Distinctio XX — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO XX
De redemptione nostra facta per passionem Christi quantum ad congruentiam et necessitatem.
A. Quod alio modo potuit Deus liberare hominem : et quare potius isto ?
B. De causa inter Deum, et hominem, et diabolum.
DIVISIO TEXTUS
Si vero quaeritur, utrum alio modo posset Deus hominem liberare, etc.
Hic incipit quarta pars illius divisionis quae in principio distinctionis XVIII posita est. Et agitur hic, utrum Deus alias quam per mortem poterat liberare : et durat usque ad illum locum, ubi dicitur in hac eadem distinctione, ibi, C : Christus ergo est sacerdos, idemque hostia, etc.
Et dividitur in parte duas :
in quarum prima ostendit rationes congruentiae, quare isto modo voluit redimere, cum alius modus esset possibilis ?
In secunda, exsequitur causam inter Deum, et hominem, et diabolum, ibi, B : Si enim tres illi in causam venissent, etc.
In prima parte tria facit.
Primo quaestionem proponit ;
et secundo, causam solutionis unam dat ex iuvantibus ad spem immortalitatis.
Tertio, dat aliam ex ratione iustitiae. Et haec tria facit in uno capitulo : et ex hoc patet sententia.
ARTICULUS I.
An alius modus liberationis est possibilis praeter illum quo liberatum est genus humanum ?
Incidit autem hic dubium primo, si est alius modus possibilis, ut dicit, vel non ?
Et si hoc est verum, quod alius est possibilis : tunc quaeritur secundo, qua possibilitate sit ille possibilis ?
Proceditur autem ad primum hoc modo :
- Dicit Anselmus, quod minimum inconveniens decentissimae iustitiae Dei est impossibile : est autem maximum inconveniens iniustitia iudicii, et praecipue coram iudice illo a quo non est ad alium appellare : ergo sustinere iniustitiam impossibilis est Deo : sed peccatum sine condigna satisfactione remittere, iniustum iudicium est : ergo hoc impossibile est Deo. Probatum autem est supra, et adhuc probabitur amplius, non posse facere condignam satisfactionem pro peccato nisi Deum et hominem : hoc enim dixit Ambrosius in praecedenti distinctione : ergo videtur alius modus non fuisse possibilis.
- Item, congruentia et incongruentia opponuntur : aut igitur in genere naturae, aut in generis moris. Constat, prout hic loquitur de eis, quod non opponuntur in genere naturae : quia non loquitur de naturis, sed de opere voluntatis, quod est liberatio : ergo opponuntur in genere moris : ergo si congruum est bonum, oportet quod incongruum sit malum, quia bonum bono non opponitur : sed Deus vel Filius Dei non potest facere malum : ergo non potest facere incongruum. Si igitur alius modus non fuit congruus nostrae miseriae sanandae, alius modus non fuit Deo possibilis.
- Item, cum quaeritur, ut dicit Anselmus, utrum alio modo liberare poterat genus humanum ? non quaeritur modus ex parte Dei qui omnia potest, sed quaeritur modus ex parte nostra : ergo hoc est quaerere, Si alio modo exire poteramus nos de reatu peccati ? Constat autem, quod non nisi per Deum satisfacientem, qui etiam esset homo, ut probat Anselmus : ergo alius modus non fuit Deo possibilis.
- Item, hoc videntur expresse dicere quaedam auctoritates, quarum una est, ad Titum, II, 11, Glossa super illud : Apparuit gratia, etc., dicit sic : Non essemus participes deitatis eius, nisi ipse particeps esset nostrae mortalitatis. Cum igitur non sumus participes, nisi per gratiam reconciliationis, non essemus reconciliati, nisi in nostra humanitate mortuus esset pro nobis.
Item, ad Roman. V, 19, super illud : Sicut enim per inobedientiam unius, etc., Glossa : Illa fides sana est, qua credimus nullum hominem sive parvulae aetatis, sive maioris, liberari a contagio mortis antique, et obligatione peccati, quam prima nativitas contraxit, nisi per mediatorem unum Dei et hominum, hominem Iesum Christum, cuius saluberrima fide illi facti sunt salvi.
Item, Anselmus in libro Cur Deus homo : Non poterat transire calicem nisi biberet, non quia non posset vitare mortem si vellet, sed (sicut dictum est) impossibile erat aliter salvare mundum.
Item, ad Hebr. II, 10, super illud : Auctorem salutis eorum per passionem consummare, etc., Glossa : Nisi Christus moreretur, homo non redimeretur : et non redemptus periret, et frustra essent omnia facta.
Ex his et multis aliis videtur concludi, quod non erat alius modus possibilis ad liberandum genus humanum.
- Item quidam obiciunt sic : Deus illum modum praeviderat et praedestinaverat, quia praedestinatio est de omnibus bonis salutaribus : sed quod praedestinatum est, impossibile est non esse : et necesse esse, et possibile non esse, sunt contradictoriae in quarto et secundo modo modalium.
- Item, fides Patriarcharum credidit hunc modum : fidei autem non potest subesse falsum : ergo necesse fuit esse hunc modum liberationis : ergo non fuit possibile esse alium.
Sed contra :
Gregorius in Moralibus : Qui nos existere fecit de nihilo, revocare etiam sine morte sua et passione potuit.
Item, Leo Papa in legenda in ramis palmarum : Omnipotentia Filii Dei quae propter eamdem essentiam est aequalis Patri, potuisset genus humanum a diaboli dominio solo imperio suae voluntatis exuere, nisi in divinis operibus maxime congruisset ut nequitiae hostilis adversitas de eo quod vicerat vinceretur.
Item, Augustinus in libro XIII de Trinitate : Eos itaque qui dicunt, Itane defuit Deo modus alius quo liberaret homines a miseria mortalitatis huius, ut unigenitum Filium Deum sibi coaeternum, hominem fieri vellet, induendo humanam animam et carnem, mortalemque factum, mortem perpeti : parum est sic refellere, ut istum modum asseramus bonum et divinae congruum dignitatis : verum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cuius potestati cuncta aequaliter subiacent, sed sanandae nostrae miseriae convenientiorem modum alium non fuisse.
Item, super illud Psalmi XXI, 3 : Et non ad insipientiam mihi, dicit Glossa : Ut sapienter genus humanum meo sanguine liberetur : nullus enim convenientior modus nostrae liberationis, quam ut homo qui per superbiam cecidit, per humilitatem resurgat.
Ad hoc sunt etiam rationes non solum probantes, quod alius fuit possibilis, sed etiam quod alius fuit magis congruus.
