Distinctio VI — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO VI
De modo uniendi divinam et humanam naturam secundum varias Doctorum opiniones.
A. De intelligentia harum locutionum, Deus factus est homo, Deus est homo : an his locutionibus dicatur Deus factus esse aliquid, vel esse aliquid, vel non esse aliquid ?
DIVISIO TEXTUS
Ex praemissis autem emergit quaestio, etc.
Hic incipit pars illa in qua Magister incipit agere de consequentibus unionem.
Sunt autem consequentia quae consequuntur unionem, ut termini ipsius unionis, sicut Deum esse hominem, et e converso : et hominem et Deum esse duo, vel unum : et unionem factam esse in natura, vel supposito, vel persona. Et de his consequentibus agit Magister primo.
Sunt etiam consequentia non ut termini, sed ut proprietates sic uniti, sicut est omniscientia, et esse caput Ecclesiae, et esse timentem timore naturali, et de merito, et huiusmodi, de quibus agit Magister postea.
Dividitur igitur in duas partes : in quarum prima agit de consequentibus unionem primo modo : et haec continet duas distinctiones. In secunda, agit de consequentibus unionem secundo modo : et haec incipit in distinctione VIII, ibi, A : Post praedicta inquiri debet, etc.
In prima harum sunt partes duae :
quarum prima continet quaestionem hanc : Utrum debeat concedi, homo vel hic homo factus est Deus, sicut e converso conceditur ? et : Quid praedicetur, cum dicitur, Deus est homo, vel factus homo ?
Et insuper in secunda parte continet distinctionem trium opinionum in hac quaestione, ibi, B : Alii enim dicunt in ipsa Verbi incarnatione, etc.
Et haec ulterius dividitur in tres opiniones distinctas, quas facile est in Littera distinguere.
In secunda autem ponit Magister responsiones harum opinionum ad quaestionem factam : et haec incipit in distinctione VII, ibi, A : Secundum primam vero dicitur, etc.
ARTICULUS I.
An ista sit concedenda, Filius Dei factus est homo ?
Incidit autem dubium hic circa primam partem primae distinctionis circa propositionem illam quam Magister dicit ab omnibus concessam, scilicet Deus factus est homo, vel Filius Dei factus est homo, vel Deus est homo, vel Filius Dei est homo : quia in omnibus illis est eadem ratio dubitationis.
Videtur autem, quod haec sit falsa, Deus factus est homo, vel Filius Dei facctus est homo : quam tamen Magister dicit ab omnibus concessam.
- Omne enim factum terminus est alicuius fieri quod ponitur circa hoc quod factum est, vel circa aliquam partem naturae eius. Cum igitur dicitur, Filius Dei factus est homo, factus dicit terminum alicuius fieri quod virtute locutionis ponitur circa Filium Dei vel Deum : nullum autem fieri potest poni circa Deum vel Filium Dei : ergo locutio est falsa.
Si dicatur, quod non est inconveniens, quod aliquid fieri notetur poni circa Filium Dei. Contra : Omne quod fit, mutatur et est imperfectum : Deus autem non mutatur, nec est imperfectus ad aliquid : ergo non potest poni circa ipsum fieri. Item, quod fit non est in permanentibus : ergo si Filius Dei fit, ipse non est, quod falsum est.
- Item, cum dicitur, Ferrum factum est cultellus, notatur ferrum fuisse subiectum fieri cultelli, sicut materia : ergo similiter cum dico, Filius Dei factus est homo, notatur virtute locutionis Filius Dei subici ipsi fieri, sicut materia : et sic sequeretur, quod Filius Dei in homine Christo esset materialis, et homo formalis, quod absurdum est : ergo illa proposito est falsa.
- Item, omne factum est complementum eius quod fit, et nullius alterius : igitur si Filius Dei factus est homo, ly homo vocabitur virtute locutionis complementum respectu Filii Dei fientis, quod falsum est : ergo illa proposito non est concedenda, ut videtur.
Ulterius quaeritur de hac, Deus est homo, quam dicit ab omni opinione concessam.
Videtur enim esse falsa :
- Nihil enim praedicatur univoce de Deo et creatura : sed cum dicitur, Petrus est homo, Ioannes est homo, praedicatur homo univoce. Non debet ergo hac ratione de Deo praedicari : ergo haec est falsa, Deus est homo.
- Item, si aliquid inest alicui, vel praedicatur de aliquo, et non semper infuit, notat factam esse mutationem circa illud : Deus est homo, et non semper fuit homo : ergo ipse mutatus est ex hoc quod ipse homo est : hoc autem falsum est, quia Deus est incommutabilis : ergo Deus non est homo.
- Item, cum dicitur, Deus est homo : aut praedicatur ly homo essentialiter de ly Deus, aut accidentaliter. Si accidentaliter. Contra : Dicit Avicenna, quod in se est substantia, respectu nullius potest esse accidens : ergo a destructione consequentis, si respectu alicuius praedicatur ut accidens, in se non est substantia, quod falsum est : quia homo substantia est : ergo non potest accidentaliter praedicari. Si autem praedicatur essentialiter de Deo, de necessitate convenit essentialiter omni supposito subiecti, sicut cum dicitur, homo est animal : quia animal praedicatur essentialiter de omni supposito hominis : ergo quodlibet suppositum Dei esset homo : sed Pater est suppositum Dei : ergo Pater est homo. Item, Spiritus sanctus est suppositum Dei : igitur Spiritus sanctus est homo, quod falsum est : ergo haec est falsa, Deus est homo, ex qua illa sequitur, ut videtur.
- Item, in Topicis quatuor genera praedicatorum distinguuntur, scilicet accidentale conversum, et accidentale non conversum, substantiale conversum, et substantiale non conversum. Praedicatio autem speciei et differentiae reducuntur ad substantiale non conversum.
Quaeratur igitur, in quo istorum praedicatorum sit praedicatum istius propositionis, Deus est homo ? Si dicatur, quod in accidentali, aut in non converso, aut in converso. Si primo modo, tunc homo non debet praedicari de Deo nisi denominative vel per inesse. Si autem posset fieri denominatio, tunc aut posset dici Deus non esse homo, sed humanatus, quod falsum est : aut deberet dici Deo inesse ut accidens, et non deberet dici homo, quod iterum falsum est. Si autem est praedicatum accidentale conversum. Contra : Illud convertitur cum subiecto cum signo distributivo : sicut homo est risibile, possum dicere, omnis homo est risibilis, et omne risibile est homo. Si igitur dicimus sic, Deus est homo, et erit, Omnis homo Deus, quod falsum est : ergo non erit tale praedicatum. Praeterea, De tali praedicato dicit Boetius, quod manat de ipsis principiis essentialibus subiecti : ergo secundum hoc homo manat de principiis sicut passio Dei, quod absurdissimum est. Si autem est substantiale : aut conversum, aut non conversum. Si conversum : igitur erit homo diffinitio Dei, quod absurdum est. Si autem non est conversum, tunc erit genus, vel differentia, vel species. Sed contra : In omnibus talibus praedicatis forma subiecti et forma praedicati ponunt et dicunt cohaerentiam necessariam et naturalem et inferiorum et superiorum : deitas autem quae est forma subiecti, non ponit talem cohaerentiam cum forma praedicati, sed potius disparationem : ergo non est tale praedicatum : ergo haec locutio, Deus est homo, et Deus factus est homo, est falsa, ut videtur.
