Distinctio VII — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO VII
Ostendit qualiter secundum varias opiniones recitatas in distinctione praecedenti de modo uniendi divinam et humanam naturam determinetur praedestinatio Christi ut Filius Dei.
A. Positis sententiis prolatisque testimoniis, intelligentias propositarum locutionum exsequitur secundum singulas sententias : et prius secundum primam.
B. Hic explanat secundam sententiam et earumdem locutionum sensus.
C. Ex quo sensu dicunt Christum praedestinatum ?
D. Qualiter exponuntur auctoritates primae, quae isti videntur obviare sententiae ?
E. Quaedam ponit quae praemissis videntur adversari.
DIVISIO TEXTUS
Secundum primam vero dicitur, Deus factus homo, etc.
Ista distinctio septima correspondet praecedenti. Ostenditur enim hic, qualiter secundum tres istas opiniones supradictae quaestioni respondetur, scilicet cum dicitur, Deus factus est homo, vel Deus est homo, quid praedicetur in illis locutionibus. Et ideo habet tres partes :
in quarum prima tangit responsionem primae.
In secunda, responsionem secundae, ibi, B : In secunda vero sententia huius distinctionis, etc.
Prima dividitur in duo capitula,
in quorum primo ponit responsionem secundum opinionem primam.
In secundo autem ponit obiectionem, et solvit, ibi, A, § 2 : Huic autem sententiae opponitur, etc.
Et per hoc patet sententia primae partis.
ARTICULUS I.
An illa sit concedenda : Homo coepit esse Deus ?
Obicitur autem de hoc quod dicit in primo capitulo A, § 1 : Illa substantia coepit esse Deus : et de illo, Deus coepit esse quaedam substantia.
- Vult enim per hoc dicere, quod Deus coepit esse homo, et homo coepit esse Deus : sed quod incipit, est novum : si ergo homo incipit esse Deus, incipit esse novum : ergo homo tunc fuit novus Deus : sed novum est recens : ergo incipit esse recens Deus, quod erit contra Psalmum dicentem : Non erit in te Deus recens.
- Item, quod incipit esse, nunc primo est, et ante hoc non fuit in permanentibus : quia in successivis incipit et desinit aliter habet exponi. Si igitur homo incipit esse Deus, nunc primo est Deus, et ante hoc non fuit, quod est contra Augustinum et Cassianum dicentes, quod ille homo ab aeterno est Deus, et quod creavit stellas.
Solutio. Dicendum, quod primum argumentum non convenit huic opinioni, sed secundae necessario, ut infra dicetur.
Unde dicendum ad primum, quod homo incipit esse Deus, ista est concedenda secundum hanc opinionem quae ponit quod cum dicitur, homo, non supponitur nisi natura una et duae substantiae, sicut supra explanatum est : et bene sequitur ulterius, ergo nunc primum est Deus, et ante hoc non fuit, si simus in instanti unionis : sed non sequitur ulterius, ergo incipit esse novus Deus, vel novum aliquid, vel recens aliquid : quia cum ista concedebatur, Homo incipit esse Deus, ly incipit ponebat inceptionem suam circa subiecti naturam in comparatione ad praedicatum. : et ideo inceptio ponebatur circa formam hominis et unionem ipsius. In conclusione autem notatur ponere inceptionem circa formam praedicati in comparatione ad subiectum : et ideo tunc denotatur Deus incepisse, et nunc primum esse, quod falsum est. Ita oportet respondere secundum hanc opinionem. Sed aliter erit respondendum secundum opinionem secundam, quae sola vera est inter opiniones ut patebit infra.
