Distinctio XXI — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO XXI
De morte quae consecuta est passionem Christi.
A. Si in Christo divisio in morte fuit animae vel carnis a Verbo ?
B. Aliam ad idem inducunt auctoritatem.
DIVISIO TEXTUS
Post praedicta considerandum est, utrum in morte Christi a Verbo sit separata anima, etc.
Hic incipit pars illa quae est de quaestionibus consequentibus passionem : et sunt duae secundum duas distinctiones hic introductas.
Prima est de modo mortis ;
et secunda est, utrum in triduo mortis fuerit homo, vel alicubi, vel ubique ? et haec incipit ibi, Dist. XXII, A : Hic quaeritur, utrum in illo triduo mortis Christus fuerit homo ?
In prima parte sunt tria, scilicet solutio cuiusdam obiectionis probantis, quod separatione deitatis et animae Christus fuerit mortuus : et ad hoc inducitur primum capitulum.
Secundum est solutio auctoritatum Augustini et Athanasii. Et ad hoc inducuntur duo sequentia capitula, ibi, B : Alii quoque auctoritati innituntur, etc.
Tertium est, qualiter Christus animam suam posuit et assumpsit : et haec incipit ibi, C : Sicut Augustinus super Ioannem docet, etc.
ARTICULUS I.
Utrum deitas separata fuit a corpore in triduo ?
Incidit autem dubium de prima obiectione, utrum concludat an non ?
Est autem ista : Anima est medium quo deitas carni coniungitur : soluto autem medio, non coniunguntur extrema, quia deest causa coniunctionis : ergo separata anima a carne, separatur etiam deitas.
Videtur autem, quod ista argumentatio teneat :
- Aut enim Deus est unibilis creaturae irrationali, aut non. Si non : tunc habeo propositum, quod rationali non existente non fuit unita, et quod anima rationalis non tantum est medium congruentiae, sed medium causae. Si autem est unibilis irrationali creaturae : hoc supra improbatum est multis rationibus in quaestione de unibili. Ergo videtur, quod ista conclusio sequatur.
- Item, infra in hac eadem distinctione dicitur, quod si Filius Dei mortuus fuisset, fons vitae aruisset. Ex hoc infero duas conclusiones : quarum prima est, quod Filius Dei non fuit mortuus : sed si fuisset unitus carni, propter unionem diceretur mortuus, sicut etiam dicitur natus : ergo tunc unitus carni non fuit.
- Item, omnis unio facit aliquid unum : si ergo deitas fuit unita carni, oporteret quod faceret aliquod unum : non autem facit unum personae, quia caro illa numquam fuit Filius Dei : ergo relinquitur, quod faciat unum naturae : et sic caro et deitas essent unum, quod falsum est.
- Secunda conclusio est, quod si deitas est vitae fons, et efficacior quam anima, tunc influxisset vitam : ergo corpus Christi in triduo illo vixisset, quod falsum est : ergo videtur, quod deitas corpori non fuit unita.
- Item, minor est unio per gloriam ad Deum in beatis, quam sit unio naturarum in Christo : si ergo Sanctos propter unionem ad gloriam impossibile est separari a vita, multo magis impossibile fuit separari corpus a vita, si deitati fuit unitum : fuit autem separatum a vita : ergo non fuit deitati unitum.
- Item, inferiori unione quam illa qua unitur homini Christo, deitas non est coniungibilis nisi rationali creaturae, et non secundum corpus, sed secundum animam solum : hoc autem est unio per gratiam : ergo multo minus digniori unione coniungibilis erat corpori sine anima.
- Item, tripliciter Deus esse in rebus dicitur ab Innocentio, scilicet essentialiter, praesentialiter, potentialiter in omnibus : per gratiam autem in rationalibus, non in omnibus : per unionem in homine Christo. Cum igitur corpus cadat in numero irrationalium, videtur deitas non fuisse in corpore nisi praesentialiter, potentialiter, et essentialiter.
In contrarium autem est quod dicit Magister in Littera.
Solutio. Dicendum, quod nullo modo separata fuit a corpore deitas in triduo : vinculum enim gratiae unionis inseparabiliter fortius fuit vinculo naturalis coniunctionis animae et corporis : et ideo soluto vinculo naturali, remansit vinculum gratiae.
Dicendum ergo ad primum, quod anima etsi faciat assumptibilitatem in corpore scilicet, ut supra est determinatum, et quoad hoc sit medium causans proprietatem assumptibilitatis, non tamen est medium nisi per congruentiam : et ideo soluta ipsa, non oportet solvere deitatem a carne.
Ad aliud dicendum, quod deitas est fons vitae efficienter, non ut forma coniuncta : et licet ipsa unita fuerit, et Filius Dei corpori, non tamen dicitur deitas passa vel mortua : quia proprietates unius naturae non referuntur ad naturam aliam : sed bene concedo, quod Filius Dei dicitur passus et mortuus propter unionem : cuius ratio saepe supra determinata est.
