Distinctio XXXVIII — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO XXXVIII
De distinctione praeceptorum respectu obliquitatum eisdem oppositarum : et agit primo de mendacio.
A. De triplici genere mendacii.
DIVISIO TEXTUS
Quintum praeceptum est : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Sub hoc quinto praecepto inducit Magister duas distinctiones : unam de mendacio, alteram de periurio.
Et ista quae est de mendacio dividitur in tres partes :
in quarum prima tangit mendacii divisionem.
In secunda, mendacii et eius quod est mentiri diffinitiones, ibi, B : Hic videndum est quid sit mendacium, etc.
In tertia, tangit quid est errare, et adiungit quaestionem de dicto Iacob, utrum fuerit mendacium vel non ? ibi, B : Illud etiam sciendum est, quod in quibusdam, etc.
ARTICULUS I.
An mendacium secundum se sit peccatum ?
Incidit autem quaestio circa primam partem in Littera, Si mendacium secundum se sit peccatum ?
Et, si est peccatum, utrum secundum se sit peccatum mortale vel veniale ?
Ad primum obicitur sic :
- Dicit Augustinus in libro Contra mendacium : Quisquis aliquod genus mendacii esse quod peccatum non sit, putaverit, decipit seipsum turpiter, cum honestum esse deceptorem aliorum arbitratur. Ergo omne mendacium est peccatum.
- Item, Augustinus, ibidem: Mihi videtur omne mendacium esse peccatum.
- Item, Augustinus, ibidem, Omne mendacium dicendum est peccatum esse, quia id loqui debet homo, quod animo gerit, sive id verum sit, sive putetur verum et non sit : ergo omne mendacium est peccatum.
- Item, probatur per rationem : Omni enim homini credendum est, qui bonus est : nulli mendaci credendum est : ergo nullus mentiens bonus est : sed in creatura rationali qui non est bonus, est malus apud Deum, et non nisi per mendacium : ergo omne mendacium est culpa apud Deum : ergo peccatum.
- Item, Augustinus dicit, quod Deus non fecit mendacium.
Sed contra hoc obicitur, quod
- Sicut contingit intentionem significare verbo, ita contingit et facto, sicut dicit Anselmus, unde ipse dicit, quod est veritas significationis et actionis : ergo contingit etiam mentiri facto : non autem omne mendacium facti est peccatum : ergo nec omne mendacium verbi peccatum esse videtur. Probatur autem media per hoc quod hoc habetur, Iosue, VIII, 6, quod simulavit fugare ut habitatores urbis in longius protraheret ab urbe. Et Lucae, XXIV, 28 : Ipse, scilicet Dominus, se finxit longius ire.
- Item, videtur etiam quod nec mendacium verbi semper sit peccatum : quia Sophistae et Doctores disputantes saepe fallunt ex intentione, etiam Doctores sacrae Scripturae, et in doctrina fidei : et tamen non dicuntur peccare cum proferunt et probare nituntur quae sunt falsa et sciunt esse falsa : ergo non omne mendacium est peccatum.
Solutio. Dicendum, quod omne mendacium est peccatum.
Et ad hoc quod obicitur, dicendum quod tales actus referendi sunt ad significatum per intentionem facientium, et sic non sunt peccatum : quia non fiunt ad decipiendum : sicut est locutio metaphorica, quae secundum primum significatum falsa esset, si secundum ipsum iudicaretur : sed cum iudicatur secundum secundum, sic vera est : et tales actus veri sunt referendi ad significatum. Et ita solvit Augustinus in Decretis in quodam capitulo. Magistri aut dicunt, quod non est simile de actu, et de opere, et de verbo : quia actus sive opus non est nuntius cordis immediatus, sed ad multa potest referri : verbum autem est immediatus nuntius cordis : et ideo non aliud debet esse in verbo, quam sit in corde : in opere autem aliud potest esse, quia ad nuntiandum cor non est institutum.
Ad aliud dicendum, quod Doctores non intendunt fallere, sed potius per exercitium docere : et quod ostendunt mendacium, hoc est ut cavere discatur, non ut approbetur tamquam verum : et ideo ipsi non mentiuntur.
ARTICULUS II.
