culpam quae non est, sed potest esse, et respectu illius est erubescentia. Si est respectu magni : tunc est resilitio in suam parvitatem : aut igitur est in quod non possumus cognoscendo et operando, et tunc est admiratio : aut ita, quod resiliamus ab ipso ex hoc quod est inassuetum, et tunc est stupor.

Ad aliud dicendum, quod Damascenus dividit ibi timorem passionem tantum in naturalem timorem ex vitio contractum, ut ostendat naturalem fuisse in Christo, et non innaturalem.

 

 

ARTICULUS VIII.

An timor sit donum ?

 

Tertio quaeritur : Utrum timor sit donum ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Aliae passiones cum timore, ut gaudium, et spes, et tristitia, sive dolor, non sunt dona : ergo nec timor.
  2. Item, donum datur ad altiores actus, ut supra dictum est : timere autem est actus infirmitatis : ergo videtur, quod non sit donum.
  3. Item, donum datur in adiutorium potentiarum contra defectum, ut videtur velle Gregorius : sed timere non dicit adiutorium, sed potius destructionem adiutorii : ergo videtur, quod timor non sit donum.
  4. Item, omnis natura cui noceri potest, per se etiam poena sufficit ad timendum : ergo et natura humana : ergo non indiget dono aliquo ad hoc quod timeat.

 

Iuxta hoc quaeritur, cum quatuor sint passiones naturales, scilicet gaudium, tristitia sive dolor, et spes, et timor, quare una cedit in rationem doni, et alia in rationem actus sacramenti, ut tristitia vel dolor : et tertia in rationem fructus, ut gaudium : et quarta in rationem virtutis, ut spes ?

Item : Quare nulla istarum communicat cum virtute politica in nomine ?

 

Solutio. Dicendum, quod timor, ut prius habitum est, aequivoce dicitur de passione et dono. Quare autem in nomine conveniat cum passione per analogiam, infra dicetur. Per hoc patet solutio ad primum.

 

Ad aliud dicendum, quod timor donum multipliciter dicitur. Quandoque accipitur secundum quod proprie donum est, et tunc consideratur secundum statum perfectissimum in quo timor est in maximo et optimo statu : et sic fuit in Christo, et in angelis : et hic timor habet actum alium qui est revereri. Quandoque autem consideratur secundum quod est generatus ab aliquo ad minus quod est super naturam, et tamen habet actum fugae mali, cuius causa inest vel potest inesse : et hoc modo dicitur timor servilis vel initialis : et hic est imperfectionis et evacuatur : et hoc modo non primo dicitur donum, sed per consequens et secundario. Et ideo quod dona sint altioris actus, intelligitur de donis secundum optimum statum donorum.

Ad aliud dicendum, quod timere reverenter non destruit potentiam timere serviliter vel initialiter ad minus : ergo ad generans timorem etiam elevat potentiam : quia generans timorem servilem, est fides, quae est supra naturam : et generans initialem est fides operans per dilectionem : sed timere naturaliter vel mundane signum destitutae potentiae est.

Ad aliud dicendum, quod natura sufficit timere nocumentum nocivum sibi imminens : sed poena inferni vel peccatum non noscuntur a timente serviliter vel initialiter, nisi ab eo qui est ultra naturam, quia sola fides illa ostendit.

