Distinctio XIX — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

De redemptione nostra facta per passionem Christi quantum ad efficaciam et utilitatem.

 

 

A. Hic qualiter a diabolo et a peccato nos redemit per mortem.

 

DIVISIO TEXTUS

Nunc igitur quaeramus, quomodo per mortem ipsius a diabolo, etc.

Hic incipit pars illa in qua exsequitur alia tria, quae meruit nobis, scilicet de liberatione a peccato, a diabolo, et a poena.

Et dividitur in tres partes :

in quarum prima uno capitulo longo simul ostendit, qualiter nos liberavit a peccato, et a diabolo.

In secunda parte, ut magis hoc explanetur, ostendit cur Deus homo factus et mortuus sit, ibi, B : Factus est ergo homo mortalis, etc.

In tertia ostendit, quomodo nos liberavit a poena, ibi, C : A qua poena ? temporali, et aeterna.

 

 

ARTICULUS I.

Utrum iustificatio nostra a peccato sit opus passionis Christi ?

 

Primo igitur incidit hic quaestio, utrum iustificatio nostra a peccato, sit opus passionis Christi, vel non ?

Videtur enim, quod non :

  1. Passio enim Christi corporalis fuit : ergo non attingebat animas nostras : quod autem non tangit, non agit, ut dicit Philosophus : ergo non egit nos iustificando.
  2. Item, iustificans quemlibet, est coniunctum cuilibet : passio autem Christi non est coniuncta cuilibet : ergo non est iustificans quemlibet.
  3. Item, pati Christo non conveniebat, nisi secundum naturam humanam : sic autem non est ab eo iustificans gratia : ergo passio Christi non iustificat, ut videtur.
  4. Praeterea, videtur iustificatio nostra ad resurrectionem pertinere, ut ad causam : et ita dicit Apostolus : Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.

Praeterea, iustitia iustificat animam : ergo maiorem convenientiam habet cum resurrectione, quam cum morte : ergo magis causatur a resurrectione, quam a morte.

  1. Item, si causa est mors Christi, hoc erit per modum sacramenti : sacramentum autem gerit similitudinem eius cuius est causa : cum igitur mors Christi nullam habeat similitudinem cum iustificatione, sed potius resurrectio, videbitur potius resurrectio esse causa iustificationis, quam mors vel passio.

 

Quod si concedatur, in contrarium obicitur :

  1. Zachar. IX, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Ergo redemptio facta est per sanguinem.
  2. Item, in Canone, Hic est enim Calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti : mysterium fidei : qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Ergo in sanguinis effusione per mortem facta est solutio peccati.
  3. Item, ad Hebr. IX, 22 : Omnia pene in sanguine secundum legem mundantur, et sine sanguinis effusione non fit remissio.
  4. Item, ibidem, ad Hebr. IX, 14 : Sanguis Christi… emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi.
  5. Item, Bernardus : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero. Verumtamen sanctus tuus non sum, nisi sanguis tuus interpellat pro me.
  6. Item, Ioan. I, 29 : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Agnus autem non tollit peccatum nisi lavando in sanguine, sicut habetur, Apocal. I, 5 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
  7. Item, Ambrosius supra praecedenti capitulo, Tantum fuit peccatum nostrum ut salvari non possemus, nisi unigenitus Dei Filius pro nobis moreretur, debitoribus mortis.
  8. Item, Ioan. III, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.
  9. Praeterea, resurrectio sua nihil videtur facere ad iustificationem : quia tunc non erat Christus in statu moriendi : ergo nec sibi nec nobis meruit : sed potius id quod meruit, recepit in praemio gloriae sive stolae corporis.

 

Sed adhuc videtur, quod iustificatio neutrius istorum sit, sed potius charitatis et gratiae : sicut etiam videtur innui in Littera : quia omnis mutatio est per contrarium : si igitur in nobis debeat fieri transitus a peccato, et a delectatione peccati, oportet quod hoc fiat per contrarium : hoc autem sunt virtutes : ergo iustificatio debetur virtutibus, et non passioni, vel resurrectioni.

  1. Praeterea, quid est quod Magister videtur dicere, quod iustificat nos : quia nos videntes charitatem suam erga nos, movemur ad diligendum, et ita charitate iustificamur ? sic enim mors sua non fuit nisi per accidens ad iustificationem adiuvans : et si sine ipsa charitatem habuissemus, sufficienter fuissemus iustificati : et hoc falsum est : quia quantumcumque dilexissemus eum, nisi debitum solvisset pro nobis, redempti non fuissemus.
  2. Praeterea, secundum hoc etiam martyres iustificarent nos a peccatis quia nos videntes eos pati pro fide, accendimur charitate erga Deum, qui dat eis ita constanter pati : et illa charitate iustificamur : et sic parum vel nihil fecisset nobis Christus.
  3. Item, secundum hoc tantum valuissent nobis, vel plus, beneficia a Deo collata, ut esse, vivere, et intelligere, et divitias dare, et huiusmodi, quantum passio Christi : quia ex eis etiam accendimur ad diligendum Deum, qua charitate postea iustificamur.
  4. Praeterea, Magister in Littera tangit adhuc causam quae est ex fide, eo quod posuit eum Deus propitiatorem per fidem in sanguine suo, ut olim adspicientes ad serpentem erectum in palo, etc. Constat autem, quod multi sunt articuli praeter articulum passionis : ergo si per fidem passionis iustificamur, cum sit maior fides credere Deum esse trinum et unum, quam Christum credere passum : tantum valuit nobis ad iustificationem, quod Deus est trinus et unus, sicut quod ipse est passus : hoc autem falsum est : ergo nulla est causa quam ponit Magister.
  5. Item, Christus docuit nos humilitatem et mansuetudinem, sine quibus (ut dicit Augustinus in libro de Virginitate) non sanamur : sicut ipse dicit, Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Quare ad remissionem peccati per mortem Christi non coniunguntur illae virtutes, sicut charitas, et fides ?