An mendacium secundum se sit mortale peccatum ?
Secundo quaeritur, utrum mendacium sit mortale peccatum ?
Videtur autem, quod sic. Sic enim dicit Psalmus V, 7 : Perdes omnes qui loquuntur mendacium : non autem perditur homo nisi per mortale peccatum : ergo omne mendacium est mortale peccatum.
- Item, os quod mentitur, occidit animam : et anima non occiditur nisi per mortale peccatum, quia nihil separat vitam animae ab anima nisi mortale : ergo mendacium est peccatum mortale.
- Item, quidquid est contrarium virtuti et perimit virtutem, est mortale peccatum : mendacium est contrarium virtuti et peremptivum virtutis : ergo est mortale peccatum. Probatur autem prima per hoc, quod veniale non perimit virtutem in anima. Secunda autem per hoc, quod veritas est virtus quaedam, ut dicit Aristoteles in secundo Ethicorum, quam secundum Augustinum perimit mendacium.
- Item, omne peccatum in Spiritum sanctum, est mortale peccatum : sed mendacium est peccatum in Spiritum sanctum : ergo est peccatum mortale. Prima probatur per hoc quod habetur in penultima distinctione secundi libri Sententiarum, ubi dicitur : In Spiritum sanctum est caeteris peccatis gravius et abominabilius. Secunda autem per hoc, quod mendacium impugnat veritatem agnitam : quia nisi cognosceret veritatem, non diceret mendacium, sed falsum : ibidem autem dicitur, quod impugnatio veritatis agnitae est peccatum in Spiritum sanctum.
- Item, qui facit contra conscientiam, aedificat ad gehennam : omnis mentiens facit contra conscientiam : ergo aedificat ad gehennam. Prima supponitur ex Augustino, cuius ipsa est auctoritas. Secunda autem probatur per hoc, quod nihil scitur in conscientia nisi verum : et hoc directe contrarium habet mentiri et mendacium. Inde ulterius infertur : Nihil aedificat ad gehennam nisi mortale peccatum, quia veniale aedificat ad purgatorium : ergo mendacium est mortale peccatum.
Sed contra :
- In Littera videtur, quod mendacium obstetricum, et Rahab meretricis propter pietatem fuit veniale. Si autem secundum se esset mortale, per nullum adiunctum fieret veniale. Ergo secundum se non est mortale.
- Praeterea, communiter omnes dicunt, quod mendacium officiosum non est mortale : et quod ab omnibus dicitur, aut in toto, aut in parte est verum : ergo non omne mendacium secundum se est mortale peccatum.
Solutio. Dicendum, quod non omne mendacium secundum se est mortale peccatum.
Ad primum et secundum ergo dicendum, quod secundum Magistrum in secunda parte istius distinctionis, illae duae auctoritates primo inductae non intelliguntur de omni mendacio, sed pernicioso tantum. Et huius solutionis causa est, quod cum mendacium sit formaliter intentio fallendi, et materialiter falsa vocis significatio, ut infra patebit, non dicitur intentio fallendi ex aequo de mendacio pernicioso, officioso, et iocoso, sed per prius et posterius : et intentio fallendi secundum suam intentionem prima non est nisi in mendacio pernicioso : et huius ratio infra patebit. Et ideo solum perniciosum secundum se puto esse mortale peccatum : et ita dixerunt omnes antiqui, Praepositivus, et Altisidorensis, et Magistri decretorum, licet rationem dicti sui non assignent.
Ad tertium dicendum, quod est veritas dicti, et veritas veridici sive veritas habitus, et veritas signi in dicto. Mendacium autem secundum se non contrariatur veritati habitus in mente, sicut nec primus motus in continente contrariatur habitui castitatis in anima, sed veritati signi quae est in actu dicendi : sicut etiam primus motus in continente contrariatur actui castitatis : et a tali contrarietate et peremptione non est mortale peccatum, sed veniale.
Ad aliud dicendum, quod mendacium in se non est peccatum in Spiritum sanctum : quia tunc omne peccatum esset peccatum in Spiritum sanctum : aliquod autem peccatum est in Patrem, sicut quod committitur timore, vel libidine, vel compassione alterius damni vel poenae. Quoddam autem est in Filium, sicut quando dicitur, eo quod non reputatur esse peccatum : licet enim tunc scienter dicat falsum, non tamen dicit falsum cum conscientia magnae quantitatis peccati sicut est : et tunc procedit ex ignorantia movente ad dicendum.