Ad aliud dicendum, quod argumentum convenit huic opinioni, eo quod ponit, quod nihil supponitur cum dicitur, hic homo, nisi suppositum hominis in quantum est ex natura humana, et duplici substantia quae est caro et anima : et sic ipse non fuit ab aeterno : et ideo ista opinio Sanctis contrariatur, scilicet Augustino et Cassiano. Sed secundum opinionem veram, quae secunda est, supponit personam divinam in humana natura et triplici substantia : et tunc oportet aliter respondere utrique argumento sic, quod cum dicitur, Homo coepit esse Deus, quod ly Deus coepit vel incepit, potest notare inceptionem circa rem subiecti, vel praedicati. Si praedicati, falsa est : si subiecti, adhuc duplex est, scilicet quod inceptio potest poni circa suppositum in comparatione ad formam quae significatur nomine subiecti, et sic est vera sub hoc sensu, iste qui est homo in quantum homo incipit esse Deus. Cum enim suppositum hominis sit divina persona, ut supra probatum est, forma tamen significata per hominem non est nisi humanitas : et in hoc sensu ponitur inceptio circa personam gratia humanitatis : et ideo vera est. Si autem ly incipit ponit inceptionem circa suppositum absolute, falsa est locutio : quia tunc sensus est, ille qui est homo incipit esse Deus : et hoc est falsum, cum ab aeterno fuerit Deus.
ARTICULUS II.
An Christus in quantum homo est praedestinatus ?
Deinde quaeritur de hoc quod habetur in eodem capite A, infra, § 1 : Recte dicitur Christus, in quantum homo, praedestinatus, etc.
Videtur, quod Christo non conveniat praedestinatum esse : quia
- Non eidem, scilicet Christo, convenit praedestinare, et praedestinari. Prima probatur ex hoc quod activum convenit Deo tantum : aliud autem non nisi creaturae, quae futura est in gratia et gloria. Secunda probatur ex hoc quod indivisibilia sunt opera Trinitatis.
- Item, Christus est ars Patris plena rationibus omnium viventium, ut dicit Augustinus : ergo in Christo sunt omnes praedestinati et gratiae eorum : ergo si Christus est praedestinatus, Christus est in Christo, et ars in arte, quod videtur inconveniens.
- Item, dicit Apostolus, ad Ephes. I, 4 : Elegit nos in ipso, scilicet in Christo, ante mundi constitutionem. Ergo in Christo sumus electi : ergo praedestinati. Si igitur ipse est praedestinatus, ipse non est praedestinatus nisi in seipso : et hoc iterum nihil est dicere, quod idem in seipso eligatur et praedestinetur.
Sed contra : Ad Roman. I, 4 : Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis.
Solutio. Secundum istam opinionem facile est respondere obiectis : quia obiecta non contingunt ei, sed potius opinioni secundae : quia ista opinio dicit hominem non supponere nisi suppositum hominis in una natura et duabus substantiis.
Et ideo dicunt ad primum, quod Christus in supposito et natura divina praedestinat : et homo ille in supposito et natura hominis praedestinatur : et sic non est inconveniens, quod uni in persona secundum diversa supposita et naturas conveniat praedestinare et praedestinari, et aeternum esse et temporale.
Ad aliud dicunt similiter, quod Christus in aeterno supposito et natura est ars Patris : sed in hominis supposito est artificiatum quod per idealem causam continetur in arte, et tamen est persona una.
Ad aliud dicunt hoc modo, quod non est inconveniens eligere aliquid in seipso : ipsa enim eadem persona secundum suppositum divinum fuit eligens in quo elegit Pater : et ipse secundum suppositum et naturam humanam fuit electus, quia fuit duo supposita, non unum.
Sed quia haec opinio falsa est, ideo oportet respondere.
Dicendum ergo ad primum, quod licet idem sit Christus Filius Dei in quantum huiusmodi, et Christus in utraque natura et triplici substantia, tamen secundum considerationem differt : quia primo supponitur persona simplex, secundo autem persona composita. Personae autem ut est simplex, convenit praedestinare : personae autem ut est composita, convenit praedestinari : non autem ut persona sit vel in natura divina, sed ut persona composita in humana natura et substantia carnis et animae : et non fiat vis in compositione : sicut etiam secunda opinio in Littera explanat per quem modum est composita : et sic patet, quod etsi eidem conveniunt praedestinare et praedestinari, non tamen secundum idem.
Ad aliud eodem modo dicendum, quod persona ut simplex est ars Patris per appropriationem, et nihil prohibet eamdem in se contineri quoad hoc quod futura esset in natura humana.
Ad tertium dicendum, quod nihil est inconveniens hoc modo ipsum eligi in seipso diversimode consideratum.
EXPOSITIO TEXTUS
Deinde quaeritur de hac propositione Origenis quam inducunt in capitulo eodem, A, § 2 : Factus est sine dubio illud quod prius non erat.
