Distinctio IX — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO IX
Utrum caro Christi sit adoranda adoratione latriae, quod est proprietas divinae naturae ?
A. De adoratione humanitatis Christi, an eadem, sit adoratio humanitati et deitati exhibenda ?
DIVISIO TEXTUS
Praeterea investigari oportet, etc.
Hic agit de proprietatibus uniti causatis a natura divina, quae sunt honor, et debitum adorationis, et huiusmodi.
Dividitur autem in partes duas :
in quarum prima tangit opinionem quorumdam dicentium carnem Christi adorandam esse dulia, et non latria.
In secunda, tangit eorum opinionem, qui e contrario dicunt latria, non dulia, ibi, B : Aliis autem placet Christi humanitatem, etc.
ARTICULUS I.
Quid sit latria ?
Incidunt autem hic quatuor dubia ante Litteram, scilicet quid sit latria ?
An sit virtus ?
Et si est virtus, cuius principalium virtutum est species ?
Et quarto, cui debeatur.
Hic autem in Littera habetur diffinitio latriae haec : Latria est servitus vel cultus soli Deo Creatori exhibitus. Et haec diffinitio trahitur ab Augustino in libro I de Trinitate, cap. 6. Maxime illo loco satis claret, quod Spiritus sanctus non sit creatura, ubi iubemur servire non creaturae sed Creatori : Non eo modo quo iubemur per charitatem servire invicem, quod est Graece douleuein, sed eo modo quo tantum Deo servitur, quod est Graece latreuein. Unde idololatrae dicuntur qui simulacris eam servitutem exhibent, quae debetur soli Deo. Ex hoc verbo Augustini praedicta probatur diffinitio.
Sed contra diffinitionem sic obicitur :
- Servitus sive cultus habitum animae non nominat : cum ergo latria habitus animi sit (et hoc supponatur, quia infra probabitur esse virtus) videtur quod diffinitio sit mala, eo quod habitus in genere actus ponitur.
- Item, servitus respicit dominum : sed domino debetur obedientia quasi praecipienti : ergo videtur, quod servitus proprie non sit latriae actus.
- Praeterea, cultus in multis est in exterioribus, ut prostratione, genuflexione, et huiusmodi, qui corporales actus sunt : ergo videtur, quod non proprie dicat actum virtutis, quia actus virtutis est in voluntate.
- Item, Creator non dicit rationem finis in cultu : quia etiam colitur ut Deus, et ut Dominus, et ut Creator, et ut Glorificator : quare ergo specialiter ponitur Creator in diffinitione latriae ?
- Item, credere est servitus soli Deo debita, et similiter diligere propter se et super omnia : ergo videtur, quod fides sit latria, et charitas : et idem potest argui de actu spei : cum igitur ista diffinitio tot conveniat, non convertitur cum diffinito : ergo non est bona.
- Item, Apostolus, I ad Corinth. X, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Ergo videtur, quod in omnibus operibus exhibeamus servitutem soli Deo debitam, et ita quod quodlibet opus erit opus latriae.
Solutio. Dicimus, quod latria diffinitur hic per generalem actum, qui tamen per rationem subintellectam ex obiecto appropriari potest, scilicet ut sit servitus sive cultus Creatori in quantum Deus est debitus ex reverentia sive honore sibi proprio. Proprie enim reverentia sive honor debentur Creatori, quae non debentur alicui creato.
Dicendum ergo ad primum, quod non est inconveniens, quod virtus diffiniatur per actum : quia sicut ex actibus potentias, ita etiam ex actibus habitus cognoscimus : et illa diffinitio tunc non ponit latriam in genere actus, eo quod non est essentialis nec formalis diffinitio, sed manifestat habitum per actum et obiectum.
Ad aliud dicendum, quod servitus dicitur hic obsequium, non subiectio, sicut est servitus sumpta a conditione servi : sicut etiam patuit in auctoritate Augustini, quod iubemur ex charitate servire invicem, id est, obsequi.
Ad aliud dicendum, quod cultus in multis actibus est materialis, sed unus est formalis, scilicet exhibitio cultus in testimonium honoris debiti Creatori : quia ipse Deus est, vel Creator. Illa enim ratio in omnibus materialibus actibus una est, et unit omnes.
Ad aliud dicendum, quod Creator in suo nomine dicit distinctionem ad creaturam, quod non facit Deus, vel Dominus : quia creaturae aliquo modo dicuntur dii vel domini. Et quia iste cultus datur Deo secundum quod distinguitur ab omni creato : ideo obiectum latriae magis exprimitur proprie per Creatorem, quam per aliud nomen. Et bene concedo, quod non debetur Creatori huius nominis ratione : sed potius ei qui est Creator in hoc quod Creator est distinctus in honore et reverentia ab omni creato.
Ad aliud dicendum, quod credere, diligere, sperare, dicunt actus qui materiales possunt esse in actu istius virtutis, scilicet si credat vel diligat intentione profitendi se in hoc colere Deum in testimonium honoris sibi debiti : sed tamen credere, diligere, sperare nominant actus fidei et charitatis et spei : et sic de aliis. Unde credere de ratione sua non respicit obsequium cultus, sed potius consensum primae veritatis. Similiter charitas primae bonitatis respicit rationem, et sic de aliis. Et tunc distant ab actu latriae : non est enim inconveniens, quod unus actus non proprius, sed communis, diversis informatus differentiis, sit diversarum virtutum.