Item, Magister in Littera tangit tertium modum, dicens ex verbis Augustini, quod morte sua uno sacrificio verissimo, quidquid erat culparum delevit : ergo videtur, quod ipse iustificavit nos offerendo sacrificium pro nobis : et sic non videtur iustificasse accendendo ad charitatem, et illuminando per fidem.

 

Solutio. Dicendum, quod iustificatio consideratur dupliciter, scilicet in genere, prout refertur ad totam naturam damnatam in Adam : et in particulari, prout scilicet valet illi vel illi qui iustificatur in particulari.

Item, in relatione ad causam potest considerari quatuor modis, scilicet in relatione ad causam efficientem, vel in relatione ad causam meritoriam, vel in relatione ad causam sacramentalem, vel in relatione ad causam formalem. Et adhuc in relatione ad causam meritoriam, duobus modis, scilicet meritoriam de congruo, et meritoriam de condigno. Similiter ad causam sacramentalem, duobus modis, scilicet quae est causa et signum ex parte iustificantis, vel quae est causa et signum ex parte suscipientis.

Hac habita distinctione facile est determinare totum. Dico enim, quod iustificatio naturae ad causam meritoriam relata, quae est meritoria secundum condignum, refertur ad passionem Christi : quia meruit nobis solutionem a peccato, ad quam sequitur iustificatio. Relata autem ad causam meritoriam ex congruo, refertur ad merita Sanctorum iustificatio particularis, non generalis quae respicit naturae debitum ex Adam, quod solum solvere potuit Christus. Relata ad causam efficientem, refertur ad solum Deum, qui solus efficienter delet peccata, et efficit iustitiam. Relata vero ad causam formalem, utraque iustificatio fit per gratiam et virtutes. Relata autem ad causam sacramentalem, quae causa est et signum ex parte suscipientis, secundum debitum originalis refertur ad baptismum, secundum debitum actualis refertur ad poenitentiam, si est post baptismum. Relata autem ad causam sacramentalem ex parte iustificantis, refertur ad Deum et hominem, resurgendo, vitam animae et corporis in se praesignantem.

Unde iam planum est solvere ad totum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod passio Christi corporalis et spiritualis fuit, et divina et humana. Corporalis, quia vulnera fuerunt in corpora. Spiritualis, quia dolor erat in anima et spiritu. Humana fuit, quia homo erat qui patiebatur. Divina autem, quia verus Deus patiebatur. Tangere autem est duobus modis, scilicet per substantiam, et per effectum : et hoc secundo modo tetigit nos, et egit in nos. Si autem quaeratur, Quid effectum hunc continet a Christo in animas iustificatas, infra in hac eadem solutione patebit.

Ad aliud dicendum, quod passio Christi per aliquid in iustificato spiritualiter coniungitur cuilibet quoad effectum et virtutem passionis, scilicet fide, et charitate : et ideo obiectio procedit ex falsis.

Ad aliud dicendum, quod licet pati conveniat ei secundum humanam naturam, non tamen patiens homo tantum, sed etiam Deus : et ex illa parte profluit gratia sanctificans in passione in omnes iustificatos.

Ad aliud dicendum, quod ad resurrectionem pertinet modo quo dictum est, exemplariter, et sacramentaliter quodammodo.

Ad aliud dicendum, quod mors Christi causa est per modum oblationis sacrificii meritorii : et hoc modo dicitur sacramentum nostrae iustificationis, large sumpto sacramento pro sacro secreto, et non pro similitudine et causa. Vel, potest dici (ut quidam dicunt) quod duae sunt partes iustitiae, scilicet amotio mali, et adeptio boni. Et passio per mortem ponit similitudinem ad ablationem peccati : quia sicut mors separat a vita mortali animali, ita iustificatio separat a mortali vita peccati, in qua animaliter ut bruta viximus. Resurrectio autem ponit similitudinem ad iustificationem ex parte alterius termini, scilicet adeptionis vitae et iustitiae : et hoc videtur velle Apostolus, dicens ad Roman. VI, 4 : Consepulti sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Et alibi : Existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Iesu Domino nostro.

Ad omnia sequentia quibus probatur passio Christi esse causa nostrae iustificationis, iam patet solutio per distinctionem ante habitam.