Aut enim hoc est hypostasis : aut natura humana. Si hypostasis : ergo Christus factus est aliqua hypostasis quae non semper erat : sed aliqua hypostasis est aliquis homo : ergo ipse factus est aliquis homo : et hoc supra improbatum est.
Et dicendum, quod Origenes addit secundum carnem : et haec determinatio verificat locutionem. Quia non est concedendum secundum veritatem, licet ista opinio sic dicat, quod Christus sit aliqua substantia quae non semper erat : quia una est hypostasis huius hominis et Filii Dei. Si autem intelligitur natura : ipse hoc die non est natura sua : sicut numquam nec fuit, nec erit : et ideo nec de hypostasi nec de natura potest verificari : et ideo excluditur, quod haec opinio absolute falsa sit.
In secunda vero sententia, etc.
Hic ponitur secundae opinionis responsio quae, ut tenetur communiter, in sex capitulis continetur,
in quorum primo ponitur responsio.
In secundo, auctoritatum pro prima inductarum determinatio, ibi, D : Determinant etiam auctoritates, etc.
In tertio, quaedam obiecta in contrarium, ibi, E : Sed his videntur adversari, etc.
In quarto, solutio illorum, ibi, F : Haec autem in hunc modum, etc.
In quinto, determinatur qualiter Christus dicitur utrumque, ibi, H : Quod etiam dictum est, utrumque Christus est.
In sexto et ultimo, obicit quoddam quod magis videtur contrarium, et solvit, ibi, I : Est autem et aliud quod huic sententiae, etc.
ARTICULUS III.
An Christus sit unum vel duo supposita ?
Circa auctoritates in quinto capitulo E inductas dubium oritur : quia illae videntur probare, quod Christus sit duo : et hoc est contra positionem illius opinionis supra dictam quae est, quod Christus non sit nisi unum : cum ipse nec sit duo supposita, nec duae naturae.
Obicitur autem :
- Sicut Augustinus dicit : Aliud est verbum Dei, aliud homo.
Item, ibidem : Aliud Filius hominis, aliud Filius Dei : et caeterae auctoritates ibi inductae.
- Ad idem per rationem : Christus est unum unitate creata, et est unum unitate increata : et unitas creata non est unitas increata : ergo Christus est duo. Probatio primae. Omnis res est una unitate formae : Christus autem est in forma increata : ergo ipse non est unum. Probatio secundae : quia creatum et increatum opponuntur : ergo unum non est aliud.
- Item, Christus est aliquid in quo convenit cum matre, et Christus est aliquid in quo convenit cum Patre : et id in quo convenit cum matre, non est id in quo convenit cum Patre : ergo Christus est duo. Et probantur propositiones eodem modo.
- Item, Christus est aliquid passibile et mortale, quia homo qui est passibilis et mortalis : et est aliquid quod est impassibile et immortale, quia natura divina Christi : ergo Christus est duo. Si dicatur, quod non sequitur, Est passibile et mortale : ergo non est impassibile et immortale. Contra : Impassibile et immortale est, quod non est mortale nec passibile : passibile et mortale est, quod est passibile et mortale : ergo si sunt idem, id quod non est mortale et passibile, est mortale et passibile : haec contradictorie opponuntur : ergo contradictoria simul verificantur de eodem, quod non potest esse.
Solutio. Ad haec et omnia huiusmodi sophismata dicendum, quod Christus vere est unum suppositum in duabus naturis subsistens, et ex tribus substantiis : quia haec est confessio Catholicae fidei. Notanter autem dicitur, quod Christus est suppositum in duabus naturis. Unde suppositum praedicatur de Christo in recto, natura autem in obliquo. Sic Filius Dei est homo, et Filius Dei est humanae naturae. Et ex parte alterius naturae similiter est sic : hic homo est Filius Dei, et hic homo est divinae naturae : etsi dicatur, quod hoc non est divina natura, sed accidit ei, et non per se : non enim hoc est ex natura secundum quod natura est, sed ex eo quod non differt in divinis persona et natura : et hoc patet ex eo quod licet in divinis natura sit suppositum, et e converso, non tamen quidquid convenit supposito, convenit naturae : et hoc ideo est quia natura in eo quod natura est, non est suppositum in eo quod suppositum est : sed hoc contingit propter simplicitatem quae est inter naturam et suppositum : et licet in divinis non incidit per accidens aliquod praedicatum, tamen non est immediata propositio, quando dicitur, Suppositum est natura : et minus est adhuc immediata propositio, quando dicitur, Hic homo est natura divina, demonstrato Christo : quia ibi sunt duo media, scilicet quod hic homo est Filius Dei, et Filius Dei differentiam ad naturam aeternam non habet.
