Distinctio XXX — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

De caritate quantum ad meriti perfectionem.

 

Si melius est diligere amicos, quam inimicos, vel e converso ?

 

DIVISIO TEXTUS.

Hic solet quaeri : Quid potius sit plurisque meriti, diligere amicos, etc.

In ista distinctione non continetur nisi unum, scilicet quid maioris meriti sit diligere amicos, vel inimicos : et ideo nos quaeremus hic ante Litteram duo, quae etiam dependent a praecedenti lectione, scilicet an omnes tenentur ad dilectionem inimicorum ?

Et, si omnes tenentur, quaeremus : Utrum omnes aequaliter debent exhibere affectum et effectum inimicis, vel soli perfecti ?

 

 

ARTICULUS I.

An omnes tenemur ad dilectionem inimicorum ?

 

Ad primum horum proceditur sic :

  1. Super illud Psalmi CXVIII, 18 : Revela oculos meos, et considera mirabilia de lege tua, dicit Glossa, quod mirabilia quae considerantur, sunt diligere inimicos. Constat autem, quod ad mirabilia non tenemur : ergo non tenemur diligere inimicos.
  2. Item, Lucae, VI, 27 : Diligite inimicos vestros, dicit Glossa : Hoc perfectorum est : cum igitur non omnes tenemur ad perfectionem, non omnes tenemur diligere inimicos.
  3. Item, Glossa ibidem : Hic Ecclesia non lacte nutritur, quod simplicium est et imperfectorum : sed validori cibo caritatis roboratur. Ergo videtur, quod ad hoc non teneantur nisi perfecti.
  4. Item, Matthaei, V, 43 : Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Cum igitur non ad plura teneamur nos, quam illi, videtur quod possumus habere odio inimicos. Quod autem non ad plura teneamur, quam illi, accipitur, Matth. XV, 36, super illud : Et accipiens septem panes et pisces, et gratias agens, etc. Glossa : Non alia, quam quae scripta erant, praedicat : sed legem et Prophetas graviora esse demonstrat.

Item, accipitur illud Matthaei, XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ergo illi sufficiebant ad salutem mandata, quae data erant veteribus.

Item, hoc accipitur, III Regum, III, 23, super illud : Fecit quoque Hiram mare fusile decem cubitorum, etc. : ibi Glossa : Decem praeceptis Dominus in lege omnia quae facere debemus, expressit. Constat autem, quod nusquam ibi est de dilectione inimicorum. Ergo ad hoc non tenemur.

  1. Item, Ezechielis, XX, 11 : Dedi eis praecepta mea, … quae faciens homo vivet in illis, Glossa interlinearis : Nihil addens. Cum igitur hoc non contineatur in decalogo, videtur quod non debemus addere.
  2. Item, sepe legitur in Veteri Testamento, quod Dominus occidit, et praecepit occidi inimicos, sicut Amalec, et illos qui habitabant in terra promissionis ante filios Israel. Ergo videtur, quod inimicos velit nos odisse.
  3. Item, ad hoc videtur esse ratio : Inimicitia enim est causa pugnae : causa autem pugnae et causa amicitiae contrariantur : ergo inimicitia non erit causa amoris, sed contrarii : ergo erit causa odii : non ergo diligendus est inimicus.
  4. Item, hoc videmus in omni natura tam inanimatorum quam animalium, quod quaelibet pugnat contra inimicum ergo videtur, quod contra ius naturale inditum omni rei sit diligere inimicos : ergo non tenemur ad illud ex caritate, quia caritas non contrariatur iuri naturali.

 

Sed contra hoc sunt

  1. Illa quae habentur in Littera, et quae in praecedenti distinctione sunt habita.
  2. Item, Levit. XIX, 18 : Non quaeras ultionem, nec memor eris iniuriae civium tuorum : ergo videtur, quod antiqui tenebantur ad dilectionem inimicorum.
  3. Item, Eccli. XXVIII, 3 et 4 : Homo homini reservat iram, et a Deo quaerit medelam. In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. Quasi diceret : Nec medelam accipiet, nec exaudietur.
  4. Item, Proverb. XXIV, 17 : Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas.