Ad id autem quod ulterius obicitur de causis a Magistro inductis ex parte charitatis et fidei, dicendum quod Magister tribus modis ostendit, quod passio Christi iustificat : sed iustificatio consideratur duobus modis, scilicet quoad sufficientiam : et sic sola una causa iustificat, scilicet oblatione salutaris sacrificii pro nobis. Consideratur etiam quoad efficientiam : et sic oportet adesse fidem et charitatem : non enim effluet nobis effectus passionis, nisi fuerimus de corpore mystico patientis. Hoc autem non potest facere nisi charitas : et ideo Magister inducit de charitate, ut considerata charitate sua erga nos, uniamur patienti per charitatem, quia sanguis suus non habet effectum extra corpus suum mysticum. Quia autem a capite fluit sacramentum redemptionis, ideo oportet adspiciendo attendere ad caput : et ad hoc elevat oculos fides. Et sic patet qualiter rationabiliter procedit Magister in Littera.

Ad id ergo quod contra hoc obicitur, dicendum quod non est per accidens : quia charitas non facit sufficientiam, nec ponit fontem salutis : sed facit efficientiam, et unit nos fonti salutis : ut in suo corpore existentes, hauriamus de fontibus Salvatoris, et confiteamur Domino.

Ad aliud dicendum, quod martyres licet accendant nos ad charitatem, non tamen illa charitas prout sic consideratur, unit nos patientibus eis, sed potius Christo patienti.

Ad aliud dicendum, quod beneficia sunt adminicula charitatis : non tamen influitur eis in nos unda salutis lavantis nos, sicut per passionem fit.

Ad aliud dicendum, quod in omni articulo ponitur in nobis fons iustificationis, licet fides quoad omnem articulum purificet disponendo ad iustificationem : et ideo illa obiectio non procedit.

Ad aliud dicendum, quod caeterae virtutes non sunt attingentes Deum, sicut istae duae : et de cardinalibus patet, quod actus illarum sunt in his quae sunt ad finem, et non immediate in finem. De spe autem patet : quia licet ipsa sit respectu finis, tamen est exspectando, non habendo, vel uniendo. Fides autem attingit qualitercumque veritatem articuli divini : et charitas unit per amorem : et ideo aliae virtutes formaliter quidem iustificant, sed non ita per actus suos uniunt ipsi iustificanti, ut charitas, et fides.

Et sic patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum morte sua quidquid culparum fuit, Christus uno sacrificio destruxit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Morte quippe sua, uno verissimo sacrificio, quidquid culparum erat, unde nos diabolus ad luenda supplicia detinebat, Christus exstinxit, etc.

Hoc enim falsum videtur : quia

  1. Adhuc multa peccata sunt, quibus diabolus nos ad luenda supplicia detinet, et hic, et in futuro : ergo non destruxit quidquid erat culparum.
  2. Item, si ipse destruxit quidquid erat culparum, quia culpa habet oppositum ad gratiam, poena autem satisfaciens habet ordinem contra poenam : sed Christus per poenam passionis satisfecit pro nobis : ergo sacrificium hoc ordinabatur contra poenam, et non contra culpam, ut videtur : et ita non delevit quidquid culparum erat, sed potius quidquid erat poenarum.
  3. Praeterea, videtur aliqua culpa illa passione non posse deleri : quia quantum bonum erat vita Christi, tantum malum erat occisio, vel maius, propter offensam adiunctam damno : ergo videtur, cum minus bonum non posset in maius malum, quod mors Christi non valuerit etiam delere solam illam culpam quam perpetraverant occisores sui occidendo eum : ergo multo minus valuit delere illam cum omnibus aliis culpis. Quod tamen falsum est : quia multi de occisoribus salvati sunt, sicut Longinus, Centurio, et alii, ut dicunt Sancti.

 

Solutio. Dicendum, quod in peccato quatuor sunt, quorum tria ita sunt coniuncta, quod unum non solvitur sine alio : quartum autem solubile est ab aliis tribus. Primum est culpa quae contrariatur gratiae. Secundum est macula foedans imaginem. Tertium est reatus poenae aeternae : et ista tria sunt coniuncta. Quartum est reatus poenae temporalis. Bene igitur concedo, quod passio Christi sufficienter delet culpam : sed tamen actio passionis in culpam incipit ex parte reatus poenae aeternae, sicut probat obiectio. Sed quia non est solubilis reatus, nisi solvatur macula et culpa, ideo posterius vis passionis agit in culpam et maculam : sed hoc habet passio in quantum in ipsa affluit nobis gratia ab ipso patiente : quia directe est operari contra culpam, et per consequens contra maculam et contra reatum. Et per hoc patet solutio ad secundum.

 

Ad primum dicendum, quod passio Christi delet sufficienter per seipsam : sed efficienter delet cum fide et charitate, sicut in praecedenti quaestione dictum est.

