Distinctio XIV — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XIV

DISTINCTIO XIV

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad plenitudinem scientiae specialiter ?

 

 

A. Si anima Christi habuerit sapientiam parem cum Deo : et si omnia scit quae Deus ?

 

DIVISIO TEXTUS

Hic quaeri opus est, Cum anima Christi, etc.

Hic incipit distinctio decima quarta, in qua quaeritur secunda quaestio istius partis, scilicet utrum Christus habuerit omnium scientiam sicut Deus, vel non ?

Et habet tres partes :

in quarum prima obicit pro et contra, et solvit quod habuit omnium scientiam.

In secunda, assignat rationem quare non habuit similiter omnium potentiam vel omnipotentiam, ibi, C : Si vero quaeritur : Quare Deus non dederit ei, etc.

In tertia, obicitur contra hanc secundam partem, et solvit, ibi scilicet, D : Sed si illa anima non habet tantam potentiam, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An Christus habuerit omnium scitorum a Deo scientiam ?

 

Circa primum incidit quaestio de tribus articulis, scilicet an Christus habuerit omnium scitorum a Deo scientiam ?

Secundo, utrum habuerit illam scientiam in speciebus creatis, vel habitu, vel in Verbo tantum ?

Tertio, utrum illa scientia fuerit vel sit scientia comprehensionis, vel simplicis intelligentiae tantum ?

 

Ad probandum autem quod non habuerit omnium scientiam, rationes adducuntur in Littera, et istae subiaceant.

Ad idem autem alia ratione potest obici sic :

  1. Nihil creatum est infinitum, nec infinitae capacitatis : anima Christi est creata : ergo nec est infinita, nec infinitae capacitatis. Numerus autem scitorum a Deo est infinitus, quod probo sic : Augustinus dicit in libro XXI de Civitate Dei, quod numerorum species quamvis infinitae sint, tamen in illius scientiae modo sunt finitae, cuius scientiae non est numerus : ergo patet divinam scientiam esse infinitorum.

Item, bonitas Dei est infinita, et similiter potentia, et quidquid in Deo est totum infinitum est, et Deus perfectissimus sui est contemplator : ergo si anima Christi scit hoc quod scit Deus, ipsa scit et comprehendit infinita, quod esse non videtur, cum ipsa sit creta.

  1. Item, Deus scit quidquid potest facere : potest autem facere quae numquam sunt, fuerunt, vel fient : ergo anima Christi scit quae numquam sunt, fuerunt, vel fient : et hoc falsum est, quia quod numquam fuit, est, vel erit, non scitur.
  2. Si forte dicas, quod anima Christi scit infinita esse infinita, sed non comprehendendo infinita : hoc nihil est, quia nos etiam scimus illo modo infinitum : unde in hoc non differt scientia animae Christi a nostra scientia.

 

Si propter hoc aliquis dicat, quod anima Christi comprehendit in se infinitatem Dei, scilicet infinitam bonitatem, et veritatem, et sic de aliis.

Contra :

  1. Quidquid comprehenditur, comprehendentis intellectu circumscribitur, ut dicit Augustinus in libro de Videndo Deum ad Probam : Quidquid autem intellectu creato circumscribitur, hoc intellectu finitur, quia sic continetur intellectu quod nihil eius est extra : ergo quod comprehenditur, finitur : nihil autem finitur nisi quod finitum est : ergo quod sic ab anima Christi comprehenditur, finitur : sed comprehenditur infinita Dei bonitas, veritas, etc. : ergo Deus est finitus, quod est haeresis.
  2. Item, licet capacitas animae Christi maior sit, quam potest esse creaturae simplicis alicuius, tamen ipsa non est infinita : ergo non commensuratur infinito. Nihil autem comprehendit aliud, nisi quod potest mensura capacitatis super illud : ergo capacitas animae Christi cum non possit commensurari infinito, non comprehendit infinitum aliquod in Deo : et sic patet, quod in numero scitorum non habet aequalem cum Deo scientiam.

 

Sed contra : In Littera sunt iterum rationes quaedam quae supponantur.

