Distinctio IV — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO IV
Qualiter caro Christi fuerit per Spiritum sanctum concepta ?
A. Quare in Scriptura saepius tribuatur incarnatio quae est opus Trinitatis, Spiritui sancto, et de ipso etiam conceptus et natus dicatur ?
DIVISIO TEXTUS
Cum vero incarnatio Verbi, sicut in superioribus tractatum est, etc.
Hic incipit pars secunda illius partis, in qua agitur de coniunctione assumentis et assumpti, et in qua determinatur de operante coniunctionem et coniungente unibilia ipsa : et tota continetur in ista distinctione.
Et dividitur in partes duas :
in quarum prima Magister adducit rationem pro et contra, quare incarnatio attribuitur Spiritui sancto ?
In secunda autem ulterius quaeritur, cur Apostolus dicat eum factum ex semine David secundum carnem : cum ipse secundum carnem factus sit de Spiritus sancti potestate, non de semine virili ? et hoc incipit in ultimo capitulo istius distinctionis, ibi scilicet, D : Sed quaeri potest, cum nos Salvatorem, etc.
Pars prima subdividitur in duas :
in quarum prima accipitur ratio, quare Christus dicatur conceptus de Spiritu sancto, penes Spiritus sancti attributum quod est caritas.
In secunda autem accipitur alia ratio penes Spiritus sancti opus, ibi, C : Potest etiam dici Christus secundum hominem ideo natus, etc.
Prior harum ulterius subdividitur in tres :
in quarum prima movet quaestionem, et adhibet solutionem.
In secunda, solutionem per auctoritatem Augustini confirmat, ibi, A, § 2 : Cum illam creaturam quam Virgo concepit, etc.
In tertia, tangit obiectionem contrariam ex hoc quod videtur Spiritus sanctus esse pater Filii secundum hominem, et solvit, ibi, B : Sed non est in hoc diutius immorandum.
ARTICULUS I.
Cuius personae attributo Incarnatio potissimum attribuitur ?
Incidit autem quaestio circa primum capitulum, cuius personae attributo incarnatio potissimum attribuatur ?
Videtur autem, quod Patri.
- Ioan. III, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Constat autem, quod ly Deus supponat ibi pro Patre : quia Filius unigenitus non est Christus nisi Patris, non suus, nec Spiritus sancti, nec totius Trinitatis. Ergo videtur, quod datio illa est in carnem missio : ergo videtur, quod specialiter convenit Patri.
- Item, hoc ostendit nomen Angeli missi : quia fortitudo Dei Gabriel interpretatur. Cum igitur nomina nuntiorum attributa declarent, et missio et fortitudo sint potentiae, videtur quod Patri debuit attribui.
- Item, generatione humana non est ipse alia filiatione filius, quam illa qua est Filius Patris : cum igitur per hanc relationem ponat aliud quam Patrem, debet attribui opus generationis humanae Patri, et non Filio, vel Spiritui sancto.
- Item, supra habitum est, quod mittitur qui ab alio est : sed Filius a Patre est : ergo mittitur congruentissime ab ipso : principalissima autem omnium missionum fuit illa quae est in carnem : ergo illa congruentissime Patri attribuitur. Illa autem missio fuit incarnatio : ergo incarnatio attribuitur Patri.
Videtur autem, quod Filio debeat attribui.
- Supra enim habitum est, quod quia omnia in sapientia fecit, in sapientia etiam recreari debuerunt : ergo opus incarnationis Filio attribuitur, cui etiam attribuitur sapientia.
- Item, illius est operari praecipue incarnationem, cuius ipsam carnem maxime est assumere : hoc autem est Filius : ergo Filii ut operantis est opus incarnationis.
- Item, Bernardus in libro V de Consideratione dicit : Mulier sapientia fermento fidei gloriosae Virginis tria sata in incarnatione coniunxit, scilicet novum, antiquum, aeternum : novum in creatione animae de nihilo, antiquum in assumptione corporis de natura corporis Adae, aeternum in unione deitatis. Cum igitur sapientia sit attributum Filii, Filio maxime attribuitur incarnatio.
Sed videtur, quod praecipue Spiritui sancto : quia
- Ita dicit Symbolum : Qui conceptus est de Spiritu sancto.
- Item, Matth. I, 20 : Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est.
- Item, Lucae, I, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.
- Praeterea, hoc hic per plures auctoritates probatur in Littera.
Solutio. Dicendum, quod secundum aliquid singularum personarum attributa inveniuntur in incarnatione : quoad coniunctionem enim distantium humanae naturae et divinae apparuit potentia, sed quoad movens ad assumptionem carnis apparuit bonitas, quoad modum autem unionis indissolubilis apparuit sapientia.
Similiter, in consequentibus incarnationem ex parte finis qui est redemptio, apparuit bonitas : in solutione autem pretii debiti per modum debiti et potentis solvere, apparuit sapientia, quae coniunxit ea in pretio, quibus ipsum pretium refutari non poterat : ut scilicet (sicut dicit Augustinus) haberet unum in se unde deberet, et unde solvere posset pretium, et per deitatem ipsum oblatum esset cum eo cui offerebatur unum, et cum sacerdote offerente ipsum in hostia unum, et cum his pro quibus offerebatur unum in natura humanitatis. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro IV de Trinitate, sic inquiens : Quid tam grate offerri et suscipi posset, quam caro sacrificii nostri, corpus effectum sacerdotis nostri ? Ut quoniam quatuor considerantur in omni sacrificio, cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur. Idem ipse unus verusque mediator, per sacrificium pacis reconcilians nos Deo, unum cum illo maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat, et quod offerebat. Potentia autem apparuit in fine, etiam in victoria mortis inferni et diaboli : quia tamen finis intentus est bonitas, et primum movens est bonitas : ideo attribuitur Spiritui sancto.