Ad aliud dicendum, quod argumentum illud Anselmus facit, et solvit, dicens, quod ignorantia illa qua credebant eum esse purum hominem excusabat a tanto : et ideo minorabatur peccatum : et cum aliis expiabile esse potuit, sicut dixit ipse : Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Sed tamen in argumento est suppositio falsi duabus de causis : quarum una est, quia malum non pensatur ex circumstantiis negotii tantum, sed ex circumstantia facientis : et similiter bonum : sed semper in infinitum excedit illud in bono.

Et si dicas, quod factum hominis erat occisio Dei, et ex parte illa erat infinitum malum. Dicendum, quod hoc nihil est : quia ex parte patientis erat bonum, et non malum : sed ex parte facientium malum tantum : et ideo actus peccati eorum attenditur, prout est in faciente, et non in patiente : et sic stat ratio inducta.

Secunda ratio est : quia si etiam ponatur aequalitas, adhuc potentius erat bonum in malum destruendo, quam e converso : quia bonum habet virtutem de se impugnandi : malum autem non habet virtutem de se, sed ex alio, ut dicit Dionysius

 

 

ARTICULUS III.

An fuso Christi sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post medium : Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, etc.

Chirographum enim est instrumentum quod tenetur manu ad confirmationem testimonii pactionis. Unde dicitur a cheir quod est manus : et graphô quod est scribo. Talem autem scripturam nullam dedimus diabolo : ergo videtur, quod nihil sit dictum, quod deleta sunt chirographa culparum.

 

Ad hoc dicendum, quod metaphorica locutio est. Nos enim peccando reatu poenae aeternae constringimur : et sic debitores per sententiam Dei efficimur tortori iudicis : sicut latro furando dicitur dare chirographum tortori, quo tenetur ei luere supplicia : ita nos debito peccati obligamus nos daemonibus ad luenda supplicia, eis torquentibus : et non habet firmitatem nisi in sententia Dei, et reatu nostro.

 

 

ARTICULUS IV.

An passione Christi liberati sumus a potestate diaboli ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : Coepit nos quasi vernaculos possidere, etc.

Hic enim introducitur modus, qualiter liberati sumus a potestate diaboli.

Videtur autem in nullo profuisse nobis passio ad liberationem a diabolo,

  1. Cum dicat Apostolus, ad Ephes. VI, 12, post passionem, quod non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. Ergo nunc restat nobis pugna sicut et ante.
  2. Si autem tu dicas, quod non intrant daemones corpora hominum, obsidendo sensus, sicut fecerunt ante : iterum falsum est, cum Augustinus dicat, quod immiscent se sanguini : et de multis Sanctorum legitur, quod daemones etiam ab obsessis corporibus expellebant etiam post passionem.
  3. Si autem tu dicas, quod ante passionem coegit ad malum, sed hoc non poterat post : hoc iterum falsum : quia liberum arbitrium induci potest vel impingi, sed compelli non potest : quia iam peccatum efficeretur non peccatum : ergo videtur, quod in nullo ablati sumus a peccato, ut videtur, et a potestate eius.
  4. Si forte dicas, quod hoc intelligitur quoad idololatriam, quae ante possessionem Christi fuit, et non post : hoc iterum nihil est : quia adhuc hodie sunt viliores idololatrae in quibusdam gentibus, quam umquam fuerunt : haereses etiam multiplicantur de die in diem : ergo videtur, quod magis soluta est ei potestas, quam ablata.
  5. Item, Apostolus dicit, II ad Timoth. III, 1, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa : ergo videtur, quod post passionem crescet ei potestas in nos potius, quam auferatur.
  6. Item, Daniel. XI, 1 : Veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud : et loquitur de Antichristo.

Item, in Apocalypsi, XX, 7, dicitur quod solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Magog. Quid est ergo quod dicit, quod ablata est ei potestas in nos ?

  1. Item, videtur frivolum quod dicit, quod coepit nos quasi vernaculos possidere. Quo enim iure possedit nos diabolus ? Non enim per hoc iuris sui erat usurpare nos, quia peccavimus Domino : ergo videtur nihil esse quod dicit.

 

Sed contra : In Apocal. XX, 1 et seq., dicitur quod Christus Angelus fortis descendens ab ortu solis, ligavit daemonem, ut non seducat amplius gentes.

 

Solutio. Dicendum, quod multiplex est liberatio a daemone. Una est quoad potestatem tenendi ex reatu naturae : et hac liberatione omnes liberati sumus sufficienter per mortem Christi, licet non efficienter liberemur nisi per fidem et charitatem. Ante passionem autem omnes detinebamur ad minus in limbo. Alia est quoad potestatem pugnandi : et illa non est ablata, sed debilitata principaliter quoad quatuor : quorum unum est victoria qua victus est. Ex hoc enim minus potens effectus est Alterum est collatio adiutoriorum in contrarium, sicut passio et sanguis Christi, quae interpellant pro nobis : et alia merita Christi qui in eo in quo passus est ipse et tentatus, potest et his qui tentantur auxiliari. Tertium est confortatio pugnantium contra daemonem per ablationem fomitis, et collationem maioris gratiae. Quartum autem quod non est negligendum, est figura salutis in signaculo sanctae crucis : quod accipitur a Gregorio in dialogo, ubi daemones leguntur non potuisse accedere ad Iudaeum in templo idoli iacentem, eo quod signasset se cruce. Unde dixerunt principi suo, quod esset vas vacuum, sed signatum. Sic ergo sumus liberati a forti infinitis aliis modis quos non videmus.