 

Ulterius autem obicitur sic :

  1. Dicit Augustinus, quod talis est unio quae facit Deum hominem, et hominem Deum : et omnia quae vera sunt de Deo, vera sunt de homine, et e converso : sed Filius Dei scit infinita : ergo hic homo scit infinita : et nihil scit hic homo, nisi quod scit in anima eius : ergo ipse comprehendit infinita.
  2. Item, ad Philip. II, 11 : Omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Quia igitur hoc per passionem meruit, ut ibidem dicitur, hoc intelligitur secundum hominem : ergo secundum hominem in gloria est Dei Patris, ut videtur : non autem est in gloria sua, nisi sciat ea quae ille scit : ergo aequipollet ei in scitis et numero scitorum, ut videtur.
  3. Item, ex unione anima illa habet aliquid super nos : cum igitur nos attingamus id quod est infinitum et non comprehendamus, ipse erit attingens per intellectum et comprehendens.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod anima Christi scit omnia quae Deus scit, sed non omnia eodem modo. Infinitatem enim Dei quae non mensuratur aliquo extrinseco claudente ipsam, sicut saepius dictum est in primo libro Sententiarum super secundam et tertiam distinctionem, ipsa anima Christi non claudit comprehendendo : sed solus Deus comprehendit se, quia sibi soli ipse finitus est, eo quod nihil de se est extra seipsum. Si enim diceremus eum concludi comprehensione capacitatis animae Christi, videtur mihi, quod hoc redundaret in blasphemiam deitatis Christi : et tantum daremus iam humanitati suae, quod derogaremus divinitati eiusdem, quod non est faciendum. Sic igitur dicendum, quod omnia scit quae Deus, sed non omnia eodem modo : quia non comprehendendo quidquid Deus scit, sed tantum comprehendit omnia scita a Deo quae non sunt Deus : sed hoc scitum a Deo quod est Deus non comprehendit.

 

Dicendum ergo ad primum, cum dicitur Deus scire infinita, potest intelligi dupliciter, scilicet quod sciat infinita per numerum, vel infinita quasi in mensura quae est ipse. Et secundo modo verum est, quod scit quaedam quae sunt infinita quasi in mensura quae est ipse : et haec scit anima Christi, sed non comprehendit. Infinita autem per numerum non sunt nisi secundum quid, scilicet in potentia additionis infinitae, ut dicit Philosophus : et in potentia causae efficientis, scilicet quia ipse potest facere infinita, et scit se posse hoc : et tamen non sequitur per hoc quod infinitorum actu sint species in ipso : et ex hoc non sequitur, quod Deus sciat infinita, nisi scire sit idem quod infiniti scientiam habere : et ideo licet anima Christi sciat omnia quae Deus scit, non sequitur quod sciat infinita.

Quidam autem dicunt hic aliter et distinguunt triplicem scientiam in Deo : scilicet approbationis, quae tantum bonorum est : et visionis, quae est eorum quorum rationes sunt apud ipsum : et simplicis intelligentiae, quam dicunt esse omnium quae aliquo modo existunt, ut privationes, et eorum quae sunt in potentia tantum. Et dicunt, quod anima Christi scit omnia primo et secundo modo scita a Deo, et non tertio modo. Sed ex hoc sequitur duplex inconveniens : unum scilicet quod anima Christi non parificetur Deo in numero scitorum, quod est contra hoc quod hic dicitur sine exceptione. Aliud est quod eadem ratione etiam nescit mala, quia illa simplici intelligentia noscuntur.

Ad hoc autem quod Augustinus dicit, quod infinitae species numerorum in illius scientia finitae sunt, cuius scientiae non est numerus. Dicendum, quod hoc verum est : non tamen oportet, quod sciat infinita : quia cum sua scientia sit causa omnis rei quae non est per privationem dicta, si in sua scientia essent infinitae species numerorum, ipse produceret infinitas species numerorum, quod falsum est. Unde intellectus est Augustini, quod sua scientia quae est causa entis, et non limitatur per ens creatum, comprehendit id quod est infinitum in potentia divisionis et multitudinis, id est, secundum quod semper aliquid potest sumi extra ipsum : non tamen comprehendit ita quod per speciem causet ipsum, quia sic iam esset infinitum finitum, quod esse non potest.

