Distinctio II — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio II

DISTINCTIO II

 

De incarnatione personae, sive de unione naturarum in Christo ex parte naturae assumptae.

 

A. Quare totam humanam naturam accepit, et quid nomine humanitatis vel humanae naturae intelligendum sit ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Et quia in homine tota humana natura, etc.

Hic incipit pars secunda in qua agitur de assumpto.

Et dividitur in tres partes :

in quarum prima tangitur quid assumptum est.

In secunda determinatur, utrum anima mediante intellectu, et corpus mediante anima assumptum est : et haec incipit, ibi, B : Assumpit ergo Dei Filius, etc.

In tertia autem determinatur, utrum simul tempore assumpsit, et fecit, et animam et corpus, ibi, C : Si autem quaeritur, etc.

 

In prima autem parte tria facit.

Primo probat, quod cum dicitur : Filius assumpsit humanam naturam, quod per naturam humanam intelligitur corpus et anima.

Secundo, inducit errorem quorumdam dicentium, quod per humanam naturam intelligitur proprietas sequens corpus et animam coniuncta : et destruit per Ioannem Damascenum qui dicit, quod in Domino Iesu non est communem speciem accipere.

Tertio, inducit Ioannem Damascenum dicentem etiam, quale assumpsit : quia tale quale in nostra natura plantavit.

 

Sententia autem in Littera patebit iam per disputationem.

 

 

ARTICULUS I.

An sola natura rationalis sit assumptibilis ?

 

Primo igitur occurrunt quinque inquirenda, quorum primum est : Utrum sola natura rationalis sit assumptibilis, vel e converso natura irrationalis ?

Secundo, utrum sola natura hominis, vel etiam Angeli ?

Tertio, utrum natura hominis, vel etiam homo ?

Quarto, qualiter hoc verum sit quod in Domino Iesu non sit communem speciem accipere ?

Quinto, utrum nihil assumpsit nisi quod in nostra natura plantavit ?

 

Primo ergo videtur, quod etiam irrationalis creatura sit assumptibilis.

  1. Illorum est convenientia, et convenientium est possibilis transitus ad se invicem in unum : ergo creaturae irrationalis possibilitas est et aptitudo unionis.
  2. Si forte dicatur, quod vestigium non est similitudo sufficiens, sed imago.

 

Contra : Inter Creatorem et quamcumque creaturam infinita est distantia : sed infinite distantium non est unum magis propinquum quam reliquum : ergo videtur, quod adeo unibilis sit creatura irrationalis, sicut et rationalis.

  1. Praeterea, unio est ad complementum universi : ergo videtur, quod ita debuit elevari natura irrationalis per unionem, sicut rationalis.
  2. Praeterea, In quibusdam irrationalia magis similantur divinae naturae quam natura humana : sicut sol, et luna, et huiusmodi, quae Boetius vocat corpora immortalia et spiritualia : ergo cum habentium symbolum facilior sit transitus, videtur quod ista magis sint unibilia quam rationalia.

 

Sed contra.

  1. Unibile deitati ex unione glorificabile est, et beatitudinis particeps : sed irrationale non est beatitudinis particeps : ergo non est unibile. Probatio primae : Minor est coniunctio gratiae gratum facientis, quam unio ad deitatem : sed coniunctio gratiae gratum facientis ordinat ad participationem beatitudinis : ergo illa quae est ad deitatem.
  2. Item, finis assumptionis creaturae est redemptio : irrationalis autem non est hoc modo Deo unibilis : ergo non est unibilis.
  3. Item, nobiliorum creaturarum nobiliora sunt dona : sed rationalis creatura nobilior est quam irrationalis : ergo ipsa est capax nobiliorum donorum. Super omnia autem nobilissimum est communicatio deitatis cum creatura : ergo non erat susceptibilis huiusmodi doni nisi rationalis.

Et quia facile est talia multa adducere, haec sufficient.

 

Solutio. Dicendum, quod creatura irrationalis non est unibilis : cum enim quaeritur, quid unibile sit, non quaeritur, quae Deus sibi unire possit, sed potius quid aptitudinem ex aliqua convenientia habeat ad unionem : et ideo cum creatura irrationalis nullam convenientiam habeat ad unionem, dico quod ipsa non est unibilis.

 

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod vestigium non facit unibilitatem, sed potius indicium quod ab alio sit sicut a causa agente. Unibilitas enim ponit eiusdem unionis perfectionem quoad gaudium et fruitionem, quod ex tali coniunctione innascitur, et etiam causam aliquam unionis, ut dicit Anselmus, quorum nullum secundum possibilitatem est in creatura irrationali : et ideo non est unibilis.

Ad aliud dicendum, quod licet Creator ab omnibus creatis aequaliter distat, non tamen omnia ab ipso distant aequaliter, sicut dicit Dionysius in libro de Caelesti hierarchia, et Aristoteles in libro de Causis. Et ideo per gradus dignitatis qui distinguuntur per participationem bonitatum quae sunt in Deo, unum plus accedit quam alterum : sicut plus accedit vivens quam ens, et plus sentiens quam vivens tantum, et plus ratiocinans quam sentiens. Et ideo creatura rationalis plus est unibilis quam irrationalis.

Ad aliud dicendum, quod irrationalis creatura non defluxit nisi per defluxum hominis : et ideo non elevatur nisi in ipso duabus de causis : quarum una est, quia omnis creatura est aliquo modo in homine : quia elementa in complexionantibus corpus, potentiae autem vegetabilis et sensibilis in anima, et etiam similitudo ad Angelum in ratione et intellectu : et ideo etiam dicitur minor mundus, quia colligit omnes partes maioris mundi : et ideo in minori mundo maior mundus ad altiorem dignitatem elevatur. Alia vero ratio est, quia homo est finis omnis creaturae : ideo sicut id quod est ad finem, habet dignitatem in fine tantum : ita omnis creatura in homine habebit dignitatem. Et sic dicit Apostolus : Omnia vestra sunt : vos autem Christi, Christus autem Dei.

 

 

ARTICULUS II.

An angelus sit assumptibilis ?

 

Secundo quaeritur : Utrum etiam angelus sit assumptibilis ?

Et videtur, quod sic.

  1. Angelus enim (ut dicit Gregorius) expressius quam homo imaginem Dei habet : et ideo ab Ezechiele, XXVIII, 12, signaculum dicitur similitudinis. Cum igitur ex imagine homo sit unibilis, videtur quod angelus magis unibilis sit quam homo.
  2. Praeterea, angelus capax est per intellectum ipsius unionis, et beatificabilis est : ergo est unibilis.
  3. Item, summae misericordiae est omnia reducere ex miseriae statu : sed angelus est in statu miseriae : ergo cum Deus sit summe misericors, videtur ipse debere unire sibi angelum ut redimat ipsum.