 

Solutio. Dicendum, quod omnes tenentur ad dilectionem inimicorum, et perfecti, et imperfecti.

 

Ad primum ergo dicendum, quod mirabile aliquid est, quod est insolitum tantum : et sic dicitur mirabile diligere inimicos : et ad hoc bene tenemur. Et est mirabile insolitum, et super facultatem admirantis apparens : et ad hoc non tenemur.

Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de perfectione sufficientiae : sed si eos qui sunt in statu perfectionis vocat perfectos, tunc intelligitur de sequente, quod est : Benefacite his qui oderunt vos : ut intelligatur de exhibitione familiaritatis per beneficia, et signa exteriora : quia ad hoc non tenentur nisi perfecti.

Ad aliud dicendum, quod simplices dicuntur ibi serviles illi, qui in Veteri Testamento sub litterae cortice servierunt. Vel, si intelligatur de perfectis, tunc glossandum est sicut praecedens.

Ad aliud dicendum, quod numquam dictum est antiquis : Odio habebis inimicum tuum, nisi a suis Doctoribus, et non a lege : sed observabant sicut esset dictum, et ab illo Christus hoc assumpsit.

Vel dicatur, quod dictum erat eis hoc de inimico fidei, et non de inimico personae : et ipsi intellexerunt hoc de inimico personae perverso intellectu. De inimico autem fidei dicebatur in praecepto, quod occiderent omnem masculum in terra quam Deus daturus esset in possessionem : sed Dominus intellexit hoc de bona occisione, quae est per gladium spiritus, qui est verbum Dei.

Ad id quod obicitur, quod nihil tenemur nisi quod illi, dicendum quod si explicite accipiatur id quod continetur in lege, tunc falsum est : quia ad multa tenebantur illi, ad quae non tenemur nos : et ad multa tenemur nos, ad quae non tenebantur illi. Si autem spiritualiter et implicite intelligatur, secundum quod veritas est in umbra : tunc verum est hoc : sed non idem per eadem opera implemus : quia illi tenebantur carnem suillam non comedere, et tamen continere nos autem continemus, et comedimus, et idem implemus : et hoc vult dicere Glossa, quando dicit, quod demonstrant legem spiritualibus sacramentis esse refertam.

Ad aliud dicendum, quod continetur in illo mandato : Honora patrem tuum et matrem tuam, scilicet parentes : quia nomine parentum accipitur ibi omnis homo, ut dicit Augustinus. Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod Dominus in hoc ostendit, quod inimici fidei essent gladio spiritus occidendi, ut masculinum in quo notatur vigor peccati, occideretur, et infirmitas humana viveret, quae notatur per virgines, quae in coitu non cognoverunt viros, id est, non habentes appetitum fornicandi a fide. Si autem nolunt converti, non est aliud nisi quod in igne materiali luant poenas damni, quod inferunt Ecclesiae per subversionem simplicium.

Ad aliud dicendum, quod inimicitia ut inimicitia non est diligenda, sed potius inimicus, qui est imago Dei, ad hoc ut amplius non sit inimicus.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est contra legem naturae humanae : quia homo est animal mansuetum natura, conformabile Deo magis quam bestiis.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum omnes aequaliter tenentur exhibere signa affectus et familiaritatis, vel perfecti tantum ?

 

Secundo quaeritur : Utrum omnes aequaliter tenentur exhibere signa affectus et familiaritatis, vel perfecti tantum ?

Videtur, quod hoc tantum praeceptum sit perfectis.

  1. Per Glossam Matthaei, V, 43, prius inductam. Si forte dicatur, quod dictum est de perfectione sufficientiae. Contra videtur esse, quod Dominus ibi addit super statum imperfectionis Veteris Testamenti : ergo omnes tenentur ad id.
  2. Item, ibidem, alia Glossa dicit, quod cumulus perfectionis est diligere inimicos, et orare pro ipsis : ergo videtur, quod etiam non omnes perfecti teneantur, sed tantum illi in quibus est cumulus perfectionis.