Ad hoc autem quod obicit, quod Deus scit quod numquam erit, vel est, vel fuit. Dicendum quod hoc scit hoc modo quo est in causa : non autem est in causa nisi per exemplar : unde etiam Deus non scit nisi sciendo se id posse cuius est exemplar in ipso : unde sciendo se in tali potentia causandi scit illud : non tamen sequitur, quod simpliciter sciat illud : et eadem est etiam solutio de infinito : non enim sequitur, quod si scit infinita per potentiam producendi infinita, quod sciat infinita simpliciter.

Ad hoc quod obicitur, quod si anima Christi scit non comprehendendo, quod non differt a nostris animabus, dicendum quod hoc non est verum : adhuc enim differt in duobus, scilicet in numero : quia nulla pura creatura omnium notitiam habet quae Deus scit, sicut dicit Isidorus, quod Trinitas sibi soli nota, et homini assumpto : et sic dicit Augustinus, quod anima Christi omne bonum amat, et nihil amatur nisi cognitum : ergo omne bonum cognoscit : unusquisque autem aliorum Sanctorum tantum cognoscit, quantum Deus vult sibi revelare. In modo etiam, quia quasi excessive capacitas sua recipit et plus de quolibet cognoscibili, quam aliquis aliorum.

Ad illud autem quod in contrarium obicitur, dicendum quod haec bene conceditur, quod hic homo omnia comprehendit quae Deus comprehendit : quia hic homo supponit personam in tribus substantiis et duabus naturis : sed non sequitur ulterius, si hic homo comprehendit, quod secundum quod homo comprehendit, si ly secundum notat naturae conditionem.

Ad aliud dicendum, quod Christus in persona est in aequalitate gloriae Dei Patris : secundum autem quod homo, est in gloria inferiori, sed altiori quam aliqua creatura.

Ad aliud dicendum, quod nos nec omnino scimus quae Deus, nec comprehendimus infinitum pelagus substantiae divinae, sed attingimus : Deus autem omnia comprehendit et omnia scit : unde Christus secundum quod homo est unitus, conformatur ei in numero scitorum in quo nos excedit, et est sub ipso in modo comprehensionis.

 

 

ARTICULUS II.

An illa scientia quam Christus de omnibus habet, sit in contemplatione Verbi sibi uniti, vel in aliquo habitu formali ?

 

Secundo quaeritur, utrum illa scientia quam Christus de omnibus habet, sit in contemplatione Verbi sibi uniti, vel in aliquo habitu formali in quo cognoscat omnia : sicut Angeli in principio suae creationis receperunt habitum in quo cognoscunt omnia ?

Et videtur, quod habitu cognoscat Christus : quia

  1. Anima Christi non est imperfectior, sed altior Angelis : ergo data Angelorum dabantur ei : Angelis autem datus est habitus a principio creationis : ergo et animae Christi.
  2. Item, non est intellectus nisi per assimilationem intelligentis, et eius quod intelligitur : sed anima Christi intellexit omnia : ergo assimilata fuit omnibus : hoc autem non potest esse nisi per habitum et species omnium : ergo habitum cognitionis et species omnium habuit apud se.
  3. Item, sicut se habet materia ad formas artis vel naturae, sic se habet intellectus rationalis ad species rerum cognoscibilium : sed materia non est actu nisi per speciem et formam susceptam : ergo intellectus possibilis non fit actu nisi per species receptas vel a creatione, vel per abstractionem a rebus : non autem habuit ab instanti conceptionis per abstractionem a rebus : ergo habuit datas per creationem, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Triplex est cognitio Angelorum, ut elicitur a verbis Augustini, scilicet vespertina, qua cognoscunt res in proprio genere rerum, in qua obumbrantur umbra privationis trahentis ad occasum semper. Et secunda qua cognoscunt res in seipsis. Et tertia quae est nobilior quae est in Verbo. Cum igitur illa, scilicet quae est in Verbo, habituales formas non exigat, eo quod Verbum praesentius est contemplanti, quam aliqua species esse possit, multo magis anima Christi unita Verbo huiusmodi species non requirit.
  2. Item, non fieret intellectus sine praesentia rei intellectae : magis autem praesens est quod per essentiam est in anima, quam id quod per similitudinem tantum : et magis praesens est penetrans intellectum sui simplicitate, quam attingens quasi extrinsecus tantum : sed Verbum penetrat per se intellectum contemplantis : ea autem quae essentialiter sunt in anima, ut iustitia, temperantia, fides, et huiusmodi, non tangunt vel informant animam extrinsecus : ergo magis praesentatur Verbum, quam aliquis habitus possit praesentare : sed adhuc magis praesentatur animae quam sibi unit et eam penetrat : ergo cum haec sit anima Christi, anima Christi in Verbo et non in aliquo alio cognoscit omnia.
  3. Item, omnia non possunt cognosci nisi in eo in quo sunt quodammodo omnia : sed in nullo habitu Angelorum vel natura sunt omnia : quia ea quae subiacent libero arbitrio, non sunt ordinata, nec aliquid potest in ea comprehendenda cognoscendo prout dependent a futuro, nisi solus Deus : ergo haec non possunt cognosci nisi a Deo solo : ergo anima Christi non potuit haec cognoscere nisi in Deo : ergo non cognovit ea in aliquo habitu recepto.