 

Sed contra :

  1. A quocumque est inseparabilis discretio personalis, ipsum non est assumptibile : ab angelica natura inseparabilis est discretio personalis : ergo non est assumptibilis. Probatio maioris : Assumptio nihil destruit in assumpto : eo quod non transit unum assumentium in aliud. Si igitur assumeret illud quod est in personali discretione, discretio personalis in ipso non destrueretur, et ita non fieret unio in persona, nec etiam in natura, quia natura assumentis et natura assumpti semper manerent distinctae, et sic nulla fieret unio. Probatio secundae accipitur ex secundo Sententiarum, ubi dicit Magister per verbum Augustini, quod discretio personalis est unum de attributis naturae angelicae, quod ipsam naturam non derelinquit.
  2. Item, in quibus potentia numquam est ad actum, in his natura non praecedit personam si personae sint, hoc est, si sint individuae substantiae rationalis naturae : ergo in eis natura est cum persona : ergo natura sive persona non est assumptibilis.
  3. Item, assumptio est ad redemptionem quae fit per alterum quam illum qui peccavit : sed ille qui per seipsum peccavit, non habet congruitatem ut per alterum satisfaciat : cum ergo Angelus per seipsum peccaverit, per alium satisfacere non posset : et sic vana esset assumptio.
  4. Item, unio non fit per omnes hypostases unibilis naturae, sed potius ad unam : et per hoc quod omnes ab uno peccaverunt a quo descenderunt, etiam per unum possunt satisfacere : sed non omnes Angeli ab uno Angelo descenderunt : ergo etiam assumpto uno non posset satisfacere pro aliis : ergo Angelus non est assumptibilis.
  5. Item, hoc dicit Apostolus, ad Hebr. II, 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.

 

Solutio. Dicendum, quod Angelus non est unibilis rationibus ultimo inductis.

 

Ad primum ergo dicendum, quod similitudo non est sufficiens causa. Quidam enim dicunt, quod Angelus non sit imago Dei, et assignant rationes quas volunt : sed quia Sanctis contradicunt, scilicet Gregorio, Augustino et Anselmo non videtur mihi ita dicendum : sed potius, quod ratio imaginis non sit sufficiens causa assumptionis naturae rationalis : sed potius quiddam exigitur ex parte naturae, et quiddam ex parte status. Ex parte naturae scilicet, quod natura tempore et actu distinguibilis sit a perfectione personali, et quod ipsa originem habeat ex uno : quia aliter una natura hominis assumpta, non esset Deus unitus in natura : quia natura alia, et alia est, secundum quod ex alio originis principio. Ex parte autem status, quod scilicet per alium peccaverit, quod scilicet resurgere possit, et huiusmodi. Et nec talia ex parte naturae, nec ex parte status peccati inveniuntur in Angelo : et ideo Angelus non erit assumptibilis.

Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta.

 

 

ARTICULUS III.

An natura hominis sit assumptibilis, vel etiam homo perfectus ?

 

Tertio quaeritur : Utrum natura hominis sit assumptibilis tantum, vel etiam homo perfectus ?

Et videtur, quod homo : quia

  1. Ita dicitur, Psal. LXIV, 5 : Beatus quem elegisti et assumpsisti : quem autem dicit personam : ergo assumpsit hominem.
  2. Item, Augustinus : Qui hominem Christum semel a Deo assumptum, dicit depositum, anathema sit : ergo hominem assumpsit.
  3. Et quia hoc multae dicunt auctoritates, probetur per rationes idem sic : Christus assumpsit corpus et animam coniuncta : corpus autem et anima coniuncta sunt homo : ergo Christus assumpsit hominem.
  4. Item, Christus verissime est homo : aut ergo homo quem assumpsit, aut homo quem non assumpsit. Si homo quem non assumpsit : ergo ipse est aliquis homo quem non assumpsit : sed homo quem non assumpsit, est Petrus, vel Ioannes, et sic de aliis omnibus quos non assumpsit : ergo ipse est aliquis eorum, quod falsum est.
  5. Praeterea, assumere aut dicit gratiam unionis, aut aliam. Si aliam, quaeratur quae sit illa, et non erit assignare. Si unionis gratiam dicit, sic : Gratia unionis unit : ergo uniens unit sic assumptum : sed omni unioni respondet unum : ergo ipsum est unum cum assumpto. Non autem Filius Dei est unum cum humana natura : quia ipse non est humana natura : ergo ipse non assumpsit humanam naturam, sed hominem, cum sit unum huic homini.

 

Solutio. Dicendum, quod Christus non assumpsit hominem. Antiquorum enim regula et bona est, quod assumens non est assumptum : sed uniens est unitum : quod sic patet ex modo loquendi. Non enim dicimus : Ego assumo mihi indutum, vel vestitum : sed bene dicitur : Assumo indumentum, vel vestimentum : sed bene dicitur : Ego unio mihi vestitum, vel sum unum cum vestito. Et non dicitur ita : Ego sum unum cum vestimento. Unde notandum, quod assumere dicit motum violentum qui est tractus ad trahentem : et ideo secundum rationem intelligendi assumptio est ante unionem : prius enim erat ad se trahere naturam, et postea secundum rationem intelligendi sequebatur unio in hypostasi : et ideo unio est quasi terminus assumptionis. Unde hominem non potuit assumere. Si enim assumpsisset hominem : ergo assumpsisset aliquem hominem : et sic aliquis homo fuisset quem assumpsisset, quod est falsum. Unde cum illa unio nihil destruat in re assumpta, si assumpsisset hominem aliquem, et fuisset ille individua persona, non fuisset destructa sua personalitas : et ita remansissent distinctae personae, et distinctae naturae, quia illae semper distinctae sunt : et tunc nulla fuisset unio. De hoc tamen magis infra inquiretur.

 

Dicendum ergo ad primum, quod ita glossatur communiter : Beatus est quem, id est, cuius naturam assumpsisti.

Ad aliud dicendum, quod homo ponitur ab Augustino pro humana natura : quia aliter nihil diceret. Constat enim, quod Christus in triduo homo non fuit, sed humanam naturam unitam sibi habuit : et ideo in triduo hominem deposuisset, si homo ibi proprie caperetur.

Ad aliud dicendum, quod corpus et anima coniuncta non sunt homo. Non enim quaecumque coniunctio corporis et animae facit hominem perfectum in persona : sed potius coniunctio quae completa est secundum naturam : et hoc est organis formatis et perfectis et confortatis potentiis in illis, quae licet in Christo post unionem fuerint, et assumptio, et unio fuerint simul, tamen (ut dictum est) secundum rationem intelligendi assumptio est ante unionem, et est quasi fieri ipsius unionis, et unio est quasi factum esse ipsius assumptionis. Et ideo assumere est respectu naturae, et non respectu hypostasis. Quidam tamen aliquando dixerunt, quod haec aliquo modo concedi potest, Assumpsit hominem : distinguentes, quod assumpsit potest dicere assumptionem secundum rationem intelligendi, quasi in fieri, vel quasi in termino. Si in fieri vel quasi in fieri, tunc non assumpsit hominem, sed humanam naturam. Si autem quasi in termino, tunc assumpsit hominem : quia terminus, vel quasi terminus assumptionis homo est.

Ad aliud dicendum, quod Christus quidem verissime est homo : sed non est homo quem assumpsit in ratione hominis, sed cuius naturam assumpsit.

Et quod quaeritur : Utrum sit homo quem assumpsit ? Dicendum, quod non est divisio per contradictionem opposita : est homo quem assumpsit, est homo quem non assumpsit, ita quod implicatio cadit sub negatione, quia aliter non contradiceret : sed ipse est homo cuius naturam assumpsit, quae natura nec est Filius Dei, nec hic homo est, quia nullus homo est sua natura.