 

Sed contra :

  1. Ibidem dicit alia Glossa : Contra Ecclesiam peccatur tribus modis, odio, verbis, cruciatu corporis : e contra autem Ecclesia tria facit, diligit, orat, benefacit. Ergo videtur, quod non sit membrum Ecclesiae, qui haec negligit : ergo omnes tenentur.
  2. Item, Etiam antiquis praeceptum est hoc, Proverb. XXV, 21 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum.
  3. Item, Exod. xxiii, 4 : Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. Glossa : Hoc est, diligite inimicos vestros. Et sequitur, X, 5 : Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Glossa : Hoc est benefacere his qui oderunt nos.

 

Solutio. Sine praeiudicio dico, quod mihi videtur grave, si omnes dicuntur teneri ad exhibendum signa dilectionis. Unde videtur mihi, quod non tenentur nisi in casu, si viderint necessitatem patientem : tunc enim tenentur : sed tamen videtur mihi, si postulat veniam non irridens, quod tunc non negandum est ei signum dilectionis.

Item, videtur mihi si salutat, quod resalutari debet, nisi homo timeat probabiliter, quod faciat irrisionem tamquam non curans, quod provocaverit fratrem.

Et per hoc patet solutio ad totum. Perfecti enim propter scandalum etiam ultro, praecipue coram his qui sciunt, quod offensi sunt, tenentur offerre signa dilectionis.

 

 

ARTICULUS III.

An melius sit diligere inimicum, quam amicum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in principio lectionis : Hic quaeri solet, Quid potius sit plurisque meriti, etc.

Videtur enim, quod diligere inimicos sit melius et maioris meriti : quia

  1. Dicit Glossa Matth. V, 43, quod hoc est cumulus perfectionis : ergo hoc est melius.
  2. Item, Glossa super illud Psalmi CXVIII, 18 : Considerabo mirabilia de lege tua, dicit : In operibus Dei nihil mirabilius est, quam diligere inimicos : ergo nihil altius et melius.
  3. Item, Bernardus super illud Ioannis, XV, 13 : Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis, addit : Imo tu, Domine, maiorem habuisti, qui animam tuam pro amicis et inimicis posuisti. Ergo videtur esse melius et potius.
  4. Item, Matth. V, 46 : Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? Glossa : Nullam in caelo. Ergo diligere inimicos est melius.
  5. Item, ad Roman. V, 8 et 9 : Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc inimici essemus, secundum tempus Christus pro nobis, scilicet impiis, mortuus est. Si ergo Dei caritas in hoc est commendabilis, nostra erit commendabilis ex eodem.
  6. Item, Matth. V, 44, super illud : Diligite inimicos vestros, dicit Glossa : Ecce ad quantam perfectionem nos provehit ! Ergo penes illud est perfectio : ergo est melius.
  7. Item, virtus dicitur ultimum potentiae de re vel in re : sed maioris potentiae caritas est super naturam, cum diligit inimicum, quam cum diligit amicum : ergo maior est virtus eius : ergo est melius hoc, quam illud.
  8. Item, quod est maioris pugnae, est maioris gloriae : diligere autem inimicum, est maioris pugnae : ergo maioris gloriae : ergo melius.
  9. Item, ad amicum diligendum inclinat natura et gratia : sed quanto magis gratia elevat naturam, tanto motus purior et melior, quia sic magis accedit ad conformitatem gratiae : hoc autem maxime est in dilectione inimicorum : ergo diligere inimicos est melius absolute loquendo, quam diligere amicos.

 

Sed contra :

  1. Meritum esse in quantitate, est esse secundum quantitatem caritatis : sed in gradibus caritatis dilectio inimicorum ponitur in ultimo loco : ergo hoc est meriti, ut videtur.
  2. Item, si sit comparatio unius ad alterum, hoc non potest esse gratia habitus : quia sine contradictione verum est, quod actus maioris caritatis in quantum sic, est maioris meriti : ergo hoc fuit in eodem actu vel aequali. Sed tunc video, quod magis fervet dilectio amici : ergo videtur, quod maioris sit meriti propter fervorem.
  3. Item, amicus et inimicus sunt contraria : diligere et odire sunt etiam contraria : sed odire amicum est magis malum, quam odire inimicum : ergo eius oppositum est magis bonum et magis eligendum, quam oppositum alterius : est autem oppositum diligere amicum : ergo hoc est magis bonum, quam diligere inimicum : et hoc videtur Philosophus concedere.