- Dignum enim honore non congruit pati poenas et exsilium. Filius autem fuit omni honore dignus : ergo non debebat sibi hoc ad iniuriam facere, ut poenas et exsilium subiret.
- Item, sine satisfactione remittere peccatum fuisset maioris perfectionis : ergo fuisset Deo perfectissimo magi congruus ille modus. Probatio primae est, quod ad hoc nos invitat, ut diligamus inimicos, et ut dimittamus omnibus debentibus nobis, etiam praeter hoc quod exigamus satisfactionem. Si ergo bonum suadet nobis, primo debuit hoc facere in seipso.
Si dicas, quod seipsum negare non potuit : negasset autem seipsum, si faceret contra iustitiam suam. Contra : Sicut ipse sua iustitia est, ita est ipse sua misericordia quae superexaltat iudicium : ergo exigendo tam gravem emendam videtur venire contra suam misericordiam.
- Item, impius iudex est qui plus exigit in emenda, quam posset reus facere : quia ille non quaerit emendationem rei, sed sitit sanguinem eius, cum omnis iustitia non quaerat nisi emendare hominem et salvare : ergo si Deus exigit talem emendam quam non posset praestare purus homo vel homo in statu in quem ceciderat, videtur quod non decenter illud exegit, sed impie, sitiendo mortem hominis : ergo cum hoc non sit fas credere de Deo, videtur quod homo purus per se satisfacere potuit : et sic alius fuit modus Deo possibilis.
- Vel si tu dicas, quod homo non fuit in gratia, et ita nihil gratum facere potuit. Contra hoc est, quod cum homo facit quod potest, statim dat ei Deus gratiam : sed multi fuerunt qui fecerunt quod potuerunt, et gratiam habuerunt, et sic possibile fuit de omnibus si se praeparassent : ergo videtur, quod Deus id quod potuerunt facere, acceptare debuit.
- Item, I Ioan. V. 3, dicitur, quod mandata eius gravia non sunt. Et Hieronymus dicit, quod anathema sit qui dicit Deum praecepisse impossibilia. Ergo numquam exigit ab homine talem emendationis modum, quem non posset explere nisi Deus esset homo, ut videtur.
Solutio. Sine praeiudicio dico, quod alius fuit modus possibilis, considerata potestate Dei cui nihil iniustum est, ut dicit Anselmus, et nihil impossibile : sed tamen ex parte nostra impossibile fuit nos redimi nisi per Deum et hominem : non quod hoc intendam dicere, quod si Deus nos liberasset quin essemus liberati : sed est considerare potentiam liberationis ex parte Dei, et ex parte nostra, et ex parte utriusque simul, scilicet Dei et hominis. Ex parte Dei quidem fuit alius modus possibilis : ex parte hominis autem videtur mihi alius modus impossibilis. Si vero ex parte utriusque consideretur, id est, nostra possibilitas ad Dei potentiam relata in qua fit quidquid ipse vult, fuit alius quidem modus possibilis, sed nullus ita conveniens. Si enim quaeratur, utrum de trunco potest fieri vitulus ? dicimus quod non. Si autem quaeratur, utrum Deus de trunco potest facere vitulum ? dicimus quod sic.
His habitis, planum est respondere obiectis.
Ad primum enim dicendum, quod dimittere culpam impunitam dicitur dupliciter, scilicet impunitam, hoc est, sine omni poena : et hoc est impossibile coram iudicio Dei : quia, sicut dicit Anselmus, esset coram Deo impius sicut iustus, et placeret Deo peccatum sicut et virtus, quod est impossibile. Vel dimittere peccatum sine condigna poena : et hoc est iudicis quaerentis emendam rei, et hoc modo fuisset, si Deus homini sine morte Filii peccatum indulsisset : puniverat enim hominem in hac vita, et in purgatorio amplius punire potuit : et ita nihil indecens ex parte sua ex hoc sequeretur.
Ad aliud dicendum, quod congruum et incongruum ex parte nostra sumuntur, et non ex parte iudicii Dei, cui congruum est omne quod facit : quia etiam illud quod videtur incongruum ex contrario usu, si Deus faceret, congruissimum esset : unde si parceret a poena condigna, clementiae deputaretur, dummodo iustitia pro tanto salvaretur, quod remaneret peccatum ultum poena emendante, non suffocante reum.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod si possibilitas ex parte nostra attendatur, ut dicit Anselmus, quod non erit iustitia nisi restituens ablatum, et satisfaciens offensae : et hoc non potuit esse nisi per Deum et hominem, ut dicunt Anselmus et Ambrosius.
Ad aliud dicendum, quod omnes illae auctoritates loquuntur de possibilitate congruentiae, et non de potestate Dei in se.
Ad aliud dicendum, quod praedestinatio non imponit necessitatem, sed immutabilitatem facit : et ideo nihil prohibet quin adhuc alius modus sit possibilis, si liberatio in genere et in se consideretur.
Ad aliud dicendum, quod fides est de eo quod non erit aliter quam creditur, sed tamen possibile est esse aliter : fides enim et praedestinatio bene tollunt actum immutabilitatis in contrarium, vel in aliud quam sit hoc de quo sunt, sed non tollunt potentiam mutabilitatis : et ideo illa argumenta non cogunt.
Oportet etiam solvere ea quae sunt ad oppositum : quia secundum meam opinionem ex parte nostra attendendo potentiam satisfaciendi, non fuit possibilis alius modus.
Dico ergo ad primum, quod omnes illae auctoritates loquuntur de potentia Dei liberantis, et non de potentia hominis debentis satisfacere.
Ad id autem quod obicitur per rationes, dicendum quod Filium Dei ex bonitate decuit omne signum dilectionis homini exhibere, quod pertinebat ad salutem, nisi hoc cederet in iniuriam iustitiae vel deitatis : sed non in iniuriam fuit deitatis : quia deitas nec passa, nec compassa fuit : sed in humana natura passus est Filius Dei : et in hac deitatem decuit exsilium et mortalitas.
Ad aliud dicendum, quod alio modo remittere iniuriam potuit Deus, sed ex parte hominis remansisset verecundia, scilicet quod homo abstulisset quod non reddidisset. Et si quaeras, utrum Deus hanc verecundiam auferre potuisset ? Dico sine praeiudicio, quod opprobrium quidem auferre potuit : sed tamen veritatem mutare non potuisset : quia contra se fecisset. De praeterito enim verum fuit, quod homo rapuit quae per se exsolvere non potuit : et ideo congruissimum fuit iudici clementissimo, ut tale faceret iudicium, ut destrueretur peccatum, et homo tantum vel plus dando quam rapuit, ab opprobrio simul et peccato liberaretur.