Quod autem ita sit dicunt quatuor auctoritates. Dicit enim Ioannes Damascenus sic : Monstratur in incarnatione simul bonitas, et sapientia, et iustitia, et potentia Dei : bonitas quidem quia non despexit proprii plasmatis infirmitatem, sed viscera eius commota sunt ipso cadente, et manum porrexit. Iustitia quidem : quoniam homine victo, non alio quam homine fecit vinci tyrannum. Sapientia quidem : quoniam invenit aparii, id est, difficillimi solutionem decentissimam. Item, Cassianus in libro I contra Nestorium dicit sic : Descendit Verbum Filius, adest maiestas Spiritus sancti, virtus obumbrat Patris, utique ut in sacramento conceptionis omnis esset operatio trinitatis. Item, Bernardus in libro V de Consideratione dicit, quod tres personae operatae sunt Christi incarnationem. Idem dicit Augustinus in libro IV de Trinitate.
Et per haec patet solutio ad totum quod obiectum est.
ARTICULUS II.
An incarnatio potest dici opus caritatis, et opus doni, sicut dicitur opus Spiritus sancti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Spiritus sanctus est caritas et donum Patris, etc.
Utrum potest scilicet dici opus caritatis, et opus doni, sicut dicitur opus Spiritus sancti ?
Et videtur, quod sic : quia propter quod unumquodque tale, et illud magis est tale : sed Spiritus sancti opus dicitur propter caritatem, et quia donum est : ergo magis debet dici caritatis opus et doni.
Solutio. Nihil prohibet, quod dicatur opus caritatis ut disponentis ad opus : sed aliter dicitur opus Spiritus sancti, ut scilicet substantiae operantis. Doni autem opus non convenienter dicitur : quia donum non dicit comparationem ad opus, sed ad dantem, et ad eum cui datur. caritas autem respicit actum, ut habitus ordinans ad actum et inclinans : et ideo proprie dicitur opus Spiritus sancti, minus proprie caritatis, sed non potest congrue dici opus doni.
ARTICULUS III.
Utrum uno nominato necessario tres intelligantur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Sed potius uno nominato tres intelliguntur, etc.
Videtur enim, quod non : quia intellecta essentia, non de necessitate intelligitur persona : quia multi intelligunt essentiam, qui negant personam : et una persona nominata, non de necessitate intelliguntur aliae : Patre enim nominato, non intelligitur Spiritus sanctus.
Praeterea quaeritur : Utrum semper ita sit, quod uno nominato alii intelligantur ? Videtur quod non : quia supra habitum est, quod quidam cognoverunt Patrem, et Filium, et non Spiritum sanctum : ergo videtur, quod non necessario sit verum, quod uno nominato, tres alii intelligantur.
Solutio. Dicendum, quod nominato uno ad actum operis, sine dubio tres intelliguntur : quia in indivisibili essentia trium referuntur ad opus.
Praeterea, proprietates quae attribuuntur personis, resultant in opere : et ideo omnes simul intelliguntur.
Ad illud quod contra obicitur, quod essentia ab aliquo intellecta non necessario intelliguntur personae, dicendum quod sic non loquitur Auctor, imo secundum modum Scripturae quae consuevit aliquod unum nominare propter speciale attributum : et tamen alias subintelligit : sicut, Ioan. XVII, 3 : Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Iesum Christum. Non enim hic excluditur Spiritus sanctus.
Ad aliud dicendum, quod semper ita est, quando referuntur ad aliquod opus per se : et non oportet quod sit per intentionem suarum relationum.
B. Quo sensu dicatur Christus conceptus et natus de Spiritu sancto ?
DIVISIO TEXTUS
Sed non est in hoc diutius immorandum, etc.
Hic Magister obicit contra praedeterminata prius : quia si opus incarnationis attribuitur Spiritui sancto, et quidquid operatur formam corporis in generatione videtur esse pater : videbitur, quod Spiritus sanctus sit pater Christi secundum generationem humanam.
Et haec pars habet tria capitula :
in quorum primo tangit obiectionem dictam, et solvit.
In secundo, dat instantiam huic propositioni, quidquid ex aqua renascitur, est filius illius, ibi, § 2 : Non est autem concedendum, etc.
In tertio, dat instantiam huic, omne quod est filius alicuius, de illo natum est, ibi § 3 : Sic ergo de Spiritu sancto natus, est, etc.
ARTICULUS IV.
An Trinitas posset dici pater Christi ? et : An Spiritus sanctus posset dici pater eius ?
et : An Christus possit dici filius Spiritus sancti secundum gratiam ? et : An sit filius adoptivus ?
Incidit autem hic dubium : Utrum Trinitas posset dici pater Christi ?
Videtur, quod sic : quoniam
- Augustinus dicit infra, quoniam homo ille nullis praecedentibus meritis, sed gratia habuit ut in unitatem personae Filii Dei assumeretur : sed ex hac gratia dicitur Trinitas Pater noster, cum oramus, Pater noster, qui es in caelis : ergo videtur, quod Trinitas sit Pater Christi.
- Item, virtus activa conceptus est ex patre : virtus autem activa conceptus filii, sicut probatur est prius, fuit communiter ex tota Trinitate : ergo videtur quod Trinitas sit Pater Christi.
- Item, confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae. Hoc exponunt Sancti, quod omnium pater sit creatione : ergo multo magis formatione divini corporis erit pater Christi, ut videtur.
- Item, videmus secundum naturam operationem patris esse decisivam materiae, conversivam eius ad corpus nati, formativam esse in figuram membrorum, distinctivam et positivam organorum : sed omnia haec fecit Trinitas, separando purissimos sanguines Virginis, formando speciem corporis, distinguendo et componendo membra : igitur Trinitas etiam verius videtur esse pater Christi, eo quod haec fecit in momento, quam homo sit pater hominis cuius virtus facit hoc successive.
- Item, homo pater dicitur alterius propter vim formantem corpus : ergo multo magis Trinitas pater Christi dicetur propter virtutem formativam corporis et animae : quia utrumque Trinitas formavit.
Sed contra :
- Non potest dici filius Trinitatis nisi gratia personarum : ergo Christus est filius suus : ergo aliqua res seipsam gignit ut sic.