 

Solutio. Dicendum meo iudicio, quod melius absolute et simpliciter est diligere inimicum, quam diligere amicum, sicut probant primae rationes. Dicunt tamen aliqui, quod potest fieri in his duobus comparatio status ad statum, vel actus ad actum, vel habitus ad habitum : et haec omnia vel in eodem homine, vel in diversis. Si fiat comparatio status ad statum in diversis hominibus, dicunt quod melius est diligere inimicum : quia hoc indicat statum perfectionis, aliud autem non. Si autem in eodem homine fiat comparatio, adhuc melius est : quia diligere inimicum praesupponit multo magis diligere etiam amicum, sed non convertitur : et sicut duo sunt meliora, quam alterum istorum, ita et hic tunc erit : qui enim est in tali statu, quod diligit inimicum, est etiam in statu illo, quod diligit amicum. Si autem fiat comparatio habitus ad habitum in eodem homine, nulla est comparatio : quia idem est habitus, sed in diversis habent se ut excedentia et excessa. Si vero fiat comparatio actus ad actum : quia actus et in eodem et in diversis sunt separati, et loquor de actu in comparatione ad obiectum tantum : tunc dicunt, quod secundum quid est unus melior, secundum quid alius : cum enim sint aequales habitus sicut supponit comparatio, tunc propter dulcedinem et fervorem valet plus dilectio amici ad cumulum beatitudinis : propter difficultatem autem et laborem valet plus dilectio inimici ad peccati dimissionem quoad poenam quam solvere tenemur pro peccato : et ad hoc redit solutio fere omnium Magistrorum. Sed mihi videtur, quod Christus intendit, quod melius simpliciter sit diligere inimicum : quia est fortioris caritatis super naturam, et quia praesupponit etiam diligere amicum : quia sicut ignis fortior est, qui agit in propinquum et remotum, quam qui agit in propinquum tantum, ita etiam ignis caritatis fortior est ad distans a natura, quam a propinquum naturae. Et ideo ego concedo rationes primo inductas.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod Ambrosius ponit ordinem caritatis, non secundum quod caritas est fortioris potentiae in hoc vel illud, sed secundum quod congruit naturae quam perficit. Et ex hoc non sequitur, quod unum sit melius alio : quia meritum non attenditur penes caritatem secundum quod movet cum natura, sed potius secundum quod movet secundum modum gratiae tantum.

Ad aliud dicendum, quod ille fervor non accipit nisi praemium accidentale : quia comparatio supponit habitus utriusque actus esse aequales, quia aliter nulla esset ratio : sed huic accidentali puto praeponderare posse caritatis in difficili.

Ad aliud dicendum, quod haec ratio multipliciter peccat. Uno modo : quia a Philosopho ponitur secundum quod dicit diversitatem amoris alicuius stulti, qui diligit inimicum in quantum est inimicus, et non propter Deum vel ad Deum : et ille meretur vituperationes : et sic solvitur auctoritas. Sed Sancti diligunt inimicos, ut fiant amici Deo, vel ad Deum. Alio modo : quia talis forma arguendi magis attenditur in consequentia e contrario, quam in consequentia in ipso : et in ratione est processus secundum consequentiam in ipso : et tunc sumitur odire amicos, et odire inimicos : et consequenter infertur ex quo antecedens est minus eligendum quam sequens, quod oppositum est eius, scilicet diligere amicos sit magis eligendum quam oppositum consequentis, quod est diligere inimicos, et magis oppositum antecedentis sequeretur ad oppositum consequentis secundum magis et minus eligendum. Tertio, peccat : quia dato, quod consequentia sit bona secundum eligendum et non eligendum, adhuc nihil valebit in his quorum unum positum praesupponit alterum : et ita est hic, quia in caritate et viris sanctis diligere inimicos praesupponit diligere amicos : ideo non valet.

 

 

ARTICULUS IV.

An sit unus et idem motus erga amicum et inimicum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, circa initium : An unus et idem motus sit erga amicum et inimicum, etc.

Hoc enim videtur impossibile, quod sit idem.