Ad id quod obicitur, dicendum quod impugnatio veritatis agnitae quae est secundum pietatem, est peccatum in Spiritum sanctum : sed non omne mendacium impugnat veritatem illam, nec omne mendacium impugnat veritatem virtutem animi, nec omne mendacium impugnat veritatem doni ex malitia, sicut patet ex praedictis.
Ad ultimum dicendum, quod mendacium secundum se non aedificat ad gehennam, nec est contra conscientiam sed praeter conscientiam, sicut veniale, et disponit ad gehennam.
Ad id quod obicitur de veritate quae scitur, distinguendum est ut supra : quia veritas actus in dicto perimitur a mendacio : et illa scitur scientia speculativa, et non practica : et contra hanc facere non est mortale : sed facere contra conscientiam faciendi, id est, quod ex praecepto dictat conscientia esse faciendum, et si fiat contrarium, dictat esse peccatum mortale, illud est facere contra conscientiam directe et aedificare ad gehennam.
ARTICULUS III.
An mendacium bene dividitur in libidinosum, perniciosum, et officiosum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : Sciendum tamen esse tria genera mendaciorum, etc.
Divisio alicuius debet dari penes specificantia ipsum mendacium.
- Mendacium autem non ponitur in specie, ut videtur, per hoc quod est in commodo vel incommodo, cum nec falsa sit significatio, nec intentio fallendi : ergo videtur, quod non bene dividitur penes haec tria.
- Praeterea, locus et libido sunt duo moventia ad mentiendum, et neutrum continetur sub reliquo : ergo videtur, quod quatuor sunt genera.
- Item, libido radix est omnium vitiorum, ut dicit Augustinus : ergo ipsa non separatur a commodo movente vel malignitate, et sic non debet facere speciale genus mendacii, ut videtur.
- Praeterea, videtur quod tertium genus quod est ex malignitate, sit peccatum in Spiritum sanctum : quia procedit ex eo quod est contrarium bonitati Spiritus sancti : et hoc est peccatum in Spiritum sanctum, ut determinatum est in penultima distinctione secundi libri Sententiarum : ergo est peccatum in Spiritum sanctum, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod ista prima divisio mendacii sumitur penes moventia in genere : et hoc est ex parte moventis : et cum sint tria tantum moventia, sunt tria tantum genera mendaciorum. Quod autem tantum tria sint, sic patet : Movens ad mentiendum aut est mendacium secundum se, aut id propter quod fit. Si mendacium secundum se : tunc est libidinosum. Si autem est id propter quod fit : aut hoc est malum, et tunc procedit ex malignitate : aut bonum, et tunc est officiosum.
Ad primum ergo dicendum, quod illa obiectio procedit quando genus dividitur in species : sed hic genus dividitur secundum omnes actus generis illius, quos potest habere ex parte mentientis moventes ad actum.
Ad aliud dicendum, quod Magister ponit in genere uno libidinosum et iocosum : quia libido sola est in utroque mentiens, eo quod iocus nihil addit ad quod libido accipiat circumstantiam accusationis vel excusationis.
Ad aliud dicendum, quod libido habitualis indeterminata, quae est habitualis placentia boni commutabilis inordinata, est radix : sed hic accipitur libido actualis determinata ad actum mentiendi, et illa est specialis causa movens : prima autem est in aliis causis posita sicut radix omnis peccati.
Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod sit in Spiritum sanctum per hoc, quod est ex malignitate. Est enim malignitas duplex. Quaedam est movens contra bonitatem Spiritus sancti : et ex tali procedit peccatum in Spiritum sanctum. Quaedam autem est malitia intendens nocere proximo : et ex hac non semper est peccatum in Spiritum sanctum, quia non sola est movens, sed commodum proprium quandoque, vel aliqua causa odii. Tamen non contradico, quin mendacium perniciosum frequenter sit peccatum in Spiritum sanctum : sed hoc non habet ex hoc quod est mendacium, vel ex hoc quod est perniciosum, sed ex causa specialiter movente contra bonitatem Spiritus sancti in se vel in donis eius in ea intentione qua dona manifestant ipsum. Et de hoc inquiratur quaestio mota super penultimam distinctionem secundi libri Sententiarum.