- Si dicatur, quod hoc non sequitur : quia Christus secundum naturam humanam est filius suus, secundum autem naturam divinam non. Contra : Nulla res filius alterius dicitur gratia naturae, quia natura non est filius alicuius, sed persona : non enim dicimus, quod corpus et anima Socratis sit filius Platonis, sed ipse Socrates : igitur Christus in persona est filius suus secundum personam : ergo aliqua res omni modo eodem quo generat, gignit seipsam ut sic.
- Praeterea, Christus est filius suus. Detur ista. Item etiam est verum, quod Christus non est filius suus : ergo Christus est duo filii, scilicet Patris, et suus cum aliis : hoc autem falsum est : ergo Christus non potest dici filius Trinitatis.
- Item, Cassianus in libro V de Incarnatione tractans illud Apostoli Ioannis, Omnis spiritus qui solvit Iesum, ex Deo non est : dicit sic : Solvere, hoc est quod unitum est in Iesu velle rumpere, et quod individuum separare. Quid autem in Iesu unitum et individuum ? Utique homo, et Deus : ergo Iesum separat, qui hoc separat atque disrumpit : ergo quicumque dicit aliud convenire homini in quantum est homo, et aliud Filio Dei in quantum est persona, solvit Iesum : sed filiatio convenit ei in quantum est persona : ergo qui aliam filiationem dicit ei convenire secundum quod est Deus, et aliam secundum quod est homo, solvit Iesum : ergo hoc dicere non est tantum inconveniens, sed etiam haereticum.
- Si forte dicatur, quod filiatio non convenit ei gratia hypostasis, sed gratia naturae : hoc est ridiculum : quia nulli, nec Deo, nec homini convenit paternitas vel filiatio nisi gratia hypostasis, et non naturae.
- Item, unio in Christo est gratia hypostasis, et non gratia naturae, quia naturae manent distinctae : sed unio est ad esse, non tantum ad consensum voluntatis : igitur haec hypostasis est illa : et quidquid dicitur de illa secundum quod est hypostasis, dicetur et de alia : sed hypostasis aeterna non est Filius nisi Patris tantum. Prima scribitur ab Augustino qui dicit, quod tanta fuit unio, quod hominem Deum faceret, et Deum hominem. Secunda scribitur a Cassiano in libro VII de Incarnatione, et per Leonem Papam contra Nestorium, ubi sic dicit : Tanta hominis ac Dei unitas legitur, ut et homo Deo semper antea coaeternus, et postea homini Deus compassus esse videatur.
Haec autem inducta sunt propter quorumdam solutionem erroneam, qui dicunt, quod posset dici filius Trinitatis, nisi innueretur confusio relationum : tamen non distingueretur, utrum esset filius secundum naturam divinam, aut secundum humanam. Haec enim fuit haeresis cuiusdam Leporini monachi, qui relationum quaternitatem induxit, ut Christum duos filios diceret.
- Item, Christus non alia personalitate persona et hypostasis est aeterna : sed filiatione aeterna persona et hypostasis : ergo ipse homo etiam existens propter unionem non dicetur filius nisi aeterna filiatione per relationem ad Deum.
Sed ulterius quaeritur : Utrum posset dici filius Spiritus sancti ?
Et videtur quod sic : quia
- Quod ex aliquo et de aliquo concipitur et nascitur in similitudine substantiae secum existens, est filius eius : quia per hoc quod dico, concipitur et nascitur in similitudine substantiae, excludo omnes instantias Augustini : filius autem de Spiritu sancto concipitur et nascitur in similitudine substantiae secum existens : ergo est filius Spiritus sancti. Prima probata est. Secunda tota scribitur in Symbolo et Evangelio : quia Symbolum dicit, quod conceptus est de Spiritu sancto : Evangelium dicit natum de Spiritu sancto et consubstantialem sibi : quia et homoousios Patri et Spiritui sancto.
- Item, Damascenus dicit, quod descendit in Virginem Verbum tamquam divinum semen : ergo videtur, quod Spiritus sanctus operabatur ex semine : et qui operatur ex semine est pater : ergo videtur, quod Spiritus sanctus sit pater Christi.
- Item, perfectioris agentis perfectior est operatio : sed imperfectior est operatio quae operatur ex materia, quam illa quae producit materiam et formam simul : ergo prima est imperfectioris, secunda perfectioris. Si autem propter operationem patri homini attribuitur quod sit pater, multo magis debuit attribui Spiritui sancto esse patrem propter perfectiorem modum operationis.
Ad hoc iterum solventes sunt mirabiles homines, quod etiam hoc posset dici nisi in voce notaretur confusio, scilicet confusio filiationis.
Sed contra hoc sunt
- Auctoritates Augustini et Ambrosii dicentium, quod nullo modo potest dici filius Spiritus sancti : cum ipse non sit filius nisi secundum hypostasim, et hypostasis in Christo non sit nisi una, ipse non erit nisi una filiatione filius.
- Item, Sancti dicunt, quod Christus non est nisi natura Filius : natura autem Filius non est nisi Patris : ergo non est Filius nisi Patris : ergo non est Filius Spiritus sancti.
Sed adhuc ulterius quaeritur, Utrum cum hac determinatione, Filius gratia, sit dicendum, Christus gratia vel secundum gratiam Spiritus sancti filius ?
Videtur, quod sic : quia hic in Littera habemus, quod homo ille in unitatem Filii Dei assumeretur, quod hoc gratia non meritis habuerit : sed omnis gratia est Spiritus sancti per attributionem : ergo videtur, quod ipse sit filius gratia Spiritus sancti.
Contra hoc est
- Textus Evangelii qui dicit : Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis : ergo plenitudo gratiae est ei a Patre : non ergo attribuitur ei ex filiatione Spiritus sancti.
- Praeterea, cum dico, Hic homo est filius gratia : aut gratia sumitur ibi pro habitu gratum faciente, aut est gratia faciens unionem hypostasis et personae. Si primo modo, tunc hic homo non est filius Dei nisi per acceptionem gratiae, et non per hypostasim : et hoc est haeresis Nestorii et Eutychetis. Si secundo modo, tunc eadem est hypostasis huius hominis et Filii Dei : sed haec hypostasis est hypostasis filiatione aeterna tantum : ergo haec hypostasis non erit gratia Spiritus sancti.
Sed ulterius quaeritur : Utrum Christus sit adoptivus filius ?