Ad aliud dicendum, quod per analogiam unumquodque dicitur illorum quatuor : quia timor semper est in sistole cordis et fuga : sed ea quae fugit, non sunt eiusdem rationis. Mala enim naturalia fugere non indiget habitu : quia natura deficiens per se sufficit ad fugam illorum. Praeterea, Non est perfectionis secundum rationem boni fugere huiusmodi mala : et ideo non ulterius indiget habitu ad hoc. Sed fugere maiestatem per resilitionem in suam parvitatem et exhibitionem honoris est quidem fuga, sed non est unius rationis cum fuga mali. Similiter, Fugere malum culpae propter malum separationis a Deo quod sequitur culpam, et hoc propter reverentiam qua reveretur Deum : iterum est alterius rationis. Similiter fugere actum peccati propter poenam inferni est quoad generans alterius rationis. Unde solum fugere secundum analogiam respicit statum perfectum secundum reverentiae actum. Gaudium autem non dicit actum perfectum, sed potius muliebrem passionem : quia ut dicit Augustinus, Gaudium est diffusio quaedam animi in gustu vel coniunctione boni : et ideo sonat in fructum : quia fruimur his cognitis, ut dicit Augustinus, in quibus voluntas per se delectata conquiescit. Sed dolor non dicit actum, sed potius passionem affligentem : et ideo non accipit ordinem virtutis vel fructus vel doni : quia virtus vel donum volunt habere perfectionem secundum actum communem, et fructus secundum muliebritatem passionis vult habere dulcedinem : et huic non proportionatur tristitia vel dolor : sed sacramentalis gratiae suscipit ordinem : quia voluntariis afflictionibus fit satisfactio pro peccatis. Spes autem imperfecta est respectu boni : quia dicit exspectationem, et exspectatio et protendi in exspectatum non dicunt actum perfectionis maioris quam virtus : quia cum natura per se exspectet praemium, quod additur ei, est protensio in rem speratam : et ideo etiam spei non respondet donum, sicut prius dictum est.

 

Ad aliud dicendum, quod nullum istorum communicat cum virtute politica : quia istae virtutes sunt ad determinatam materiam, ut temperantia et fortitudo et ideo actus illarum mediant in passionibus istis, et ideo cum eis in nomine convenire non possunt.

 

 

ARTICULUS IX.

An timor servilis sit bonus vel malus ? et : An timere serviliter sit bonum ? et : An timor initialis sit idem cum timore servili et casto ?

et : An ille permaneat in saeculum saeculi ? et : Quare castus dicitur amicabilis ?

 

Quarto : Quaeritur de singulis timoribus, qui nomen doni habent.

Et quaeratur primo de timore servili, Utrum ipse sit bonus, vel malus ? Videtur, quod bonus : quia

  1. Ipse est donum Dei, ut dicit Magister : et omne donum Dei est bonum : ergo ipse est bonus.
  2. Item, in Littera dicitur, quod est utilis : et omne utile est bonum : ergo timor servilis est bonus.
  3. Item, in Littera dicit, quod introducit sapientiam et caritatem : omne autem quod introducit caritatem est bonum : ergo, etc.
  4. Item, docet fugere actum peccati : esse autem tale bonum est : ergo, etc.
  5. Item, cuius generatio est bona, ipsum est bonum : sed generans timorem servilem, scilicet fides informis, est bonum : ergo, etc.

Hoc etiam multis aliis rationibus probari posset ex Littera.

 

In contrarium videtur esse

  1. Quod dicit Gregorius, quod cum poena sic timetur, quod facies iudicis non amatur, timor potius ex tremore est, quam ex caritate : sed timor servilis ita timet poenam, quod faciem iudicis non amat : ergo est ex tremore : nihil autem quod procedit ex tremore, est bonum : ergo timor servilis non est bonum.
  2. Item, super illud Psalmi XXX, 2 : In te, Domine, speravi, dicit Glossa, quod sperare a Deo est, et donum est Dei : quod autem times est a teipso : ergo videtur, quod non possit esse donum : quia donum est datio irreddibilis, et quod a nobis habemus, non est nobis datum : ergo nec est bonum : quia ut dicit Augustinus, Omne bonum nostrum a Deo est.
  3. Item, in Littera dicitur, quod vivit in timore servili peccandi voluntas, et sequeretur opus, si speraretur impunitas : nihil autem bonum est in quo vivit peccandi voluntas : ergo timor servilis non est bonus.

 

Item quaeritur : Utrum timere serviliter sit bonum ?

Et videtur, quod non : quia dicit Augustinus in Littera, quod timens serviliter, non bene facit, etiamsi bonum sit quod facit : ergo timere serviliter etiam ei quod bonum est, tollit rationem boni : sed quidquid a bono tollit rationem boni, est malum : ergo, etc.