- Item, cum dicitur, Deus est homo, et cum dicitur, Petrus est homo, quaecumque universaliter gratia suppositorum hominis de homine praedicantur, omnia de subiecto dici possunt, ut homo est risibilis, et substantia, et huiusmodi, omnia dicuntur de Petro : ergo a simili cum dicitur, Deus est homo, omne quod de praedicato universaliter praedicatur, de subiecto dici potest : sed homo est creatus : ergo Deus est creatus. Item, homo est creatura : ergo Deus est creatura. Nec potest dici, quod hic incidit fallacia accidentis : quia creatura et creatus licet dicant accidens, tamen dicunt accidens inseparabile et propriam passionem universaliter consequentem hominem : et in talibus non incidit extraneum nec fallacia. Si dicatur, quod passio quidem est exeuntis de nihilo, sed non hominis in quantum homo : hoc non impedit processum : quia cum dico, Petrus est homo, possum ulterius inferre, et homo est vitale, ergo Petrus : et homo est corporeum, ergo Petrus : et tamen ista non consequuntur hominem in quantum homo est, licet sequantur hominem universaliter, licet non solum hominem sequantur. Si forte dicatur, quod haec est vera, Deus est creatus, et Deus est creatura : hoc nihil est : quia Magister negat eam infra, et dicit esse perfidiam Arii. Praeterea, Si esset creatus : vel esset creatus a se, vel ab alio. Si a se. Contra : Omne creans est : omne quod creatur, non est : ergo idem est et non est, quod falsum est. Si autem est creatus ab alio : ergo alius Deus creans est quam ipse, quod improbatum est in primo libro Sententiarum.
Item, cum dicitur, Deus est homo, quanta est illa propositio ?
Si dicitur, quod indefinita : tunc recipiet signum universale, vel particulare. Si universale, tunc sequitur, quod omnis Deus est incarnatus, quod falsum est, quia Pater incarnatus non est. Si autem non verificatur cum signo universali, tunc verificabitur cum signo particulari, et sub contraria erit secum vera : quia tunc erit in materia contingenti : ergo istae duae erunt simul verae, quidam Deus est homo, quidam Deus non est homo : ergo et istae, Deus est homo, et Deus non est homo, per locum ab aequipollenti a particulari ad indefinitam.
Si forte dicatur, quod subiectum restringitur a praedicato ad supponendum pro Filio tantum : hoc erit contra artem restrictionum, ubi probatur quod praedicata non restringunt sua subiecta : quia aliter uno solo currente vel duobus, vel tribus tantum, haec esset vera, omnis homo currit : quia sensus esset, omnis homo currens currit, quod falsum est : ergo nihil est dictum, quod praedicatum restringat subiectum.
Item, cum dicitur, Deus est homo, in qua materia est ista propositio ?
Aut enim erit in naturali, aut impossibili sive remota, aut contingenti. Si in naturali : ergo praedicatum semper convenit cum subiecto, subiecto existente : ergo ab aeterno fuit haec vera, Deus est homo, quia Deus fuit ab aeterno, quod falsum est. Si autem in materia remota : ergo praedicatum non potest cohaerere subiecto : et significatur cohaerere : ergo locutio est falsa. Si autem in contingenti, tunc potest separari praedicatum a subiecto, et idem Deus in persona qui est homo, potest esse non homo : sicut idem in persona Petrus, potest esse albus, et potest non esse albus, quod falsum est : igitur illa locutio simpliciter debet negari.
Item, duo sunt modi praedicandi, scilicet per causam, et per cohaerentiam praedicati cum subiecto. Per causam, sicut cum dicitur, sol calidus. Per cohaerentiam sicut dicitur, homo albus.
Et quaeratur quis istorum modorum sit in hac, cum dicitur, Deus est homo ? Si per causam, tunc sensus est, Deus est homo, id est, causa hominis : ergo secundum hoc potest dici leo et angelus : quia est causa Angeli. Si secundo modo, tunc humanitas cohaeret Deo : sed humanitas non est deitas : ergo forma extranea deitati est in Deo : quod esse non potest : quia sic esset compositus ex disparibus formis : quod est contra Hilarium dicentem : Non ex disparibus est Deus qui spiritus est.
Ulterius quaeritur de conversis istarum propositionum, scilicet, homo factus est Deus, et, homo est Deus : has enim conversas concedunt etiam istae opiniones : et ideo de ipsis oportet quaerere, antequam ad distinguendum opiniones descendamus.
Quaeritur enim de hac primo : Homo factus est Deus. Videtur enim, quod sit falsa : quando enim aliquid fit, non est sub eadem forma in suo fieri et in suo facto esse : igitur cum sit in fieri, id est, in unione cum forma hominis, perfecta unione non est sub illa : et sic Christus non fuit homo quando unitus est, quod haeresis est, quia hodie est verus homo, et semper fuit ex quo humanam naturam assumpsit.
Item, cum dicitur : Homo factus est Deus, notatur homo praeexistere ante ipsum fieri, cuius terminus est factum esse : sicut dico, ferrum factus est cultellus : sed non fuit homo ante unionem : ergo cum hoc notatur, virtute locutionis illius, illa locutio erit falsa.
Quaeritur etiam de hac, Homo est Deus : aut hoc est virtute unionis, aut virtute cohaerentiae unionis. Si primo modo. Contra : Plus distant Deus et homo, quam affirmatio et negatio circa idem : si igitur nulla virtute coniungibilia sunt affirmatio et negatio circa idem, et secundum idem, nulla virtute erunt Deus et homo in eodem, et secundum eamdem hypostasim.
Si autem dicatur, quod verificatur propositio propter cohaerentiam terminorum, est ridiculum : quia deitas et humanitas sunt disparata.
Solutio. Sine praeiudicio propter errores hic se ingerentes oportet respondere ad argumentationes praedictas caute, ut omnino teneatur veritas fidei potius quam Aristoteles princeps Philosophorum : quia non est mirum si aliquid contra artem in se habeat incarnatio, quae etiam ingenio per gratiam suffulto investigari non poterat : unde Ioannes Baptista dicit : Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Salvabimus tamen artem quantum fieri possibile est.
Dico ergo, quod haec absque dubitatione concedenda est, ut dicit Magister, Deus factus est homo, et Filius Dei factus est homo : eo quod illa duos sensus habet veritatis. Si enim ly factus determinet ly homo, vera est sub hoc sensu, Deus factus est homo, id est, Deus factus est homo, qui factus est : et haec omnibus statim apparet vera. Si igitur ly factus referatur extra propositionem ad fieri cuius terminus est factus, ut sit sensus, Deus factus est homo, id est, aliquid factum est quo Deus est homo, quia unio facta est qua Deus est homo : tunc iterum vera est, et factum ponit suum fieri circa id quod in unione subiciebatur Spiritui sancto, et hoc fuit humana natura. Si autem ly factus poneret suum fieri circa Deum, vel Filium Dei, sic non concederetur, et in illo sensu procedit obiectio. In medio autem sensu videtur explanari in Littera sic : Deus factus est homo, vel coepit esse homo, et non coepit esse homo, nisi per hoc quod aliquid factum est per quod ipse tunc fuit homo, et ante hoc non fuit homo. Unde illa locutio cum in duplici sensu verificetur, conceditur ab omni opinione.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est simile de hac, ferrum fit cultellus : quia ferrum est materia cultelli : quia materia de sui natura subicitur ipsi fieri : ideo videtur de natura sua fieri poni circa ipsum : hoc autem non est ita in ista, Deus factus est homo, vel Filius Dei.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod factum est complementum eius quod fit, quando fieri notatur poni circa ipsum, ut in generatione naturali, vel motu : hic autem non est ita.