Ad aliud dicendum, quod unio est per gratiam unionis : sed haec unio est ut in fieri, et ut in factum esse : et cum est ut in fieri, tunc est assumptio proprie : et cum est ut in factum esse, tunc est ut unio : et patet adhuc, quod assumpsit humanam naturam.

 

 

ARTICULUS IV.

An liceat dicere, Christus univit sibi hunc hominem per se, et hominem per consequens, et filium Virginis per accidens ?

 

Quarto quaeritur : Utrum contingit dicere, quod Christus univit sibi hunc hominem per se, et hominem per consequens, et filium Virginis per accidens ?

Et videtur, quod sic.

  1. Unio enim est in hypostasi : sed Christus non est nisi hypostasis una, scilicet aeterna : ergo hic homo est hypostasis illa : sed haec hypostasis est homo, et animal, et corpus, et substantia, sicut quae sequuntur eam praedicata essentialia : ergo per consequens unio est illorum.
  2. Item, accidit huic homini, quod sit filius Virginis ; ergo videtur, quod per accidens sibi univit illum.

 

Sed contra videtur, quod non univit sibi hunc hominem : non enim unitur cum aliquo nisi secundum rationem praeexistat ante unionem cum alio : sed hic homo secundum rationem non prius fuit quam uniretur : ergo hic homo non est unitus : ergo nec per consequens homo, vel animal, nec per accidens filius Virginis.

 

Solutio. Dicendum cum Augustino, quod talis fuit unio illa quae Deum hominem et hominem faceret Deum. Unde concedendum, quod univit sibi hominem : eo quod unio est terminus assumptionis, et homo naturae assumptae quodammodo, quia est consequens ad corpus et animam coniuncta quo hic assumuntur. Et bene concedo, quod per consequens est hominis, vel animalis, et aliorum praedicabilium enuntiabilium hominum : et per accidens aliorum quae accidentalia sunt, ut Virginis filius, et huiusmodi.

 

Ad id quod contra obicitur, dicendum, quod non oportet quod si unit sibi hominem, quod uniat sibi aliquem hominem praeexistentem : quia faciendo hominem univit, et uniendo fecit : uniens enim in ista unione infinitae virtutis est, quod non est in aliis unionibus. Si autem obicitur, quod simile posset dici de assumptione, dicendum quod non est simile : quia assumere de ratione sua dicit diversitatem inter assumentem et assumptum : unio autem non dicit diversitatem inter uniens et unitum.

 

 

ARTICULUS V.

An in Domino Iesu est communem speciem accipere ?

 

Quinto quaeritur de hoc quod dicit, ibi A, versus finem : In Domino autem Iesu Christo non est communem speciem accipere, etc.

Hoc enim videtur esse falsum quia

  1. Dominus Iesus est homo, et homo est communis species : ergo in ipso est communem speciem accipere.
  2. Item, hic homo qui est Iesus, aut est in aliqua specie, aut non. Si non : ergo non habet communicationem in specie hominis, et sic homini non valeret redemptio eius, quod est falsum : ergo ipse est in specie hominis, et sic in ipso communis species accipitur.
  3. Praeterea, ratio Ioannis Damasceni non videtur valere, cum dicit : Nec enim factus est, nec aliquando fuit alius. Hoc enim non videtur esse causa : quia sol nec factus est, nec aliquando fiet alius : et tamen habet communem speciem, quantum est de communicabilitate suae formae : et si non communicatur, hoc est quia materia tota intra formam est determinata, et ideo forma manet indivisa in tota sua materia.
  4. Sed ad hoc dicunt quidam, quod (ut dicit Boetius) species est totum esse individuorum ad minus formale : quia quod est post speciem, est de individuantibus. In Domino autem Iesu haec species non est totum esse : quia quoddam esse habet a deitate : et ideo dicit Damascenus, quod in ipso Domino Iesu non est communem speciem invenire.

 

Sed contra : Avicenna dicit, quod sicut differunt lux, lucere, et lucens : ita differunt essentia, esse, et ens : ergo sicut lux refertur ad naturam, ita et essentia : et sicut lucere refertur ad actum, ita et esse. Sed in Christo est tantum una hypostasis et persona. Cum igitur esse quod est actus proprie conveniat personae, Christus non habebit nisi unum esse, ut videtur : unum autem esse est quod est in una specie : ergo videtur, quod Christus sit in aliqua specie una.

Praeterea, secundum hoc nulla esset ratio sua quam inducit : ac si ideo non sit una species, quia non communicabilis sit forma in Christo secundum quam Christus possit esse.

 

Solutio. Dicendum, quod secundum intellectum Damasceni, sic est intelligendum : In Domino Iesu, etc., scilicet, quod intelligantur in Christo esse duae compositiones, quarum una est naturalis, alia gratia unionis. Una est propria, alia vero impropria. Propria vocatur compositio prima, quae est ex anima et corpore : anima (dico) quae est actus corporis organici physici vitam habentis in potentia : et hanc compositionem sequitur forma totius quae est homo, vel humanitas si abstractive liceat loqui de ipsa, et ipsa est species in hoc individuo particulari. Est enim duplex forma, scilicet forma materiae, sive patris, sive potentiae : et haec forma est finis generationis in natura, et est pars rei non praedicabilis de re ipsa, et talis forma est anima in homine. Alia autem forma quae est ratio rei, et totum esse secundum rationem : et haec est consequens compositionem formae naturalis, et potentiae naturalis, quae est materia : et talem consequentem formam habuit Dominus Iesus propter compositionem naturalem, propter quam est verus homo, et suppositum unum in specie hominis. Alia autem compositio est in Christo, quae non vere compositio est nisi compositio exponatur, quod sit unius cum altera positio : et haec est totius humanae naturae cum deitate, non ad aliquod tertium constituendum, sed potius in receptione personalitatis quae ab aeterno in supposito divinae naturae fuerat. Et hoc ideo oportet ponere : quia omnis componentis ratio, et ratio partis et imperfecti respectu formae compositionis : divinitas autem nec in se, nec posita cum alia potest cadere in rationem partis et imperfecti : unde ipsa non est componens aliquod proprie, sed posita secum trahit in aliquem actum sui suppositi : et ideo humana natura posita secum in supposito fuit per societatem suppositi divinae naturae. Et quantum ad hanc compositionem dicit Damascenus, quod non est in Domino Iesu communis species, species (inquam) quae sit forma compositionis, et ratio consequens compositionem totius humanae naturae cum divina.

 

Ad id ergo quod obicitur de probatione Damasceni, dicendum, quod ipse non intendit, quod haec sit ratio, quod ipse non potest praedicari de pluribus : sed potius a consequenti probat antecedens. Quod enim impossibile est formam habere quae sequitur compositionem, impossibile est habere communicabilem formam : cum igitur omnis species quantum est de se communicabilis sit (sicut dictum est alibi) id quod impossibile est communicari de se, non habet speciem compositionis, sive formam totius, quod idem est : et ita cum Christum impossibile est habere formam communicabilem, impossibile est ipsum habere formam quae sequatur deitatis cum humanitate compositionem.

 

 

ARTICULUS VI.

An Christus tantum assumpsit quod plantavit, ita quod de eodem numero assumpsit ?

 

Sexto loco incidit dubium de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : Omnia quae in nostra natura plantavit Deus, Verbum, assumpsit, etc.