Praeterea, unum bonum bene compatitur secum aliud bonum : sed timere serviliter non compatitur secum aliud bonum gratiae gratum facientis : ergo, etc.

 

Item, ulterius quaeritur de timore initiali : Utrum ipse sit unus cum timore servili ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Unius obiecti secundum rationem unus est actus : sed poena aeterna est unum obiectum fugae secundum rationem : et hanc fugit timor servilis et initialis : ergo videtur, quod sit timor unus.
  2. Si forte tu dicas, quod non : quia timor servilis est cum peccato mortali, et initialis non : hoc non videtur impedire, quia etiam fides informis quae generat timorem servilem est cum peccato mortali : et tamen ipsa secundum Magistrum supra efficitur eadem cum fide formata : ergo videtur, quod similiter sit de timore servili et initiali, quod servilis formatur ab initiali.

 

Item, ex alia parte quaeritur : Utrum timor initialis idem sit cum timore casto ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Sicut differunt caritas perfecta et imperfecta, ita differunt timor initialis et castus : sed non differunt per substantiam caritas perfecta et imperfecta ergo nec timor initialis et castus.
  2. Item, initialis mittitur foras a caritate perfecta, aut ratione substantiae, aut accidentis quod est poenam habere. Si ratione substantiae : ergo timor initialis et caritas haberent contrarietatem ratione substantiae, quod falsum est, cum compatiantur sese in eodem, et unum est initium alterius. Si autem ratione accidentis, quod est poenam habere : tunc substantia manet in casto timore : ergo substantialiter est idem et differens per accidens.
  3. Item, ad idem habent oculum castus et initialis, scilicet ad separationem possibilem : et causantur ambo ab amore : ergo cum ab obiectis distinguantur habitus, videtur quod sint idem timor.

 

Sed contra hoc videtur esse : quia

  1. Si initialis idem est cum servili, ut prius videbatur probatum esse, et initialis idem cum casto : ergo servilis idem est cum casto : et hoc nemo dicit, cum castus maneat in saeculum saeculi, et servilis foras mittatur a caritate.
  2. Item, videtur quod nec initialis idem cum casto sit : non enim idem potest esse evacuabile et permanens in saeculum saeculi : timor autem initialis evacuabilis est in hac vita a perfecta caritate : ergo non est idem cum casto qui permanet in saeculum saeculi, ut videtur.
  3. Item, habens oculum ad poenam, et habens oculum ad separationem, non moventur eodem obiecto secundum rationem : sed castus non habet oculum nisi ad separationem, initialis non habet oculum nisi ad poenam : ergo non sunt eiusdem naturae.

 

Ulterius quaeritur de timore casto : Utrum permaneat in saeculum saeculi ?

Et videtur, quod non : quia super illud Psalmi LXXXV, 11 : Laetetur cor meum, etc., dicit Glossa, quod in humano timore praecedit causa periculi, sed sequitur in initiali, et uterque timor spei miscetur : sed in futuro non erit timor, sed perfecta iucunditas : ergo videtur, quod timor non erit in futuro.

 

Sed contra hoc est, quod

  1. Christus repletus fuit timore, et sancti angeli : cum ergo nihil imperfectum fuit in Christo, timor non est imperfectum : omne autem perfectum erit in patria : ergo timor erit ibi.
  2. Item, hoc probatur multis modis in Littera.

 

Ulterius hic quaeritur : Quare timor castus dicatur amicabilis, et castus, et filialis ?

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod timor servilis est donum Dei, et est bonus, et utilis : donum autem Dei est accipiendo generaliter donum de omnibus quae dantur a Deo, et sunt supra naturam ad ordinandum vitam in bonum gratiae : sicut ergo fides informis est donum Dei, sic etiam servilis est donum Dei Bonus autem est : quia removet ab actu peccati per hoc quod est timor, quia fugit actum peccati. Utilis autem est : quia introducit caritatem : paulatim enim recedendo ab actu peccati, removetur etiam peccati placentia, et introducitur amor Dei.