Sed hoc Magister inferius determinabit : ideo usque illuc est differendum.
Solutio. Absque dubio dicendum est, quod nullo modo nec gratia nec natura Christus est filius Trinitatis, nec etiam Spiritus sancti, propter rationes ad oppositum, quae fere omnes extractae sunt ex dictis Patrum. Illa enim gratia est gratia unionis secundum esse, et non acceptationis : et ideo sic gratia filius est natura filius : quia natura filius non est nisi Patris : et etiam hac gratia non est nisi filius Patris. Quare autem sit matris filius, infra quaeretur.
Dicendum ergo ad primum, quod haec est falsa, quod ex tali gratia dicatur Trinitas pater noster : imo illa gratia est acceptationis quae consensum voluntatis facit : et non unit nos Deo in unitatem personae, sed in unitatem Spiritus sancti, sicut dicit Apostolus : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est, scilicet cum eo. Quae unitas spiritus est in consensione voluntatis, non in unitate personae vel naturae.
Ad aliud dicendum, quod vis operativa conceptus quae est in semine intrinseca, quod generatum est ex substantia generantis, facit patrem hominem esse patrem : sed vis quae operatur extrinsecus super materiam, non ex substantia operationis adductam, sed super alienam, et aliunde assumptam, facit operantem esse artificem vel opificem, sed non patrem : et talis fuit virtus operans in conceptu Christi. Unde Praepositivus dicit in quodam sermone Domini, tractans illud Evangelii : Nonne hic est fabri filius. Dicit enim, quod Filius est Patris caelestis : in incarnatione enim illi tres magni fabri mundi fabricatores in fabricam uteri virginalis descenderunt, et corpus Christo fabricaverunt. Operatio autem fabri est operatio artificis, et non naturae patris.
Ad aliud dicendum, quod nos dicimur filii adoptivi, in qua filiatione non potest Christus dici filius, sicut Magister infra ostendet : ideo non est simile, quia sua gratia est uniens ad esse unum in persona, nostra autem ad esse unum in consensione voluntatis tantum.
Ad aliud dicendum, quod decisio quae est patrum, est ex substantia propria, et non aliena : sicut Trinitas decidit de corpore Virginis, et virtus formativa est originata in semine de generativa patris : et talis non fuit virtus operans conceptum Christi et ideo obiectio illa non procedit.
Ad aliud dicendum, quod licet Deus format corpus et animam, non tamen dicitur pater Christi Deus Trinitas, propter dissimilem modum formationis, ut dictum est.
Ad aliud quod ulterius quaeritur : Utrum Christus dicatur filius Spiritus sancti ?
Dicendum, quod nullo modo catholice potest dici filius Spiritus sancti.
Ad id autem quod obicitur primo, dicendum, quod Christus non est conceptus et natus de Spiritu sancto ut ex patre : quia non de substantia decisa a Spiritu sancto, vel virtute formante originaliter accepta ab ipso : sed ex ipso natus et conceptus est, sicut ex potestate operantis extrinsecus : et ideo non est pater eius, nec filius habet identitatem substantiae cum Spiritu sancto secundum quod operatur natura secundum substantiam Spiritus sancti quia illa natura est humana in qua Spiritus sanctus non convenit cum Christo.
Ad aliud dicendum, quod Ioannes Damascenus non dicit, quod verum semen descendit in Virginem, sed tamquam divinum semen : ut per duo ly tamquam divinum semen extrahatur extra rationem seminis : divinum enim semen non potest esse pars substantiae Dei : quia substantia Dei est indivisibilis : sed habet aliquid de virtute Dei.
Item, tamquam divinum semen minus adhuc dicit, quam divinum semen : unde divinum semen privat rationem substantiae seminis : tamquam autem virtutem privat operantem seminis, quae est intrinseca et naturalis, qualis vis ad formationem corporis Christi non fuit in carne separata. Unde non remanet de proprietatibus seminis, ex quo tollitur virtus et substantia intrinseca formativa, nisi operatio ipsa, et illa fuit ibi, quia conceptus convertebatur, formabatur, et figurabatur ad conversionem speciei, et formam corporis, et figuram lineamentorum corporis aliorum hominum, et hoc operatione et virtute Spiritus sancti. Unde ex hoc non sequitur quod operabatur ex semine.
Ad aliud dicendum, quod perfectiori agenti debetur perfectior operatio : sed non sequitur, quod illa operatio in operante facit rationem patris. Bene enim concedo, quod operatio Spiritus sancti est perfectior quam patris carnalis : non tamen fuit illa operatio per modum patris.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum cum hac determinatione secundum gratiam Spiritus sanctus posset dici pater Christi ?
Dicendum, quod nullo modo dicendum est : quia gratia est ad esse unum in persona, et filius non dicitur aliquis patris nisi in persona et gratia personae : unde illa obiectio non procedit. Et bene concedo, quod illa solutio erronea est et contraria dictis Sanctorum, quod possit in re concedi, si non accederet confusio in significatione relationum, sicut expresse probatum est. Et dicunt Sancti quod concessio nostra per sermonem, vel negatio, non facit rem sic esse, vel non esse : unde ita esset, quod Christus esset filius gratia Spiritus sancti, quod Sancti negant rationibus inductis.
ARTICULUS V.
An Virgo gloriosa vere fuerit mater Christi ? et : An Theotokos, vel Christotokos dici debeat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit B, in fine § 1 : Sic autem de illa, ut de matre natus est.
Hoc enim videtur falsum :
- Mater enim est quae virtute actus suae propriae generativae de substantia sui corporis materiam conceptus descindit, ut quidam dicunt : sed decisio purissimi sanguinis facta est per Spiritum sanctum, ut supra habitum est in auctoritate Damasceni : ergo Beata Virgo non fuit mater Christi.
- Si forte dicatur, quod mater dicatur gratia materiae quae accepta est ab ipsa, et gratia nutritionis conceptus quae facta est in ipsa : secundum hoc aes esset mater statuae, quod falsum est : ergo videtur, quod non fuit vera mater eius.