Huius enim gratia quaeruntur tria propter haereses excludendas. Unum illorum est, si tantum assumpsit quod plantavit, ita quod de eodem numero assumpsit.

Secundo, si non idem numero, sed origine assumpserit, utrum tale quale plantavit assumpsit ?

Tertio, qualiter assumpsit ?

 

Circa primum fuit haeresis quaedam quae dixit, quod substantia corporis Christi per omnes partes ut lux quaedam descendit, non commixta partibus naturae corruptae corruptione vitii, nec libidine coitus infecta : et erroris sui fulcimentum poterat habere, vel habebat huiusmodi :

  1. Medicina et vulnus sunt diversarum qualitatum : cum igitur substantia Christi medicina fuerit, cum vulnere non debet esse eiusdem qualitatis : sed vulneris fuit corruptio vitii : ergo qualitas substantiae Christi semper mansit sine huiusmodi corruptione.
  2. Item, habetur in libro Sapientiae, VII, 30 : Sapientiam non vincit malitia. Et ibidem, v. 25 : Nihil inquinatum eam incurrit: cum igitur sapientia Patris Christus sit, videtur quod in sui corporis substantiam numquam aliquid inquinatum incurrit.
  3. Item, Maior puritas quae possit esse sub Deo, Christo debetur : sed maior puritas est numquam substantiam corporis eius peccato subiacuisse, quam aliquando etiam in alio subiacuisse : ergo numquam subiacuit : ergo sicut lux tenebris impermixta per omnes descendit.
  4. Item, Augustinus dicit, quod aliter fuit Christus in lumbis Abrahae, et aliter Levi. Levi enim qui per concubitum venturus erat in matrem, fuit ibi per concupiscentiae legem, et per corpulentam substantiam : Christus autem qui per concubitum non erat venturus in matrem, fut ibi per corpulentam substantiam tantum : ergo videtur, quod similiter fuit in aliis : ergo haec corpulenta substantia sine permixtione alterius infectae substantiae descendit : ergo descendit ut lux a primo parente.
  5. Item, primus homo non totus corruptus erat, aliter enim non fuisset possibilis ad medicinam : sed magis decuit ut a parte integra formaretur substantia Christi, quam a corrupta : ergo Christi substantia tota semper descendit integra, corruptioni non permixta.

 

Sed contra :

  1. Omnes partes primi hominis subiici debebant rationi aequaliter nulla excepta, et omnes vires mentis subiici debebant Deo : ergo cum punitus sit in hoc quod corpus sibi in hoc non subiiciebatur propter hoc quod ratio non subiiciebatur Deo, in omnibus partibus corporis debuit puniri, et totum corpus corrumpi : ergo nulla pars mansit non corrupta.
  2. Item, in generatione Seth non fuit nisi usus generationis actus : ergo quidquid substantiae Adae venit in Seth, per illum actum descendit : sed substantia unde postea originaliter formatum est corpus Christi, ab Adam venit in Seth : ergo per illum actum descendit : ergo per concubitum. Et quidquid descendit per concubitum, lege concupiscentiae est corruptum, ut dicit Augustinus : ergo substantia corporis Christi ibi existens, non ut in Christo permixta, fuit corrupta.
  3. Item, in serie patrum aut fuit similitudo partium, aut dissimilitudo. Si primo modo, habeo propositum : quia cum in serie eorum descenderit Christus, substantia corporis Christi non fuit impermixta substantiae corporum aliorum. Si autem fuit dissimilitudo in partibus, dissimilis substantiae dissimilis est actus transfusionis, et dissimile est receptaculum in quo servatur et custoditur : sed huiusmodi actum diversum transfusionis, et dissimile receptaculum impossibile est invenire, etiam fingere volentibus : ergo substantia corporis Christi a substantia corporis aliorum non fuit distincta.
  4. Praeterea, secundum hoc Christus non descendisset nisi ab Adam, et a nullo aliorum, si haec substantia servata distincta fuit in aliis tantum : quod est contra Psalmum dicentem : Ego hodie genui te. Quod una Glossa exponit etiam de nativitate temporali.

 

Solutio. Dicendum, quod substantia corporis Christi non distincta transfusa est usque ad substantiam corporis gloriosae Virginis : quod etiam ideo in utero sanctificatum est, et postea a Spiritu sancto purgatum : ut vitium propagationis omnino ab ipso deleretur, quod Christus sibi sociare dignatus est.

 

Ad primum ergo dicendum, quod medicina fuit corpus assumptum ut assumptum, et hoc non in qualitate medicinae, sed secundum originalem materiam tantum fuit in pluribus : et hoc sufficiebat.

Ad aliud dicendum, quod nihil inquinatum cucurrit in sapientiam umquam : sed materia propaginis non habebat relationem ad Christum nisi secundum materiam, et non secundum corruptionem ab ipsa purgandam per sanctificationem in utero, et adventum Spiritus sancti : et ideo etiam incurrere non potuit : sed tantum usque ad matrem currebat : sed incurrere in Christum non potuit.

Ad aliud dicendum, quod Christo debetur maior puritas quae sub Deo intelligi possit, ita quod salvetur finis redemptionis quae facta est per ipsum. Impuritatem autem nullam facit, si de materia in origine vitiata Christus puram materiam sui corporis accepit. Ex hoc enim Christus numquam peccato subiacuit : licet caeteri cum quibus convenit in materia, peccato subiacuerint.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus accipit materiam quae est in lumbis non absolute, sed cum comparatione ad eos quorum est materia : et sic recipit coniungibilitatem cum libidine necessario in quibusdam, et in quibusdam est impossibilis ad talem coniunctionem. Materia enim ut relata ad Christum non potest subiacere legi concupiscentiae, ut relata ad Levi non potest non subiacere. Si autem absolute consideratur materia lumborum, tota subiacet legi concupiscentiae : et hoc modo loquitur Augustinus, sicut infra patebit, cum de decimatione Christi quaeretur.

Ad aliud dicendum, quod primus homo materialiter fuit totus corruptus : unde medicina non fuit in ipso nisi secundum potentiam tantum, scilicet quod in assumptione poterat purificari : et ideo illa obiectio fundatur super frivolum. Quod autem dicit, quod si totum corruptum fuit, tunc fuit impossibile ad curationem, dicendum, quod hoc etiam falsum est : quia non fuit ita corruptum, quin corruptio separabilis esset ab ipso, non sicut in daemone a quo corruptio separari non potest.

 

 

ARTICULUS VII.

An Christus assumpsit tale corpus quale plantavit ?

 

Deinde quaeritur, quale assumpsit corpus ?

Et videtur quod tale quale plantavit :

  1. Plantavit autem in immortalitate quadam : ergo tale (ut videtur) assumpsit.
  2. Praeterea, Christi incarnatio ad hunc finem erat, ut quod in Adam perdidimus, recuperaret nobis : ergo in illo statu corpus nostrum assumere debuit.
  3. Praeterea, effectus non videtur esse sine causa : quia Philosophus videtur dicere, quod cessante causa cessat effectus : sed poena effectus culpae est : cum ergo Christus fuerit immunis a culpa, videtur etiam immunis debuisse fuisse a poena : et ita non subiectum poenalitatibus assumpsit.
  4. Item, nihil nisi quod in nostra natura plantavit, assumpsit : sed poenam in nostra natura non plantavit : ergo poenam non assumpsit. Prima scripta est in Littera. Secunda scribitur, Sapient. I, 13, 16 : Deus mortem non fecit. Impii autem manibus et verbis accersierunt illam.