Ad aliud dicendum, quod aliud est ad gloriam Domini facere, et aliud ad cultum Dei referre : quia primum respicit rectitudinem intentionis tantum, secundum autem rectitudinem cultus et honoris debiti exhibiti.
ARTICULUS II.
An latria sit virtus ?
Secundo quaeritur : An sit virtus ?
Et videtur, quod non. Virtus enim est habitus voluntarius in medietate consistens, quoad nos determinata a ratione, et ut sapiens determinabit. Latria autem non habet huiusmodi medium : quia Deus non potest nimis coli. Ergo latria non est virtus.
Si dicis, quod est virtus theologica quae non habet medium huiusmodi. Contra : Theologicae virtutes non sunt nisi tres : et ideo assignatae sunt eis species, sicut aliis : ergo si esset virtus theologica, esset fides, spes, vel charitas : nulla autem istarum est : ergo non est virtus.
Sed contra :
- Nullus actus est meritorius nisi actus virtutis : actus latriae est actus meritorius, si exhibens latriam sit in gratia : ergo latria est virtus.
- Item, nihil praecipitur nisi virtutis opus : actus autem latriae praecipitur, Deuter. VI, 13 : Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Ergo latria est virtus.
- Item, circa omne difficile et bonum in voluntate consistens habetur virtus et ars : sed exhibitio cultus in quantum huiusmodi, est difficile quoddam et bonum : ergo circa hoc est virtus : et circa hoc est latria : ergo latria est virtus.
Solutio. Concedendum est, quia latria est virtus, et solvendum ad rationem primam quae est contra hoc, quod iste habitus est in medietate consistens. Sed secundum Philosophum non omnes virtutes habent unius rationis medium : non enim habent omnes medium materiae virtutis inter multum et parum, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum : sed habent quoddam medium, quod est ratio recta : sicut illae quae sunt in ratione, ut prudentia, et iustitia cum suis partibus : et hoc est medium ad quod dirigitur opus, et tale medium habet virtus ista. Bene enim concedo, quod Deus nimis non potest coli. Sunt tamen quidam qui dicunt, quod omnis virtus politica habet medium inter multum et parum : et illi dicunt, quod Deus nimis potest coli, et nimis parum. Sed hoc non secundum Philosophum in Ethica nova.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod non est theologica virtus, nec aliqua pars alicuius theologicae virtutis.
Tamen etiam argumenta in contrarium adducta, licet verum concludant, et sint Magistrorum, non sunt tamen ex propriis Ethicae : quia hoc meo iudicio non est verum, quod nullus actus sit meritorius, nisi actus virtutis : quia proprie actus virtutis dicitur qui similis est virtuti, et ex hoc generaretur et perficeretur ab assuetudine, sicut aggredi ardua, et subire voluntarie terribilia, sunt fortitudinis : et continere a delectabilibus innatis, et venereis, et gustabilibus est temperantiae : et huiusmodi. Et praeter hoc ire ad Ecclesiam, vel sedere, vel stare, non sunt actus alicuius virtutis : et meritorie possunt fieri. Sed Magistri qui inducunt istam propositionem, accipiunt virtutis actum generaliter : quia scilicet elicitur ab aliqua virtute, quocumque modo, et praecipue a charitate quae est quasi motor universalis in omnibus bonis operibus.
Eadem dico de illa, quod nihil praecipitur nisi virtutis opus, non est vera, nisi intelligatur de actu reducibili ad virtutem quocumque modo. Praecipiebatur enim Adae, quod non comederet de ligno quod erat in paradiso, et non erat secundum se alicuius opus virtutis.
ARTICULUS III.
Latria cuius principalium virtutum sit species ?
Tertio quaeritur, cuius principalium virtutum est species ?
Et videtur, quod fidei : quia
- Fides determinat Deum et remuneratorem colendum. Dicit enim Apostolus, ad Hebr. XI, 6 : Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
- Item, videtur, quod prudentiae : quia prudentia invenit colendum.
Sed videtur, sicut omnes dicunt, quod sit iustitiae.
- Cum enim dicitur cultus Deo debitus, in nomine debiti ratio iustitiae determinatur : ergo latria est iustitiae species.
- Item, iustitia ordinat ad superiorem : latria autem Deo superiori in quantum superior est, exhibetur : ergo pertinet ad iustitiam.
Sed contra : Iustitia reddit debitum, quia debitum : cultus autem ex liberalitate impenditur, quia aliter non esset meritorius : ergo videtur, quod non sit debitus : ergo non ordinatur sub iustitia.
Solutio. Dicendum cum Tullio, quod est pars iustitiae, et cadit in partem iustitiae quae est religio : ita enim dicit Tullius in fine primae Rhetoricae, ubi ponit religionem partem iustitiae : quia religio est quae superiori cuidam naturae quam divinam vocant curam cerimoniamque affert. Constat autem, quod ipse curam vocat rationem debitam, et cerimoniam cultum : quia cerimonia vel pietas est munia Cereris, et transsumptum est ad alia obsequia deorum, in quibus colebantur. Hic autem sumitur ad cultum superioris naturae quae divina est. Unde sub illa locatur latria : et si exhibetur idolo, erit idololatria.