 

Solutio. Sine praeiudicio dicimus, quod anima Christi cognitionem omnium ut omnium non habet nisi in Verbo : quia illi soli animae quam sibi univit, se quoad omnia cognoscibilia ostendit, aliis autem Angelis et animabus beatis quantum vult, et quantum meruerunt.

Ad id autem quod primo obicitur, dicendum, quod anima Christi non habet habitus qui sunt similitudines omnium, hoc potius est signum quod plus collatum est ei quam aliis Angelis : quia in praecedenti distinctione determinatum est, quod habet habitum in quo cognoscit omnium naturalium ordinem et processum sicut Angeli : sed omnium cognoscibilium a Deo non est iste habitus, quia Angeli non cognoscunt omnia : unde supra hoc habet unionem ad Verbum in quo semper omnia contemplatur et cognoscit.

Ad aliud dicendum, quod assimilatio duplex est. Uno modo per abstractionem : et alio modo per conversionem ad id quod est causa et ars prima omnium, et hoc secundo modo per conversionem et unionem ad Verbum anima Christi habuit assimilationem intellectus cum omnibus.

Ad aliud dicendum, quod illa similitudo est vera de intellectu acquirente scientiam rerum : et hoc non competit animae unitae summae perfectioni : quia illa non potuit subiacere ignorantiae.

 

 

ARTICULUS III.

Quo modo notitiae anima Christi sciverit omnia ?

 

Tertio quaeritur, quo modo notitiae anima Christi sciverit omnia quae Deus ?

Videtur autem, quod intuitu uno : quia

  1. Quidquid est in Verbo, est in eo per modum unius, et non per modum plurium, cum ipsum sit simplex : sed anima Christi semper contemplatur in Verbo : ergo cognovit omnia per modum unius : simplex autem adspectus est de uno quia uno : ergo uno adspectu cognovit omnia.
  2. Item, videtur adhuc, quod comprehendendo omnia cognovit : quia Verbum totum est unitum illi animae : ergo nihil de Verbo est extra animam Christi : ergo quidquid est in Verbo, etiam intra animam Christi est : quia quod continet continens, continet et contentum in illo : ergo cum ipsa capiat Verbum, ergo capit omne quod est in illo, et ita comprehendit.
  3. Item, non uno modo notitiae scit Deus omnia : quia aliter scit quae est ipse facturus, et aliter scit quae ipse potest facere et tamen numquam erit facturus, quae si faceret, bona essent. Si igitur anima Christi cognovit omnia quae scit Deus, videtur etiam ipsa isto diverso modo cognoscere. Et quaeritur, Qualiter isti modi differunt in ipsa ?
  4. Praeterea, videtur expresse in Evangelio dicere, quod nec etiam cognovit Filius omnia, Matth. XXIV, 36 : De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli caelorum, nisi solus Pater, nec etiam Filius. Et, Act. I, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta, Pater posuit in sua potestate.