 

Ad primum ergo et secundum, et tertium, et quartum dicendum, quod adhuc pugnat : sed non habet pugna eius tantam efficaciam, sicut haberet, si haec quatuor a Christi passione non haberemus.

Ad aliud dicendum, quod hoc dicit Apostolus propter hoc quod homines se indignos reddunt adiutorio passionis, et debilitant multitudine peccatorum : sed non minus propter hoc operatur passio Christi, licet in illis non operetur.

Ad aliud quod obicitur de tempore Antichristi, dicendum quod illa persecutio laxata potestate in tota Ecclesia grassabitur : sed hoc non est ex aliqua debilitate passionis auferentis potestatem, sed ex iustitia laxantis ad tempus, propter enormia peccata hominum adhaerentium Antichristo.

Ad aliud dicendum, quod in veritate nullo iusto titulo possedit nos daemon : sed tamen iuste Deus permisit propter peccata nostra : et quia mundus totus in maligno positus est, et nos nascimur in mundo maligno filii irae ex matre Cethaea et patre Amorrhaeo, qui sunt servi diaboli : ideo vernaculi eius dicimur, tamquam ex domo sua, ex ancilla et servo nati : sed Christus passione sua emit nos, faciens de filiis ancillae filios liberae : ut iam non simus filii ancillae, sed liberae : qua libertate Christus nos liberavit, ut dicit Apostolus, ad Galat. IV, 31.

 

 

B. Cur Deus homo et mortuus ?

 

ARTICULUS V.

An Christus debuit fieri homo mortalis, ut sic hominem a potestate diaboli liberaret ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Factus est ergo homo mortalis, etc.

Videtur enim non fuisse necessarium : quia

  1. Ex hoc quod diabolus nos iniuste detinuit (ut infra dicetur), potuit iuste nos Deus in potestatem suam retrahere.
  2. Item, videtur quod etiam debuit retrahere nos in suam potestatem : quia Dei ut iusti iudicis est revocare quidquid fit iniuste : sed iniuste vindicaverat nos sibi diabolus : ergo Deus debuit hoc revocare.

Praeterea, quare Angelus in homine non potuit satisfacere ? Angelus enim magis est homini unibilis (licet non Deo) quam Deus : quia eorum quorum minor est distantia, facilior est unio : minor autem est distantia hominis et Angeli, quam hominis et Dei : ergo unibilior est homo Angelo, et e converso, quam Deus homini.

  1. Ponatur ergo sic esse factum : tunc videtur, quod ille mortis non esset debitor, et ita mortem pro aliis solvere potuisset : ergo non est verum quod dicit in Littera, quod homo satisfacere non potuit, nisi Deus esset in eo.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod Deus quidem iuste potestatem diaboli retrahere potuit, quando voluisset : sed non homo iuste retraheretur : quia homo bene meruit, ut in potestate diaboli esset, licet diabolus nullum ius in eo haberet : unde iustitia (de qua loquitur hic Magister) est ex parte hominis retracti, non ex parte daemonis iniuste hominem sibi vindicantis.

 

Per hoc patet solutio etiam ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod supra assignata est ratio, quare homo non potuit liberari nisi a Deo homine : et haec sufficiant.

Ad obiectum autem, quod hoc falsum est, dicendum quod si Angelus incarnaretur, ille esset creatum bonum simpliciter : ergo totum quod esse, et faceret, et posset, pro seipso deberet Creatori : nec adhuc responderet unum pro mille : ergo iustitia eius non sufficeret sibi, et omnibus aliis.

Praeterea, supra ostensum est, quod offensa in Deum secundum unam circumstantiam est infinita, et secundum damnum illatum est etiam infinita potentia saltem, quia abstulit omnes qui de ipso possunt nasci, non tamen omnes qui de ipso nascerentur : unde oportet satisfacientem esse bonitatis et pretii infiniti aliquo modo : et hoc non competeret alicui creato : ergo nulla creatura redimere potuit : et sic verificatur quod hic dicitur in Littera.

 

 

C. Quomodo et a qua poena Christus nos redemit per mortem ?

 

ARTICULUS VI.

An passio Christi liberavit nos a poena aeterna et temporali ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, C : A qua poena ? temporali, et aeterna.

Hic enim tangit quartum a quo liberati sumus per mortem Christi.

Videtur autem falsum quod dicit pro prima parte, scilicet quod liberavit a poena aeterna, debitum mortis relaxando. Si enim dicitur aeterna mors, ignis gehennae, vel damnatio aeterna : videtur, quod nec tunc eos liberavit, qui in igne gehennae erant : quia non liberavit nisi eos qui erant in limbo : et illi non erant in morte, cum viverent charitate, et adventum eius spe felici exspectabant, ut dicit Augustinus.

Item, nec post nec ante debitum aeternae mortis relaxatum est alicui per solam mortem : ergo videtur falsum quod dicit.