ARTICULUS IV.
An perfectis sit mortale peccatum mentiri ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : Perfectis non convenit mentiri.
Et quaeritur, utrum perfectis sit mortale mentiri ?
Videtur autem, quod sic : quia
- In Littera dicit : Ne pro corpore alterius animam suam occidant : non autem occiditur anima nisi per peccatum mortale : ergo perfectis est mortale peccatum.
- Item, perfectus professus est veritatem interius et exterius ostendere : ergo si invenitur mentiri, facit contra suam professionem : facere autem contra suam professionem, est mortale peccatum : ergo mentiri perfectis est mortale peccatum.
Item quaeritur, si Doctor veritatis, ut Magister theologiae et Praedicator, peccat mortaliter mentiendo ?
Videtur, quod sic : quia directe facit contra doctrinam veritatis : ergo peccat mortaliter.
Item facit contra hoc quod dicit, quia praedicat non esse mentiendum et mentitur : ergo peccat mortaliter.
Item, ad hoc sunt multae auctoritates Augustini in libro Contra mendacium : quia dicit, quod non convenit mentiri perfectis : non potest autem esse causa quare specialiter nominat perfectos, nisi quia eis est mortale peccatum, et aliis veniale : ergo videtur, quod perfectis sit mortale peccatum.
Sed contra :
- Nulla circumstantia aggravat peccatum in infinitum : religiosum mentiri non ponit nisi circumstantiam super mendacium : ergo non aggravat peccatum in infinitum : sed in infinitum aggravaret si faceret mortale : ergo non fit mortale per hoc quod mentitur perfectus.
- Item, si propter statum religionis perfectus peccat mortaliter in quo alius peccat venialiter, videtur quod ex statu perfectionis importet detrimentum : hoc autem est inconveniens : ergo perfectus mentiendo non peccat mortaliter.
Solutio. Dicendum, quod mendacium perfecto non est peccatum mortale, si alii est in eadem speciale veniale.
Ad primum dicendum, quod Augustinus sine dubio loquitur de mendacio officioso : sed vocat perditionem animae dispositionem, et non perditionem realem. Aliter dicunt aliqui, quod aliquis pro vita propria potest mentiri ex duplici amore vitae, scilicet mortali, vel veniali : et similiter potest mentiri pro aliena. Et Augustinus loquitur in casu quando aliquis mentitur, vel mendacium provenit ex amore mortali vitae propriae vel alienae. Sed hoc nihil videtur esse, cum dicat Gregorius, quod mendacium officiosum in ipso actu coniunctum est pietati. Si autem pietas est causa mendacii, non procedit ex amore illicito vitae veniali vel mortali. Et ideo prima solutio verior est.
Ad aliud dicendum, quod peccare contra professionem dicitur dupliciter, scilicet contra substantiam professionis, et contra signum professionis. De substantia professionis non est nisi veritas vitae in continentia et obedientia et abrenuntiatione proprietatis : et contra haec peccare est mortale. Unde dicit Canon, quod monachus habens obolum, non valet obolum. Sed contra signa facere contingit dupliciter : directe, et hoc non fit nisi per mortale : vel indirecte, et hoc non fit nisi per veniale mendacium in illis : quia non est professus veritatem dictionis nisi in signo habitus qui signum est veritatis.
Ad aliud dicendum, quod idem iudicium puto habendum de Doctore, et Praedicatore, et perfecto.
Ad id quod obicitur, dicendum quod veritas signi vel dicendi non est veritas doctrinae, sed potius veritas docendi : et contra illam non facit mentiens officiose, sed facit aliquid praeter illam.
Ad aliud dicendum, quod praedicat et docet abstinendum esse ab omni peccato mortali et veniali, sed non praedicat quod sit mortale venialiter peccare : et ideo non facit contra id quod docet.
ARTICULUS V.
An mendacium obstetricum fuit mortale vel veniale peccatum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 circa medium : De mendacio autem obstetricum, etc.