 

Ad id quod obicitur in contrarium, dicendum quod non est ex timore per hoc quod est timor, sed per hoc quod est servilis. Et ad hoc intelligendum notandum quod timor servilis dupliciter dicitur, scilicet a conditione servitutis, quia servus est : et a proprietate servi, quia serviendo adhuc sentit poenam servi, non libertatem iustitiae filiorum. Primo modo proprie dicitur servilis : quia sic timens adhuc servus est peccati : et quoad hoc dicit Gregorius, quod est ex timore, et quod in eo vivit peccandi voluntas : et non simpliciter secundum quod est timor fugiens malum. Sed secundo modo initialis dicitur servilis in Littera, quia sentit adhuc poenam, ut infra dicetur.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod timere serviliter secundum quod est timere, bonum est.

Ad id autem quod obicitur in contrarium, dicendum per duas rationes, quod hoc accidit timori ex parte servilitatis : et illa non est a Deo, nec est donum Dei, nec bonum.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de initiali, sine praeiudicio dicendum, quod non est idem per substantiam timor servilis, et initialis.

Ad primum autem quod in contrarium obicitur, dicendum quod non habent idem movens primum et proximum : quia servilis immediate respicit poenam aeternam : et est ibi causa fugae principaliter, et non amor regni a quo separetur : et ideo non procedit ex timore gratuito, sed potius naturali proprii boni : sed initialis non movetur proprie a poenis immediate, sed potius a separatione a regno, et per consequens a poenis : quia necesse est puniri in inferno, qui a regno separatur : et oritur ex amore gratuito regni coelestis. Et ideo prima obiectio non procedit, nisi de consequenter movente in timore initiali.

Ad aliud dicendum, quod quoniam nihil est simile : quia fides informis est de omnibus eisdem immediate, de quibus est formata, licet non tendat sicut formata : et iam patet, quod timor servilis cum initiali non immediate movetur ab eodem, nec ex parte affectus causatur ab amore eiusdem rationis, licet ex parte intellectus causetur a fide, sicut et initialis.

 

Ad illud quod ultimo quaeritur : Utrum initialis sit idem cum casto ? puto respondendum esse, quia substantialiter sunt idem, et differunt per accidens, scilicet quia initialis poenam habet quam non habet castus, ratione cuius dicitur etiam servilis ab Augustino in Littera : et habet poenam triplicem, scilicet angorem conscientiae de timore insufficientis satisfactionis pro peccato praeterito, et timorem infestantis adhuc tentationis, ne forte una dierum deiiciat eum : et sollicitudinem dubietatis, utrum forte despiciat obsequium suum Deus. Haec triplex poena continue per caritatem magis ac magis evacuatur : et tunc ipse efficitur castus per depurationem poenalitatis illius.

Ad id autem quod primo obicitur in contrarium, patet solutio per antedicta.

Ad aliud dicendum, quod non evacuatur substantialiter, sed potius depuratur : et quoad hoc dicitur foras mitti a caritate.

Ad aliud dicendum, quod initialis non immediate habet oculum ad poenam, sed ad separationem quae adhuc possibilis est per peccatum fieri : et ideo non respicit poenam, nisi per consequens : et hoc accidit ei gratia status in quo est cum imperfecta caritate, sicut et castus alium habet actum in via, et alium in patria.

 

Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum castus permaneat in saeculum saeculi ? Dicendum quod sic : sed in alio actu, ut supra dictum est in quaestione de donis in communi.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod loquitur de timore secundum quod habet poenam : quia sic contrariatur iucunditati.

 

Ad ultimum dicendum, quod amicabilis dicitur timor secundum conformitatem voluntatis ad dominum : quia amicus fugit ea quae facerent voluntatem inconformem : eo quod, ut dicit Tullius : Amicorum est idem velle, et idem nolle : sed filialis est per actum reverentiae et fugam eorum quae ostendunt actum esse irreverentiae ad tantum patrem : castus autem ex proprietate sponsae, quae non timet nisi quae separant ab amplexu.