Item, quoad alteram partem, quod dicit de liberatione a poena temporali in spe, quando in resurrectione inimica mors destruetur : videtur nihil esse : quia

  1. Si Christus non fuisset, adhuc sancti resurrexissent, et inimica mors in eis fuisset destructa. Probatio. Articulus fidei est resurrectio mortuorum, cui non potest subesse falsum : ergo necesse est evenire : ergo sive Christus mortuus est, sive non, semper liberati fuissent a poena temporali.
  2. Item, si causatur talis liberatio a Christo, videtur potius a resurrectione causari, quam a morte ipsius : quia resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis, ut dicit Glossa super epistolam I ad Corinth. XV, 1 et seq.

 

Solutio. Dicendum, quod mors Christi solvendo vinculum quo detinebamur, liberat ab utraque morte, scilicet temporali, et aeterna : vinculum autem illud est obligatio ex originali peccato.

 

Ad primum ergo quod quaeritur, Quid vocetur ? dico sine praeiudicio, quod separatio a vita aeterna quae est in visione faciei ad faciem : et hoc debitum relaxatum est in solutione pretii per passionem : et non est inconveniens quod sancti Patres fuerunt in morte illa.

Si autem tu quaeras, Qualiter illa fuit aeterna mors, cum transierit ? Dicendum, quod fuit aeterna in causa ex parte nostra, licet transierit virtute pretii infiniti, quod solvit Christus pro nobis : a nobis enim numquam transisset nisi illo vel alio modo simili liberationis quem Deus determinasset.

 

Ad hoc quod quaeritur de altera parte, dicendum eodem modo, quod corpora nostra pertingere ad gloriam resurrectionis nullo modo poterant, nisi soluto pretio, et quando ad huiusmodi solutionem liberati sumus per mortem Christi.

Ad hoc quod obicitur de fide resurrectionis, dicendum quod articuli fidei ordinati sunt, ita scilicet quod resurrectio mortuorum creditur virtute Dei futura, soluto pro nobis pretio, et fracto vinculo quo detinebamur ne gloriari possemus.

Ad aliud dicendum, quod modo quoad exemplar dotium corporis refertur ad Christi resurrectionem : sed quoad solutionem impedientis gloriam corporis, refertur ad passionem ut ad causam.

 

 

D. Quomodo poenam nostram portavit ?

 

ARTICULUS VII.

An per passionem Christi deletur omnis poena ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium : Omnis poena temporalis, quae pro peccato conversis debetur, in baptismo penitus relaxatur, etc.

Hoc enim videtur falsum : quia requiritur contritio et dolor de peccatis : et illa sunt poenae.

Praeterea, quae est poena illa quae minoratur in poenitentia ? Poenitentia enim infligitur secundum modum criminum : ergo videtur, quod non sit minorata.

Item, cum passio Christi remittat aliquid, et dolor contriti aliquid, et vis clavium aliquid : videtur quod nulla poena ulterior in afflictione debeat infligi : cum tot et tanta adiutoria sufficere videantur.

 

Solutio ad primum. Baptismus non requirit gemitum et planctum exteriorem : et quod interiorem quaerit in adultis, hoc non est propter impotentiam baptismi, sed ne sit fictus accedens : quia fictio ponit obicem Spiritui sancto disciplinae, ut habetur, Sapient. I, 5.

 

Ad aliud dicendum, quod poena debita pro peccato mortali, infinita est, et improportionabilis : infinita duratione, quia in aeternum meruit puniri : improportionabilis, propter acerbitatem. Dico ergo, quod Deus relaxando culpam, per se remittit poenae aeternitatem et improportionabilitatem acerbitatis : sed adhuc remanet poena expiationis magna, quam necesse est recompensari, sed non sufficit homo de se : et ideo quantitatem maximam tollit passio Christi, prout satisfecit pro nobis : et adhuc remanet poena solubilis in hac vita, si tantum durat, sed gravis nobis : et ideo illud quod grave est, tollit passio Christi in vi clavium : et remanet adhuc poena satisfactoria non multum gravis, sed arbitraria pro viribus nostris, et qualitate et quantitate delicti.

 

 

E. Si solus Christus debet dici redemptor, ut solus dicitur mediator ?

 

DIVISIO TEXTUS

Unde ipse vere dicitur mundi redemptor, etc.

Hic incipit pars illa in qua agit, qualiter Christus ex ratione meriti sui vere dicitur mundi redemptor et mediator.

Et ideo dividitur in duas partes :

in quarum prima ostendit qualiter est redemptor.

In secunda, qualiter dicitur mediator, ibi, F : Quod solus dicitur mediator, etc.

 

Et illa ulterius dividitur in duas :

in quarum prima ostendit effectum mediationis qui est reconciliatio.

In secunda autem ostendit in qua natura mediet, et in qua ratione medii, ibi, G : Unde et mediator dicitur secundum humanitatem, non secundum divinitatem, etc.

Et in hoc terminatur distinctio ista.

 

 

ARTICULUS VIII.

An Christus vere dicitur redemptor ?

 

Incidit autem dubium circa primam partem, secundum quam rationem dicatur Christus redemptor.