Ad aliud dicendum, quod plus exigere quam homo possit, dicitur duobus modis, scilicet simpliciter, et sic sonat extorsionem, vel de expensis iudicis, ut reus pristinam recipiat dignitatem : et sic exigere plus quam purus homo possit, sonat misericordiam et bonitatem iudicis erga nos : et hoc est quod dicit Psalmus CX, 9 : Redemptionem misit Dominus populo suo. Quod enim ultra vires nostras exegit, ad gloriae nostrae cumulum fuit : quia aliter semper conscientia testis veritatis, diceret nos rapuisse, et non solvisse Dei honorem.
Ad aliud dicendum, quod homo in quantacumque gratia sit, dummodo sit purus homo, non potest satisfacere pro peccato quod in omnem mundum redundavit : et hoc sufficienter in praemissis probatum est : nec tamen secundum dicta Sanctorum credo, quod umquam alicui post primum peccatum gratia salutis data sit, nisi in dilectione unigeniti et fide, qui omnes reconciliavit. Non dico, quod non dari potuerit quantum est de potentia Dei. Et sic patet, quod nihil est quod obicit.
Ad aliud dicendum, quod mandata non sunt gravia habenti charitatem : et hoc ideo quia Filius Dei nobis ea alleviavit, sustinendo pro nobis quod nos sustinere debebamus : quia Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum : et ideo modo facile est nobis. Unde potest dici, ut prius, quod sic a nobis ad iniuriam nostram non exegit impossibile nobis, sed ad gloriam, cum ipse daret Unigenitum per quem factum est possibile, quod ante erat nobis impossibile, licet non Deo cui nihil est difficile.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS II.
Quae sit illa possibilitas, de qua dicitur, quod alius modus fuit Deo possibilis ?
Secundo quaeritur, quae sit illa possibilitas de qua dicitur, quod alius modus fuit Deo possibilis ?
Videtur autem, quod nulla : quia
- Potentia Dei non potest esse nisi secundum congruentiam decentissimam : ergo Deus nihil potest, quod congruenter non potest.
- Item, potentia Dei non refertur ad opus nisi secundum ordinem sapientiae praeordinantis, quia aliter Deus ageret praecipitanter : sed sapientia Dei praeordinaverat istum modum : ergo non fuit possibilis apud Deum alius modus, ut videtur.
- Item, detur, quod potentia Dei sit respectu istius, ut patuit in effectu, ipsa mutaretur de opere in opus : cum igitur hoc sit aliqua mutatio, et Deus penitus sit immutabilis : videtur, quod si potentia Dei fuit de isto modo, quod non potuit esse de alio.
Sed contra : Deus non agit per necessitatem naturae, sicut facit potentia et virtus naturalis, sed agit per voluntatis libertatem : quidquid autem agit libertas voluntatis potest facere, et non facere, et alio modo facere : ergo videtur, quod Deus potuit hoc modo liberare, et non liberare, et alio modo liberare : quia aliter ipse minus esset liber in agendo, quam nos, quod absurdum est.
Solutio. Dicendum, quod una et simplex est Dei potentia : sed tamen potest dupliciter considerari, scilicet ut exsequens sapientiae praevisionem et ordinationem, et sic videtur, quod non fuit alius modus possibilis nostrae liberationis, quam praevisus est a sapientia ordinante : sed tamen potuit esse alius modus praevisus, et tunc potentia operans alium exsequeretur. Aliter consideratur secundum quod antecedenter se habet ad sapientiam : potest enim Deus facere quae per sapientiam omnia ordinantem, non ordinavit se facturum : et de hac potentia loquendo, alius fuit modus possibilis : et de hac possibilitate loquuntur Sancti plerumque.
Ad primum ergo dicendum, quod quidquid faceret Deus, eo ipso esset decentissimum quoad operantem, quod ipse faceret, ut prius dictum est. Et si obicias, quod Aristoteles dicit, quod potest Deus prava agere : dicendum, quod accepit ibi prava materialiter, id est, potest agere id quod est pravum, quod tamen non esset pravum, sed optimum eo ipso quod Deus faceret illud.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio procedit de potentia exsequente ordinem sapientiae praevidentis : et de hac non loquimur, cum dicimus, quod alius modus liberationis fuit Deo possibilis.
Ad aliud dicendum, quod potentia Dei immutabilis est : quia si daretur quod fuit de alio modo, sequeretur quod numquam fuit de isto : licet enim utraque istarum possibilis sit divisim, potentia Dei est de isto modo, et potentia Dei est de alio modo : tamen non sunt compossibiles secundum relationem ad potentiam operantem : quia aliter Deus mutaret opus suum, quod esse non potest.
ARTICULUS III.
Si fuerit possibilis alius modus liberationis, an etiam fuit possibilis alius modus redemptionis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Sed nostrae miseriae sanandae convenientiorem modum alium non fuisse, etc.
Potest enim esse dubium, quamvis fuit alius modus possibilis liberationis nostrae, quod tamen alius modus quo redimeremur non fuit possibilis. Hoc enim probatur sic :
- Redimere est rem suam iusto pretio vel bello recuperare : sed iustum pretium esse non potuit nisi aequivalens offensae et damno : sed, sicut probatum est, damnum est tota humana natura perdita, et quidquid defluxit in ipsa in peiorem statum, et hoc omne quod inferioris naturae est quam homo, sicut dicit Glossa, ad Roman. VIII, 22, super illud : Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Offensa autem fuit infinita, quia contra Deum. Ergo iustum pretium oportuit esse infinitum bonum et ad hoc non nisi Deus et homo, qui deberet ut homo, et posset ut Deus : ergo redemptio non potuit fieri nisi per Deum et hominem.
- Item, si de redemptione belli loquamur et iure : tunc sicut patet in Littera, iustum est ut idem vincat qui victus est, et in eodem, scilicet in ligno. Unde Ambrosius in hymno de passione :
Ipse lignum tunc notavit,
Damna ligni ut solveret.
Hoc igitur iterum non poterat fieri iuste, nisi per Deum et hominem : et ita alius modus non fuit possibilis nostrae redemptionis.
- Item, detur, quod redimamur ab alio quam a Deo, sive sit homo de novo ex non depravata natura factus, sive Angelus incarnatus : illi ergo tenemur tamquam redemptori : ergo erimus inferiores illo semper : homo autem creatura est, et in tanta dignitate, ut nulli nisi soli Deo subesset : ergo per redemptionem illius pristinae dignitati non erit restitutus : ergo redemptio perfecta non est facta per illum.