Dicendum ergo ad primum, quod licet fides ostendat quid colendum, tamen non movet ad colendum, ut proprius habitus huius actus : sed potius movet ad credendum.
Ad aliud dicendum, quod prudentia non attendit debitum, sed potius rationem eligibilis ad opus. Dicit enim Augustinus in libro de Moribus Ecclesiae, quod prudentia est amor ea a quibus adiuvatur, ab his a quibus impeditur, sagaciter eligens : et licet quandoque idem sit electum et opus et debitum, tamen alia ratio est eligibilis in quantum huiusmodi, et alia ratio debiti etiam in eo quod huiusmodi : et per illas rationes distinguuntur.
ARTICULUS IV.
Cui proprie debetur latria ? et : Utrum in qualibet creatura possumus Deum adorare latria ?
Quarto quaeritur : Cui debeatur proprie latria ?
Et dicit Littera hic, quod soli Creatori.
Sed contra :
- De Abraham, Genes. XVIII, 2, legitur, quod tres vidit, et unum adoravit. Et tamen dicit Augustinus, quod Angeli fuerunt. Ergo videtur, cum Abraham non reprehendatur, quod huiusmodi cultus ad creaturam potest transferri.
- Item, Apocal. XXII, 8 et 9, Ioannes cecidit ante pedes Angeli, et voluit adorare : et prohibuit, dicens : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum. Aut ergo voluit eum adorare dulia, aut latria. Si dulia : hoc non videtur, quia non prohibuisset Angelus : quia illa potest creaturae impendi, etiam quae inferior est quam Angelus : ergo videtur, quod voluit eum adorare latria : et non reprehenditur Ioannes de hoc, nec dicitur peccasse : ergo videtur, sine peccato creaturae latria possit exhiberi.
- Praeterea, nos imagines Christi, et crucifixi, et Sanctorum adoramus : aut ergo dulia, aut latria. Si dulia : ergo cum adoratio, ut dicit Damascenus, ad prototypum referatur, nos adoramus Christum dulia, non latria, quod est contra Damascenum et Augustinum. Si autem latria : habeo propositum, quod aliqua creatura latria potest coli.
- Item, in honore et reverentia videmus Deum communicare dona et attributa sua hominibus et Angelis, quia quidam ab opposito in dignitate constituti : ergo si communicavit eis illud quod in ipso colitur, ipse etiam cultum communicat eisdem : ergo illi colendi sunt latria : non ergo solus Deus.
Solutio. Dicendum, quod solus Deus latria colendus est, ut dicit hic Augustinus.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod Abraham in Angelis mysterium Trinitatis et unitatis cognovit, et ideo in illis Trinitatem adoravit : et hoc bene contingit, quod Trinitas in se vel in signo adoratur.
Ad aliud dicendum, quod Ioannes adoravit Angelum dulia : sed tres sunt rationes, quare eum prohibuit Angelus. Una est : quia natura humana iam in Christo fuit exaltata : unde quod in Veteri Testamento patiebantur fieri sibi Angeli, in Novo non passi sunt. Secunda est species mala : ne forte alicui simplici legenti postea videretur, quod Ioannes latria adorasset, et similiter faceret. Tertia ratio est efficacior, ut puto, quod in hoc Angelus ostendit dignitatem Ioannis, qui non minoris dignitatis fuit multis Angelis.
Sed ex ista determinatione resultat quaestio :
- Dictum est enim, quod Abraham in signo adoravit Deum, et nos in imaginibus.
Quaeratur ergo. Utrum in qualibet creatura rationali possum adorare Deum ? Videtur quod sic : quia
- Nulla imago est adeo similis Deo sicut illa quae est in mente rationalis creaturae : ergo in illa praecipue debet Deus latria adorari.
- Item, I ad Corinth. III, 17 : Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Sed in templo Deum adoramus, quod nos manibus nostris fecimus : ergo multo magis in templo possumus adorare quod ipse fecit.
- Item, anima iusti sedes est sapientiae. Et iterum : Inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos. Igitur videtur, quod possumus eum adorare, praecipue in Sanctis.
Sed contra : Angelus prohibuit ne adoraretur a Ioanne : ergo nec alii Sancti debent adorari.
Solutio. Dicendum, quod Deus non debet adorari nisi in imagine statuta in memoriam suae figurae, quam pro nobis assumpsit, hoc est in figura crucis et passionis, et aliorum sacramentorum quae pro nobis suscepit, sicut nativitatis, baptismatis, et resurrectionis, et huiusmodi. Huiusmodi enim adoratio in mortua imagine ad prototypum refertur, ut dicit Damascenus. Et hoc concessum est in Novo Testamento, et non in Veteri : quia Deus non adhuc imaginem quae sibi fieret assumpserat.
Similiter, adhuc idololatriae status fuit fortis. Unde modo in talibus imaginibus potest adorari latria.
Sed nota, quod differt dicere imaginem ut imaginem, et imaginem ut res absoluta, lapidea, vel lignea, vel alterius materiae. Imaginem ut imaginem adorare, est duci per intellectum et intentionem adorationis in eum cuius est imago : et hoc vocat Ioannes Damascenus ad prototypum referre honorem adorationis. Dicitur enim prototypus a prôtos quod est primus, et tupos quod est figura, et est principalis figura hominis Christi. Sed imaginem ut est res ex hac materia, nullo modo debemus adorare. Et per hoc solvuntur tertium et quartum argumenta quaestionis principalis. Unde si crux solvatur, ita quod non repraesentet figuram passionis, non debeo adorare adoratione latriae.