Ad id quod ulterius quaeritur de ista, Deus est homo, dicendum quod nihil praedicatur univoce de Deo ut Deus est, et de creatura ut de creatura : quia bene concedo hoc, quod homo in eadem ratione praedicatur de Christo ut de aliis. Et si obicitur per Ioannem Damascenum, quod in Domino Iesu non est communem speciem invenire, supra solutum est, ubi illa auctoritas est explanata.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio non procedit : quia non sequitur, si aliquid praedicatur de Deo quod non semper praedicabatur, quod ipse sit mutatus. Haec enim propositio, Aliquid convenit Deo quod non semper convenit, duas causas veritatis habet : quarum una est, si Deus mutatus est, vera est propositio. Secunda est, si aliquid mutatum est ad ipsum, iterum vera est : et tunc non sequitur, quod ipse sit mutatus, sed quod aliquid sit mutatum ad ipsum. Unde in argumentatione illa est peccatum consequentis, et est instantia, Deus est in hac anima creata modo essentialiter, praesentialiter, et potentialiter : et non semper infuit : ergo est mutatus : ita est etiam hic. Praeter hoc sequitur, quod est cum homine Christo per unionem.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus est homo, ly homo praedicatur essentialiter. Et ad hoc intelligendum est quiddam, quod cum dicitur, Deus est homo, vel Filius Dei est homo, subicitur iste terminus, Deus, gratia suppositi, et non gratia significati per terminum : et hoc cogente praedicato, ut infra probatur : sicut cum dicitur, homo currit, virtute praedicati iste terminus, homo, stat pro supposito cui convenit cursus : ita cum dicitur, Deus est homo, virtute praedicati stat iste terminus, homo, pro supposito.
Et si obicitur, quod est contra artem, quod praedicatum essentiale cogat terminum stare pro supposito : quia praedicatum essentiale notat cohaerentiam ad significatum primo, et ad suppositum per consequens : cum enim dico, Socrates est animal, non dicitur, Socrates est animal, nisi per hoc quod est homo. Si, inquam, sic obiciatur, respondeo, quod hoc verum est in illis praedicatis quae sumuntur a forma totius, quae est genus, vel species, vel differentia respectu subiecti : hoc autem praedicatum homo, cum dicitur, Deus est homo, non est tale praedicatum quod sit essentiale subiecto, eo quod sit genus, species, vel differentia : sed est essentiale ut factum essentiale per aliud : et ideo cogit subiectum stare pro eo in quo facta est unio, quae facit ipsum praedicatum essentiale. Et sic patet quod non sequitur, quod potest stare pro quolibet supposito : imo non appellabit nisi suppositum illud, in quo unio essentialis facta fuit : et tunc non sequitur, ergo Pater est homo, vel Spiritus sanctus est homo.
Ad aliud dicendum, quod ipsum reducitur ad praedicatum essentiale non conversum, sed ratione iam dicta non potest inferri, Omnis Deus est homo, etiamsi grammatica admitteret hanc, omnis Deus : quia in secunda distinctione libri primi Sententiarum probatum est, quod ly Deus non recipit signum distributivum, vel particularem vel pluralem numerum.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa simpliciter dicenda, Deus est creatus, et Deus est creatura, nisi addatur determinatio, ut infra docebit Magister. Nec est simile, cum dicitur, Deus est homo : et, Homo est creatura : ergo Deus est creatura. Licet enim homo est creatura, tamen homo de intellectu suo non importat aliquod contrarium significato huius termini, Deus : quinimo importat de intellectu suo unibile divinae naturae et deitati, et per hoc cogit hunc terminum, Deus, appellare suppositum Filii, ut dictum est prius : sed iste terminus, creatus, vel factus, vel creatura, de suo intellectu importat hoc quod est commune Trinitati : quia facere, et creare sunt opera essentiae : et ideo respiciunt hunc terminum, Deus, gratia significati : unde opposita ponuntur circa idem : ideo locutio est falsa. Nec valet si creaturam esse sequitur universaliter ad hominem esse, quod propter hoc de quo in aliquo casu praedicatur homo, praedicetur etiam creatura pro factura simpliciter. Et hoc ideo, quia homo non praedicatur gratia sui, sed gratia unionis factae : non enim habet iste terminus, homo, a suo significato quod sit Deus, sed potius ab unione facta in hypostasi.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur. Deus est homo, non est propositio alicuius quantitatis : et hoc contingit propter naturam huius termini, Deus, qui nec dicit universale nec singulare. Quod autem universale non dicat, patet : quia universale est in multis per intentionem, et divisum ab illis per esse : Deus autem habet significatum quidem communicabile pluribus, sed singulare in esse : quia tres personae secundum deitatem habent idem esse. Quod non sit singularis, patet : quia nullum singulare est communicabile pluribus, nec re, nec ratione : ergo non potest dici, quod sit alicuius quantitatis propositio : nec indefinita est, et ideo non procedunt rationes de particulari ad infinitam. Ne tamen videamur fugere rationem, dicendum quod haec est vera, Deus est homo : et haec est falsa, Deus non est homo. sicut enim dicit Boetius, Talia sunt subiecta, qualia praedicata permiserint : et hoc tenet semper quoad hoc quod subiectum cogitur a praedicato stare vel pro subiecto, vel pro supposito, vel pro utroque. Cum enim dicitur, homo currit, semper praedicatum cogit subiectum stare pro supposito. Et similiter in negativa, quando dicitur, homo non currit. Ergo similiter cum dicitur, Deus est homo : cum praedicatum non sit essentiale subiecto per naturam, sed per unionem quae facta est in hypostasi, cogit subiectum stare pro supposito in quo facta est illa unio : igitur si negetur, negabitur ratione eiusdem hypostasis : quia non respicit aliam nisi illam in qua facta est unio : ergo est illae duae, Deus est homo, et Deus non est homo, non opponuntur nisi sicut affirmatio et negatio circa idem : cum igitur haec sit vera, Deus est homo, haec erit falsa, Deus non est homo.