- Item, Deus praevidit hominem futurum in dignitate aequali Angelorum : si ergo Angelus redemisset, non esset in aequali dignitate : ergo Deus frustraretur praeordinatione sua : quae quia omnia impossibilia sunt, videtur quod alius modus non fuit possibilis nostrae redemptionis.
Sed contra :
- Ab iniuste possidente non oportet redimere pignus, sed vindicare in potestatem : sed diabolus iniuste possederat nos, ut infra dicetur in hac eadem distinctione : ergo ab ipso non oportuit tali pretio redimere hominem.
- Item, impium est dicere, quod pretium saeculi, Christi scilicet sanguis, et anima, oblata sint diabolo ad redemptionem hominis : cum igitur non tenuerit nos nisi diabolus, videtur quod non simus redempti a diabolo, nec hoc modo, nec alio modo.
Solutio. Sine praeiudicio loquendo, concedo primas rationes : et non fuit alius modus possibilis nostrae redemptionis, nisi per pretii talis solutionem, nisi redemptio large pro liberatione accipiatur : quia non est nisi duplex redemptio, scilicet iure belli, et ita redempti sumus a servitute diaboli per victoriam Christi : et solutione pretii, et sic non sumus redempti a diabolo : quia absit ut Christus diabolo sit oblatus pro nobis, sed Patri : et nos soluti sumus a decreto Patris obligante nos ad non intrandum paradisum, nisi tanta appareret in uno iustitia humilitatis quae omnibus sufficeret, ut supra dictum est.
Et per hoc patet solutio ad ultimum.
Ad praecedens dicendum, quod licet diabolus nos iniuste possideret, nec pretium solutum sit diabolo, tamen nos iuste possidebamur, tenente nos in obligatione illa iusta sententia iustitiae iudicis, cui etiam pretium solvebatur in nostra redemptione.
ARTICULUS IV.
An si homo non peccasset, Filius Dei incarnatus fuisset ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Quid enim mentes nostras tantum erigit, scilicet ad amorem, etc.
- Secundum hoc enim si homo non peccasset, videtur quod non tantum ad amorem suum nos provocasset. Unde in quadam sequentia cantatur : O culpa nimium beata, qua redempta est natura. Deus qui creavit omnia, nascitur ex foemina. Quasi diceret : Hoc ipso quod culpa peracta est, Deus homo factus est. Igitur si homo non peccasset, Deus non fuisset incarnatus.
- Item, in quibusdam Ecclesiis in benedictione cerei paschalis cantatur : O felix culpa, quae tantum ac talem meruit habere redemptorem. Ergo videtur, quod si culpa non esset, Filius Dei non fuisset incarnatus.
- Item, super illud Apostoli, ad Roman. VIII, 28 : Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti, dicit Glossa: Etiam peccata. Ergo peccatum universitatis in idem bonum debuit cooperari universitati : hoc autem peccatum originale est quod omnes trahunt ab Adam : ergo aliquod bonum potest elici ex illo : hoc autem non de facili invenitur nisi incarnato Christo : ergo videtur, quod Christus non fuisset incarnatus, si peccatum non fuisset.
- Item, ad quid fuisset incarnatus ? non enim tunc indiguissemus doctore, vel liberatore, vel redemptore : ergo videtur, quod si peccatum non fuisset, non ita excitasset ad charitatem eius, sicut fecit peracto peccato.
Sed contra :
- Bonum est diffusivum sui et esse : ergo optimi erit optimo modo quo potest, se diffundere : non autem melius potest esse in nobis diffundere, quam incarnando : ergo videtur, quod incarnatus etiam esset si peccatum non esset.
- Item, Anselmus dicit, quod quatuor sunt generationes de perfectione naturae, sine quibus generatio est imperfecta, scilicet de terra virgine vir virgo, de viro virgine foemina virgo, de viro et muliere corruptis infans virgo. Restabat ergo quartus modus, de foemina virgine virginem producere, vel ordo generationis non fuisset perfectus : ergo cum Dei perfecta sunt opera, ipse replevisset hunc ordinem, etiamsi homo non peccasset : sed de virgine non potest nasci nisi Filius Dei, ut dicit Cassianus : ergo Filius Dei fuisset incarnatus, etiamsi non peccasset homo.
- Item, supra per verba Sanctorum probatum est Angelum non esse unibilem, sed hominem : cum igitur nulla aptitudo frustra sit creata a Deo, necesse fuit hanc aptitudinem impleri : ergo necesse fuit Deum incarnari.
- Item, peccatum non fecit similiorem et unibiliorem nostram naturam cum Deo, quam esset ante peccatum : cum ergo similior Deo sit sine peccato, quam post peccatum, videtur etiam unibilior : et sic Deo magis conveniebat ei uniri, ut videtur.
- Item, perfectio universi consistit in dimensione circulari, ut probat Philosophus : et quia circulo nihil est addibile : ergo maxima perfectione naturae mundus est perfectus : ergo cum similiter Dei perfecta sunt opera, ultimum debet concludi in primum ut fiat circulus : primum autem est Deus, et ultimum homo : ergo Deus et homo debent uniri : et hoc contingeret, etiamsi homo non peccaret.
- Item, amor maximus se communicat maximo modo : non autem potest magis, quam ut se uniat : ergo cum talis amor sit ei ad hominem, ipse uniet se ei : ergo videtur etiam, quod uniet se ei, si non peccasset.
Solutio. Dicendum, quod in hac quaestione solutio incerta est. Sed quantum possum opinari, credo quod Filius Dei factus fuisset homo, etiamsi numquam fuisset peccatum : nec tamen factus fuisset Angelus, quia Angelus non est unibilis ex natura sicut homo, ut supra ostendimus : tamen nihil de hoc asserendo dico : sed credo hoc quod dixi, magis concordare pietati fidei.
Dico igitur ad primum, quod tales locutiones valde impropriae sunt, ut dicatur culpa beata et felix : quia non dicitur beata et felix in se, sed ex consequenti. Et licet forte Christi incarnatio non sit sequens ad culpam, tamen magnalia opera redemptionis per laborem, passionem, et mortem secuta sunt ex culpa.
Per hoc etiam patet solutio ad secundum.
Ad aliud dicendum, quod peccatum non cooperatur in bonum nisi per accidens, scilicet quia ferventior et magis gratus aliquis quandoque resurgit, quam cecidit, et magis efficitur humilis et cautus : si autem et Christi incarnatio secuta est, nescio : sed hoc certum est, quod redemptio per mortem est secuta.