- Adhuc, quidam dicunt, quod vegetatio embryonum est in matre ad modum plantae, eo quod per cotyledones alligatur matrici, et a nervis matris accipit sensum et motum, ab arteriis autem spiritum vitalem et pulsatilem, a venis suum nutrimentum et spiritum naturalem : et ita volunt, quod omnes motus formationis et nutritionis et vegetationis sint ab anima matris. Sed contra : Semen proiectum ad matricem, aut habet motum naturalem ad conversionem, et vegetationem, aut non. Si habet naturalem : ergo a principio intrinseco sibi : sed anima matris non est principium sibi intrinsecum : ergo non movetur ab anima matris. Si non habet motum naturalem : tunc omnis generatio hominis esset innaturalis.
- Praeterea, Detur hoc, quod movetur ad modum plantae in terra. Planta autem in terra non accipit nisi materiam, et non virtutem formativam : quinimo illam habet vel a stellis, vel in semine plantae est : ergo et conceptus in matre formativam non accipit a matre.
- Item, Philosophus dicit, quod in solis vegetabilibus virtus foeminae et masculi est in uno : quia plantae ubique impraegnant et impraegnantur. In omnibus autem sensibilibus virtus formativa non est a matre, sed a masculo : ergo non est hoc matris proprium, quod movet ad formam et vegetationem : et quia hoc creditum est apud eos qui noverunt opinionem Aristotelis, sed tantae rei talis disputatio non congruit, dimittitur illud.
Et quaeratur : Utrum Beata Virgo debeat dici theotokos, vel tantum Christotokos, ut dixerunt quidam haeretici ?
Videtur autem quod debeat dici theotokos, quia
- Sic dicit Damascenus : theotokon, id est, Dei genitricem principaliter et vere Mariam praedicamus Virginem : sicut enim Deus vere est qui ex ipsa natus est : ita vere theotokos, id est, Dei genitrix est, quae verum Deum ex ipsa incarnatum genuit.
- Item, Damascenus, ibidem : Non hominem nudum genuit Sancta Virgo, sed Deum verum : non nudum, sed incarnatum : non caelicum corpus subducentem, et ut per solma, id est, canale, per ipsam transeuntem, sed ex ipsa homoousion, id est, consubstantialem nobis carnem assumentem, et in seipso subsistentem.
- Item, ibidem : Iuste et vere theotokon, id est, Dei genitricem, sanctam Mariam nominamus : hoc enim nomen universum mysterium incarnationis constituit. Si enim theotokos, id est, Dei genitrix, quae Deum genuit, omnino Deus est qui ex ipsa natus est, omnino etiam et homo.
- Item, Ibidem : Christotokon, id est, Christi genitricem non dicimus Virginem : quoniam in destructionem vocis theotokos, id est, Dei genitrix, nequam et inquinatus et similis Iudaeo Nestorius id adinvenit, ut vas dehonorationis in inhonorationem solius vere honoratae super omnem creaturam : etsi ipse rescindatur cum patre suo diabolo. In ista auctoritate non est dissimilis Iudaeo Nestorius, hoc est, haereticus, qui vas dehonorationis, et fronestarius Iudaeo similis, id est, habens phrenesim Iudi vel Iudaeorum, dicentium Christum esse purum hominem, invenit hoc nomen ex patris sui diaboli mendaciis.
Sed contra :
- Secundum hoc est mater, secundum quod dedit : sed non dedit naturam nisi hominis : igitur ipsa non debet dici, ut videtur, theotokos.
- Item, secundum hoc est mater, secundum quod est consubstantialis : sed non est consubstantialis nisi secundum naturam humanam : ergo non debet dici mater nisi quoad hoc quod est humanae naturae. Et sic iterum sequitur, quod non debet dici theotokos.
- Item, quid obest si dicatur Christotokos ? Sicut enim dicit Ambrosius, in nomine Christi non modo, dico, divinitas : sed Trinitas intelligitur : cum igitur Christus intelligitur unctus secundum naturam humanam, et unctio secundum naturam divinam : videtur, quod nulla sit ei dehonoratio, si Christotokos dicatur.
- Item, habitum est supra, quod Christus una filiatione filius est : et illa filiatio est aeterna : secundum hanc igitur filiationem non est filius Virginis : et non habet aliam, ut probatum est : ergo nullo modo est Filius Virginis : ergo ipsa nec theotokos nec Christotokos dici debet.
Solutio : Dicimus absque dubio, quod gloriosa Virgo verissime mater Christi est : et quia hoc collatum est ei ut posset virgo fieri mater Christi a gratia : sed collatione facta, naturaliter ipsa mater Christi est. Sicut autem in distinctione praecedenti habitum est, non est matris quod ipsa est conversiva ad speciem, et formativa membrorum conceptus : sed sunt eius operationes ad meliorationem complexionis ex materia, et disponentibus virtutibus ex complexione matricis et nutrimenti. Nec hoc praesumo dicere, quod ipsa sanguinem formandum in corpus Christi deciderit : quia dicit auctoritas Damasceni supra habita, quod separationem illam fecit Spiritus sanctus. Sed hoc verum est, quia fidei meritum in ipsa disposuit ad hoc quod hoc in ea fieret : et hoc est quod dicit Beatus Bernardus in libro V de Consideratione his verbis : Sive coniunctis, sive disiunctis duobus (scilicet anima, et carne) nihilominus perseveravit in tribus unitas personalis. Aeque unus Christus, unaque persona, Verbum anima et caro, etiam mortuo homine perduravit. In utero Virginis (ut sentio ego) commixtio haec et fermentatio facta est : et ipsa mulier quae miscuit, et fermentavit. Nam fermentum non immerito fortasse dixerim fidem Mariae. Plane beata quae credidit, quoniam perfecta sunt in ea quae dicta sunt ei a Domino. Perfecta autem non essent si quominus iuxta verbum Dei esset fermentatum totum, et perpetuo fermentatum servans nobis tam in morte quae in vita pariter unum atque integrum mediatorem Dei et hominum cum sua deitate hominem Christum Iesum. Secundum hanc auctoritatem oportet, quod Beata Virgo miscuit et fermentavit, id est, ad mixtionem, hoc est, ad unionem et fermentationem et congruitatem materiae operata est merito fidei : quia commixtio illa hic non est nisi unio trium satorum, id est, corporis, et animae, et deitatis : et fermentatio massae virginalis nihil aliud est quam maturitas congruitatis.