Ad hoc autem quod obicitur, quod praedicata non restringunt subiecta, Dicendum, quod licet non restringant in numero suppositorum, restringunt tamen gratia significati vel suppositi, et cogunt stare pro significato vel supposito, sicut patet in his, homo est dignissima creaturarum, et homo est animal, et homo currit : in quibus omnibus subiectum respicitur a praedicato, et propter huiusmodi respectum cogitur habere personalem vel non personalem suppositionem : et ita est in hac locutione, Deus est homo, praeter hoc solum quod ex natura significati hoc non habet praedicatum istius locutionis, sed ex unione quae facta est in hypostasi una tantum : et ideo non respicit subiectum nisi tantum gratia illius, et in negativa similiter. Et est simile, sicut si ponamus unum solum esse simum : sicut cum dicitur, homo est simus, vera est locutio, et respicitur subiectum gratia unius illius, et appellat illum, et pro illo reddit locutionem veram. Quod verificatur haec, homo non est simus, hoc contingit ideo, quia non restringitur homo, et in alio est secundum aliud esse : quod non est in Deo, vel in significato huius termini, Deus.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus est homo, propositio est in materia naturali : sed dupliciter est aliquid in materia naturali, scilicet ex cohaerentia naturali terminorum quam habent ex ordine suorum significatorum ad invicem, et ex alio faciente cohaerere substantialiter quae per naturam sunt ab invicem separata, et sic est hic : unde etiam huius simile in natura inveniri non potest
Ad aliud dicendum, quod non est praedicatio per causam, sed per essentiam, ut dictum est.
Ad id quod ulterius quaeritur de conversis, scilicet hac : Homo factus est Deus : videtur quibusdam non esse concedenda, eo quod sequi videtur, homo factus est Deus, ergo aliquis homo factus est Deus, vel ergo unus factus est Deus, et ita ambae improbatae sunt in distinctione praecedenti.
Sed videtur mihi sine praeiudicio loquendo, quod Magister concedit eas, et etiam Augustinus ponit eas : et ideo sub distinctione recipi possunt : homo factus est Deus, ita quod ly factus determinet ly homo, ut sit sensus, homo factus est Deus, id est, homo qui factus est : et in hoc sensu non oportet quod homo praeexstiterit, quia suum factum esse cum suo unitum esse fuit simul, et suum fieri cum suo uniri fuit simul. Similiter si ly factus referatur ad aliquod subintellectum extra propositionem, ut sit sensus, factum est quod homo est Deus, id est, aliquid factum est, id est, unio qua homo Deus est, vera erit.
Ad primum ergo quod contra obicitur, dicendum quod hoc verum est, quando fieri est successivum : quia tunc factum esse est in termino mutatio : sed non fuit ita in Christo, imo simul factum est totum virtute infinita Spiritus sancti. Vel dicatur, quod si fieri distinguatur per intellectum a factum esse, tunc fieri non ponit hominem esse, sed potentiam hominis solum quae mutatur ad formam hominis, sed simul habetur unio et homo ad Deum, et ideo utrumque remanet : quia non est unio in terminum, sed potius in singularitatem personae praeexistentis.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum : quia ly homo non dicitur factus sicut materia, sed potius sicut terminus illius fieri quod importatur per terminum unionis : et illi ex parte assumptionis subiciebatur natura, et terminata est unio in homine perfecto unito : non ita quod successive factum sit ibi tempore, sed ex parte ordinis naturalis prius est assumere corpus et animam, quam habere hominem unitum perfectum.
Ad id quod ulterius quaeritur de ista : Homo est Deus, dicendum quod illa absolute vera est.
Ad obiectum autem contra, dicendum quod in aliquo magis distant affirmatio et negatio, in aliquo magis Deus et homo. Si enim attendatur natura oppositionis inter ens et non ens, simpliciter magis opponuntur affirmatio et negatio quam Deus et homo, et ideo non verificantur simul, nec possunt coniungi : Deus autem et homo bene possunt coniungi. Si autem attendatur proportio dignitatis inter extrema, tunc magis distat Deus a quolibet creato, quam affirmatio et negatio.
B. Quorumdam sententiam refert.
C. Auctoritates ponit quibus muniunt suam sententiam.
EXPOSITIO TEXTUS
Alii enim dicunt in ipsa Verbi incarnatione, etc.
Hic Magister aggreditur primam opinionem : et sicut mihi videtur, haec opinio dividitur in duas partes : in quarum prima ponuntur suae positiones, in secunda suarum positionum confirmationes, ibi scilicet, C : Et ne de suo sensu tantum loqui putentur, etc.
Nota, quod quatuor positiones huius opinionis possunt extrahi de Littera ex priori capitulo, in quo positiones ponuntur :
quarum prima est, quod homo sit assumptus : et haec extrahitur ex hoc quod dicit Magister, ibi, B : Concedunt etiam illum hominem assumptum a Verbo, etc.
Secunda est ibi, quod utraque illarum propositionum vera sit, Deus factus est homo, et e converso : et haec extrahitur, ibi, B : Et ea ratione tradunt dictum esse, Deum hominem factum, etc.
Tertia, quod Christus sit duo supposita, et non tantum duae personae : et haec extrahitur de hoc quod dicit in principio capituli B : Hominem quemdam ex anima rationali, etc. Et confirmatur per auctoritatem Augustini : Utrumque unus : sed aliud propter Verbum, scilicet assumentem Deum, et aliud propter assumptum hominem.
Quarta est, quod cum dicitur, Deus est homo vel hic homo, suppositum illud non habet nisi duas substantias in se, scilicet corporis et animae, et non est subsistens ex tribus : et illa extrahitur in fine capituli, ibi, B : Cumque dicunt illum hominem, etc. Haec enim positio quarta, causa est tertiae, quare dicunt Christum esse duo supposita : et ideo etiam eas hic coniunxi, licet tertia de principio primi capituli sumatur.
Ex his autem sequitur quinta positio, qua respondent quaestioni factae illi qui sunt de ista opinione, scilicet quod cum dicitur, Filius Dei est homo, quod praedicatur ibi aliquid, quia suppositum hominis unitum Verbo sive Filio Dei : quia suppositum est in duabus substantiis, scilicet animae et corporis.
Haec est ergo sententia duorum capitulorum, quae ponuntur in prima parte distinctionis.
ARTICULUS II.
Res naturae, suppositum, substantia, hypostasis, individuum, et persona, quomodo differunt ?
Sed hic incidit quaestio de tribus : quorum primum est, quae differentia sit inter rem naturae, suppositum, hypostasim, substantiam, et individuum, et personam ?
Secundum est, in quo illorum facta est unio, et in quo non ?
Tertium est, utrum hoc verum est, quod Christus est duo vel unum ? et, Quae duo sit ipse Christus, si duo est ?
Ad primum proceditur sic :
Cum dicitur res naturae, intelligitur dupliciter, hoc est, res intenta a natura, et constituta a naturae actu : ergo res naturae est illa quae propinquior et immediatior est generationi : cum ergo generet per se hic et nunc, non est res naturae nisi aliquid constitutum per actum generationis in natura illa, scilicet hoc aliquid, et hoc est concedendum.
Ulterius cum dicitur, Petrus est homo, Ioannes est homo, et Thomas est homo : commune est eis quod est homo, et una ratione est eis commune : ergo quilibet illorum similem alii habet respectum ad naturam communem quae significatur in homine. Ex ista ergo similitudine respectus causatur alia communitas proportionis ad unum, scilicet quod sicut unus supponitur naturae communi, ita et alius : et ex isto accipiunt communitatem suppositi : ita quod unusquisque est suppositum hominis : ergo suppositum dicitur stans sub natura communi : et hoc est etiam concedendum.