Ad aliud dicendum, quod incarnatus fuisset ad ostensionem eximii amoris sui, et ut multiplices delicias praepararet homini, cum contemplaretur eum in carne fratrem, quem habet universitatis Deum.
Si autem velimus contrarium sustinere, quod tamen mihi non videtur : dicemus ad primum contra obiectum, quod bonum non diffundit se secundum ordinem naturae, sed capacitatem eorum qui capiunt illud : non autem cadit in capacitatem aliquam naturae vel meriti unio deitatis ad carnem : et ideo non oporteret, quod se illo modo diffunderet.
Ad aliud dicendum, quod natura completa esset sine ultimo modo in esse naturae, licet non in optimo esse gratiae nec oportet hoc quod Deus faciat unumquodque in optimo esse quo posset ipsum facere si vellet : sed sufficit ut faciat sicut vult, dummodo nihil neget eis de naturalibus.
Ad aliud dicendum, quod illa aptitudo non est ex natura, sed ex gratia electionis, ut supra saepe habitum est : quia homo ille ut in unitatem Filii Dei assumeretur, non meritis, vel natura, sed gratia habuit.
Ad aliud dicendum, quod licet peccatum non fecerit deiformem naturam, tamen fecit necessarium redemptorem : et haec necessitas coegit misericordem Deum incarnari.
Ad aliud dicendum, quod talis ratio circuli non est necessaria ad perfectionem, sed potius circulus ordinis, scilicet ut ordinentur ad Deum tamquam ad finem, quae exiverunt ab ipso tamquam a principio.
Ad aliud dicendum, quod sufficiebat ostensio amoris in glorificatione : quia non oportuit Deum omnem modum amoris ostendere, sicut nec modo facit.
Ad hoc autem quod obicitur de praedestinatione habet solutionem specialem, scilicet quod praedestinatio supponit ordinem sapientiae : et illa praevidit culpam futuram, et ideo praeordinavit redemptorem. Sed tamen primum probabilius mihi videtur.
ARTICULUS V.
Quae sit iustitia qua superatus est diabolus, utrum redemptoris, vel redemptorum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Sic iustitia superatur diabolus, etc.
Potest enim hic esse dubium, quae sit iustitia qua superatur diabolus ? Aut enim haec est iustitia redemptorum, aut iustitia redimentis. Si est primo modo : cum illi iustitiam fecerunt etiam ante incarnationem Christi, videtur quod debuissent esse redempti : sicut de Abraham dicitur, ad Roman. IV, 11, quod signaculum iustitiae fidei circumcisionem accepit Abraham, Noe vir iustus atque perfectus in generatione sua : et sic de aliis. Si autem est iustitia redemptoris, ut videtur dici in Littera : tunc videtur, quod non fiat iustitia : quia non est aequum, quod liberetur per iustitiam alterius, qui iustitiam non fecit.
Ulterius quaeritur, si esset alius modus, vel fuisset, utrum esset iniustus ?
Videtur quod non : quia Deus nihil potest facere iniustum.
Sed contra :
- Potentiae modus hic dividitur contra iustitiae modum : igitur si usus fuisset Christus potentiae modo, non fuisset iustus modus.
- Item, ponatur, quod Deus nostram carnem accepisset, et tamen nos potestate eripuisset : tunc videtur modus convenientior fuisse : quia tunc teneremur ad gratiarum actionem de suscepta natura, et tamen ipse et nos simili labore veniremus ad regnum : ergo ille fuisset modus magis conveniens, et magis obligans nos Deo.
- Item, in iudicio hominis fraus nulli patrocinatur : ergo non debet acquirere ius aliquod in iudicio Dei. Constat autem, quod diabolus fraudulenter decepit hominem : ergo nullum ius fuit ei acquisitum in homine : ergo videtur magis fuisse iniustus modus, quod hominem quasi adiudicatum dimisit ei, et per iustitiam liberare voluit, quam si condemnando daemonem propter fraudem, hominem in potestatem suam retraxisset.
Solutio. Dicendum, quod nullus modus potest esse iustus ex parte Dei : sed ex parte hominis iustitia est redemptio pro meritis : et ideo poena satisfactoria pro culpa debet infligi. Unde dico, quod primum intelligitur de iustitia redemptoris, quam solvit pro redemptis.
Ad illud quod contra obicitur, dicendum quod iustitia redemptoris exigebatur ad hoc ne esset obex apud eos : quia gratia capitis non profluit super membra nisi dispositio sit in membris, quasi receptibilia sint gratiae : et ita utraque exigitur : una ut praeparans subiectum, altera ut liberans.
Ad aliud dicendum, quod omnis modus fuisset Deo iustus, sed non adeo conveniens ex parte hominis redempti.
Ad aliud dicendum, quod potentiae modus non dividitur contra iustitiae modum, ut ei oppositus, sed non adeo congruus, non ex parte Dei, sed ex parte nostra, ut prius expositum est.
Ad aliud dicendum, quod fraus daemonum non fuit sine culpa hominis decepti : et ideo licet daemonibus patrocinari non debuit, tamen homini nocere debuit : et ideo ex parte illa oportuit iustitiam liberatoris contra iniustitiam hominis poni.
ARTICULUS VI.
An solum originale vel actuale sit causa quare indigemus redemptore ? et : Utrum quilibet per se potuit satisfacere de actuali ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Quadam iustitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, etc.
Et hoc enim videtur, quod solum originale sit causa quare indigemus redemptore : et ita videtur, quod quilibet pro se satisfacere potuit pro actuali.
Sed hoc non videtur : quia
- Maius peccatum est commissum per seipsum, quam contractum ab alio : ergo ab ipso exigitur maior satisfactio Si ergo pro reliquo peccato oportuit intervenire iustitiam redemptoris, multo magis oportuit hoc fieri pro peccato proprio : ergo gravius peccatum est, quod graviori poena punitur in delinquente : sed actuale punitur in delinquente carentia visionis Dei, et igne urente, originale autem tantum carentia visionis Dei : ergo si originale exigit redemptorem, multo magis actuale.
- Item, hoc videtur ex auctoritate Sanctorum supra posita, qui dicunt, quod nulli umquam remissum est neque parvulo neque adulto, nisi in fide mediatoris : constat autem, quod fides mediatoris coniungit iustitiam Christi cum iustificatis : ergo sine iustitia Christi nullum remittitur peccatum.
- Item, si verum est quod dicunt omnes Sancti et Doctores communiter, quod passio Christi operetur in omnibus sacramentis : tunc oportet dicere, quod etiam operetur in poenitentia : cum igitur sine sacramento poenitentiae nulli umquam sit remissum peccatum : sine iustitia mediatoris in passione nulli umquam remissum peccatum est.