Ad primum ergo dicendum, quod in tribus viris quos Abraham adoravit, quoad numerum repraesentabatur distinctio personalis, et quoad consensum unitas essentiae : sed hoc non sufficiebat adhuc : sed quia apparitio eorum fuit ad hoc, ut talis distinctio Trinitatis et unitatis Abraham in eis innotesceret. Et ideo si nobis tres apparerent non ad hoc missi, non debemus adoratione latriae adorare.
Si autem quaeras : Unde Abraham hoc sciret ? Dico, quod per revelationem, et donum illud gratiae quod discretio spirituum vocatur.
Ad aliud dicendum, quoniam Deum latria non possumus adorare in imagine quae homo est, propter periculum adiunctum : quia vana gloria prope est nobis : et ideo ille homo cito crederet se propter suam dignitatem adorari : sed ex contemplatione imaginis in ipso, et praecipue ex gratia quae apparet in eo bene possumus excitari ad adorandum Deum, sicut laudamus Deum in sanctis suis.
Ad aliud dicendum, quod in templo materiali non est periculum coniunctum sicut in templo spirituali. Et si tu dicas, Ego adorabo occulte ita, quod ille nesciat. Responsio, quod adhuc non est faciendum, eo quod sua imago non est ad hoc statuta, ut referatur ad prototypum : sed sicut ante dixi, tu potes ab ipsius similitudine quam habet ad Deum in naturalibus et in gratia excitari ad adorandum.
ARTICULUS V.
Dulia quid sit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Est enim cuiusdam modi dulia etc.
Hic enim quaeritur, Quid sit dulia, et utrum una et eadem virtus sit cum latria, et cui debetur ?
Ex superius autem inducta auctoritate ex primo de Trinitate et ex Littera hic trahitur diffinitio quam dant Magistri, quod dulia est honor vel servitus vel cultus creaturae debitus.
Videtur autem, quod creaturae nullus debeatur honor ex quo cecidit homo, nisi forte Angelis et Sanctis : quia
- Ita dicit Psalmus XLVIII, 13, 21 : Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est iumentis, etc. Ergo videtur, quod homini non debetur cultus aliquis : ergo multo minus inferiori creaturae quam homo sit : et ita videtur diffinitio falsa.
- Item, si non debeo adorare hominem, ita quod Deum in ipso adorem propter periculum adiunctum : cum in honore duliae etiam sit periculum, non debeo dulia adorare.
Sed contra : Genes. XXIII, 7, Abraham adoravit coram populo terrae, et populum adoravit : et non est reprehensus, cum tamen illi essent peccatores.
Solutio. Dico, quod creaturae quae est imago Dei, nisi sit depravata vitio confirmationis in malo, cultus debetur et honor : et hoc est quod dicit Apostolus, ad Roman. XIII, 7 : Cui honorem, honorem. Et alibi : Honore invicem praevenientes. Et religiosorum quorumdam mos est omni fratri inclinare cum obvius fuerit.
Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum quod homo cadens recuperabiliter non est comparatus iumentis in amissione imaginis, sed in amissione honoris gratiae quem habuit super imaginem : et ideo per necessitatem moriendi et poenalitates iumentis comparatus est, non per hoc quod sibi nullus cultus debeatur, cum ipse adhuc secundum possibilitatem et ordinem viae possit pertingere ad summum honorem beatitudinis aeternae.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia latria in se habet honorem divinum, qui maximus est : sed non dulia : et ideo honor duliae non elevat hominem super se, ut elevetur cor eius in superbiam sicut latriae : nulla enim superbia est si homo recipit hoc quod debetur ei : sed si sibi propter se attribuit, hoc est superbia.
ARTICULUS VI.
An dulia sit eadem virtus cum latria ? et : An dulia et hyperdulia sunt communis una species ?
Secundo quaeritur, utrum sit eadem virtus cum latria ?
Videtur, quod sic : quia
- Nos diligimus Deum et proximum una specie virtutis quae est dilectio.
- Et iterum credimus quaedam de Deo, et de poenis inferni, et de aliis quibusdam, una specie virtutis quae est fides.
- Item, una specie duliae adoramus regem, et simplicem hominem : ergo videtur, quod unus habitus sit movens ad adorandum Deum et hominem : ergo dulia et latria sunt una species virtutis.
- Item, virtutis species non differunt per materiam tantum, sed per formam. Cultus autem si Deo attribuatur, et si attribuatur homini : non videtur esse differentia nisi materialis : ergo videtur, quod species virtutis non propter hoc variatur : ergo dulia et latria sunt una species virtutis.
Sed contra : Infinita est distantia inter honorem Deo debitum, et inter honorem debitum creaturae : sed inter ea quae sunt unius speciei non est distantia infinita : ergo virtus movens ad reddendum Deo cultum, et virtus movens ad reddendum homini cultum, non erit unius speciei.
Iuxta hoc ulterius quaeritur, utrum hyperdulia et dulia sint communis una species virtutis ?
Videtur quod non : quia
- Magister hic dicit, quod istae duas species duliae differunt.