  1. Si enim dicatur usu potestatis, ut videtur dicere in Littera : tunc ab initio fuit redemptor : et cum redemptoris sit redimere, quia redemptor est nomen verbale, et pertinet ad actum redimendi, videtur quod ab initio redemit, quod falsum est.
  2. Item, supra habitum est in hac eadem distinctione, quod usu potestatis non erat utendum in redemptione hominis, sed potius iustitia utendum erat : cum igitur illa non sit nisi sacramenta redemptionis in se suscipiendo, videtur quod potius Filius redemptor sit, et non Pater vel Spiritus sanctus.
  3. Item, usus potestatis est in omnibus actibus divinis, sed non omnes actus divini sunt opera redemptionis : ergo usus potestatis non sufficit ad hoc quod aliquis dicatur redemptor : ergo Pater et Spiritus sanctus non debent dici redemptor, sed solus Filius.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate dupliciter dicitur redemptor, ut dicit in Littera, scilicet usu potestatis, et humilitatis effectu : sed usus potestatis absolute non facit redemptorem, sed usus potestatis in illo opere per quod est redemptio : nisi enim in passione Christi fuisset divina potestas, non mortem morte superasset, nec infernum vicisset, sed solus inter mortuos liber fuisset : et in hoc potestatis usu cum Christo operabatur Pater et Spiritus sanctus, licet non in sustinentia passionis, et effectu humilitatis. Et hoc intendit Magister. Unde ipse Christus dicit, Ioan. XIV, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Et, Luc. XI, 20, dicit de Spiritu sancto : Si in digito Dei eiicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.

Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta.

 

 

ARTICULUS IX.

An sacramenta quae sunt causa nostrae iustificationis, Christus in se receperit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, sub finem : In ea suscepit et implevit illa sacramenta, etc.

Sacramenta enim quae sunt causa nostrae iustificationis, sunt poenitentia, unctio extrema, et huiusmodi, de quibus non legitur, quod ea susceperit Christus.

 

Sed ad hoc dicendum, quod duplicia sunt sacramenta, scilicet ex parte nostra quae sunt quasi medicina ut vasa apportantia nobis medicinam : et sacramenta in Christo, ut nativitas, passio, et resurrectio, et huiusmodi, quae sunt causa nostrae redemptionis ex parte satisfacientis pro nobis, a quo virtutem habent sacramenta quae suscipimus : et de illis loquimur hic.

Vel potest dici, quod Christus exhibuit sacramentorum rem dando eis effectum : licet non suscepit sacramenta, ut nos suscipimus ea. Baptismum enim suscepi dando vim regenerativam aquis : rem autem confirmationis et actum pro nobis : poenitentiae lamentum, flendo et orando, et ieiunando pro nobis, ut nostrum lamentum posset habere effectum : distributionem Eucharistiae, corpus suum dando discipulis : ordinem autem, faciendo eos participes potestatis suae in ligando et solvendo et consecrando corpus suum : actum unctionis extremae non legitur recepisse, quia unctio Mariae non fuit facta oleo : sed illius exhibuit rem perfectam, quando surrexit oleo exsultationis gloriae plene delibutus.

Tamen prior solutio est de intentione Litterae.

Alii dicunt, quod exhibuit sacramenta, quando sanguis et aqua profluxerunt de latere, Ioan. xix, 34 : Unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua, scilicet aqua expiationis, et sanguis redemptionis.

 

 

F. De mediatore.

G. Secundum quam naturam sit mediator ?

 

ARTICULUS X.

An Christus sit mediator inter Deum et hominem ?

 

Deinde quaeritur de altera parte ubi dicitur, ibi, F : Qui solus dicitur mediator, etc.

  1. Si enim dicitur Christus secundum humanam naturam mediator, videtur potius dici extremum, quam medium quia homo est extremum.
  2. Item, medium numquam habet in se actu utrumque extremorum : sed Christus est verus Deus, et verus homo ergo ipse non medius inter Deum et hominem.
  3. Item, ipse videtur sibi contradicere in Littera. Primo enim dicit, quod Christus est mediator ratione humanae naturae tantum : et postea circa finem secundi capituli loquens de haereticis, dicit : Si ergo Christus secundum vos, o haeretici, unam tantum habet naturam, unde medius erit ? et nisi ita sit medius ut Deus sit propter humanitatis naturam. Ergo videtur, quod propter coniunctionem utriusque naturae medius sit. Et hic dicit, quod propter humanam tantum. Ergo sibi contrarius est.
  4. Si medium dicitur participatione extremorum, tunc medium erit aeque distans ab utroque extremo : ergo non erit actus medii unum extremum coniungere cum altero : ergo actus mediatoris non erit reconciliare hominem Deo, ut videtur.
  5. Item, cum inveniatur in alio convenientia cum utroque extremo : ut daemon, qui immortalis est cum Deo, et miser nobiscum, numquid ipse mediator erit inter nos et Deum ? Videtur quod sic : quia convenit cum utroque extremorum.
  6. Item, angelus bonus qui est creatura nobiscum, immortalis autem et bonus cum Deo, videtur esse medius inter nos et Deum : ergo esse mediatorem non tantum convenit Christo, ut videtur.