- Item, Isa. LIII, 6 : Omnes nos quasi oves erravimus… : et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Ergo posuit in eo etiam iniquitatem actualem.
- Item, Glossa, ad Roman. VI, 6, dicit, quod peccata praecedentium fuerunt in sustentatione Dei, donec venirent ad ostensionem iustitiae redimentis per Christum.
- Item, expresse in praecedenti distinctione scribitur sic : In poenitentia poena per Christum minoratur : non enim sufficeret illa poena qua poenitentes ligat Ecclesia, nisi meritum Christi cooperaretur, qui pro nobis solvit. Constat autem, quod Ecclesia nullum temporali poena obligat pro originali. Ergo pro actuali non possemus satisfacere, nisi esset iustitia Christi.
- Item, ratio Anselmi est, quod indiguimus redemptore : quia offendere Deum facit offensam infinitam, sicut ipse est infinitum bonum : ergo cum in actuali mortali offendatur Deus, videtur eadem ratione exigere redemptorem.
Sed contra haec quidam obiciunt sic :
- Alius modus fuit possibilis : ergo non necessario exigitur iustitia redimentis.
- Item, antiqui patres fidem, spem, et charitatem habuissent, etiamsi Christus non fuisset incarnatus : cum igitur cum talibus virtutibus non possit stare peccatum actuale, merito fidei, et aliarum virtutum fuisset deletum, etiam praeter iustitiam redemptoris.
- Item, potentia gratiae ad vincendum peccatum maior est quam potentia peccati : ergo si peccatum sine alterius adiutorio valet inficere animam, potentia gratiae virtutum sine alterius adiutorio expellere peccatum valebit : ergo sine gratia et iustitia redimentis.
Solutio. Dicendum, quod consentiendum est rationibus primis : quia hoc dicunt Sancti innitentes illi verbo Ioannis, I, 16 : Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Marc. XI, 9 : Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna in excelsis ! non pro originali tantum, sed etiam pro omnibus actualibus.
Ad primum autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod alius modus fuit possibilis : sed tamen impossibilis omnis ille modus qui non conferret gratiam adiuvantem contra peccatum ex iustitia aliena : sive illa fuisset Dei iustitia, sive alicuius satisfacientis.
Ad aliud dicendum, quod fides antiquorum, et spes, et alia bona, efficaciam traxissent tunc ab illo alio modo quicumque fuisset : sed quia alius non fuit, ideo trahebant efficaciam ab isto : sicut si sol non esset causa diei, esset aliud luminare quod faceret diem : non tamen esset umquam possibile, quod mundus illuminaretur ex seipso, sed quod haberet sufficiens lumen ex quibusdam partibus suis, micantibus ut sunt gemmae, vel quaedam partes ignis : et hoc modo iustitia meritorum Christi fulget in virtutibus Sanctorum, sicut sol in gemmis, quae magis rutilant in praesentia solis, in absentia autem obtenebrantur.
Ad aliud dicendum, quod gratia est potentior : sed non habet potentiam illam, quod destruat quod secundum aliquam rationem est infinitum, nisi coniuncta illi quod secundum aliquam rationem est infinitum, ut merito Christi, quod est meritum Dei et hominis : et quod peccatum dicitur posse inficere sine adiutorio, hoc non est posse, sed potius deficere : deficere enim potest quodlibet per se corruptione principiorum conservantium, sed non ex se ita proficere.
ARTICULUS VII.
An non remittatur peccatum nisi Deo homine satisfaciente pro nobis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Eramus natura filii irae : natura scilicet, ut est depravata, etc.
Ex hoc enim videtur, quod si natura alicuius non fuisset depravata, quod illud potuisset satisfacere pro nobis : et hoc supra saepe improbatum est : quia hoc esset creatura pura, aut corporalis, aut spiritualis. Si corporalis : tunc esset vilior homine : et tunc homo redimeretur, et per consequens subderetur viliori se : ergo per redemptionem non recuperaret dignitatem quam amiserat.
Item, secundum hoc Dei praescientia, quae praeordinaverat hominem coaequandum fore Angelis, frustraretur.
Item, secundum hoc iusto pretio non essemus redempti, sed viliori quam fuit ablatum : quia totum genus humanum Deo fuit ablatum, et offerretur Deo corpus unum tantum.
Item, secundum hoc infinita offensa Dei non esset recompensata : ergo in opere redemptionis non servaretur iustitia.
Si autem fuisset creatura pure spiritualis, ut Angelus. Contra : Maximum operum quoad difficultatem est offerre se ad pretium per mortem : Angelus autem est immortalis : ergo redimere non posset.
Item, nullus Angelus est adeo altus, cui praeferri unus purus homo non posset, et aequari plures : quoniam beata Virgo praelata est omnibus, et alii assumi possunt secundum sortes Angelorum : ergo Angelus cum tota gratia non valet unum hominem, et aequivalent alii : ergo ut melius nullus Angelus pro omnibus hominibus posset offerri.
Item, cum sit finitae bonitatis, ipse infinitam offensam non posset recompensare, nec debitum honorem Deo pro peccato exhibere.
Aliae etiam sunt rationes ad hoc quas supra posuimus.
Si autem dicas, quod est composita creatura ex Angelo et homine corporali, prorsus sequuntur eadem inconvenientia.
Si vero dicas, quod potuit esse Deus purus. Contra : Deus mereri non potest : quia mereri est apud alium, et inferioris est mereri : ergo Deus merendo non potest satisfacere.
Item, Deus nulli debet, nec pro se, nec pro alio : ergo debitum pro alio non restituet.
Item, Deus non est medium inter hominem et Deum : ergo ut mediator non est reconcilians et satisfaciens.
Item, Deus in causa hominis est iudex : ergo non potest esse reus, vel loco rei exhibere satisfactionem.
Ex his ergo concluditur, quod necesse sit, quod sit Deus et creatura : ergo aut homo, aut alius quam homo. Si homo, habeo propositum. Si alius quam homo : ergo satisfaciet qui non debet satisfacere : sed hoc non est iustum : ergo non potest fieri coram summe iusto Deo : ergo necesse est, quod sit Deus et homo.
Item, mediatorem necesse est habere naturam utriusque extremorum, licet mediet tantum in altera, ut habitum est in praecedenti distinctione : satisfaciens autem pro nobis mediator est : ergo necesse est quod habeat naturam utriusque, Dei scilicet, et hominis : et hoc est quod intendimus.
Sed contra :
- Originale peccatum per alterum est contractum : ergo per alterum potest fieri satisfactio : non est autem per alterum contractum qui fuit Deus : ergo per alium non Deum potest fieri satisfactio, ut videtur.