Videtur autem, quod fuit veniale : quia.
- Hoc dicit Augustinus in Littera.
- Item, officiosum fuit : ergo minimum inter mendacia : ergo veniale.
- Item, obstetrices non fuerunt in statu perfectionis : ergo poterant venialiter mentiri, et praecipue in mendacio officioso : ergo venialiter peccaverunt.
- Item, si fuisset mortale, impedivisset meritum : sed non impedivit, quia dicit Augustinus, quod quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos ad litteram, ditando eas et filios dando. Et Hieronymus, quod aedificavit eis domos spirituales. Ergo non peccaverunt mortaliter, sed venialiter, ut videtur.
Sed contra obicitur per Gregorium, qui in Glossa ibidem dicit sic : Benignitatis eorum merces quae aeterna vita remunerari poterat, pro culpa mendacii in terrenam compensationem commutata est, ut in vita sua quam tueri mentiendo voluerant, perciperent bona : et quod ulterius exspectarent, praemium non haberent. Nihil autem commutat mercedem aeternam in temporalem, nisi mortale peccatum. Ergo videtur, quod mendacium earum fuerit mortale peccatum.
Solutio. Dicendum, quod meo iudicio mendacium obstetricum veniale fuit : sed non confiteri veritatem propter timorem corporis in loco confessionis fidei et iustitiae poterat esse mortale peccatum. Primo enim parcendo infantibus bene fecerant : sed postea vocatae a Pharaone et in iudicio constitutae, debuerunt confiteri fidem Dei et iustitiam, et non mentiendo prolongare vitam suam : et pro hac timiditate in loco confessionis potest esse, quod mortaliter peccaverunt, et non in mendacio secundum se. Et quod haec sit sententia Gregorii, patet : quia sic addit in eadem Glossa : Nam si subtiliter perpendatur, amore praesentis vitae mentitae sunt, non intentione mercedis : parcendo enim conatae sunt infantium tegere vitam, mentiendo vero suam.
Aliter dicunt aliqui, scilicet quod triplex fuit voluntas in obstetricibus, scilicet voluntas parcendi, et haec fuit remunerabilis secundum Augustinum et Hieronymum. Alia fuit voluntas mentiendi, et fuit veniale peccatum. Tertia fuit voluntas liberandi se per mendacium : quae voluntas coniuncta fuit actui peccati in mentiendo, et hoc fuit in tali casu quando tempus fuit confitendi et fidem et iustitiam : et ideo fuit mortale peccatum : et de hoc dicunt loqui Gregorium.
Quod autem secundum Gregorium earum mendacium secundum se non fuit mortale peccatum, patet in principio eiusdem Glossae, ubi dicit sic : Summopere cavendum est mendacium, quamvis sit culpae levioris : nec quisquam mentiatur praestando beneficium. Levior autem culpa consuevit non vocari a Sanctis nisi venialis.
Item, Gregorius in eadem Glossa, infra : Si quaelibet culpa sequenti pia operatione purgatur, quanto magis haec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur ! Per hoc patet, quod non vult dicere, quod mendacium secundum se sit mortale peccatum, sed veniale.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VI.
An mendaciorum octo genera sint bene assignata a Magistro ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 sub finem : Sciendum est etiam esse octo genera mendacii, etc.
Videtur enim, quod illa divisio nulla sit.
- Videtur enim, quod mentiri in doctrina pietatis sive religionis, non differat a mendacio quod est in communi locutione, nisi per materiam : materialis autem differentia non facit diversas species, quia aliter essent tot species, quot sunt homines : ergo videtur, quod non facit diversas species mendacii, et sic nulla est divisio.
- Item, mendacium quod obest alicui et nulli prodest, et mendacium quod alicui prodest et alicui obest, non differunt nisi penes materiam : ergo videtur, quod non sint diversae species mendacii.
- Eadem prorsus est obiectio de mendaciis officiosis, scilicet mentiri ut conservetur vita, vel castitas, vel pecunia, quae non habent differentiam nisi materialem : ergo non constituunt tres species mendaciorum.