- Item, iustitia secundum gradus inquirentes debitum, distribuitur in species : ut superioribus obedientia debetur : unde, ad Hebr. XIII, 17 : Obedite praepositis vestris, et subiacete eis : ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Ad inferiores autem misericordia : quia miseriae debetur misericordia. Et ad parentes pietas : quia illud dicit Tullius : Pietas est benevolentia in parentes. Ergo a simili videtur etiam, quod dulia penes gradus hominum in species distinguatur.
- Item, non unus cultus et honor et reverentia debetur omnibus : aliter enim honorantur et coluntur principes, et aliter inferiores Praelati, et aliter subditi : ergo videtur, quod sint species diversae.
Solutio. Dicendum de primo, quia latria et dulia sunt diversae species virtutis : convenientes tamen in genere proximo, quod tamen innominatum est, sicut multarum virtutum nomina non habemus.
Ad id quod obicitur de dilectione : dicendum, quod non est simile : quia in dilectione idem est finis, et materia : et finis est ei pro ratione differentiae formalis. Unde cum charitas non differat in Deo et proximo nisi penes materiam, et non penes finem qui est ratio actus et differentia trahens in speciem : non differt dilectio proximi a dilectione Dei nisi per materiam et actum, et non per habitum. Cum enim diligo proximum, Deo diligo eum sicut meipsum, id est, ad quod meipsum, hoc est, ad Deum : et sic dilectio stat in Deo, licet materiam accipiat in proximo. Sic autem non est hic : quia cultus debitus creaturae, non stat in cultu divino.
Et si obicias, quod omnia ad unum finem referuntur, scilicet ut sint propter Deum. Responsio, quod hoc est verum de fine intentionis universalis, sed non est verum de fine actus huius vel illius : sicut enim in natura videmus, quod ipsa intendit duplicem finem : unum per generationem, et ille finis est forma adepta in generatione huius : et alium quem non intendit per hanc generationem, sed per omnem generationis successionem, qui est perpetuitas esse in generabili et corruptibili : ita etiam est in operibus moralibus. Intentio enim operis est in quo terminatur actus efficientis, et ille est in opere iustitiae debitum reddere, et in opere fortitudinis sustinere gratia boni, et in opere charitatis dilectio summi boni, et non boni cuiuscumque, et in opere latriae caerimonia divina, et in opere duliae reverentia debita creaturae. Alia est intentio quae est actus universalis ad hoc quod per omnia ista debet acquiri, scilicet beatitudo aeterna et felicitas. Unde patet, quod charitas diligendo Deum et proximum habet unum finem operis, sed non dulia et latria. Iste autem finis est a quo trahitur virtus in speciem.
Ad id quod obicitur de fide, dicendum quod nihil est simile : quia in omni articulo fidei subiicitur una veritas divina, quae tamen recipit determinationem per speciales articulos : et ideo una ratio credendi est in omnibus, scilicet propter summam veritatem : et ideo fides est species una virtutis : non tamen credimus in poenas aeternas, nec in unam Ecclesiam : sed in Deum iudicantem per poenas, et in Deum unientem Ecclesiam : et sic de aliis. Sic autem honor divinus et humanus non reducuntur ad idem.
Ad aliud dicendum, quod honor humanus reducitur ad idem, scilicet ad signum imaginis Dei, non depravatae per confirmationem peccati. Id autem quod in aliis similitudinibus additur, non variat nisi penes quantitatem : ut rex qui in imagine habet Dei similitudinem, et in gradu locum Dei, et iudicis, et sic de aliis : et ideo maior cultus debetur ei, non autem alius secundum speciem. Sed in divino honore et humano non est talis convenientia : quia nos nihil sumus ad Deum comparati : et per eum sumus, quidquid sumus : et ideo adorando Deum hoc profitemur : non autem hoc profitemur honorando regem vel simplicem hominem, sed potius simile illi remotum in imagine, vel locum illius in gubernatione iustitiae et praelationis.
Ad aliud iam patet solutio per ante dicta : quia ostensum est, quod non differant per materiam tantum, sed etiam per finem proximum actui qui est forma in moralibus.
Ad id quod ulterius quaeritur, respondeo quod omnis dulia cum omni dulia est eiusdem speciei, sicut prius explanatum est : et quod Magister hic dicit, dicit propter specialitatem materiae, et accidentis inseparabilis. Unde sunt species accidentales, sicut aqua sulphurea, et dulcis, et salsae, diversae sunt species aquae.
Ad aliud dicendum, quod in iustitia ratio debiti variatur, non tantum materia. Alia est enim ratio debiti quod debetur inferiori, et alia quod debetur superiori : sed haec super honorem communem non ponitur nisi differentia accidentali.
Ad aliud dicendum, quod talis differentia non faciens nisi maius et minus, non variat speciem : sed accidens, et proprietatem aliquam eorum quae sunt in specie, attendit.
ARTICULUS VII.
Cui debetur dulia ?
Tertio quaeritur, cui debetur dulia ?
Et videtur secundum determinata, quod omni creaturae. Ex hoc sequitur, quod etiam peccatoribus, praecipue cum Abraham peccatores adoravit, quando voluit emere speluncam duplicem in ius sepulcri.
Sed tunc quaeritur, utrum debetur diabolo et animabus damnatorum ?