 

Sed contra :

  1. Christus venit redimere : sed redemptio congrue fieri non potuit nisi per satisfactionem : satisfacere autem non potuit qui poenam pati non potuit : ergo poenas nostras assumere debuit.
  2. Item, ad Hebr. II, 14 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium.

 

Solutio. Dicendum, quod Christus sumpsit corpus cum poenalitatibus suis. Et de hoc infra proprius erit tractatus, ubi determinabitur quas poenas Christus assumpsit, et quid de quolibet statu accepit.

 

Ad primum ergo dicendum, quod tripliciter poena est in corpore, scilicet quantum ad meritum, et inducta est a peccato, et non plantata a Deo : et quantum ad iustitiam vindicantem, et sic a Deo iusto iudice est inflicta : et quantum ad principia contraria repugnantia sibi invicem, et inducentia dissolutionem, et sic plantata est a Deo in hoc ipso quod corpus ex contrariis fecit : quod enim ante peccatum non pugnaverint contraria, gratiae debetur, non naturae, gratiae (inquam) quae est gratia innocentiae, ut determinatur in libro II Sententiarum, de statu Adae ante peccatum.

Ad aliud dicendum, sicut dicit Augustinus super Genesim, quod eamdem in specie immortalitatem quam in Adam amisimus, non recuperamus in Christo : sed illam ad quam Adam transferendus erat si stetisset : et etiamsi eamdem recuperaremus, non tamen Christus eamdem assumere debuit : quoniam per meritum Christi recuperamus quod perdidimus : meritum autem hoc est in positione animae pro amicis : et ideo mortalem esse oportuit.

Ad aliud dicendum, quod sine dubio poena est effectus culpae : sed non oportet quod culpa sit in eodem subiecto in quo est poena, sed sufficit ut originaliter sit in eadem natura. Dico autem originaliter, ut scilicet in illo praecesserat in quo secundum originem tota natura fuit.

Ad ultimum patet solutio per ante dicta.

 

 

ARTICULUS VIII.

Qualiter corpus assumpsit Verbum Dei quod in nostra natura plantavit, id est, an in viro perfecto, vel semine ?

 

Tertio quaeritur, qualiter assumpsit ?

Et videtur dicere Ieremias, quod totum virum perfectum in lineamentis corporis, et perfectionem animae secundum sapientiam et gratiam : quia, ut dicit, novum faciet Dominus super terram : Foemina circumdabit virum. Et hoc tenet fides.

 

Sed hoc videtur esse contrarium sacrae Scripturae,

  1. Ad Hebr. II, 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit : ergo videtur in semine accepisse, et non in lineamentis perfectis.
  2. Praeterea, ad hoc videntur sequi duae haereses quae aliquando dictae sunt, scilicet, quod Christus non crevit in utero matris : si enim in instanti conceptionis habuit lineamenta et organa propter quae habenda crescunt alii parvuli, videtur ipse non crevisse. Alia haeresis est, quod Christus non fuit in utero ita diu sicut alius parvulus : quia in aliis quadraginta dies, ut dicit Augustinus, formationi lineamentorum debentur : illud autem in uno momento in Christo fuit perfectum : ergo videtur, quod in quadraginta diebus citius exierit ex utero quam alius parvulus, quod est contra librum Sapientiae, ubi dicitur novem mensium tempore fuisse in utero sicut alius.

 

Solutio. Dicendum ad hoc, quod sicut fides dicit, Christus accipiendo corpus in lineamenta formavit, et formando accepit et univit simul tempore : sicut in ultima parte istius distinctionis determinabitur.

 

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod semen ponitur pro natura humana redimenda : semen enim Abrahae sunt filii Abrahae. Sed ponitur semen Abrahae, ut intelligatur ad Abrahae benedictionem pertinere.

Ad rationem primae haeresis dicendum, quod non valet : quia Christus licet lineamentatum corpus accepit, tamen lineamenta in ea quantitate non fuerunt in quam crescunt lineamenta aliorum parvulorum, quando nascuntur ex utero. Unde quod in aliis parvulis debetur ad duo, hoc in Christo fuit ad unum. Tempus enim impraegnationis in aliis est ad formationem lineamentorum, et ad incrementum eorum debitum : in Christo autem fuit tantum ad incrementum debitum.

Per hoc etiam patet solutio ad rationem alterius haeresis : quia licet statim lineamenta membrorum Christi corpus habuerit, non tamen in quantitate habuit in qua fuerunt post quadraginta dies : et ideo dies cum aliis habuit in utero ad incrementum debitum acquirendum.

 

 

B. De unione Verbi et carnis mediante anima.

 

DIVISIO TEXTUS.

Deinde tractanda est secunda pars istius distinctionis quae incipit, ibi, B : Assumpsit ergo Dei Filius, etc.

In qua Magister facit tria.

Primo enim ostendit medium congruentiae et rationis, per quod deitas unita est carni.

Secundo, ostendit modum istius unionis esse inexplicabilem, ibi, B, § 2 : Illa autem unio inexplicabilis est, etc.

Tertio, excludit errorem Manichaei dicentis Christum corpus phantasticum et non verum accepississe, ibi, B, § 3 : Non sunt ergo audiendi, etc.

 

 

ARTICULUS IX.

An in unione ad carnem indiguit medio ?

 

Circa primum autem horum sunt duo dubia : quorum primum est, utrum deitas in unione ad carnem indiguerit medio ?

Secundum est, quale sit illud medium ?

 

Circa primum sic obicitur :

  1. Extrema multum distantia non uniuntur nisi per medium aliquod : multum autem distant corporeum corruptibile creatum, et incorporeum incorruptibile increatum : ergo non nisi aliquo medio uniuntur : talia autem sunt corpus et deitas : ergo videtur, quod talis coniunctio indigeat medio.
  2. Item, minus distant creatum corruptibile corporeum, et creatum incorruptibile et incorporeum, quam deitas et corpus : et tamen illa duo uniuntur per medium, scilicet per spiritum corporeum qui movetur in corpore ad modum luminarium in mundo : ergo videtur, quod multo magis deitas et caro debeant habere medium.

 

Sed contra :

  1. Quidquid aliquid per se facere poterit sine medio, si utitur medio illo, in illo medium erit superfluum : sed deitas se sine medio potest unire carni : ergo medium erit superfluum.
  2. Praeterea, videtur, quod non habuerit animam Christus. Ad vitam enim non requiritur nisi quod est causa vitae, et quod est vitam suscipiens : deitas autem praecipue est causa omnis vitae, corpus autem suscipiens : ergo superfluam habuit animam.
  3. Praeterea, hoc videtur dicere Evangelium cum dicit : Verbum caro factum est. Non dicit aliquid de anima.
  4. Praeterea, unio redimens suffecit in origine peccati : sed origo peccati in carne est : ergo videtur, quod suffecit unio deitatis ad carnem.
  5. Item, Christus venit redimere propaginem : sed tantum secundum carnem propagamur : ergo secundum carnem tantum est unio, et non secundum spiritum : quia animas omnes Deus de novo creat.