His visis, respondendum est ad obiecta.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod aliud est Verbum, intelligit aliud secundum quod recte praedicatum accipitur in coniunctione ad oblique praedicatum, in forma illius recti significatum : unde aliud est Verbum, id est, Verbum in natura divina in quantum huiusmodi. Et ex hoc non sequitur, quod Christus sit simpliciter duo : sed sequitur, quod sit aliud et aliud secundum aliquid quod est in ipso : et hoc verum est, et non est contra hanc opinionem.
Eodem modo patet solutio ad omnes auctoritates in illo capitulo inductas.
Ad id quod obicitur per rationem, dicendum quod haec est vera, quod Christus est unum unitate creata : et est vera, quod unitas ista non est illa unitas si accipiatur in abstracto, sicut procedit obiectio : quia unitas erit natura quae facit unum vel forma : sed non sequitur ulterius : ergo Christus est duo : quia licet haec unitas vel forma non sit illa, tamen unum unius idem est cum uno alterius : quia unum dicit hypostasim, unitas autem formam dicit naturalem : et formae illae in Christo duae fuerunt, et tamen unum tantum.
Ad aliud dicendum, quod Christus est aliquid in quo convenit cum matre, haec est vera, si debite intelligatur. Sensus autem est, quod Christus est unum in quo gratia naturae convenit cum matre, et non gratia suppositi : quia suppositum Filii non est suppositum matris. Similiter hic est vera, Christus est aliquid in quo convenit cum Patre : et in eodem sensu, quia hypostasis Filii non est hypostasis Patris : sed natura Filii natura Patris est : sed ex hoc non sequitur, quod Christus sit duae hypostases, sed quod una hypostasis existens in duabus naturis, in quarum altera convenit cum matre, et in altera cum Patre convenit.
Ad ultimum dicendum, quod cum dicitur, Christus est aliquid passibile et aliquid impassibile, non accipitur aliquid eodem modo in utraque. Cum enim dicitur aliquid passibile, dicit ly aliquid suppositum, et non naturam nisi oblique. Cum autem dicitur aliquid impassibile, dicit naturam in recto : et non dicit suppositum, nec oblique, nec recte : et ideo non sequitur, quod sit duo, sed quod sit unum in duabus naturis. Ex hoc patet, quod non sunt contradictoria, esse aliquid passibile, et esse aliquid impassibile. Tamen licet haec negetur, divina natura est passibilis propter simplices, et quia composita falsa est : tamen distinguibilis est ex eo quod passibile potest esse adiectivum, et rem suam ponere circa divinam naturam, et tunc est falsa et composita : si autem sit substantivum at non ponit rem suam circa divinam naturam, sed circa ly aliquid quod subintelligitur : tunc est vera, divina natura est passibile, id est, aliquid quod est passibile : quia ipsa est suppositum Filii Dei, quod suppositum est passibile. Sed tunc non valet, si ex hoc inferatur sic : Divina natura est passibile : ergo divina natura est passibilis : quia passibilis dicit formatum genus, scilicet masculinum vel foemininum, et illud non claudit in se finitum subiectum quemadmodum neutrum, quod claudit in se finitam essentiam rei, quia finitati nullius sufficit res generalis subiecta : quod non est in formato genere quod quaerit rem suam ponere circa ens speciale : et ideo passibilis est adiectivum secundum Grammaticos : et non ita potest substantivari sicut passibile.
E. Qualiter his respondeant ?
F. Auctoritate confirmat determinationem.
G. Alia etiam verba auctoritatum annotat ut determinet.
H. Hic quamdam ponit auctoritatem, quae multum videtur huic sententiae opposita.
ARTICULUS IV.
Quale unum est Christus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit circa finem capituli sequentis F : Non quod ipse Filius Dei et Filius hominis sit duo illa diversa, etc.