Et videtur, quod sic : quia in eis est imago, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Data eis naturalia dona nequaquam mutata esse dicimus : sed sunt integra et splendissima.
Iuxta hoc ulterius quaeritur, utrum debeatur illis quos videmus in actu peccati, dum sunt in ipso peccato et actu : ut si viderem Praelatum fornicari, utrum in illo actu quando transirem, deberem ei per duliam recognoscere honorem sui gradus ?
Et videtur, quod non : quia dicit Gregorius in Pastorali, quod in exemplum culpa vehementer extenditur, dum per reverentiam gradus peccator honoratur.
Item ulterius quaeritur, utrum irrationali creaturae debeatur honor talis ?
Et videtur, quod non propter speciem idololatriae : non enim est fugiendum malum tantum, sed etiam species mali.
Item, inferiores sunt nobis huiusmodi creaturae : et quod inferius est, a superiori non debet honorari.
Solutio. Dico, quod dulia debetur rationali creaturae, non depravatae per peccatum irremediabiliter, in qua non apparet actus indignitatis : et ita non debetur eis qui sunt in actu peccati, quia apparet in eis actus contrarius honorationi et reverentiae : quia honor est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis, et in illo apparet actus iniquitatis. Sed postea nescimus, nec scire possumus in quo statu sit : et ideo tunc honorandus.
Et ex hoc patet solutio ad totum : quia creaturae rationali depravatae irremediabiliter non debetur propter dispositionem contrariam coniunctam sibi inseparabiliter : et creaturae irrationali non debetur, quia vestigium est et similitudo obscura, non expresse ostendens honorem similitudinis Dei.
ARTICULUS VIII.
Utrum pietas univoce conveniat Deo et creaturis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : Qui Latine dicitur pietas, etc.
Pietas enim donum est Spiritus sancti. Pietas etiam secundum Tullium species est virtutis iustitiae per quam sanguine coniunctis patriaeque benevolis officium, et dignus tribuitur cultus. Pietas etiam dicitur cultus Dei.
Et quaeritur, utrum univoce vel aequivoce ?
Videtur, quod aequivoce : quia
- Non est una ratio in omnibus his, praecipue in Deo, et creatura.
- Praeterea, aliam significationem ponit Augustinus : dicit enim, quod oratio est pius affectus mentis in Deum directus : et illa significatio non cadit in aliquam significationem determinatam.
- Praeterea, videtur esse falsum quod dicit, quod iste cultus sit pietatis : quia potius est religionis. Unde Augustinus in libro X de Civitate Dei : Quae itaque latreia Graece, et Latine interpretatur servitus. Sed ea qua colimus Deum, vel quae thrêskeia Graece, Latine autem dicitur religio : sed ea quae nobis est erga Deum, vel quam illi theosebeian, nos vero non uno verbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare : hanc enim tantum Deo debere dicimus, qui verus est Deus, facitque suos cultores deos : ergo videtur, quod non dicatur pietas.
- Item, Augustinus, ibidem infra aliquantulum : Ipse (Deus) fons nostra beatitudinis, ipse omnis appetitionis est finis. Hunc eligentes vel potius religentes, amiseramus enim negligentes : hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perveniendo quiescamus. Ergo videtur, quod religio dicatur, et non pietas.
Praeterea quaeritur, qualiter dilectio et sacrificium sint de cultu divino ? Dilectio enim est actus specialis virtutis quae est charitas : et ideo non videtur pertinere ad latriam. Similiter sacrificium est actus oblationis exterioris : quare ergo magis in eo consistit cultus Dei, quam in thurificatione, prostratione, et genuflexione ?
Solutio. Dicimus ad primum, quod pietas secundum Augustinum dicitur multipliciter, et non aequivoce, nec univoce, sed secundum prius et posterius. Dicitur enim cultus Dei, et imaginis Dei : sed quaedam est imago Dei in sanguine coniunctis et patriae benevolis, ex eo quod per eos quodammodo sumus, sicut per Deum simpliciter sumus. Et ratio imaginis etiam invenitur in omnibus : et sic cultus et obsequium invenitur in dono pietatis ad omnes. Pietas autem quae est affectus in oratione, dicit dispositionem tendentis per obsequium et cultum in Deum, in liquescente affectu per amorem eius qui colitur.
Et per hoc patet solutio ad duo prima.
Ad aliud dicendum, quod religio et cultus Dei non sunt idem : sed religio est observantia colentium derivata ex cultu, et propter cultum observata. Unde dicitur religio quasi religatio : et ligat colentem ad vitam quae culturae concordat. Et hoc notat Augustinus distincte dicens, quod latria est cultus qua colitur Deus : religio autem quae in nobis est erga Deum. Et si obicitur quod Augustinus dicit quod dicitur a religendo : dicendum quod utrumque dicit Augustinus, eo quod unum est causa alterius : cum enim religimus Deum nobis colendum, religamus nos ad observantias in quibus culturae suae concordemus.
Ad aliud dicendum, quod dilectio est de cultu materialiter, et sicut movens. Sacrificium autem per se ut actus cultus. Unde dicit Augustinus, quod sacrificium non offertur nisi Deo : et Angeli apparentes, si boni fuerunt, non petierunt ut sibi sacrificium offerretur : quia honorem Dei non usurpabant.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod ille actus magis profitetur honorem divinum quam aliquis alius, eo quod soli illi debetur a quo omnia habemus quae offerimus, et qui sacrificium pro nobis obtulit : sed alias operationes etiam hominibus exhibemus.