 

Contra :

  1. Totum totus assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret : sed praecipua pars nostri est anima : ergo illam principaliter assumpsit.
  2. Item, praecipua mors erat in anima : ergo cum mortem destruere venerit, praecipue assumere animam debuit.

 

Solutio. Dicendum, quod Christus assumpsit animam, et corpus, et omnes partes utriusque.

 

Ad id quod quaeritur de medio, dicendum quod ibi medium aliquo modo est unum ad alterum, sicut dicunt Sancti.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod deitas ex parte sui non indiget medio : sed congruebat medium ex parte carnis, et hoc medium quale sit in sequenti articulo quaestionis determinabitur.

Ad id quod obicitur, quod Christus non habuit animam, dicendum quod licet deitas sit per se causa vitae, tamen non est causa vitae, ut actus corporis physici : quia sic esset forma corpori unita, et faciens compositionem : quod absurdum est. Et talis causa vitae exigitur in vita naturali : unde non esset verus homo si corpus tantum assumpsisset, nec vita sua esset ut a forma et causa naturali : sed potius esset per effectum miraculi, et non valeret nobis, eo quod ille talis non haberet convenientiam nobiscum in natura speciei, et ideo debitum nostrum solvere non potuisset.

Ad aliud dicendum, quod caro in Evangelio ponitur pro toto homine : sed nominatur defectibilior pars, ideo ut ostendatur Christum nullam partem nostrae naturae despexisse, et infirmiora nostra accepisse.

Ad aliud dicendum, quod licet peccatum in posteris sit in origine in corpore, tamen primo tantum est ab anima, et etiam in posteris inficit animam.

Item, in posteris non redimet tantum ab originali, sed etiam ab actuali : quia nostra poenitentia nihil valeret, si sua satisfactio non occideret peccatum ante actuale, quod ut a causa prima ab anima est.

 

 

ARTICULUS X.

An sit medium rei vel congruentiae ?

 

Secundo quaeritur, quale medium sit, utrum rei, vel congruentiae ?

Quod non medium rei probatur hoc modo :

Medio rei sublato aufertur coniunctio quae illo medio tenebatur : sed in triduo anima non fuit coniuncta corpori : ergo si fuit medium rei, deitas tunc non debuit esse coniuncta corpori, quod falsum est : quia deitas fuit unita carni in sepulcro, et animae in inferno.

Si propter hoc dicatur ut fere omnes dicunt, quod est medium congruentiae tantum.

 

Contra :

  1. Medio congruentiae non posito in esse, adhuc extrema unibilia sunt : sed non posita anima, extrema non sunt unibilia ad finem redemptionis : ergo anima non est tantum medium congruentiae. Prima patet per se : Quia congruens est decens quidem et conveniens, sed non necessarium. Secunda probatur per suppositionem sic : Ponamus Christum assumpsisse corpus sine anima, tunc Christus non esset verus homo, et non posset solvere debitum.
  2. Praeterea, corpus sine anima inassumptibile est, sicut creatura quae tantum habet vestigium.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicitur animam per spiritum assumpsisse : anima enim et spiritus, id est, inferior et superior pars in anima, sunt una substantia, ut dicit Augustinus : ergo unum per aliud non est assumptibile a Deo.

 

Solutio. Dicendum ad primum quod anima habet aliquid de medio rei. In tenendo enim extrema habet rationem medii congruentiae : sed in causando unibilitatem in altero extremorum, scilicet in carne, ut probat obiectio, sic habet rationem medii rei : et hoc extrahitur a Littera, ubi dicit, quod corpori de limo terrae formato non congruerit deitatem uniri : et hoc verum est, nisi secundum quod corpus participet animam. Et sic patet solutio ad primum quaesitum.

 

Ad illud quod ulterius quaeritur, dicendum, quod anima, ut dicit Philosophus, dicitur ab animando, et animat per vires affixas organis, et sunt vegetabilis potentiae et sensibilis, et illae potentiae nisi coniungantur rationali, de se unibiles, scilicet deitati, non sunt : et ideo quantum ad hoc quod rationalis facit eas unibiles, efficitur eis medium rei, sed in tenendo est medium congruentiae : quia posito per impossibile quod rationalis separetur a sensibili, non propter hoc oporteret separari deitatem ab eadem, sicut quando separata fuit anima a corpore, non propter hoc deitas separabatur ab eodem.

 

 

ARTICULUS XI.

Quomodo se habeat unio Dei sive divinae essentiae ad alias uniones in Christi incarnatione ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : Illa autem unio inexplicabilis, etc.

Et quaeruntur tria, scilicet de modo unionis ad naturalem unionem animae cum corpore.

Secundo quaeritur, cuiusmodi unum sit istud unum ?

Tertio, utrum illa unio excludat rationem Manichaei, vel non ?

 

Circa primum proceditur sic :

  1. Dicimus communiter, quod Deus est unitus carni : quaeratur ergo, quid significat ly unitus ? Et videtur quod divinam essentiam connotando effectum in creatura, per hanc regulam : Omne dictum de Deo ex tempore ex comparatione ad creaturam, significat essentiam divinam connotando effectum in creatura : tale est cum dicimus, est unitus carni vel homini : ergo videtur essentiam divinam significare.

 

Sed contra : Per hoc ly unitus non haberet se ad Deum, nisi sicut ad causam : ergo sicut cum dico, Deus est creator, sufficienter exponitur, cum dicitur, hoc est, Deus a quo est haec creatura : ita sufficienter exponitur, Deus est unitus carni, id est, Deus est a quo est haec unio vel caro, quod falsum est, cum haec unio secundum Augustinum, Deum faciat hominem, et hominem Deum : ergo oportet, quod dicat aliquid plus. Et quaero de illo plus, utrum ponatur circa essentiam divinam vel non ? Si non : tunc non facit unio illa Deum hominem, quod falsum est : quia nihil facit circa hoc circa quod non ponitur. Si autem ponitur circa Deum : aut ab aeterno est circa Deum : ergo ab aeterno fecit eum hominem, cum ille sit eius effectus, ut dicit Augustinus. Si ex tempore : ergo aliquid coepit esse circa Deum, quod non ab aeterno fuit circa ipsum, et sic variabilis est, ut videtur, quod absit.

  1. Si forte dicatur, ut quidam dicunt, quod illa unio secundum rem ponitur circa hominis naturam, et secundum intellectum ponitur circa Deum : sicut cum dicitur creator, dependentia quae est causa respectus, realiter ponitur circa creaturam : sed quia respectus creaturae non potest intelligi nisi correlativum eius intelligatur, ideo ratio nostra ponit respectum circa creatorem, qui tamen non est secundum rem. Si, inquam, sic dicatur. Contra : Aliter est relativum pater, et aliter filius : quia pater est causa filii similis autem similitudinem ponit in utroque similium, et non dicit unum magis dependentiam ad alterum quam reliquum. Similiter relationem dicit unio, quae non significatur magis esse in altero unitorum quam in reliquo : unde non est simile de unione et creatore.
  2. Praeterea, cum istius unionis sit facere unum, circa quod non ponitur secundum rem, circa hoc non erit eius effectus : si ergo circa Deum realiter non ponitur, non erit in Deo eius effectus, et ita realiter haec non esset vera, Deus est homo, quod falsum est.