 

Solutio ad haec omnia fere est per quamdam auctoritatem Augustini in libro IX de Civitate Dei, quae quidem longa est, sed bona : ubi dicit sic, Mediatorem inter nos et Deum, et mortalitatem habere oportuit transeuntem, et beatitudinem permanentem : ut per id quod transit, congruenter morituris, et ad id quod permanet, transferret ex mortuis. Boni igitur Angeli inter miseros mortales et beatos et immortales medii esse non possunt : quia ibi quoque et beati et immortales sunt. Possunt autem esse medii Angeli mali, quia immortales sunt cum illis, miseri cum istis. His contrarius est mediator bonus, qui adversus eorum immortalitatem et miseriam, et mortalis esse ad tempus voluit, et beatus in aeternitate persistere potuit. Ac sic eos et immortales superbos et miseros noxios, ne per immortalitatis iactantiam seducerent ad miseriam, et suae mortis humilitate, et suae beatitudinis benignitate destruxit in eis, quorum corda per suam fidem mandans, ab illorum immundissima damnatione liberavit. Ex hoc patet, quod nec Angelus bonus, nec Angelus malus mediator est : quia Angelus bonus nobiscum non convenit, sed Angelus malus, licet convenit, tamen actum mediatoris in coniungendo beatis non habet, sed potius actum seductoris. Unde ibidem infra dicit Augustinus : Ad hoc quippe se interponit medius immortalis et miser, ut ad immortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit quod impedit, scilicet ipsa miseria. Ad hoc autem se interponit mortalis et beatus, ut mortalitate transacta, et ex mortuis faceret immortales, quod in se resurgendo monstravit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit. Ex hoc accipitur, quod illud medium est medium, quod est ut via in extremum, et medium coniunctionis, et non per aequidistantiam ab utroque.

 

Dicendum ergo ad primum, quod Christus in quantum homo, convenit cum extremo : et ex virtute unionis habet aliquid in quo convenit cum alio, scilicet iustitiam et gratiae plenitudinem : quia sine illa non esset medium coniungens, sed distans, et faciens distare, sicut angelus malus : convenit autem cum homine per mortalitatem, quae est via per solutionem pretii. Et sic utrumque est medians, scilicet id in quo convenit cum homine, quia mortalitas transiens in immortalitatem, et id in quo convenit cum Deo, quod plenitudo gratiae est de qua omnes accepimus gratiam pro gratia. Unde non dicitur hic medium per respectum ad naturam, sed potius ad naturae sic unitae proprietates duas, in quarum altera convenit cum uno extremo, et in altera cum reliquo, et in utraque est via inferiori extremo in superius extremum.

Ad aliud dicendum, quod est medium per abnegationem et commixtionem : et tale non habet in se extrema, sed illud quod est ita medium, quod habeat actum mediatoris, qui est unire inferius extremum superiori : sed Christus est ita medium, quod ipse est mediator, et coniungens unum cum altero : et ideo oportet in se habere extrema actu.

Ad aliud dicendum, quod ipse non est sibi contrarius : quia medium sonat inferioritatem : Christus autem secundum hoc quod Verbum est, non est inferior Patre, sed aequalis : tamen unio Verbi exigitur ad esse mediatorem : quia unum extremum habet ille per naturam, scilicet immortalitatem : et aliud per unionem ad divinam naturam, licet tamen insit humanae naturae secundum gratiae plenitudinem, quia datus est ei spiritus non ad mensuram, et quia cessante unione humana natura non haberet illam plenitudinem gratiae : et idea Augustinus loquitur contra haereticos, dicens, quod non esset mediator, nisi haberet utramque naturam : non quod gratia utriusque mediator sit : sed quia ut esse possit mediator in altera natura, quae via est in ipso ad reliquam, utraque exigitur. Quod autem ita sit, accipitur ab Augustino, qui sic dicit in libro IX de Civitate Dei : Nec ob hoc mediator est, quia Verbum : maxime quippe immortale, et maxime beatum Verbum longe est a mortalibus miseriis : sed mediator per quod homo, eo ipso ostendens utique ad illud non solum beatum, verum etiam beatificum bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitramur nobis perventionis gradus esse moliendos : quia beatus et beatificus Deus, factus particeps humanitatis nostrae, compendium praebuit participandae divinitatis suae.

Ad aliud dicendum, quod medium quod est mediator et via (ut ita dicam) non ita dicitur per aeque distantiam : quia hoc oppositionem habet cum utroque extremorum.

Ad aliud dicendum, quod daemon habet quamdam convenientiam cum utroque : sed immortalitas sua non est vera immortalitas : et ideo non convenit nisi secundum quid. Praeterea, Ipse non est via, sed potius abductio : et ideo non convenit ei mediare.

Ad aliud dicendum, quod Angelus bonus non convenit : quia hoc quod est esse creaturam, non est convenientia sufficiens. Praeterea, Mediare inter Deum, hominem reconciliando non potuit, sicut prius habitu est.