Et nota, quod aliud est sacrificium, aliud oblatio : quia oblatio fit ad usum ministrorum, ut habeant cibum in domo Dei. Sacrificium autem offertur soli Deo tantum : licet a determinatione sua postea, vel ad usum, vel ad aliud quid convertatur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
B. Aliorum sententia qui unam adorationem utrique exhibendam tradunt.
ARTICULUS IX.
An humanitas Christi sit adoranda latria ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Aliis autem placet, etc.
Videtur enim, quod Christi humanitas non debeat adorari latria : quia
- Humanitas (ut supra expositum est) natura est humana, et semper remansit creata, et creatura in omnibus suis proprietatibus : ergo sibi non debetur servitus nisi ut creaturae.
- Item, Christus verus Deus est, et homo verus : ergo si ex veritate Dei debetur ei cultus Dei, ex veritate hominis debetur ei cultus hominis. Haec autem est dulia : ergo non debet adorari latria.
Sed contra :
Rabanus dicit : Caro Christi latria est adoranda sicut Verbum Dei : sed non omni specie latriae : quia non adoramus eam prostrati in terram : sicut nec credimus, quod nos creavit : nec sacrificamus ei sicut Deo : sed adoramus eam, quia per ipsam redempti sumus, sicut per Deum : ergo videtur, quod latria sit adoranda.
Ad idem valent similia inducta a Damasceno et Augustino, quae iacent in Littera.
Sed hic incidit dubium de dicto Rabani : quia videtur ponere diversas species latriae, et videtur dicere, quod non adoramus prostrati : tamen etiam homines frequenter prostrati adoramus : sicut dixit Iacob filiis euntibus in Aegyptum : Ite ad dominum terrae, et cum inveneritis eum, adorate eum super terram.
Praeterea circa hoc quaeritur, qua adoratione adoranda sit gloriosa mater Verbi quod carnem assumpsit ?
Et videtur, quod latria : quia honor matris ad regem refertur.
Sed contra : Quia ipsa est simplex creatura : ergo non debetur ei honor divinus : nec ipsa, cum sit optima et iustissima, quaeret eum tamquam usurpando alienum.
Solutio. Dicendum, quod caro Christi dupliciter consideratur, scilicet ut suppositum est quod est hic homo et Christus : et cum ille sit Deus, non nisi latria adoratur sicut Deus, quia vere Deus est secundum opinionem secundam supra tactam, quae sola vere Catholica est. Et per hoc accipitur caro, quando dicitur, Verbum caro factum est : quia per synecdochen pars ponitur pro toto.
Alio modo consideratur ut pars huius hominis : et tunc quia actu unita est deitati, et nihil sui separatum est a deitate, sicut nihil carbonis separatum est ab igne : ideo adhuc latria est adoranda.
Tertio, consideratur vage secundum solum intellectum denudata a deitate : et sic adoranda est hyperdulia, ut dixit prius inducta opinio.
Ad id quod primo obicitur, dicendum quod licet humanitas sit distincta a natura suis proprietatibus, non tamen est separata a societate et unione.
Ad aliud dicendum, quod licet sit homo verus, non tamen homo purus. Non tamen nego quin et Christo et Deo hyperdulia exhibeatur : quia non tantum uno honore, sed omni honore dignus est : sed non debet adorari dulia tantum. Unde Glossa super illud Psalmi LXVII, 27 : In ecclesiis benedicite Domino Deo : dicit Deo, quia adoratur latria : et Domino, quia adoratur dulia.
Ad aliud dicendum, quod sunt species materiales et accidentales, ut prius dictum est de dulia, eo quod Deus adoratur in se et in assumpta humanitate.
Ad aliud dicendum, quod prostratio dupliciter fit, scilicet in testimonium honoris, vel signum attributi quod est nobis causa venerationis in illo modo adorationis. Primo modo prostrati adoramus omnem quem colimus. Secundo modo prostrati adoramus Creatorem qui ex nihilo in aliquid erexit, et genuflexio est quasi ad casum Redemptorem qui de casu peccator relevavit.
Ad aliud dicendum, quod Beata Virgo hyperdulia est adoranda : licet enim honor matris sit honor regis, tamen quia per deitatem aliam generationem habuit filius, honor divinus ei non debetur, sicut deitatem Filius ab ipsa non accepit.
ARTICULUS X.
Qua specie cultus Christus debeat coli ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Si Filius non est Deus natura, sed creatura : nec colendus est, etc.
Contra : Non est eiusdem colere, et coli. Filius autem coluit Patrem, orando, offerendo, obiciendo : ergo videtur, quod coli latria non debeat.
Ad hoc dicendum, quod Christus debet coli latria : licet enim coluerit, hoc fecit in quantum homo fuit, et mediator Dei et hominum. Unde utrumque competit ei, et unum non excludit reliquum : sicut secundum hominem minor est Patre, et secundum Deum aequalis.
ARTICULUS XI.
Quomodo hostia consecrata sit adoranda ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Coluerunt et servierunt creaturae potius, etc.