Item, quod stat sub natura communi, distinctum quidem est per materiam : sed cum sit suppositum, distinguibile est per accidentia individuantia : cum igitur substantia sit proprie quae substat personae et accidentibus, substantia erit distincta per materiam hanc, distinguibilis autem per accidentia et non distincta per ea : et hoc etiam concedendum est.
Hypostasis idem est in graeco quod apud nos talis substantia.
Ulterius, individuum secundum Philosophum est distinctum collectione accidentium quae in alio non possunt inveniri : non tamen necessario est persona : quia individuum licet sit distinctum, non necessario est rationalis naturae.
Et ideo persona adhuc est maioris concretionis, scilicet quod sit in dignitate naturali quae est rationalis naturae, distinctum proprietate faciente ipsum incommunicabile tribus modis, scilicet quod non sit communicabile ut pars, sicut est anima et corpus : et quod non sit communicabile ut universale, sicut quod praedicatur de multis : et quod non sit communicabile per unionem in singularitatem alterius, sicut diximus in praecedenti distinctione : et hoc est concedendum.
Igitur ex hoc patet, quod ista sunt ordinata, quod primum est res naturae constituta, secundum autem suppositum, tertium vero hypostasis, quartum autem individuum, quintum persona.
Et per haec patet solutio primi.
ARTICULUS III.
In quo praedictorum facta est unio ?
Ad secundum dubium, scilicet in quo illorum facta sit unio ? proceditur sic :
- Res naturae non repugnat communicabilitati alicui : ergo videtur, quod non in illo necesse sit unio. Probatio. In natura enim eo quod non repugnat communicabilitati, ideo in ea non fit unio : ergo nec in re naturae, ut videtur.
Quod autem res naturae communicabilitati non repugnet, patet. Res naturae videtur esse compositum : sed compositum est unitum et assumptum. Probatio. Supra saepe habuimus, quod assumpsit corpus et animam, et haec coniuncta. Cum igitur illa composita sint res naturae, ut videtur, videtur quod unio non sit facta in re naturae sicut nec in natura.
- Eodem modo videtur, quod nec in supposito : quia suppositum dicit positum sub natura communi : sed aliquid positum est sub natura communi, quae est hominis natura in Christo : et illud non eodem ordine positum est sub natura divina : sicut enim se habent naturae quibus substant supposita, ita se habent supposita quae ponuntur sub illis : sed naturae sunt diversae : ergo et supposita diversa erunt, ut videtur.
- Item, diversarum naturarum et non subalternatim positarum necessario diversa sunt supposita : ergo licet unitae sunt naturae in Christo, tamen quia diversitatem suam retinent, diversa supposita habebunt : et sic non erit unio in supposito.
- Item, quaecumque sunt unum in supposito, istorum necessario est respectus unus ad naturam cui substat illud suppositum : ergo a destructione consequentis, quibus non est respectus unus ad naturam superiorem, illorum non est suppositum unum : sed huius hominis et huius Dei non est respectus unus ad naturam, sicut nec una natura est : ergo illorum non est unum suppositum : ergo non est unio in supposito.
- Praeterea, natura suppositi et ratio non repugnat communicabilitati per modum partis : si enim dicam, haec manus, pronomen, scilicet haec, dicit mihi suppositum manus : et tamen est pars hominis : ergo ratio suppositi non est ratio incommunicabilis : ergo videtur, quod tenet se ex parte naturae, et non ex parte personae. Cum igitur unio facta sit in persona, videtur Christus esse duo supposita.
Ulterius quaeritur de individuo. Individuum enim videtur distingui collectione accidentium quae in alio inveniri non possunt : illa autem accidentia aut sunt naturae, aut advenientia per accidens. Si naturae sive naturalia sunt, sequitur (ut videtur) quod Christus non sit unum individuum. Proprietates enim naturales eius quod est homo, non sunt proprietates eius quod est Filius Dei : ergo non communicant in individuantibus : ergo non sunt unum individuum.
De unione autem in persona in praecedenti distinctione est habitum.
Solutio. Doctores moderni quasi omnes sunt de opinione secunda, et non de prima : quia absque dubio rationabiliter sustineri non potest : tamen inductis iam utitur rationibus supponens, quod hic homo non in quantum homo, sed demonstratus Christus, non constituitur ex duabus naturis et tribus substantiis, sed tantum ex duabus substantiis et una natura hominis, ita quod non fiat vis in ly ex : quia nulla opinio dicit, quod ibi fit compositio respectu alicuius tertii : sed exegitivam compositionem ponit in Christo homine haec secunda opinio : quia exegitiva tot habet in se substantias, quot exigit redemptor : redemptor autem et debet et potest : unde exigitur, quod habeat naturam qua debet, et haec est humana : et naturam qua potest, et haec est divina : et talem compositionem in Dei Filio ponere non est inconveniens : et ideo nolo solvere pro prima opinione, quia puto, quod falsa est.
Responsio ad primum, quod unio est in re naturae hominis, et suppositi, et hypostasis, et individui, et personae. Si enim tantum esset in persona et non in aliis, oporteret, quod hic homo et hic Deus non essent unum, nisi tantum in personali proprietate : et hoc ridiculum est, scilicet quod non convenirent nisi in accidente quodam. Eodem modo si in ratione individui tantum unirentur, non essent unum per naturam, sed in accidentium collectione tantum. Eodem modo si conveniant in hypostasi, et non re naturae, convenientia erit in actu substandi naturae : et hoc non est intelligibile, quod id quod est aliquid, non sit idem et unum cum illo hoc aliquid, cum supposita non sint diversa. Similiter non est intelligibile quomodo supposita sint diversa, et tamen hypostasis una. Et ulterius non potest intelligi, qualiter hypostasis sit diversa, et non individua. Et si individua ponantur diversa, non intelligitur qualiter persona una esse possit. Et ideo dico, quod Christus non assumpsit hominem nec suppositum, etc., sed omnia hoc univit sibi in singularitatem personae. Et dico, quod res naturae non est distincta per esse a Filio Dei, et est incommunicabilis incommunicabilitate Filii Dei, et non alia in Christo. In aliis autem est res naturae incommunicabilis per hanc materiam, sicut et suppositum, et individuum, et persona.
Ad aliud dicendum, quod supposita sunt unita : licet enim respectus non sit unus huius hominis in quantum hic homo, et huius Dei in quantum hic Deus, ad naturam hominis et ad naturam Dei, non propter hoc minus suppositum hoc est illud suppositum : et ex hoc sequitur, quod ratione duplicis naturae substet utrique naturae : respectus enim est in supposito non unde est hoc aliquid, sed etiam ex hoc quod est hoc aliquid huius naturae : et ideo variatur terminus ad naturam propter diversitatem naturarum in Christo : unde cum respectus ille suppositionis sit consequens suppositum, ex natura remanet diversitas in respectu, sicut in aliis accidentibus naturarum : sed tamen unio erit in hoc quod est suppositum.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, in Christo, quod sicut se habent naturae, etc. : quia in Christo diversae et distinctae sunt naturae, non tamen supposita : et hoc causatur aliunde, scilicet ab unione. Sed vera est propositio in illis in quibus esse suppositi totum est natura una : sed hoc non est in Christo : imo in hoc errat ista opinio : quia esse huius vel huius suppositi non est a natura una, sed a duabus : quia iste homo habet esse hominis unite, et non confuse et permixte.