- Item, videtur quod Deus debuit creare alium Adam, qui in omnes iustitiam redemptoris transfunderet, sicut ille iniustitiam transfudit : quia aliter non omnibus videtur prodesse iustitia, sicut omnibus nocuit culpa.
- Praeterea, quae iustitia est illa ut pro peccato cui numquam communicamus in operando, nec volendo, tanta exigatur satisfactio quam non posset exsolvere nisi Deus et homo ?
- Item, ubi est probatum originale esse in homine, ut talem oporteat eum habere redemptorem ?
Solutio. Dicendum, quod primis rationibus standum est, quod non remittitur peccatum nisi Deo et homine satisfaciente pro nobis, licet alius modus fuerit possibilis.
Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum quod originale per alterum contrahitur qui principium est omnium : et ideo per alterum non solvitur, nisi et ille principium sit omnium : sed non potest eodem modo esse, quia monstruosa natura est quae unius rationis habet duo principia, sed Christus principium efficiens secundum deitatem, et secundum humanitatem influens per modum meriti : et ab alio non posset fieri, quia ille non posset influere membris, cum nullo modo esset caput corporis mystici, ut alibi dictum est.
Ad aliud dicendum, quod si fecisset alium Adam, essent duo principia secundum unum modum generationis materialis : et tamen ille non influeret gratiam : quia gratia non influi potest nisi ab eo qui est Deus et virtutis infinitae, et secundum quod homo habet gratiam non ad mensuram, quod non conveniret alicui qui purus homo esset.
Si autem obicias, quod secundum hoc Adam si non peccasset, non influxisset gratiam innocentiae posteris, quod est contra Anselmum qui dicit, quod sicut transfundit originale peccatum, ita si stetisset, transfudisset originalem iustitiam. Ad hoc dico, quod hoc non fuisset ex Adam, sed ex hoc quod coniunctio humanae naturae ad Deum nullo fuisset interrupta peccato : et ideo a Deo semper fuisset influentia utriusque vitae, scilicet naturalis, et gratiae, in animam et ab anima in corpus. Sed postquam facta est interruptio, non potuit fieri influentia gratiae hoc modo : sed oportuit, quod esset per meritum satisfactionis : et illud meritum non influeret omnibus qui rationem membri tantum, et non capitis vel principii haberet.
Ad aliud dicendum, quod licet voluntate actuali et proprio opere non communicaverimus peccato Adae, in materia tamen corrupta communicamus ex hoc quod nati sumus ex ipso, et materia corrupta corrumpit animam secundum infectionem culpae, ut probatur in libro II Sententiarum, de transfusione peccati originalis.
Ad aliud dicendum, quod signa expressa probant nos esse in peccato : haec autem signa sunt poenae non decentes dignitatem humanae naturae, ut irrationabilitas in infantia, naturae debilitas, pugna carnis contra spiritum, concupiscentia, ignorantia, error, et huiusmodi, quibus nulla ratio dicit Deum punivisse hominem nisi in peccato.
ARTICULUS VIII.
Utrum sicut homo meruit invadi pro consensu, ita diabolus pro fraude et mendacio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Illo enim deserente peccantem, peccati auctor illico invasit, etc.
Videtur, quod ambo debebant invadi a tertio : sicut enim meruit invadi homo pro consensu, ita diabolus pro fraude et mendacio, et multo magis.
Ad hoc dicendum, quod ambos invasit sententia iudicis condemnantis : sed tamen debebat eo iure homo in potestatem diaboli transire : quia se illi sponte tradidit, permittens se decipi ubi de facili deceptionem cavere potuit : et hoc est quod intendit.
ARTICULUS IX.
Utrum modus liberationis humanae fundetur super utilitate, vel necessitate ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A, circa finem. Ideo autem potentia vincere noluit, etc.
Hic enim innuit, quod talis liberationis modus non fuit necessarius, sed utilis homini quod videtur esse contra dicta Anselmi, et etiam contra superius probata.
Ad quod dicendum, quod sicut dicit Tullius in libro de Amicitia, licet vera amicitia fundetur super amorem, et non super utilitatem, habet tamen plurimas utilitates adiunctas. Ita dico hic, quod licet necessitas liberatoris non fundetur super utilitatem, sed super necessitatem, vel hoc, vel alio modo, tamen plurimas habet utilitates adiunctas, quarum Magister partem tangit hic ex verbis Augustini, et quasdam alias non tangit. Impossibile autem est tangere omnes : praecipue cum sint utilitates adiunctae circa quatuor, scilicet ut amorem habeamus iustitiae, non potestatis : ut exemplum humilitatis suae accipiamus, ut doctrinam fidei et prudentiae praedicationum eius observemus, ut miraculis plusquam demonstrationibus in fide roboremur.
Utilitates autem passionis infra in sequenti parte Magister exsequitur.
C. De traditione Christi quae facta dicitur a Patre, et a Filio, a Iuda, et a Iudaeis.
DIVISIO TEXTUS
Christus ergo sacerdos, idemque hostia, etc.
Hic incipit pars illa quae est de opere passionis, in quo consistit principale meritum Christi.
Et habet duas partes :
in quarum prima Magister determinat oblationem et traditionem Christi, qualiter facta est ab ipso Patre, a Iuda, a Iudaeis, et a Gentibus.
In secunda autem ostendit, utrum fuerit bona, an non, ibi, D : Passio ergo Christi et opus dicitur Iudaeorum, etc.
ARTICULUS X.
Utrum passio Christi praedestinatis tantum salutem effecit ?
Incidit autem dubium primo de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium : Praedestinatis tantum salutem effecit.
- Praedestinati enim habuissent salutem, etiamsi ipse non fuisset passus : ergo videtur, quod frustra patiebatur pro illis.
- Item, videtur falsum : quia multi sunt non praedestinati qui accipiunt praesentem iustitiam ad remissionem peccatorum : et hoc non possunt facere sine virtute sacramentorum, in quibus operatur virtus passionis Christi : ergo etiam non praedestinatis valet efficienter passio sua, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod non nisi praedestinatis valet efficienter, omnibus autem sufficienter : ita quod efficienter ducat adeptionem gratiae et gloriae, propter quae fuit gratia : non enim fuit tantum propter gratiam, sed etiam propter gloriam : et ideo non totum effectum efficit in his in quibus valet ad gratiam in praesenti tantum : et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad primum autem dicendum, quod praedestinatum etiam erat hoc ut non alio modo quam per passionem Christi liberarentur : et ideo necessaria fuit passio. Vel potest dici, quod etiam his quae fiunt in tempore, ut orationibus fidelium, praedestinatio iuvatur, non ex parte praedestinantis, sed ex parte effectus praedestinationis, qui est positio gratiae.