Ad hoc quod obicitur de aere in statua, dicendum quod non est simile : quia aes est tota materia statuae secundum se totum, et praeterea non operatur secundis actibus ad statuae figuram et vegetationem et nutrimentum per virtutem intraneam ipsi aeri.
Ad id quod obicitur de solutione quorumdam, dicendum quod illa suspensio non ostendit ex matre esse nisi operationes secundas : quia principalis est in semine viri : in conceptu autem virginali fuit ex opere Spiritus sancti.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Beata Virgo posset dici Christotokos Dicendum, quod non absolute : quia, sicut dicunt Damascenus et Ambrosius, fronestarii Iudaeorum, ut Paulus Samosetanus, et Nestorius, et Eutyches, et Pelagius invenerunt hoc in diminutionem honoris Beatae Virginis, ut scilicet tantum Christus, et non Deus esset, qui ex Beata Virgine est natus : et ideo cum etiam verba et nomina (ut dicit Hieronymus) cum haereticis communia habere non debeamus, non est hoc absolute recipiendum.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod nasci proprie non est naturae, sed personae vel hypostasis per se : ideo natus est hypostasis Deus et homo unus perfectus, qui filius est matris et patris caelestis secundum duas nativitates ipsius. Argumentatio autem illa procedit, ac si gratia naturae natae diceretur mater et natus : et hoc non est verum.
Ad aliud dicendum, quod consubstantialitas parentis ad natum est per consequens secundum intellectum, et non primo. Primo enim et principaliter hic genuit hunc : sed quia genuit de sua substantia, ideo est consubstantialis. Unde cum nativitas respiciat esse hypostasis et personae, primo et principaliter, naturam autem per posterius, ipsa dicitur mater Christi secundum hypostasim, quae hypostasis est Deus et homo, et ideo ipsa est mater Dei et hominis : licet non sit consubstantialis nisi quoad naturam humanam tantum, quia consubstantialitas ex intellectu suo non dicit nisi convenientiam in substantia : nativitas autem est personae primo et per se, et naturae per consequens et posterius.
Ad aliud dicendum, quod Christotokos non est dicenda : quia licet in Christo intelligatur unctio, tamen non necessario ponit unctionem deitatis, sed gratiae, sicut cum dicitur : Nolite tangere christos meos.
Ad hoc quod ulterius obicitur, sine praeiudicio dicendum quod Christus tantum una filiatione filius est : sed habet duas nativitates : sed ex altera nativitate, scilicet terrena, non innascitur ei nova filiatio, quae determinet hypostasim ipsius : tamen parenti innascitur novus respectus ad ipsum, sicut est videre in simili : nec enim dicimus, quod alia filiatione Socrates sit filius patris sui, et alia filiatione filius matris suae, sed eadem : sed tamen alius est respectus patris ad filium, et alius respectus matris. Et ideo Christus ex nativitate humana quam vere habet, verissime facit matrem habere respectum relationis ad ipsum in conformitate substantiae terrenae : sed tamen aliam filiationem ipse non habet qua filius sit, quam illam quam habet ab aeterno : filiatio enim determinat hypostasim, quae tantum una est in Christo : et in uno in quantum est unum et secundum unum, non convenit esse duas qualitates eiusdem speciei secundum duas relationes : et ideo una filiatione est Filius Patris secundum generationem aeternam, et eadem filiatione est Filius matris secundum generationem temporalem.
Inveniuntur autem quidam aliter dicentes, contra quorum opinionem disputare est longum. Hoc autem quod hic dictum est, concordat dictis Sanctorum.
ARTICULUS VI.
Quare aliquid natum de alio dicitur filius, et aliquid non ? et : Quare renati ex aqua et Spiritu sancto non dicantur filii aquae et Spiritus sancti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : Aliter de homine nasci filium, aliter capillum, etc.
Dubitatur enim, quare hoc sit quod aliquid natum de aliquo dicitur filius, et aliquid non dicitur filius ?
Item, de hoc quaeritur : Qualiter aliqui renati ex aqua et Spiritu sancto non dicantur filii aquae et Spiritus sancti, sed potius Dei Patris et matris Ecclesiae suae ? Mater Ecclesia est congregatio fidelium : et quia mater ministrat materiam ad foetum, deberet mater Ecclesia ministrare materiam in hoc partu : et hoc non est verum, quia nec gratia est ex ipsa, nec materia corporis, secundum quam materiam homo generatur.
Ad primum dicendum, quod non dicitur filius nisi tria conveniant in nato, scilicet materia quae est in potentia totum corpus, et virtus formativa in illa materia, secundum quod haec debet esse decisa per actum generativae virtutis in parentibus : et tertium, quod natus terminetur per naturam et reducatur in simile secundum speciem et formam ipsi generanti. Capilli autem non generantur sic : sed potius ex fumoso nutrimento grosso terrestri pertingente ad pellem, generantur capilli : lumbrici autem ex putrefacto nutrimento in inferiori alvo, ut dicit Philosophus : cum enim putrescit nutrimentum, exhalat calor naturalis qui secum humidum naturale trahit : quod quia viscosum est, exterius ambitur in modum pellis, quae pellis exhalatum calidum continet in se in humido extracto : qui calor cum evaporare non possit, in spiritum convertitur, et educit animam sensibilem, et generatur vermis longus vel brevis secundum complexionem materiae : sed forte anima sensibilis datur virtute stellarum : hoc tamen planum est, quod nec materiam nec virtutem formativam habet generationis hominis, nec in simile speciei et formae terminatur.
Ad hoc autem quod ulterius quaeritur, dicendum quod aqua non est ibi nisi sicut materia in qua sumitur similitudo sensibilis ad significationem sacramenti : per quam similitudinem non ex aqua, sed ex sanctificatione causet : et ideo cum mater aliquo modo causet, aqua non potest dici mater. Spiritus autem bene dicitur pater spiritualis, Pater enim spiritualis non est pater absolute, sed dicitur translative, eo quod sua virtute dat esse secundum spiritum, et hoc est bene esse. Ecclesia autem dicitur mater non proprie, sed per translationem, eo quod in matrice affectus sui parturit nos, donec Christus formetur in nobis.