Ex hoc enim supponitur, quod Christus est unum tantum.
Sed quaerendum est, quale unum : et habito quale unum sit, quaeritur utrum ipse magis unum quam alia una naturalia ?
Ad primum proceditur sic : Beatus Bernardus in libro V de Consideratione distinguit novem modos unius sic dicens : Est unitas quae collectiva potest dici, verbi causa, multi lapides faciunt acervum unum : et est unitas constitutiva cum multa membra unum corpus vel multae partes unumquodque totum constituunt. Est et coniugativa qua fit ut duo non duo sint, sed una caro. Est et natura qua anima et caro nascitur homo. Est iterum unitas potestativa, qua homo virtutis non instabilis, non divisibilis : sed unus sibimet nititur inveniri. Est consentanea cum per charitatem multorum hominum est cor unum, et anima una. Est et votiva cum anima votis omnibus adhaeret Deo, et unus spiritus est. Et est dignativa unitas qua limus noster Dei Verbo in unam assumptus est personam. Nonam autem dixerat unionem trium personarum in una natura deitatis. Ex hoc patet, quod Bernardus unum istud reducit quod est Christus ad unitatem dignativam.
Sed videtur, quod reduci debet ad unitatem coniugativam : quia
- Ita dicit Apostolus ad Ephes. V, 32 : Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ecclesia autem immediata sponsatione sponsatur in capite : ergo videtur, quod reducitur ad coniugativam.
- Item : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, exponunt Sancti de carne assumpta per Filium Dei.
- Item, Apostolus, I ad Corinth. XI, 3 : Volo vos scire quod omnis viri caput Christus est : caput autem mulieris, vir : caput viro Christi, Deus : videtur eamdem unionem innuere.
Solutio. Dicendum in veritate, quod unitas dignativa est, et vocatur dignativa, quia per gratiam dignationis Dei ad nostram naturam haec unitas facta est, sicut supra habitum est : et hic habetur, quod homo ille ut in tantam singularitatem Filii Dei assumeretur, gratia, et non natura, nec meritis habuit.
Sed ex obiectis in contrarium, non probatur nisi quod aliquid simile habeat cum matrimoniali, sive coniugativa unitate : quia scilicet individuae vitae consuetudinem habent in Christo duae naturae, et altera est regens et altera recta.
ARTICULUS V.
An Christus sit magis unum, quam alia una naturalia ?
Secundo, quaeritur de comparatione illius unionis ad ea quae per naturam uniuntur, quae multipliciter a Philosophis sunt distincta : sed breviter tangamus summam, et ad ordinem reducendo.
Distinguit autem Philosophus unum in unum per se, et unum per accidens. Per accidens autem dicitur quatuor modis, scilicet duo accidentia, quorum unum accidit reliquo, ut navigator et musicus sunt unum : duae substantiae sub uno accidente, ut Socrates et Plato sunt unum in musicum esse : unum accidens in duabus substantiis, et hoc dupliciter, vel sicut subiectum continetur sub alio subiecto, et tunc accidens potest comparari utrique, licet uni magis proprie, ut homo et homo musicus sunt unum : vel potest attribui accidens subiecto sine comparatione ad superius, ut iste homo est musicus. Primum et tertium et quartum modum ponit Philosophus in quarto Metaphysicorum. Secundum autem licet non ponat, tamen innuit per exempla, per simile, per totum a minori, cum dicit quia musicus accidens utrique homini, et quia in uno per se ponit unum in genere, ut isosceles et isopleurus sunt una figura, licet non sint unus triangulus.
Unum autem per se novem habet modos, scilicet indivisibile, ut punctum vel unitas.
Continuatio, et hoc tripliciter, scilicet cuius partes copulantur ad eumdem terminum, vel cuius partes diversae conglutinantur per artificium : vel cuius partes colliguntur ad unum quod est origo eorum per naturam, sicut corpus organicum est unum colligatione partium ad principium, scilicet ad cor, quod (ut dicit Basilius) fundamentum est totius corporis. Signum autem unius est, quia motus eius sit unus. Quia dicit Boetius, quod signum continui est, quod mota una parte, moveatur totum : et hoc intelligitur de motu locali : et hoc modo etiam dicuntur partes corporis unum, ut manus una, vel pes unus quod facile videtur, quia motus manus unus etiam immoto brachio, et sic de aliis.