 

Ulterius quaeritur : Si haec unio sit creator vel creatura ? Si creator, tunc videtur quod ab aeterno fuerit : si creatura, tunc quaeritur, secundum quid fuit in operibus sex dierum. Si dicatur, quod in ratione causali vel substantiali, tunc coniunctio adhuc videtur esse naturalis, quod falsum est.

 

Solutio. Sine praeiudicio dicendum, quod aliud est cum dicitur, unio, et aliud est unitus : sicut aliud est creatio, et aliud creator : creatio enim dicit relationem prout est media inter creatorem et creaturam, quae secundum rem tenet se in creatura, et ideo non significat divinam essentiam, non est divina essentia. Similiter unio dicit relationem quae media est habitudo inter Deum et hominem, et non est divina essentia, sed secundum rem radicatur in hominis natura. Si autem dico, Deus est unitus, significat ly unitus habitudinem Dei et divinae essentiae in persona Filii ad hominis naturam, quae est ex consequenti secundum rationem in Deo, et non ut primo, quod sic patet. Unio quae est relatio, est habitudo media inter Deum et hominem : ergo causatur ab aliqua mutatione vel immutatione : non autem hic mutatur nisi natura hominis quae assumitur : ergo causa relationis quae est mutatio, non invenitur nisi ex parte naturae hominis, et ideo relatio illa radicatur in natura hominis : sed quia homo cum Deo unum esse non potest, nisi per consequens Deus unum sit cum homine, ideo e converso unio attingit secundum rationem hoc modo Deum, licet ipse secundum rem non mutetur, sed uno modo se habeat : et hoc fit ideo, quia aliquid mutatur ad ipsum hoc modo mutationis qui est unio.

 

Dicendum ergo ad primum, quod cum dicitur Deus unitus, intelligitur unio secundum rationem attingens ex consequenti Deum : quia licet sit ab ipso, quia Deus facit eam, non tamen significatur ut ab ipso, et ideo bene concedo quod non est simile de creatore et creatura.

Ad aliud dicendum, quod non ab aeterno fuit in Deo : quia unio creaturae est et creatura, nec significatur ut realiter in ipso, quia circa eum non est causa relationis illius quae est mutatio, sed potius ut in ipso secundum rationem ex consequenti, ex eo quod aliud secundum illam relationem se incepit habere ad ipsum.

Ad id quod obicitur, quod non facit unum nisi in eo circa quod ponitur secundum rem, dicendum quod non ideo facit unum quod aequaliter secundum rem ponatur in utroque unitorum, sed potius ex consequenti respicit alterum unitorum, ut dictum est : quia scilicet homo unum cum Dei Filio esse non potest, nisi etiam non tantum intelligatur, sed etiam sit e converso, ita tamen quia illud causatur ex eo quod creatum sic se habeat ad creatorem, non autem quod creator se aliqualiter quantum est de se habeat aliter quam habuit ab aeterno, et quantum ad hunc modum unio ineffabilis et inintelligibilis est, ut dicit Ioannes Damascenus.

Ad illud quod ulterius quaeritur, Secundum quid fuit in operibus sex dierum ? Dicendum, quod secundum quod radicaliter fundatur in creatura, fuit ibi in ratione causali materiae, quae tamen ratio causalis nihil aliud est quam ratio obedientiae qua de creatura fieri potuit quod Creator per suam potentiam voluit, non quod per naturam vel Angelum possit produci, et sic adhuc manet miraculosa.

 

 

ARTICULUS XII.

Ad cuius unitatis similitudinem dicitur haec unio sive unitas ?

 

Secundo quaeritur, cuiusmodi unum sit istud unum ?

Videmus enim, quod ex materia et forma fit unum in natura, similiter ex accidente et subiecto fit unum, similiter tres personae in essentia una sunt unum : et quaeritur, ad similitudinem cuius unitatis sit istud unum ?

  1. Patet autem, quod non ad similitudinem primae unitatis : quia illa sunt unum unitate formae perficientis potentiam : Christus autem non sic est unum, quia ipse est unum unitate personae et duas habet naturas.

Similiter non videtur esse unitas accidentis cum subiecto : quia neutra naturarum in Christo est alterius accidens.

  1. Item, quanto magis distant unita, tanto minus sunt unum quo uniuntur, quia dicit Philosophus quod habentium symbolum, facilior est transmutatio ad invicem : sed plus distant naturae quarum alia est creata, alia increata, quam illae quarum una est accidens, alia substantia : ergo videtur, quod unio naturarum in Christo habeat minus de uno, quam unio subiecti et accidentis.
  2. Item, cum de multis dicatur unum, ipsa una inter se ordinata sunt : unum enim ex materia et forma magis est unum quam unum ex subiecto et accidente, sicut dicimus individuum unum. Cum igitur persona addat etiam proprietatem pertinentem ad dignitatem aut naturae, sicut quodlibet individuum rationalis naturae est persona, vel etiam dignitatem civilem, sicut dicimus praelatos personas, videtur unum personae esse post unum ex subiecto et accidente : ergo est minus unum. Sed Christus est unum unitate personae : ergo ipse minus habet de uno quam unum ex subiecto et accidente.

 

Praeterea quaeritur : Utrum magis uniantur naturae in persona Christi, vel tres persona in una natura divina ?

Et videtur quod sic : quia tanta est unio in persona, quod Deum facit hominem, et hominem Deum : et quidquid convenit huic homini, convenit Filio Dei, et e converso : hoc autem non est in divinis : non enim una persona fit alia propter unionem naturae cum eis : nec quidquid convenit uni personae, convenit et aliis necessario.

 

Sed contra :

  1. Dicit Bernardus in libro V de Consideratione, quod inter omnia una arcem tenet unitas Trinitatis.
  2. Praeterea, quanto aliquid simplicius est, tanto magis est unum : sed simplicissimum esse tres personae habent in divina natura : ergo maxime sunt unum in ipsa.

 

Solutio. Dicendum, quod Christus est unum unitate personae aeternae : et ideo ipse magis est unum quam aliquod unum naturae, et ideo nulli illorum unorum est similis sua unio : et huius haec est ratio : quia unum in natura est secundum ea quae ordinant ad finem illius quod unitur et componitur : unde tot exiguntur ad unum hominem, quot exiguntur ad perfectionem eius secundum finem natura qui est ratiocinari : et ideo exiguntur esse, vivere, sentire, intelligere. Similiter illa exiguntur ad unum quod est Christus, quae sufficiunt ad finem redemptionis : ad illum autem (ut supra habitum est) exiguntur ut debeat, et sic exigitur ut homo sit : exigitur etiam ut possit, et quoad hoc exigitur ut Deus perfectus sit : et ideo Deus et homo unus est Christus.

 

Ad aliud dicendum, quod virtus unius non accipitur secundum distantiam unitorum tantum, sed etiam secundum virtutem unientis : et ideo licet plus distent natura creata et increata, quam aliqua naturae creatae, tamen plus uniuntur propter infinitam virtutem unientis.

Ad aliud dicendum, quod verum est quod unitas personae minima est in illis in quibus fit unio in personali proprietate consequente secundum naturam vel tempus unitatem suppositi ex materia et forma, et unitatem subiecti ex subiecto at accidente : sed hic non est ita, imo fit unio in personam existentem quia in personam aeternam : et ideo ista maior est aliis unionibus secundum naturam existentibus.