ARTICULUS VII.
An aliqui possunt dici filii gehennae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 : Filii gehennae, non ex illa nati, sed in illam praeparati.
Ex hoc enim quod aliquid comparatur ad aliquid post suum esse, non potest habere rationem filiationis ad illud : cum ergo ad gehennam nemo comparatur nisi ex post facto, quod sequitur esse : videtur quod non debeant dici filii gehennae.
Solutio. Filius claudit in se tria, scilicet de substantia natum esse parentis, et disciplinam habere parentum, sicut dicit Apostolus, ad Hebr. XII, 8 : Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis. Tertium est ius haereditatis paternae. Et primum quidem filii gehennae non habent a gehenna : et hoc est quia hoc solum consequitur nativitas : ideo non sunt a gehenna nati : sed medio sunt praeparati in illam gehennalibus actibus : et tertium cum possidebunt gehennam, quia per actus habebunt eam iure haereditario.
ARTICULUS VIII.
An aliqua merita praecesserunt Incarnationem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 : Insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis mentis praecedentibus, etc.
Videtur enim, quod merita multa praecesserunt incarnationem : quia
- Ita dicit Deus ad Abraham, Genes. XV, 1 : Ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis: ubi se promittit incarnandum, sicut dicunt Sancti : merces autem debetur merito.
- Praeterea, Sancti crediderunt hoc, et fides est meritum : ergo merita praecesserunt.
- Item, Isa. XXVI, 8 : In semita iudiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : sustinere autem in semita iudiciorum meritum est iustitiae : ergo ex meritis Patrum hoc est datum.
- Item, ad Hebr. XI, 39 : Hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem : Deo pro nobis melius aliquid providente : ergo merito fidei probatis dabatur hoc ex debito, et non ex gratia.
- Si forte dicatur, quod non est tale bonum quod merito debeatur. Contra : Maior est gloria quam quaecumque gratia : sed gloriam potest aliquis mereri : ergo multo magis gratiam : sed inter gratias ordinatas ad gloriam, est gratia redemptionis facta per Christum : ergo videtur, quod cadat sub merito.
Solutio. Rationes inductae in nullo sunt contra id quod dicitur in Littera quia in Littera dicitur, quod ille homo non habet ex meritis praecedentibus, eo quod non erat antequam esset unitus deitati : et antequam erat, mereri non poterat.
Ad id autem quod quaeritur : Utrum esset meritum aliquod Ecclesiae ? Dicendum, quod est meritum congrui, et est meritum condigni sive debiti : et meritum congrui potuit praecedere, quo scilicet congruentius daretur quam si non esset meritum tale : sed non dabatur merito condigni sive debiti. Unde, ad Titum, II, 11 : Apparuit gratia Dei, salvatoris nostri, omnibus hominibus. Et, infra, III, 4 et 5 : Cum benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Et bene concedo, quod non cadit sub merito condigni.
Et ad hoc quod contra obicitur, dicendum quod gloria cadit sub merito, etiam id quod ordinatur ad gloriam, licet nullus possit mereri primam gratiam, quia aliter gratia esset ante primam gratiam. Sed incarnatio non substantialiter ordinatur ad gloriam : quia dicit Augustinus, quod alius modus erat possibilis, licet nullus congruentior ad sanandam nostram miseriam. Vel potest dici, quod licet gloria cadat sub merito condigni vel debiti, non tamen sequitur, quod omne id cadat sub merito condigni, quod ordinatur ad gloriam : quia prima gratia etiam quando alius primam gratiam meretur, non cadit sub merito condigni sive debiti, sed sub merito congrui. Unde patet, quod argumentum istud non sequitur : ex quo patet solutio omnium argumentorum quae sunt inducta.
ARTICULUS IX.
An gratia sit naturalis Christo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 : Fieret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, etc.
Contra : Nulla gratia est naturalis, sed donum Dei consequens naturam, et perficiens eam in bene esse ergo non est naturalis.
Solutio. Triplex dicitur naturale, scilicet quod est de esse naturali aliquo modo, et quod non potest relinquere naturam, et quod causatur ab aliqua parte naturae per se. Et his tribus modis dicitur gratia naturalis Christo. Gratia enim unionis non est habitus acceptionis et gratificationis in Christo : sed est faciens unum esse personae Filii Dei et Filii hominis : et sic gratia illa est de esse. Habitus autem gratiae in virtutibus et aliis gratiis non poterat relinquere subiectum : et sic habebat iterum proprietatem et similitudinem rei naturalis, quae numquam relinquit id in quo est. Tertio modo dicitur etiam gratia naturalis : quia per se causatur gratia a deitate quae est, et erat altera naturarum in Christo : et hoc modo intelligit Auctor quod hic dicit.
Ad id ergo quod obicitur, quod gratia est de consequentibus esse, potest dici, quod hoc verum est in aliis creaturis rationalibus, quae non sunt unitae deitati in principio sui esse. Vel dicatur, quod hoc est verum quantum ad ordinem rationis, qui est inter esse et bene esse : sed non oportet quod hoc sit secundum tempus.
ARTICULUS X.
An Verbo potest dici humana natura concreta ? et : An Verbum corporaliter divina gratia fuerit repletum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 in fine : Homo… ineffabili modo Verbo Dei est adiunctus atque connexus, etc.
Videtur autem, quod non concretus : quia
- Concretum denominat subiectum ut accidens : unde videtur, quod alia istarum naturarum vergit in accidens.
- Praeterea, quaeritur de hoc quod dicitur, corporaliter repletus : quia corpus non est proprium subiectum divinae gratiae : ergo Christus divina gratia non est corporaliter repletus.
Solutio. Quidam dixerunt, quod humana natura in Christo vergit in accidens : et ideo non facit in eo personalitatem, nec personam. Sed ego non audeo hoc dicere : tamen infra de hoc tractabitur. Sed hic dicendum, quod concretus capitur improprie pro unitus : et sic cessat obiectio.