Tertius modus unius est, cuius subiectum non dividitur secundum formam. Illa autem non dividuntur secundum formam, quorum formae non dividuntur secundum situm, et subiectum, aut primum, aut ultimum : sicut dicitur unum vinum, et unum aqua. Item, Homogenea quae si dividantur, remanet eadem forma in toto et in parte : et ideo non dividuntur secundum formam. Sed simplicia, ut aqua non dividitur secundum formam subiecti primi quod est materia simplex : quia elementa non sunt mixta, nec habent naturam mixtam : et ideo sunt homogenea in toto et in partibus in subiecto primo in ordine naturae. Vinum autem et plumbum et oleum sunt unum secundum formam subiecti ultimi, quod est proximum formae speciei, sicut est mixtura quae una est in toto et in partibus : licet non sint unum in forma subiecti primi quod est miscibilia media vini vel olei, quia illius primi subiecti quaedam pars est aqua, quaedam aer, quaedam terra, et quaedam ignis.
Quarto modo est unum in forma generis tantum quae non est totum esse : licet sit pars esse ipsorum, et, licet differentias habeat diversas, quibus species eorum constituuntur, sicut homo, equus, canis : et iuxta istum modum dicuntur unum materia, quorum species diversae sunt in natura : sed sunt transmutabilia ad invicem, sicut generabilia et corruptibilia sunt unum, ut dicit Boetius, eo quod eorum est materia una, et species diversae.
Quinto modo est unum, quod diffinitione est unum : et hoc respectu superioris, sicut augmentum et diminutio sunt unum, quia utrumque eorum est motus in quantitate : vel respectu inferioris, sicut diffinitio et diffinitum sunt unum.
Sexto modo est unum : quia nec tempore nec loco nec diffinitione dividitur : et praecipue tale unum est substantia quae in divisione suorum substantialium est una.
Septimo modo est unum, quod non dividitur secundum formam, licet materiales partes habeat : ut unus homo unum est animal, et unum ens est unum : licet per materiam dividatur utrumque.
Octavo dicitur unum, sicut diversa in agere et pati uniuntur in ordine ad formam unam : ut membra corporis organici ad actum vitae, qui est anima, dicuntur unum.
Nono modo dicuntur unum, quorum substantia est una : et quia substantia dicitur tripliciter, scilicet materia et forma et compositum, ideo dicitur ille tribus modis.
Quaeratur igitur, utrum Christus magis sit unum quam aliquid istorum unorum, ut ita dicam ?
Videtur quod sic : quia praecipue unum inter ista est unum indivisibile, et unum forma naturali sicut compositum est unum : et tamen in illis quod convenit uni, non convenit alii : quia quod convenit puncto, non convenit unitati : vel quod convenit formae, non convenit materiae : ergo cum quidquid quod convenit homini, conveniat Filio Dei, et e converso, videtur quod Christus sit magis unum quam illa.
Sed contra videtur, quod sit minus unum : quia
- In natura est unitas compositi in materia et forma unitis. Et est unitas individui in individuantibus, quae plus distant, quam materia et forma : plus enim distant substantia et accidens, quam substantia et substantia : ergo minor est unio individui, quam unio materiae et formae.
- Item, magis distant accidens et accidens ad dignitatem pertinens, quam accidens et accidens absolute : ergo minor est unio personae quam individui : quia individuum fit collectione accidentium, persona autem proprietate ad dignitatem pertinente : ergo videtur, quod minima sit unio personae.
Sed hoc est contra beatum Bernardum, qui in libro V de Consideratione dicit sic : Inter omnia quae recte unum dicuntur, arcem tenet unitas Trinitatis : quia tres personae una substantia sunt. Secundo loco illa praecellit, qua a converso tres substantiae una in Christo persona sunt.
Item, ibidem, dico in Christo Verbum, animam, et carnem, sine confusione essentiarum unam esse personam, et item absque praeiudicio personalis unitatis in sua numerositate manere.