Ad aliud dicendum, quod non est verum, nisi illae naturae remaneant a se invicem separatae, ita quod non in unam hypostasim vel suppositum uniantur : hoc non est verum in Christo, ut iam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod quorum suppositum unum est, sit unus respectus ad naturam communem : quia si unum suppositum est per esse proprium in duabus naturis, tunc duplici respectu subicitur, et tamen unum remanet.
Ad aliud dicendum, quod suppositi ratio communicabilitati repugnat : quia illud est suppositum quod habet formam naturae particulatam super hanc materiam : et hoc est unum constitutum in se et divisum ab aliis. Cum igitur talia duo non sunt in Christo, oportet quod illud sit unum per esse Filii Dei : quia ipsum non est de natura, sed potius stans sub ipsa. Aliter enim vere praedicaretur aliquid de hoc homine, quod non praedicaretur de Filio Dei, quod est contra Augustinum. Est enim haec vera, hic homo est suppositum humanae naturae et res naturae : unde oportet quod haec sit vera, Filius Dei est suppositum humanae naturae et res naturae humanae.
Ad id quod ulterius quaeritur de individuo, dico eodem modo, quod individua duo non sunt in Christo : licet enim proprietates non sint eaedem, sicut nec naturae, tamen denominative praedicantur de hoc homine, et de Filio Dei proprietates utriusque. Talis enim est illa unio (ut dicit Augustinus) quae Deum faceret hominem, et hominem Deum : et proprietates unius de altero dici, et e converso : unde dicitur, Deus est natus, passus, lassus, dolens, et huiusmodi : et homo est creator, gubernator mundi, et omnia huiusmodi. Et ideo non est dicendum, quod Christus umquam fuerit hoc aliquid vel suppositum unum, vel individuum unitate et singularitate propria, quae esset naturae humanae : sed semper fuit hoc aliquid et unitate et singularitate personae divinae.
ARTICULUS IV.
An Christus aliquo modo sit duo ? et : An habuit tantum unum esse ?
Tertio quaeritur, utrum Christus aliquo modo sit duo, sicut ista opinio dicit ?
Et videtur, quod sic :
- Dicit enim Damascenus, quod differentia est causa numeri : ergo ad multitudinem differentiarum sequitur multitudo numeri : sed in Christo sunt duae differentiae secundum esse et facientes esse : ergo faciunt duo esse : sed a pluralitate esse est aliquid duo, vel plura : ergo Christus est duo.
- Item, Cassianus in sexto contra Nestorium dicit sic : Quod homoousion parenti dicis nativitatem esse debere : ego Dominum nostrum Iesum Christum homoousion dico fuisse, et Patri pariter, et matri : personarum enim diversitate reddit unicuique similitudinem suam parenti. Ex hoc etiam videtur, quod non tantum sint duo, sed etiam diversae personae.
Ulterius quaeritur, utrum Christus habuerit tantum unum esse ? Et videtur quod sic : quia esse est hypostasis : et tantum una est hypostasis : ergo tantum unum esse.
Item, esse est completi et distincti : non autem est ibi nisi unus completus et distinctus : igitur tantum unum esse.
Sed contra :
- Non est intelligibile, qualiter duae sunt essentiae facientes esse, et non nisi esse unum.
- Praeterea, in hypostasi non est essentia nisi per esse : si ergo unum est esse, videtur tantum una esse essentia secundum naturam, quod falsum est.
Solutio. Ad hoc sine praeiudicio dicendum, quod Christi esse in hypostasi non est nisi unum quod fit a duabus naturis inconfuse unitis in hypostasi illa : eo quod nos ponimus secundum opinionem secundam, quod hic demonstratus constituitur ex tribus substantiis et duabus naturis : et hoc confirmatur auctoritate Boetii et Cassiani.
Dicit enim Boetius sic in libro de Duabus naturis in una persona Christi : Eius qui solus est Deus, natura, cum humana quae ab eo erat dissimilis, convenit : atque ita ex distantibus naturis una fiebat divinitatis et humanitatis copulatione persona Christi. Ex hoc accipitur, quod suppositum personae Christi supponitur in duabus naturis essentialiter in Christo existentibus.
Cassianus autem in sexto contra Nestorium dicit sic : Idem Dominus noster Iesus Christus homo nascens at Deus, utriusque in se parentis habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est, humanae matri reddidit similitudinem : et in eo quod Deus, Dei Patris habuit veritatem.
Sic igitur secundum praedicta dico, quod unum est esse in Christo secundum comparationem ad hypostasim cuius est esse, licet hoc esse sit duarum essentiarum quae distinctae manent, eo quod hoc esse istius est hoc esse alterius : et est mirabile ut unio fiat in esse, et non essentiis.
Dicendum ergo ad primum, quod differentia causa numeri est : sed in esse in eo quod esse est hypostasis, non est differentia nisi per naturam, eo quod unitur unum alteri, vel potius unum in alterum unitur.
Ad dictum Cassiani dicendum, quod ipse non intendit, quod Christus sit duae personae, sed quod per duas naturas ad duas personas referatur, quae sunt pater, et mater. Unde Christus non est duo, sed unum : quia nec duae personae, nec duae hypostases, ut iam patet ex praedictis.
Ad hoc quod obicitur, quod non sit intelligibile, qualiter duarum essentiarum sit unum esse hypostasis, dicendum, quod hoc non est intelligibile, nisi intelligantur illae essentiae uniri, ita quod esse unius terminetur in esse quod facit altera, sicut est in Christo. Unde in natura huic non invenitur simile.
Ad aliud dicendum, quod in hypostasi est essentia, et esse ipsius essentiae, id est, esse quod dat essentiam hypostasi, et differunt sicut effectus et causa, unde illa non est natura. Tamen quidam dicunt, quod esse est unum, et duo. Duo numero essentiarum a quibus est, et unum numero hypostasis in qua est. Primum autem verius est : quia esse est singulare : nihil autem conveniens personae est singulare, nisi singularitate personae divinae.
ARTICULUS V.
An in Christo sit unum esse simpliciter ?
Sed adhuc obicitur contra hoc : quia
- Petrus non est esse Petri : ergo Christus etiam non est esse Christi : ergo videtur, quod esse est naturae : ergo non est esse id quod est hypostasis, et in hypostasi tantum est unio : ergo non est unum esse.
- Item, Filius Dei est suum esse : hic homo non est suum esse : ergo aliud est esse huius hominis in quantum hic homo, et aliud est esse Filii Dei in quantum huiusmodi : ergo non est unum esse, sed duo : non ergo factum est unum in esse.
Sed contra : Quamcumque duo sunt in esse simpliciter, ipsa sunt duo simpliciter : et quaecumque sunt duo simpliciter, ipsa non sunt tantum unum : ergo Filius Dei non est tantum unum, quod falsum est : et hoc est improbatum in praecedenti distinctione.