Ad aliud dicendum, quod corporaliter repleri dicitur quoad gratiam unionis : unio enim est ad corpus et ad animam. Licet ergo non sit subiectum corpus gratiae in qua sunt habitus virtutum, tamen corpus Christi deitati unitum potest dici subiectum divinae gratiae : quia in ipso, ut dicit Apostolus, plenitudo deitatis habitavit corporaliter.
Alii tamen voluerunt subtilius dicere, et minus ad propositum, dicentes quod sunt tres dimensiones gratiae divinae : quarum una est simplicitatis Dei, gratia cuius Deus est in omnibus, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter, quasi protensione a puncto principii primi usque ad ultimum punctum creaturae novissimae, secundum quod Deus est in omnibus essentialiter, praesentialiter, et potentialiter : et ista est dimensio longitudinis per modum longitudinis per omnes gradus entium. Est autem dimensio per modum latitudinis, sed in longitudine magis contracta, secundum quam Deus per caritatem et gratiam inhabitat in Sanctis, de qua inhabitatione dicitur : Latum mandatum tuum nimis. Tertio modo coniungit duos priores in Christo, et adiungit profundum soliditatis gratiae unionis in esse personae : et sic quasi trina dimensione inhabitat in Christo, bina in Sanctis, et una in omnibus.
Alii exponunt, quod corporaliter dicitur hic figurative : quia umbra non est nisi ex obiecto alicuius corporis quod stat ante lucem : unde in umbra huius gratiae Patres fuerunt : corpus autem veritatis gratiae Christus : sed redemptio sequens est lumen.
C. Alia ratio, quare dicatur natus de Spiritu sancto.
ARTICULUS XI.
Cum dicatur in symbolo, qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine an utrumque potest dici ?
Deinde obicitur de hoc quod dicit : Conceptus ergo et natus de Spiritu sancto, etc.
Symbolum enim non sic videtur habere, sed sic : Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine.
Quaeritur ergo : Utrum convenienter utrumque potest attribui Spiritui sancto ?
Et videtur quod non : quia
- Ratione nativitatis dicitur Filius : unde si dicatur natus de Spiritu sancto, videbitur Filius esse Spiritus sancti.
- Praeterea, non sic operatus est Spiritus sanctus ad nativitatem sicut ad conceptionem : quia in conceptione convertit, separavit, formavit, distinxit, et univit : ergo non debet ei attribui.
Solutio. Dicendum, quod congruentius attribuitur ei conceptio quam nativitas : tamen unum propter alterum potest attribui ei. Nec ex hoc sequitur, quod sit filius : quia natus de aliquo operante non ponit filiationem ad illum, sed potius natus de illo substantialiter. Vel, potest dici, quod est nativitas in utero quae est per informationem et infusionem animae, quam in conceptione fecit Spiritus sanctus : de qua dicitur, Matth. I, 20 : Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est : et haec est nativitas quae hic Spiritui sancto attribuitur.
ARTICULUS XII.
An potest concedi Spiritum sanctum ex Maria Virgine genuisse filium per gratiam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Quia per gratiam Dei et operationem Spiritus sancti de carne Virginis, etc.
Quaeritur : Utrum ratione huius gratiae posset concedi Spiritus sanctus ex Maria Virgine genuisse filium ?
Videtur, quod sic : quia, Matth. III, 9, super illud : Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae, dicit Glossa : In huius rei testimonium Deus de Sara genuit filium : cum igitur Deus de Sarae non materialiter vel seminaliter genuerit, sed per effectum gratiae, videtur quod hic multo magis hoc possit dici, ubi maior est gratiae effectus.
Solutio. Nullo modo debet concedi, quod Spiritus sanctus genuerit filium ex Maria Virgine. Et illa Glossa quae inducta est, impropria est : et est sensus, genuit, id est, fecit quod nasceretur.
Deinde, super illud cap. C, in fine : Si quasi ex operatione et potestate eius Virgo concepit, etc.
Accipe auctoritatem Hugo de sancto Victore, qui huius rationem reddit his verbis : Concepit Maria de Spiritu sancto : non quod de substantia Spiritus sancti semen partus acceperit, sed quia per amorem et operationem Spiritus sancti ex carne Virginis divino partui substantia ministratur : nam quia in corde eius amor Spiritus sancti singulariter ardebat, ideo in carne eius mirabiliter faciebat : cuius dilectio quia in corde non suscepit socium, operatio in carne illius non habebat exemplum.
D. Quare Apostolus dicat Christum factum, cum nos eum esse fateamur natum ?
ARTICULUS XIII.
Quid differant generare, et facere ?
Sed quaeri potest, cum nos Salvatorem, etc.
Hic incipit pars quae contra totum praecedens est divisa, ubi quaerit Magister ulterius cur Apostolus dicit eum factum ex semine David. Et ratio quam assignat Magister plane iacet in Littera, et est bona, et solvens quaestionem.
Sed quaeritur hic, quid distet inter facere, et generare ?
Ad hoc dicendum, quod facere sumitur large, et stricte. Large, tunc quodlibet opus dicitur facere, et creare, et formare, et omnia huiusmodi. Stricte autem non dicitur facere aliquid nisi quod virtute extrinseca operatur circa materiam praeiacentem, ut artifex, et ita sumitur hic. Generare autem est de substantia producere simile generanti in specie et forma.
ARTICULUS XIV.
An sanguis Beatae Virginis sit etiam coagulatus ?
Deinde quaeritur de illo quod dicit, ibi, D : Aliud est enim semine admixto et sanguine coagulato generare, etc.
Dubitatur enim : Utrum sic fuerit in Beata Virgine ?
Dicendum, quod in generatione alterius parvuli (ut dicunt quidam) tria concurrunt, scilicet semen patris quod est coagulum in lacte, semen matris quod est magis obediens, et magis unibilior sanguis matris in nutrimentum et augmentum : sed in Beata Virgine non fuit nisi unum, quod est sanguis separatus et purificatus Spiritus sancti virtute, ut habitum est supra in auctoritate Damasceni.