ARTICULUS XI.
An et quomodo Christus sit traditus in mortem a Patre, et ab aliis qui in mortem eius consenserunt ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : De quo etiam legitur, quod sit traditus a Patre, etc.
- Si enim tradere est in mortem dare : tunc videtur, quod tradere sonat in actionem occisionis Christi : et ita Patri et Christo non convenit. Si autem tradere est pretium per mortem Patri exsolvere : tunc videtur, quod soli Christo, et non Patri convenit : et ita videtur falsum quod hic dicit.
- Item, Apostolus, ad Roman VIII, 32 : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Ergo Pater tradidit Filium in mortem : quod videtur sonare crudelitatem Patris in Filium. Redit igitur quaestio adhuc, ut dicatur, secundum quem modum differentem traditio ista conveniat omnibus illis, qui in Littera dicuntur Christum tradere.
Ad quod dicendum, quod tradere est dare in mortem prout hic accipitur. Est autem tradere dupliciter, scilicet ut munus datur : et ut datur exhibitio Ad aliud quod non est munus, quia non est dantis, sed datur alio modo. Primo modo Pater tradidit Filium in mortem, ut donum in quo homo reconciliatur : et Christus tradidit se in mortem. Sed Deus Pater tradidit Filium homini in pretium quod pro se offerat : Filius autem pro homine tradidit se Patri per mortem satisfaciendo pro homine. Traditio autem quae exhibitio est ad interficiendum, competit Iudae ut proditori, Iudaeo ut instigatori et accusatori, Gentibus autem ut exsecutori ministerii iniquitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod Pater tradidit Filium in passionem, sed non in actionem interficiendum : et hoc faciunt actus animae, quod separant ea quae secundum naturam non sunt separabilia. Unde cum tradere sit velle mori Filium, voluit Pater Filii passionem : sed numquam voluit actionem : sed permisit volentibus iniquis : et hoc non est crudelitas, sed misericordia summa, eo quod mors Filium nec auferre sibi, nec inglorium coram eo Filium facere poterat, et alios poterat etiam ablatos restituere.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XII.
Utrum passio Christi potest dici bona et mala ex diversis circumstantiis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : Respicientes enim ad passionem, unum opus illorum dicunt, etc.
Videtur esse impossibile : quia
- In natura non potest una materia simul habere diversas formas et contrarias : ergo et in motibus unum opus non potest informari diversis et contrariis circumstantiis.
- Item, secundum hoc unum et idem esset optimum et pessimum : opus enim Patris et Christi non potest esse nisi optimum, opus autem Iudae et Iudaeorum non potuit esse nisi pessimum in hoc facto.
Solutio. Distinguendum est, quod est opus operans quod est operatio ipsa, actio scilicet prout est ab agente, et in ipso ut in subiecto : et est opus operatum, scilicet res constituta et effecta per operationem et actionem : et quod dicit Magister, intelligitur de opere operato, et non de opere operante quod pessimum fuit. Circa idem autem operatum possunt concurrere diversae voluntates et operationes bonae et malae : hoc enim non est inconveniens, quia circumstantiae non referuntur ad opus operatum, sed ad opus operans : et ideo non ponuntur contrariae formae in eodem.
Et per hoc patet solutio ad totum.
D. Quod Christi passio dicitur opus Dei et Iudaeorum, et quomodo ?
ARTICULUS XIII.
An passio Christi sit dicenda bona ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit circa finem : An concedendum sit eos operatos esse ibi bonum ?
Videtur enim, quod Christi passio simpliciter sit dicenda bona : quia omne opus virtutis est bonum : mors autem Christi fuit opus fortitudinis et charitatis Christi : ergo simpliciter passio illa dicenda est esse bonum quoddam.
Item, quid dicetur simpliciter bonum, si passio Christi secundum aliquid bona, non simpliciter bona diceretur, a qua omne bonum nostrum emanavit ? Ergo videtur, quod non sit distinguendum, ut Magister dicit.
Sed contra :
- Passio est illata ab alio : omne autem laudabile a nobis est, non ab alio : ergo passio Christi ex se non est laudabilis, ut videtur.
- Item, et opus Iudaeorum est passio, et opus Iudae, et Gentilium : ergo est pessima.
- Item, Boetius in Topicis : Cuius generatio bona, eius corruptio mala : sed generatio Christi in vita optima erat : ergo eius mors erat pessima : ergo dicenda est mala absolute sine distinctione.
Solutio. Dicendum, quod mors Christi absolute et sine distinctione optima dicenda est quatuor rationibus. Quarum una est, quia praecipuae virtutis erat summum, ut fortitudinis, qui per Philosophum praecipua est virtus : et maxime in Christo illius virtutis summum quod attingere potest, mors est : sicut etiam ipse dicit : Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Alia ratio fuit, quia si pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum eius, pretiosissima est mors Christi et pretio plena, sicut dicit Psalmista : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem Notas mihi fecistis vias vitae : adimplebis me laetitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua, id est, in aequitate tua secundum deitatem, et in potioribus bonis secundum humanitatem, usque in finem.
Tertia causa est utilitas totius redemptionis in genere humano, sicut dicitur, Osee, XIII, 14 : Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne !
Quarta causa est honesta causa moriendi : posuerunt enim super caput eius causam illius scriptam : Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum, id est, haec est mihi causa moriendi, quod sum salvator florens gratia et virtute redemptionis, rex confitentium et glorificantium Deum.
Ad primum ergo dicendum, quod Magister non iubet distinguere in ista, utrum mors Christi sit bona vel mala : sed in hac, utrum Iudaei operati sint aliquid boni vel mali. Et in hoc distinguendum est secundum praedictum modum de operante opere, et sic nihil boni sunt operati : et de bono operato, et sic aliquid praeter intentionem operati sunt boni.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod passio in eo quod ab alio, non est opus virtutis, sed in eo quod suscepta cum voluntate sustinendi gratia boni : et sic sustinere est a nobis, et non ab interficiente.
Ad aliud dicendum, quod solutio patet per antedicta de opere operante, et de opere operato.
Ad aliud dicendum, quod Boetius non intendit, quod mors in se sit mala, sed secundum quod privat bonum quod acquiritur in generatione ad esse et vitam : et sic refertur ad intentionem Iudaeorum qui vitam Christo auferre et exstinguere cupiebant : in se tamen bona est quae tantorum bonorum causa fuit.