Solutio. Tenendo veritatem unionis factam esse in hypostasi, sicut est veritas, et secunda opinio dicit unum tantum esse, simpliciter est unum esse Christi : sed aliud est esse huius simpliciter, et aliud est esse huius secundum naturam hanc vel illam, et aliud est esse naturae huius vel illius. Esse enim huius simpliciter est esse personae vel hypostasis, secundum quod est hypostasis : et hoc non est nisi unum in Christo. Et hoc patere potest ex hoc quod fides Catholica dicit unionem illam factam in esse. Si enim in esse facta est, erit ipsa facta in esse aliquo, et non nisi in esse hypostasis : ergo esse huius hypostasis ex unione illa est unum : quaecumque enim uniuntur, sunt unum.
Item, unius hypostasis non est nisi unum esse : sed Christus non est nisi hypostasis una : ergo Christus non habet nisi unum esse simpliciter : quia esse rei naturae sive hypostasis, est esse totius : et hoc est simpliciter esse.
Esse autem secundum naturam hanc vel illam, est esse acceptum in comparatione ad naturam facientem esse in hypostasi, et a parte illa geminatur esse in Christo. Est enim in eo esse naturae humanitatis, et esse naturae deitatis. Et si vellemus proprie dicere, tunc diceremus, quod haberet tali consideratione non duo esse, sed unum duplex in constituente esse.
Esse naturae est esse quod habet natura in se : omnis enim res habet suum esse. Esse naturae humanae in Christo non est esse naturae Dei, neque illa esse sunt duo sicut naturae.
Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum, quod Christus non est suum esse : hoc accidit, non secundum quod est hypostasis naturae divinae, sed quia simplicitas est ibi omnimoda : haec autem non est in hypostasi hominis, quia illa hypostasis supponitur esse in duabus naturis et tribus substantiis.
Tamen sciendum, quod salvando istam opinionem, esset ibi duplex esse : quia ista dicit, quod supposito hoc homine non supponitur in eo nisi duplex substantia, carnis scilicet, et animae, et una natura.
D. Aliorum sententia.
E. Auctoritates etiam ponit, quae hanc probant sententiam.
DIVISIO TEXTUS
Sunt autem et alii qui istis in parte consentiunt, etc.
Hic incipit secunda opinio quam fere omnes moderni defendunt : eo quod in ipsa magis exprimitur sacramentum unionis. Et habet duas partes : in quarum prima ponuntur suae positiones : et in secunda, probationes suarum positionum, ibi, E : De hoc Augustinus in libro Sententiarum Prosperi, etc.
Sicut autem ex Littera prioris capituli colligi potest, quatuor sunt positiones istius, scilicet quod cum dicitur, hic homo, supponitur Christus in duabus naturis compositus ex tribus substantiis, scilicet carne, anima, et deitate : et extrahitur in principio capituli, ubi dicit : Dicunt hominem illum non ex anima, etc.
Secunda est, quod Christus sit unum tantum, et non duo ; et accipitur, ibi, Non ut duae essent personae, etc., quia in veritate, sicut supra patuit, ad duo supposita esse, sequitur duas personas esse, cum nihil sit dictum, quod unio facta fuerit in proprietate personali tantum, et non in eo quod est persona.
Tertia est, quod homo non sit assumptus, nec hic homo, nec persona : et haec accipitur, ibi, Persona ergo quae prius erat simplex, etc., quia non dicunt assumptum, id est, compositum ei nisi naturam.
Quarta vero est, quod non dicitur absolute persona illa facta nisi addatur secundum hominis naturam, vel facta est composita, vel huiusmodi : et haec extrahitur inde : Nec tamen persona illa debet dici facta persona, etc.
ARTICULUS VI.
An Christus possit dici compositus ?
Sunt autem pauca dubia contra hanc opinionem, ideo quod liquide contineat veritatem. Sed tamen dubium potest esse de prima sui positione, quod dicit Christum esse compositum.
- Omne enim compositum componentia sua unit in tertio : haec autem unio facta est in personam aeternam : ergo non est compositus Christus.
- Item, in omni composito utrumque componentium est pars : deitas autem non potest dici pars : quia cum omnis pars minus aliquid sit suo toto, iam deitas haberet aliquid maius et melius, quod inconvenientissimum est.
Item, cum omnis pars sit imperfecta respectu totius, iam deitas esset imperfecta, quod iterum falsum est.
Ad hoc dicendum, quod ista opinio non accipit compositionem secundum naturam, sed secundum nomen tantum, ut sit compositum idem quod cum alio positum in eodem quod fuit ante : licet hoc modo non omnino fuerit sicut nunc est : et ita persona Christi est composita, quia modo est in duabus naturis, et tribus substantiis : unde hic opinio neutram naturarum dicit esse partem : quia deitas pars esse non potest, ut probant obiectiones : humanitas autem licet habeat partes, non tamen est pars : quia omnis pars habet compartem, eo quod nulla una pars facit totum : unde humanitas non potest esse pars.
Et sic patet solutio ad obiectiones quae procedunt, ac si compositio proprie secundum naturam compositi acciperetur. Hanc autem compositionem quidam vocant exegitivam, sicut diximus in expositione praecedentis opinionis.
ARTICULUS VII.
Quid demonstrat pronomen, hic, quando dicitur : Hic homo, de Christo.
Dubitatur etiam de hoc quod opinio haec ponit, quod cum dicitur, Hic homo, demonstrato Christo, supponitur suppositum eius in tribus substantiis et duabus naturis, et non in humana natura tantum : hoc enim videtur falsum : non enim hoc habetur ex intellectu eius quod dicitur hic homo. Si enim consideremus substantiam pronominis, id est, quam supponit pronomen, non dicit nisi suppositum, ly homo autem quod sequitur, dicit naturam cui supponitur : ergo videtur, quod virtute termini sic complexi ex supposito et natura, non supponatur Christus nisi in una natura, sicut dixit praecedens opinio, et in duplici substantia, scilicet in carne, et anima.
Solutio. Dicendum, quod aliud est in Christo, et aliud in aliis hominibus. Cum enim dicitur hic in Christo, non potest demonstrari suppositum nisi unitum, vel potius unum : et ideo duplicem naturam vel respectum importat demonstratio, quorum tantum alterum determinamus per ly homo quod sequitur, et alterum significatur determinari per nomen significans illam naturam quae etiam est in ipso : et ideo utrumque importatur cum dicitur : Hic homo est hic Deus : in illa enim locutione bis in pronominibus hic et hic, significatur unum suppositum, et per terminos sequentes significantes naturam communem cui supponitur, significatur duplex respectus illius suppositi ad naturas illas : per compositionem autem mediam significatur identitas suppositi in utraque natura. Et ex hoc patet, quod ista opinio sola tetigit veritatem.
Ex his quae dicta sunt, facile est intelligere auctoritates quae inducuntur ab ista opinione.
F. Tertia aliorum sententia.
G. Auctoritates inducit quibus haec sententia roboratur.
EXPOSITIO TEXTUS
Sunt etiam alii, qui in incarnatione, etc.
Haec est tertia opinio, quae iam non est opinio, sed error manifestus et condemnatus per Papam Alexandrum.
Et dividitur tractatus illius erroris in duas partes, sicut et praecedentium opinionum.
Primo enim ponit capitulum in quo sunt duae positiones.
Secundo, inducuntur auctoritates quae videntur hoc dicere, licet non dicant.
Ex primo capitulo trahunt septem positiones huius erroris, quae omnes falsae sunt.