Ad aliud dicendum, quod unio facit unum non naturae, sed personae : sed unius unio non facit hoc unum, sed potius unius unio cum altero sibi debito unito. Unde unio corporis cum unione animae sibi uniendae facit unum suppositi et personae : et in triduo remansit ordo ad illud unum, licet tunc illud unum non esset : quia tunc Christus homo non fuit.
Ad aliam conclusionem dicendum, quod deitas est fons vitae effective, non formaliter, nec in corpore fuit sicut forma in materia, nec sicut anima in animato, sed per unionem dignitativam, ut dicit beatus Bernardus : et deitas hoc modo ens in aliquo, non est necessaria causa vitae, non ex defectu suo, sed ex defectu suscipientis.
Ad aliud dicendum, quod minor est unio beatorum ad Deum, quam huius corporis fuit ad Deum : sed tamen magis est contraria morti illa, quam ista : quia illa ex ratione beatitudinis contrarietatem habet ad miseriam, et per consequens ad mortem : haec autem non tollit a corpore miseriam, nec contrariatur defectui tali, ut supra ostensum est : et ideo illa minor facit aliquid, quod non facere potest ista.
Ad aliud dicendum, quod unio quae est per gratiam virtutum et donorum, est per habitum qui quaerit proprium sibi subiectum in quo sit sicut in materia : et quia illud subiectum non potest esse nisi rationalis substantia, ideo Deus hoc modo non est nisi in rationali substantia, quae est homo, vel Angelus, vel anima rationalis : sed alia unio quae est ad esse, licet maior sit, non tamen est habitus, nec quaerit huiusmodi subiectum proprium : quia quod illa unione unitur, assumitur ad deitatem virtute deitatis quae est infinita : et hoc potest esse corpus habens ordinem ad animam rationalem : unde omnes illae rationes sumunt propositiones, tamquam hoc per se conveniret uni nobiliori, quia uniretur nobiliori : et hoc non est verum.
Ad aliud dicendum, quod tripliciter Deus est in his quae nullum habent ordinem ad creaturam rationalem : sed corpus licet in se non sit rationale, est tamen pars et materia rationalis : et ideo corpora Sanctorum dicuntur templum Spiritus sancti : et ideo in Christo specialem habuit relationem ad unionem.
B. Auctoritatibus adstruit a Verbo carnem in morte non esse divisam.
ARTICULUS II.
Quomodo debet intelligi quod dicit Christus, Ego pono animam meam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
- Quid enim est ponere ? Si ponere est deponere : cum hoc pronomen, ego, significet quemlibet suum prolatorem, et prolator huius verbi fuit Christus secundum quod persona, tunc persona in eo quod persona posuit et deposuit animam : quod falsum est, quia sic non fuisset unitus animae in triduo. Si autem ponere est in aliquo loco collocare, cum multa locare possint seipsa, videbitur quod anima potuit ponere seipsam. Contrarium autem huius dicit Augustinus in Littera.
- Item, ponere dicit potestatem efficiendi aliquid : nulla autem potestas efficiendi aliquid est in corpore, sed tantum in anima vel deitate : ergo videtur, quod alterius illorum fuit ponere animam, et non carnis, ut videtur dicere in Littera ?
- Item, si ponere est separare : tunc eadem ratione caro ponebatur, qua anima posita dicitur esse : quare ergo non dixit, Nemo tollit carnem meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam ?
- Item, videtur falsum esse, quia cum unio naturalis solubilis sit, et cum inter Christi animam et corpus non fuit nisi unio naturalis, ipsa fuit solubilis. Dupliciter autem omnis talis unio solubilis est, scilicet per violentiam, et naturalem separationem : ergo Christi anima poterat extorqueri per violentiam : ergo tolli poterat ab eo : ergo falsum videtur quod dicitur, Nemo tollit eam, scilicet animam meam, a me.
Solutio. Dicendum ad primum, quod ponere est deponere ab eo cui naturaliter est unita anima, et hoc est caro : et non est ponere simpliciter ab eo removere cui unita est quocumque modo. Et bene concedo, quod persona ponit animam : sed quia omne quod agit persona, in natura agit, necesse est quod ponat animam in natura, vel parte naturae. Cum igitur non sit idem secundum naturam depositum, et in quo sit depositio sive deponens, patet quod nec anima animam, nec Filius Dei animam in anima deponere potuit : ergo Filius Dei posuit in corpore animam. Et hoc vult dicere Augustinus, quod corpus animam posuit virtute latentis in se divinitatis : quia corpori convenit separatio quae est in morte, non Filio Dei, vel deitati.
Ad aliud dicendum, quod licet in corpore mortuo non unito potenti naturae, nulla sit potestas efficiendi aliquid : tamen in corpore Christi sic non fuit, quia deitas summe potens adhuc latebat in corpore.