Ad ultimum dicendum, quod maxima unio est trium personarum in una essentia. Post hanc autem unio trium naturarum, scilicet corporis, et animae, et deitatis in una persona : quia personae simplicius esse habent in natura divina, sed naturae componuntur, et diversae substantialiter manent in persona.

Ad id autem quod contra obicitur dicendum quod hoc non impedit simplicitatem naturae, quod ea quae conveniunt uni personae non conveniunt alii quia hoc est propter oppositionem relationis, et non propter naturae divisionem. Sed in persona naturae non manent tantum distinctae : sed etiam substantialiter differentes. Sed unio in persona iterum vincit alias naturales uniones creaturarum : quia in illis uniuntur diversa in actum consequentem qui nullius est praecedentium, nec aliquid eorum : sed quando uniuntur naturae in persona Christi, unitur natura assumpta in unientem, non in aliquod tertium consequens unionem eorum.

 

 

ARTICULUS XIII.

Quale unitum est Christus, aut qua unitate Christus dicitur unum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod tertio loco dicit, ibi, B, § 3 : Non sunt ergo audiendi, etc.

Videtur enim, quod teneat ratio Manichaei : quia

  1. Si aliqua duo omnino idem sunt in re, quidquid secundum rem convenit uni, convenit et alii : sed Filius Dei secundum rem omnino idem est cum divina natura, et e converso : ergo quidquid secundum rem convenit Filio Dei, convenit et naturae divinae : sed si carnem veram assumpsit, convenit Filio Dei esse natum, passum, lassatum, esurientem, et huiusmodi : ergo hoc convenit naturae divinae : et ita inquinatur humana carne, ut videtur.
  2. Praeterea, non videtur conveniens exemplum quod ponit de radiis solis quia illi non uniuntur faecibus.
  3. Praeterea, videmus quod etiam spiritualis substantia quae simplicior est quam radii solis, passibilitatem, vel compassibilitatem contrahat a corpore cui unitur, ut anima rationalis : ergo videtur, quod similiter fiat in unione divinae naturae et humanae.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod idem re sunt essentia divina et persona : non tamen sunt idem in modo intelligendi et attribuendi. Non distingui enim attribuitur essentiae, distingui vero personae : et personae generare et generari, sed non essentiae : et ideo quae ad alterum sunt, conveniunt personae, et non essentiae : sed nasci, pati, et huiusmodi, vim distinguentium habent, ut supra habitum est : et ideo ista non conveniunt essentiae divinae : et quantum ad Theologum est mutatio praedicamenti, quia mutatur quis in quid.

Si forte dicatur, quod secundum hoc etiam essentiae divinae non convenit incarnari : dicendum secundum supra dicta, quod non convenit ei primo, imo personae primo convenit, et essentiae ut est idem personae. Sed non simile de incarnari, et pati, et nasci, et huiusmodi : quia incarnari non dicit nisi carni sociari, quod est esse per se in alio, id est in eo quod alterum est in modo attribuendi. Sed nasci, pati, et huiusmodi, dicunt actus vel passiones ex carne consequentes : et ideo immediate sunt personae gratia naturae humanae, et non per se. Cum autem naturae maneant in Christo distinctae, et etiam proprietates earum, sequitur quod non conveniant haec divinae naturae. Cuius probatio haec est : Cum essentiale praedicabile praedicatur de aliquo, eo ipso quod illud ponitur de illo esse, oppositum illius praedicati removetur ab eodem subiecto : ut cum dicitur, Homo est animal, possum eo ipso inferre : ergo nec est lapis, nec lignum, nec huiusmodi. Ergo similiter cum dicitur, Christus natus, passus, ista sunt praedicata non per se Filio Dei convenientia, sed potius gratia naturae humanae : cum igitur natura humana oppositionem et distinctionem habeat in Christo ad divinam, eo ipso quod conveniunt gratia humanae, gratia divinae non conveniunt : ergo nec divinae. Et sic sequitur, Christus est passus : ergo divina natura non est passa.

 

Ad id quod obicitur de exemplo, dicendum quod exemplum conveniens est : propter hoc enim quod caelestium corporum et inferiorum non est materia una, ideo unum non agit in aliud immutando secundum speciem : ergo multo minus quorum nulla est convenientia nec in materia nec in alio univoco, sicut se habet natura divina ad omnia creata : et sic non incurrit aliquid inquinatum in eam.

Ad id quod obicitur de anima rationali, dicendum quod secus est : quia licet illa non habeat materiam ex qua sit, tamen habet materiam in qua sit sicut motor et forma : et ideo unitur illi, et afficitur ex illa. Sic autem non in materia est deitas : sed potius sociata distincta manens ad perficiendam unionem in persona, cui propter unionem conveniunt ista, nasci, pati, etc.

 

 

C. Quod Verbum simul assumpsit carnem, et animam : neque caro prius est concepta quam assumpta.

 

ARTICULUS XIV.

An Christus simul sibi corpus formavit, consolidavit, et univit ?

 

Deinde veniendum est ad tertiam partem in qua Magister determinat, utrum simul tempore assumpsit corpus et animam ? et incipit, ibi, Si autem quaeritur Utrum Verbum, etc.

In isto autem capitulo determinatur, quod simul Christus formavit et univit sibi corpus : et Littera per se patet.

 

Sed dubium incidit de hoc quod dicit quod simul formavit et univit sibi corpus.

Dicit enim Apostolus, quod per omni debuit fratribus assimilari : ergo videtur quod in modo assumendi corpus, et ita prius debuit formare, et postea unire.

  1. Item, Augustinus in libro IV de Trinitate dicit : Nec immerito in aedificatione Dominici corporis in cuius figura templum a Iudaeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus esse intelligitur : dixerunt enim, Quadraginta et sex annis aedificatum est templum, et quadragies sexies seni fiunt ducenti septuaginta sex, qui numerus dierum complet novem menses et sex dies : qui tamquam decem menses parientibus foeminis imputantur : non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a maioribus traditum suscipiens Ecclesiae custodit auctoritas : octavo enim kalendas Aprilis conceptus creditur, quo et passus. Ergo videtur, quod tanta fuit successio dierum in formatione corporis, quod non totum factum est semel et simul.
  2. Item, cum in aliis sit conversio, formatio, consolidatio, lineamentorum distinctio, et earundem in componendo corpus ordinatio, qualiter haec omnia simul potuerunt fieri cum unione ? unio enim videtur anteponere animationem, animatio autem praesupponit sibi alia.

 

Solutio. Dicendum, quod omnia ista simul facta sunt : unde confortando et formando, solidando et distinguendo membra, et componendo corpus et animando, sibi univit, et e converso uniendo omnia illa fecit.

 

Ad primum ergo dicendum, quod per omnia similis fuit fratribus quae nobis expediebant, sed non in his quae defectum important. Si enim successive ita formatum fuisset corpus eius, tunc fuisset operatione naturae factum, et non opere Spiritus sancti. Quidquid autem natura fit, non est elevatum supra naturam, et ita non esset Deus : unde hoc non expediebat nobis.

Ad aliud dicendum, quod auctoritas Augustini loquitur de tempore quo corpus Domini ad quantitatem debitam est deductum, et non intendit, quod successive habuerit formationem sicut alia corpora.

Ad ultimum dicendum, quod omnia simul facta sunt, propter infinitam virtutem operantis Spiritus sancti, qui potest ea simul quae natura etiam successive non potest.