  1. Impossibile enim est unum motum comparari et terminari ad duos terminos : sed duo termini sunt amicus et inimicus : ergo simul non possunt esse unus motus.
  2. Item, linea in una parte non terminatur ad duo puncta : ergo nec motus ad duos terminos. Si forte dicas, quod unus est ut terminus, alter ut finis : hoc ridiculum est : quia dilectio inimici non refertur ad dilectionem amici, vel ad ipsum amicum, ut ad finem, sed potius ad Deum.

 

Solutio. Dicendum mihi videtur, quod falsum est istud. Sunt tamen alii qui in contrarium obiciunt sic, quod sensibilis minus est potens quam intellectualis : sed sensibili plura simul accipimus, quia visu unum, et auditu alterum : vel visu duo quandoque ut duo, ut cum eruitur unus oculorum : ergo multo magis intellectuali contingit hoc fieri : voluntas autem partium intellectualium est. Item dicunt, quod hoc quod dicit Philosophus, Scire quidem multa possumus, intelligere vero minime : non est verum, sed probabile : quia hoc etiam in ista scientia probabile induxit Philosophus pro exemplo : multa enim inducit exempla in illo libro quae non ad liquidum sunt vera. Ego autem puto hoc esse errorem. Non enim simile est pluribus organis et pluribus potentiis accipere plura, et una potentia componente ac si per plura. Omnia enim haec bene concedo ad hoc quod est uno motu non componente, sed directe in obiectum tendente, accipere plura : non enim una vis visiva secundum numerum est in utraque pupilla, sed in principio suo est una, scilicet in coniunctione nervi optici ad partem sensus communis. Similiter cum dicitur, Video album Diarri filium, vel album dulce, erit acceptio sensus communis componentis et dividentis : et in talibus non accipiuntur plura ut plura, sed plura in uno subiecto quod est magnitudo quae per se obiectum est sensus communis. Et idem est in intellectu componente : quia in illo plura accipiuntur in actu compositionis uno. Sed non est ita in intellectu simplici. Et ideo dictum Aristotelis verissimum est. Dato autem, quod hoc posset esse ex parte apprehensivae deintus, non deforis, non dabimus adhuc, quod hoc in affectu sit qui nihil confert : sed potius intentiones boni vel mali elicitas ex comprehensine, ipse prosequitur vel fugit.

 

 

ARTICULUS V.

An tenentur omnes diligere inimicos suos ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, in prima parte : Neque hoc a tanta multitudine, etc.

Secundum hoc enim videtur, quod non omnes tenentur diligere inimicos, quod est contra praedeterminata.

 

Solutio. Dicendum, quod intelligitur de dilectione ostendente effectum per signa familiaritatis : quia ad hanc non omnes tenentur.

 

 

ARTICULUS VI.

An non dimittens debitoribus suis, debet dicere, Pater noster ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, circa medium : Si dimiseritis hominibus, etc.

Per hoc enim videtur, quod qui non dimittit, non debet dicere, Pater noster : quia mentitur : sed si mentitur, occidit animam suam.

Sed contra : Iniungitur ei, ut faciat quidquid boni potest, ut Deus cor eius illuminet : ergo iniungitur ei, quod oret : ergo debet dicere, Pater noster : quia illud praecipua est omnium orationum.

 

Solutio. Concedimus, quod debet dicere, Pater noster. Et clausula illa, Et dimitte nobis, etc., aut dicitur ab ipso, et verificatur in persona Ecclesiae : aut quia ipse petit futuram dimissionem, verificatur ab ipso praesens pro futuro, hoc est, sicut proponimus in futuro dimittere vel actu vel habitu.

 

 

ARTICULUS VII.

An opinio quorumdam, qui dicunt, quod praeceptum de diligendo omnem hominem etiam inimicum sit solum datum perfectis, sit haeresim sapiens ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, circa finem Litterae : Quidam quod hic dicitur simpliciter, etc.

Hoc enim videtur contra Evangelium : ergo est haeresis.

 

Solutio. Puto, quod haec opinio haereticam habet pravitatem, nisi intelligatur de dilectione affectus in signis familiaritatis : quia haec imperfectis datur in consilio tantum, et non est in praecepto.