 

Solutio. Dicendum, quod Deus tripliciter scit res : non quod tripliciter sint res tantum, quia multipliciter sunt : sed quia tripliciter sunt in ipso, scilicet ut in causa potente tantum : et sunt in ipso ut in causa cognoscente rationem operis et operante : et sunt in ipso ut in cognoscente tantum. Non autem possunt esse ut in operante tantum sine cognitione : quia habens intellectum, operatur cognoscendo rationem operis, vel nescit quid agit, et operatur vane, quod non est dicendum de Deo. Illa autem sunt in ipso ut in causa potente tantum quae duobus modis se habent ad ipsum, scilicet quod sunt in potentia sua efficienter tantum, et numquam fient, et haec non cognoscit Deus nisi cognoscendo se esse potentem ad alia quam illa quae produxit : unde haec notitia non est nisi conversio intellectus divini super se ut est potentiae infinitae ad effectus infinitos : unde haec notitia nullum ponit exemplar in Deo vel ideam. Quaedam autem sic sunt in ipso potente, quod ipse est dans posse infiniti licet non actum : et haec quoad posse illud datum habent exemplar, non autem quoad actum : sicut infinitum non est nisi in potentia : et ideo infinitum per id quod est, non est nisi in eo quod est finitum, et ratio finiti facta est a Deo, et habet exemplar in ipso. Secundo modo sunt in scientia Dei omnes creaturae. Tertio modo mala. Dico igitur, quod anima Christi cognoscendo Verbum, in ista triplici ratione cognoscit tot quot Deus.

 

Ad primum ergo dicendum, quod uno adspectu dicitur duobus modis, scilicet quoad obiectum, vel quoad discernentem : et bene concedo, quod scilicet quoad obiectum est unus adspectus quo sunt omnia : sed quoad intellectum discernentem non potest esse actus unus : quia alia conversio est secundum actum ad hoc, et alia ad illud.

Et si obicitur, quod Augustinus dicit, quod in patria non erunt cogitationes volubiles : ergo multo minus in anima Christi. Dicendum, quod etiam hoc intelligitur quoad obiectum, et quoad hoc quod non involvemur inquirendo et cogitando, et non quoad hoc quod semper simus in eodem actu conversionis.

Ad aliud dicendum, quod sicut prius dictum est, anima Christi licet uniatur Verbo, non tamen includere dicitur Verbum : quia sic Deus esset inclusus, quod falsum est : sed unitur toti Verbo, et hoc non est claudere intus, ita quod non sit alibi, cum sit ubique essentialiter, potentialiter, et praesentialiter.

Ad aliud iam patet solutio per distinctionem : quia bene concedo, quod anima Christi illis tribus modis parificatur Deo in numero scibilium : nihil enim excipiunt Sancti : et ideo etiam nihil videtur mihi excipiendum.

Ad aliud dicendum, quod Filius non excluditur a notitia Patris, nec etiam Spiritus sanctus, nec etiam anima Christi quae et unita Verbo novit omnia futura : sed intendit, quod Filius nescit, quia non fecit nos scire, et ad modum nescientis se habuit : quia nobis non profuisset, sed obfuisset scientia diei illius.

 

 

B. Responsio quaestionis diffinitivam continens sententiam.

 

ARTICULUS IV.

An Christus aliquando retrahebatur a puritate omnimodae contemplationis ? Et : An ita pure contemplabatur, sicuti Deus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, B, circa initium : Nec ita clare perspicue omnia capit ut Deus.

  1. Ex isto enim verbo trahunt Magistri quod dicunt animam Christi non ita limpide videre sicut Deus.
  2. Item, si non adeo videt limpide, hoc provenit ex aliqua obscuratione : obscurationis autem causa peccatum est : ergo videtur, quod in ipsa non sit aliqua obscuritas, cum nullum peccatum fecerit, nec inventus sit dolus in lingua eius.
  3. Item, anima Christi speculum clarissimum est : ergo id quod resultat in ipso, clarissime resultat : ergo adeo limpide contemplatur ut Deus.

 

Ulterius etiam quaeritur, utrum Christus aliquando retrahebatur a puritate contemplationis istius ?

Videtur, quod sic : quia nos videmus, et etiam dicit Philosophus, quod una potentia existens in actu, vehementer retrahit aliam : ergo cum ipse circa discipulos et passiones corporis quandoque multum fuerit intentus, videtur quod ab huiusmodi contemplatione retrahebatur.

 

Solutio. Dicendum, quod non adeo limpide et pure contemplabatur anima Christi sicut Deus, et illa minor limpiditas vel perspicuitas causatur a privatione nihili quod est in omni creatura, et est defectus inseparabilis obscuritas illa quae est intellectus ex hoc quod creatus est, quia coniunctus est ratione creationis sive exitus de non esse ad esse.