Videtur autem, quod ista unitas colligat duo simul, scilicet unionem animae et corporis, et unionem trium personarum in natura divina : quia ita dicit Bernardus : Nec negaverim hanc ad illud quoque genus unitatis pertinere, qua anima et caro unus est homo. Decuit enim familiarius similiusque cum hominis convenire constitutione, quod pro homine constitutum est sacramentum. Decuit et cum summa quae in Deo est unitate congruere : ut quomodo ibi tres personae una essentia, ita hic convenientissima quadam contrarietate tres essentiae sunt persona una.
Solutio. Dicendum, quod unum quo Christus est unum, ad nullam unitatem naturalium reducitur, nec ad unum per se, nec ad unum per accidens. Nec mirum si Philosophi de ista unitate non cognoverunt, quae non nisi per gratiam et non per naturam est facta.
Et ideo dico, quod tripliciter potest attendi unitas. Uno modo scilicet in proportione coniunctorum : et sic maxima est unitas Trinitatis, et post hoc unitas naturae indivisibilis, et postea unitas naturae per formam, et magis est in homogeneis, et minus in heterogeneis, et adhuc minus in coniunctis ex spirituali et corporali natura. Et praecipue considerandum, quod secundum distantiam unitorum minor est unio. Potest etiam attendi virtus uniens : et sic maxima est unitas Trinitatis, et post hoc unitas trium substantiarum in Christo, et minor est unio naturalis : quia forma in naturalibus uniens est debilior, quam natura uniens personas, vel persona uniens naturas. Tertio modo potest attendi unio quantum ad ea quae consequuntur unitum : et sic maxima adhuc est unitas Trinitatis : quia ex illa quidquid substantialiter convenit uni, convenit et alteri, et e converso. Adhuc minor est unitas naturalis quae est formae et materiae : non enim ex unione illarum, quidquid formae convenit, materiae convenit : et e converso.
Ad id ergo quod obicitur, quod minima est unio personalis, dico quod hoc sequeretur si non esset unio nisi in proprietate personali : sed sicut id in distinctione quinta determinatum est, unio haec est secundum esse hypostasis, quod est esse hoc, vel quod est hic : et ideo unio est in re, naturae, licet naturae maneant distinctae. Obiectio autem procedit, ac si unio individui et personae non essent nisi in accidentibus, sive proprietatibus individui et personae.
Ad hoc autem quod obicitur de Bernardo, quod videtur esse media inter unitatem Trinitatis, et unionem animae cum corpore, dicendum quod hoc verum est quoad ultimas duas considerationes, et non quoad primam. Et quod hoc intendat, patet : quia sic in originali subiungit : Ita haec unitas duarum consistens media unitatum, alteri succumbere, alteri praeeminere cognoscitur, quantum superiore inferior, tantum superior inferiore. Tantam denique tamque expressam unionis vim in se praefert ea persona in qua Deus et homo unus est Christus, ut si duo illa de se invicem praedices, erraveris, Deum videlicet hominem, et non hominem Deum vere catholiceque pronuntians. Non autem similiter vel carnem de anima, vel animam de carne, nisi absurdissime praedicas, etsi similiter anima et caro unus sit homo. Quod autem non sit per virtutem unientis, patet ibidem, ubi dicit sic : Nec mirum si non aeque potens sit anima sua illa vitali etsi valida intentione connectere atque suis effectibus constringere sibi carnem, ut sibi deitas hominem illum qui praedestinatus est esse Filius Dei in virtute.
Et per hoc patet solutio ad totum.
I. Tertia sententia, quae sit praemissarum propositionum intelligentia ?
K. Quo sensu secundum illos dicatur praedestinatus Christus ?
ARTICULUS VI.
An verum sit humanam naturam in Christo degenerare in accidens ?
Deinde quaeritur de tertia opinione quae error est, quae tangitur, ibi, K : In hac ergo sententia, etc.
Quidam enim, qui volunt esse de ista opinione, non dicunt quidem, quod accepit humanam naturam ut habitum : sed tamen dicunt, quod in Christo degenerat in accidens : et hoc sic probatur :
- Accidens est quod adest et abest praeter subiecti corruptionem : humana autem natura adest et abest Filio Dei, qui non minus est Filius Dei : ergo humana natura Filio Dei est accidens.
- Item, accidens est quod advenit naturae iam completae : sed humana natura advenit Filio Dei iam completo in natura et persona : ergo humana natura in ipso est accidens.