Prima est, quod cum duplex sit unio naturalis, scilicet animae ad carnem, et carnis et animae cum deitate, quod in Christo neutra illarum fecit unum aliquod : nec enim anima et caro fecerunt unum hominem unita, nec natura hominis et Filius Dei fecerunt unam personam unita : et hoc est in principio capituli, ibi, F : Sunt etiam alii, qui in incarnatione Verbi, etc.
Secunda positio est, quod his duobus secundum veritatem acceptis non est usus Christus ut unum sibi faceret, sed potius ut indumento, ut mortalium oculis visibilis in eis appareret : et haec accipitur, ibi : Illa duo, scilicet animam et carnem, Verbi personae vel naturae unita esse aiunt.
Tertia est, quod non est unum factus cum homine in veritate : sed ideo vere factus dicitur, licet non sit vere homo : quia veram carnem et animam pro indumento accepit : et haec extrahitur ab illo : Qui ideo dicitur factus verus homo, etc.
Quarta est, quod haec non in singularitatem vel aliquid ex eis constitutum accepit : sed dicitur accepisse, quia illis duobus pro indumento acceptis non est auctus numerus personarum : et haec trahitur inde : Quae duo etiam in singularitatem, etc.
Quinta est, quod persona nulla compositione facta est composita : non enim haec sibi univit : sed dicitur facta composita, quia usum huius indumenti accepit : et haec accipitur, ibi : Et quia ipsa persona Verbi, quae prius erat sine indumento, etc.
Sexta est, quod Deus non essentialiter, hoc est, secundum esse, factus est homo, vel Filius Dei homo dicitur, sed secundum habitum hominis : et haec inde elicitur : Accipiendo enim hominem dictus est Deus, etc., et vocant esse hominem habere humanam naturam, non quod unione animae et carnis factus sit ex illa natura homo, sicut patet in secunda opinione.
Septima et ultima est causa dicti sui quia videtur eis inconveniens ut Deus secundum esse creaturae possit uniri quia si esset infirmiori creaturae unitus, tunc sequeretur, quod ipse secundum esse esset illa creatura : et dant exemplum de sexu muliebri : et haec accipitur in fine capituli, ibi : Nam si essentialiter, inquiunt illi, Deus est homo, etc.
Ex his dictis ulterius duae positiones aliae sequuntur : quarum prima est, quod hoc sit dici Christum esse hominem, quod est habere humanam naturam non unitam. Da enim, quod unitam : hoc erit contra positionem primam. Similiter da, quod essentialiter : hoc erit contra positionem septimam. Ergo relinquitur ipsum dici hominem, eo quod veram naturam humanam non unitam unione naturali haberet. Secunda est, quod quia in triduo haec non unita habuit, quod in triduo fuerit homo : et propter hoc ultimum, quia Magister hoc infra concedit, inculpatur Magister, quod fuerit de hac opinione.
Quia vero iste error novellus est, et nullus contra eum disputavit : nos ponemus aliquas rationes contra positiones istas.
Sunt autem tres contra Primam : quia corpus hominis non sentit nec vivit vita naturae, per hoc quod coniungitur animae quacumque coniunctione : sed per hoc quod coniungitur ei ut perfectioni et actui : aut igitur Christi corpus nec sentiit, nec vixit vita naturali et naturali sensu : aut oportuit, quod corpori esset unita anima ut actus potentiae vel materiae propriae.
Inde sic proceditur : Quaecumque duo naturali coniunctione coniunguntur ut materia et forma, constituunt tertium quod neutrum illorum est : anima Christi et corpus, ut probatum est, sic coniunguntur : ergo constituunt tertium quod neutrum illorum est : hoc autem non est nisi homo : ergo constituunt hunc hominem, quod prima positio negat.
Item, haec positio est expresse haeresis Pelagii. Unde Cassianus in sexto contra Nestorium : Pelagianae haeresis scelus solitarium hominem ex Virgine natum asserens, eruditorem tamen dixit humani generis magis quam redemptorem fuisse : quia non redemptionem hominibus, sed vivendi dedit exemplum. Si igitur nulla unio facta est ad Verbum, sed tantum oculis sic apparuit, necesse est quod Virgo solum hominem genuerit vel minus quam hominem, si tantum genuit partem hominis quae est corpus.
Item, tertio : quia ex hoc sequitur, quod Christus numquam fuerit homo, sicut natura humana quae est corpus numquam fuit, nec est, nec erit homo. Filius Dei numquam habuit nisi naturam sine duplici unione de qua dictum est : ergo Christus numquam vere fuit homo : patet ergo, quod Prima positio falsa est.
Secunda probatur falsa hoc modo : Si his duobus secundum veritatem acceptis usus est tantum, ut mortalium oculis appareret : tunc et hoc quod oculis mortalium non appareret superflue utebatur : sed anima mortalium oculis non apparet : ergo ipsam superflue assumpsit.
Item, quidquid assumitur sine unione ad assumentem, peracto officio propter quod assumitur, deponitur : et haec probatur et de columba in qua apparuit Spiritus sanctus, et per vocem in qua apparuit Pater, et per omnes creaturas assumptas in apparitionibus Veteris Testamenti : ergo si Filius Dei manens naturam talem assumpsit tantum ad apparitionem, peracta apparitione deposuit : ergo in eadem natura quam assumpsit non resurrexit : hoc autem qui dicit et sentit, ab Augustino in expositione concilii anathematizatur : ergo hoc etiam est haeresis.
Contra tertiam sic : Christus non est natus nec passus nisi ex unione. Aut ex unione cum natura, aut cum hypostasi naturae humanae. Non ex unione cum natura : quia natura manet distincta, et natura divina nec nata est, nec passa est. Si ergo essentialiter non est unitus in hypostasi, ipse nullo modo essentialiter vere est passus, nec natus, nec aliquid aliorum.
Contra quartam : Dei Filius non accepit naturam hanc in singularitatem naturae nec personae, ut dicit ista positio : ergo assumptum nullam habuit singularitatem cum assumente : ergo nullo modo cum eo fuit unum : ergo quod dicitur de uno, non dicitur de alio : et hoc est contra Augustinum. Et eodem modo leve est contra alios disputare qui cum illis conveniunt.
Auctoritates autem inductae pro hac opinione etiam non videntur aliquid facere nisi in duobus locis, scilicet ubi adaptat Augustinus quartum genus habitus, et dicit quod accidit vel accedit, quod inventus est ut homo non sibi, sed ab hominibus : sed haec explanat Augustinus, quia facit vim in hoc quod est inventus : non enim se invenit, licet vere homo fuerit, quia semper sibi notus fuit : sed alii cognoscentes eum invenerunt in humanis conversari. Et dicit Augustinus, quod accidit hoc in simili inducto : non tamen accidit Christo humana natura, licet quidam dicant eam vergi in accidens : sed haec ego non praesumo dicere de veritate incarnationis. Secundum est in medio eiusdem capituli G, ubi dicit, Non ergo oportet intelligi mutatum esse Verbum, etc. Sed etiam omnis homo confitetur, quod Verbum non est mutatum, sicut supra dictum est : sed hoc quod dicit ut habitum assumpsisse, Augustinus corrigit id in quo simile non sufficiens est, cum dicit : Quamvis illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copularet, id est, uniret.
Ex his possunt etiam alia plane glossari.