- Ponamus enim quod Satanas transfiguret se in Angelum lucis, et aliquis simplex adoret latria : videtur colere creaturam : et tamen non peccare, quia ignorantia facti excusat a toto.
- Praeterea, ponamus, quod adhibeat diligentiam quam potest, et semper videatur ei Deus esse : tunc videtur non peccare adorando eum pro Christo : iste enim non tenetur discretionem spirituum habere, quia illam non potest acquirere : ergo si facit quod potest, non videtur peccare.
Ulterius, quaeritur de adoratione hostiae in Missa :
- Non enim constat mihi, quod consecrata sit : ergo non debeo eam adorare umquam, nisi sub conditione, scilicet si nihil ille omisit de contingentibus : hoc autem videtur absurdum si quilibet simplex huiusmodi conditionem in sua consideratione habere deberet.
- Praeterea, de quolibet praesumendum est bonum, nisi probetur contrarium : ergo de sacerdote celebrante praesumere debeo bonum : ergo praesumere debeo, quod hostia sit consecrata, cum non sit mihi probatum contrarium.
Solutio. Ad primum dico, quod ab eo qui non habet discretionem spirituum, omne quod apparet sensibus, timendum est, et numquam est simpliciter adorandum tribus de causis : quarum una est propter crebram illusionem sensuum. Secunda est conscientia propriae humilitatis : quia debet se non dignum reputare, quod bonus Angelus appareat ei : et ideo malum timere. Tertium est, quod conditio apposita non nocet, sed prodesse potest. Si enim Deus est qui apparet, ipse diliget quod sumus tuti propter timorem suum. Huius exemplum habemus secundum expositionem Chrysostomi, Ioan. I, 45 et seq., in Nathanaele, quem cum vocaret Philippus dicens : Invenimus Iesum, filium Ioseph, a Nazareth, respondit : A Nazareth potest aliquid boni esse ? quasi tardus ad credendum : et ideo quia non credidit statim, sed examinavit factum, non credens omni spiritui, sed probans speciem si ex Deo esset, laudabatur a Christo, cum dicit : Ecce verus Israelita, in quo dolus non est. Exemplum etiam est in Zacharia, Luc. I, 12 et 29 et in Beata Virgine, qui turbati sunt ad visitationem boni Angeli : et ideo dico, quod numquam potest facere quod in se est, qui simpliciter adorat : quia hoc in ipso erat, ut his de causis timens, conditionem apponeret.
Et id quod quaeritur de hostia sacerdotis, solvendum est distinguendo, quod scilicet aut est sacerdos notus, aut ignotus. Si notus : aut scitur quod consuevit negligens esse in divinis, aut non : quia multi licet sint malae vitae, tamen non sunt negligentes in divinis, ut aliquid omittant. Si notus est, quod non consuevit aliquid omittere, tunc eo ipso conditio probabiliter praesupposita est ab adorante, quod scilicet sit hostia consecrata. Si autem ignotus est, vel nota est sua consueta negligentia in divinis : tunc bene puto, quod actualiter vel habitualiter debet apponi conditio.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod ego per hoc sacerdotem non iudico esse malum : sed ut sapiens caveo mihi a periculo idololatriae, vel a specie idololatriae.
ARTICULUS XII.
An Christus plus adoretur aliqua trium personarum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa finem : In Christo Domino humanitatem non solam, vel nudam, etc.
- Videtur enim sequi ex hoc quod magis adorandus est Filius post incarnationem, quam ante : quia post incarnationem adoramus utramque naturam in ipso, ante incarnationem alteram tantum.
- Item, ex hoc videtur, quod magis sit adorandus Filius, quam Pater vel Spiritus sanctus : quia in illis non adoramus nisi unam naturam, in Christo autem duas.
Sed ad hoc respondere leve est : quia non sequitur si plura adorantur in ipso, quod propter hoc plus adoretur : et mutatur ibi discretum quasi in continuum. Vel dicatur, quod adoratio humanae naturae non addit novam adorationem, sed novam materiam, in qua deitas adoratur : quia adoratio non sistit in humana natura per se, sed refertur ad unitam sibi naturam divinam : et sic una est adoratio trium, sicut una divinitas trium.
ARTICULUS XIII.
An sit una adoratio trium personarum ?
Sed tunc quaeritur ratione huius, utrum una adoratione adorentur tres personae ?
Et videtur, quod non : quia fides distinguit inter eas : et adoratio sequitur fidem : ergo adoratio erit distincta.
Sed contra :
- Adoratio professio maiestatis colendae est : cum igitur una sit maiestas trium, una erit adoratio.
- Item, ponamus personas non esse, adhuc erit eadem ratio adorationis quae modo, scilicet quia Creator, et maiestas summa est summo cultu et honore digna : ergo videtur, quod adoratio non debetur personis in quantum sunt distinctae, sed in quantum unum sunt : et sic sequitur, quod una sit adoratio eorum.
Solutio. Bene concedo, quod una est adoratio trium quoad rationem adorationis : quia illud quod et propter quod adoramus, unum est in tribus.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod licet fides distinguat, tamen unit etiam personas, et dicit unum esse in tribus in quantum adorandae sunt. Sed si fides poneret rationem adorationis in proprietatibus distinguentibus, sequeretur argumentum quod non facit fides : quin potius ponit in eo quod personas unit, quod est natura divinitatis una in tribus.