- Item, accidens est quod praedicatur denominative, et non substantia : non enim Socrates dicitur humanatus, sed dicitur homo : sed dicitur albatus, si albedo significatur inesse sibi ut in termino motus ad albedinem : cum igitur hic Christus dicitur humanatus, videtur quod humana natura insit per accidens.
- Item, accidens unitum alicui, non variat ipsum a natura propria : humana natura adveniens Filio Dei, non eum variavit : ergo est accidens, vel degenerat in accidens.
Sed contra :
- Dicit Philosophus, quod in se est substantia, nulli est accidens : sed humana natura in se est substantia : ergo nulli est accidens.
- Item, accidens aut est speciei, aut individui : speciei, ut propria passio : individui autem aut comparatur ad subiectum ut subiectum tantum, aut ad subiectum ut ad causam. Si igitur humana natura degenerat in accidens, erit accidens uno istorum modorum. Non primo modo : quia sic converteretur humana natura cum Filio Dei semper et ubique, quod falsum est. Nec secundo modo : quia Filius non est subiectum humanae naturae. Unde si natura humana esset in persona divina, tunc persona divina esset humana natura, quod falsum est. Nec tertio modo : quia Filius Dei non dicit causam humanae naturae.
Solutio. Ultimis rationibus est consentiendum, quod humana natura nullo modo est accidens, nec degenerat in accidens : nec antiqui dixerunt quod degenerat in accidens, sed quod vergit in accidens : et novelli vergi mutaverunt in degenerat, cum illa valde diversa sint. Videtur enim vergere in accidens propter convenientiam cum accidentis proprietate quadam, non propter accidentis naturam, scilicet quod potest abesse Filio Dei sine diminutione personae, et advenit ei sine augmento : quia bonitas naturae humanae nihil adiicit divinae personae, sicut nec punctum lineae vel quantitati : sed absit quod degeneret, quia potius generosa fit.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc facit communicare in quadam accidentis proprietate, et non accidentis esse secundum naturam. Eo modo dicendum est ad sequens.
Ad aliud dicendum, cum dicitur Deus humanatus, quod in modo praedicationis non intelligitur, quod sit habitus accidentalis secundum naturam, sed secundum proprietatem quae dicta est. Per haec etiam patet solutio ad ultimum.
L. Quod non debet dici homo dominicus.
M. Quod praedicta non sufficiunt ad cognoscendam hanc quaestionem.
ARTICULUS VII.
An Christus congrue dicatur homo dominicus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, M : Non tamen congrue dicitur homo dominicus.
Contrarium enim videtur quod
- I Reg. II, 19, super illud : Cognovit Elcana, dicit Glossa : Quis hic nisi homo dominicus, Dominus scilicet Iesus Christus.
- Item, Augustinus in Sermone Domini in monte : Nulli licet ignorare regnum Dei, cum eius unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam sensibiliter et visibiliter in homine dominico de coelo venerit.
- Item, Cassianus in sexto contra Nestorium : Quamvis ergo cum ipsa confessione nostra ante Virginis partum atque conceptum dominicus homo non fuerit Christus : tamen qui a te solitarius dicitur, homo Deus in Scripturis sacris sine exordio praedicatur : et tanta hominis ac Dei unitas legitur, ut et homo Deo semper antea coaeternus, et postea homini Deus compassus esse videatur.
- Praeterea, Damascenus saepe dicit hominem deificatum : ergo et potest dici homo dominicus.
Si forte dicatur, quod dominicus nomen possessivum est, et ita signat rem nominis cui adiungitur esse possessam. Contra : Formam servilem accepit Christus, et servus Domini dicitur, Isa. LII, 13 : Ecce intelliget servus meus.
Solutio. Non debet dici homo dominicus : sed debet dici, quod Christus homo dicit personam : et illa non fuit umquam serva, licet servilem accepit naturam.
Quod autem ipse dicitur servus, non convenit ei gratia personae simpliciter, sed gratia naturae quae est in persona : et ideo quia dominicus sonat servilem esse personam Christi, ideo retractat se Augustinus.
Dicitur tamen dominicus quandoque non possessivum, sed pro habente dominium, ut logicus qui habet logicam : et sic quidam dicunt eum dominicum, sed non debet extendi, quia magis proprie sonat personam servilem.