Ad aliud dicendum, quod Dominus loquitur respondendo ad intentionem Iudaeorum : quia persecutor et tyrannus insequitur causam vitae : et ideo etiam separata causa vitae, quiescit a persecutione corporis : et ei quod ipsi extorquere cupiebant, Dominus respondit, quod a potestate sua persecutione alienare non potuerunt, scilicet animam : quia anima semper in sua potestate manebat.
Ad aliud dicendum, quod aliud est in Christo, et in aliis hominibus : quia licet Christus habuit naturalem unionem animae et corporis quae dissolubilia erant, tamen habebat fortius potens agere in contrarium, scilicet deitatem : et ideo tyranni persecutio ab eo nihil extorqueret si ipse non vellet : in aliis autem non est resistens violentiae, et ideo in aliis bene anima extorquetur.
ARTICULUS III.
An deitas dicitur fons vitae efficienter vel formaliter ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : Si enim hoc ita esset, vitae fons aruisset.
- Aut enim deitas dicitur fons vitae a fundendo vitam ei cui coniungitur sufficienter, aut deficienter. Si primo modo : cum nullus fons fluat nisi aliquid recipiat fluxum, oportet quod tunc aliquid recipiat vitae fluxum : non nisi corpus : ergo corpus tunc recepit vitae fluxum : ergo vivebat.
- Item, quod sufficit ad continens, necesse est quod hoc faciat prius antecedens sine quo non est illud continens : esse autem hominem Deum, sequitur ad esse hominem secundum ordinem naturae : esse autem hominem secundum naturam consequitur ad esse unum : ergo si unio fecit hominem Deum, oportuit prius facere hominem et esse unum : ergo videtur, quod unio illa fecerit vitam.
Si forte dicas, quod deitas non fecit illa sine medio quod est anima rationalis. Contra : Imperfecta est potentia quae indiget alio mediante quo faciat : cum autem deitas ad omnia per se sit potens, videtur deitas per seipsum influxisse vitam.
Sed contra : Si deitas per se dedit vitam, aut vitam divinam dedit ei, aut creatam. Si divinam, illa non potest mortem subire : ergo Christus numquam fuisset vero mortuus, quod falsum est et haereticum. Si autem dedit creatam : aut rationalem, aut irrationalem. Si irrationalem : ergo superfluit anima, quia potuit Christo esse deitas pro anima. Si rationalem : ergo deitas minus potens est influere nobilem vitam, quam rationalis anima quae influit vitam rationalem, quod falsum est.
Solutio. Dicendum ut prius, quod deitas dicitur fons vitae efficienter, non formaliter : quia efficit vitam omnium ipsa vivens per seipsam.
Ad illud autem quod primo obiicitur, dicendum, quod non influit corpori : quia sine anima non est receptibile vitae, et hoc dicit naturalem impotentiam in corpore, non in deitate. Nec illa impotentia dicit defectum proprie : quia defectus eorum est, quae secundum naturam debent inesse et non insunt : numquam autem fuit natura corporis ut sine anima viveret.
Ad aliud dicendum, quod deitas univit sibi corpus et animam unita : et ex hac unione consequitur, quod Deus sit homo, et homo Deus : sed esse hominem et esse unum, non ordinantur ad hoc nisi materialiter ex parte suscepti : et ideo non fecit hoc deitas, quod formaliter influeret vitam vel humanitatem, sed potius effective tantum, et vitam fecit per animam, et hominem fecit per formam hominis quae dicitur humanitas.
C. Qua ratione Christus dicitur mortuus et passus ?
ARTICULUS IV.
An potest dici, quod Christus sit passus, et non passus : mortuus, et non mortuus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa finem : Sane ergo dici potest, quod mortuus est Deus, et non mortuus, etc.
Hoc enim videtur falsum : quia sic contradictoria verificantur de eodem, quod numquam potest esse, eo quod dicit Philosophus : De quolibet affirmatio vel negatio est vera : de nullo vero simul.
Item, Augustinus : Talis illa fuit susceptio, quae Deum faceret hominem, et hominem Deum : et omnia quae vera sunt de homine, esse vera de Deo : sed de homine verum est eum esse mortuum : ergo de Deo verum est eum esse mortuum : ergo Deus et homo mortuus est.
Sed contra : Christum esse mortuum est articulus fidei : ergo oppositum illius est Christum non esse mortuum : ergo id est haeresis.
Solutio. Dicendum, quod in veritate huiusmodi locutiones non sunt concedendae sine determinatione : licet enim concedam, quod Aethiops sit albus secundum dentes, et non est albus secundum maxillam : tamen non concedo absolute, quod est albus, et non albus : et praecipue in Christo : quia esse mortuum, vel passum, vel natum, quando absolute dicuntur, referuntur ad personam, et personae non conveniunt. Et ideo licet Magister ponat huiusmodi locutiones sine determinatione, tamen non sunt intelligendae, nec sumendae sine determinatione : quae determinatio si apponatur, ut est mortuus secundum humanitatem, et non est mortuus secundum divinitatem, patet quod non sunt contradictoriae, nec contra fidem.
Et per hoc patet solutio ad omnia.