Per hoc patet solutio ad illa quae contra primum obiciuntur.

 

Ad id quod ulterius quaeritur dicendum, quod Christus fuit verus viator, et verus comprehensor, et neutrum retraxit alterum : retractio autem potentiarum qua una in actu vehementi retrahit aliam, non est nisi in his quae sunt purae creaturae.

De hoc tamen infra in quaestione de passione Christi magis quaeretur.

 

 

C. Quare Deus non dedit ei potentiam omnium, ut scientiam ?

D. Quomodo intelligenda sint quaedam verba Ambrosii super Lucam ?

 

ARTICULUS V.

An Christus habuit omnipotentiam sicut scientiam ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Si vero quaeritur, quare Deus non dederit ei potentiam, etc.

Videtur enim, quod habuit omnipotentiam sicut scientiam : quia

  1. Si propter unionem causabatur in eo omnium scientia : ergo a simili causabatur in eo omnium potentia.
  2. Item, ipse scivit omnia sicut Deus : ergo scivit creare : sed nullus scit exercitium alicuius actus, nisi sciat exercere actum illum : ergo ipse scivit exercere : nullus autem scit exercere quod non potest exercere : ergo potest Filius Dei creare.
  3. Item, potentia intelligendi omnia est quaedam potentia, et potentia operandi omnia est quaedam potentia : cum igitur in Deo una non sit minor potentia quam alia, videtur debuisse dare aliam.
  4. Item, Sapiens architectus non solum docet filium suum, nec dat ei artem qualiter fabricatur, sed etiam doctrina inducit in eum potentiam operandi ex usu : ergo videtur, quod Deus qui multo magis diligit animam Christi, quam aliquis homo filium suum, inducit in eo potentiam operationis.

 

Iuxta hoc ulterius quaeritur, utrum potuerit ei dare potentiam aliquid creandi ?

Videtur quod sic : quia

  1. Dicit in Littera, quod potuit ei dare potentiam faciendi aliqua quae non facere potest.
  2. Item, in scientia non est nisi recipere, sed in potentia non est nisi operari active.

 

Sed contra :

  1. Nulla potestas excedit proprium subiectum : subiectum animae Christi est finitum : ergo non potest habere potentiam infinitam : sed Dei potentia est infinita : ergo illam non potest recipere anima Christi.
  2. Item, nihil creatur nisi quod de nihilo ad esse reducitur : nihil autem et ens infinite et sine proportione distant : ergo aliquid educere de nihilo in ens est potentiae infinitae : anima Christi non potest habere potentiam infinitam : ergo anima Christi non potest recipere a Deo potentiam creandi aliquid quantumcumque modicum.
  3. Item, potentia infinita non est nisi in essentia infinita : igitur cui communicatur potentia infinita, communicatur essentia infinita : sed haec non communicatur alicui, nisi quod essentialiter sit Deus : sed hoc non potest esse aliquod creatum : ergo potentia infinita non est communicabilis alicui creato.

Et hoc concedendum est, et dicendum, quod non est simile de scientia et potentia : quia scientia fit per alterum, sicut verbi praesentiam : potentia autem egreditur ab essentia propria.

 

Ad primum dicendum, quod est scientia practica sive operativa, quod idem est, et est scientia speculativa : Christus autem non habuit nisi scientiam speculativam, et non operativam.

Ad aliud dicendum, quod scivit creare, id est, qualiter res creantur : sed non scivit creare scientia operante, sicut practicus operatur.

Ad aliud dicendum, quod potentia intelligendi est potentia passiva et recipiens, et ideo potest perfici altiori se : sed potentia operandi in actum est egrediens a radice propriae essentiae, et perfectio eius est in agente, et hoc non potest esse aliquod creatum.

Ad aliud dicendum, quod sapiens architectus Deus gloriosus docuit animam Christi contemplativam scientiam, sed non docuit exercitium : quia non fuit capax, nec potuit esse : et ideo non est simile quod inducitur pro simili.

Ad aliud bene concedo, quod nulla creatura capax est potentiae etiam aliquid creandi.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum, quod poterat ei dare potentiam operandi aliquid ex materia praeiacente quam dedit naturae, sed non creandi.