- Praeterea, mendacium quod alicui prodest et alicui nocet, tantum habet de officioso, quantum de pernicioso : cum ergo a digniori fit denominatio, ab utilitate deberet magis poni inter officiosa, quam a nocumento inter perniciosa.
- Praeterea, officiosum videtur alicui nocere : quia qui mentitur pro pecunia conservanda, mentiendo facit quod ille decipitur, et non accipit pecuniam quam acciperet si ille verum dixisset : ergo nocet alicui : et quod nocet alicui, est perniciosum : ergo officiosum in pecunia retinenda est perniciosum.
Praeterea quaeritur, penes quid sumitur ista divisio mendaciorum ?
Solutio. Dicendum, quod ad hoc ultimum per superiorem divisionem patet responsio, quod tria sunt moventia ad mendacium in genere, scilicet nocivitas, libido, et utilitas : et penes nocivitatem accipiuntur primae tres species mendacii. Nocivitas autem illa aut est ad nocumentum spiritus, aut ad nocumentum corporis. Si ad nocumentum spiritus : tunc est per modum subversionis articulorum fidei, vel eorum quae antecedunt vel quae sequuntur articulos : sicut si quis dicat fornicationem non esse mortale peccatum mentiens, vel Scripturam non esse veram, vel Christum non esse incarnatum, vel aliquod huiusmodi. Si autem est ad nocumentum corporis : aut est nocumentum universaliter, aut secundum aliquid. Si primo modo : tunc est secundum genus mendacii, quod omnibus nocet, et nulli prodest : et tale est mendacium alicui detractans, et hoc nocet audientibus, et loquenti, et ei de quo est : loquenti ad perditionem animae, audientibus ad perditionem fervoris caritatis fraternae, ei de quo fit ad perditionem famae. Si autem non universaliter est nocumentum, est tertia species, quae alicui nocet, et alicui prodest. Si autem movet libido mentiendi : aut est cum intentione mendacii, aut est cum intentione eius quod coniungitur mendacio in audiente : et primo modo est libidinosum, secundo modo iocosum. Si autem movet utilitas : aut in bonis fortunae, aut in bonis corporis, aut animae, quae perdi possunt : haec enim sunt quae sic sunt in anima, quod statum habent in corpore, sicut virginitas. Et primo modo est sextum. Secundo modo est septimum. Tertio modo octavum.
Ad primum autem et secundum et tertium dicendum, quod tales rationes non procedunt nisi de materia de qua est res, et non de materia circa quam : sicut obiectum est circa quod est actus, quia actus diffiniuntur per obiecta, et potentiae vel habitus per actus : quia talia obiecta habent rationem moventium et finium in comparatione ad actus qui sunt circa ea.
Ad aliud dicendum, quod licet aliquid sit de utilitate in tertio pernicioso, tamen illa non est movens, sed consequens : et ideo ab illa non diffinitur et specificatur.
Ad aliud dicendum, quod non nocet illi, quia ille non habet ius ad habendum pecuniam illam : sed potius prodest, quia conservat eum ab iniuria : unde non nocet nisi loquenti, quia hoc nocumentum inseparabile est a mendacio, eo quod peccatum est.
ARTICULUS VII.
An regula quam ponit Magister de magis vel minus mentiendo sit bene assignata ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 in fine : In his autem tanto minus peccat quisque dum mentiatur, etc.
Videtur enim hoc esse falsum.
- Ponatur enim, quod aliquis ex ignorantia dicat Christum non fuisse in Cana Galilaeae, ubi fecit vinum de aqua : et dicat ex malitia peccatum in proximum, unde ille suspenditur, et filii eius exhaeredantur, sicut quod sit reus criminis laesae maiestatis, videtur quod plus peccet secundo mendacio, quam primo : et tamen primum est in doctrina pietatis, et secundum non : ergo videtur, quod quandoque primum sit minus peccatum, quam secundum.
- Item, per primum dicitur quandoque verbum in Filium, et per secundum verbum in Spiritum sanctum, quia potest esse ex malitia : ergo secundum erit quandoque magis peccatum, quam primum.
- Item, per primum laeditur fides, per secundum autem caritas : caritas autem maior virtus est, quam fides : ergo quod est contra caritatem, est maius peccatum quam id quod est contra fidem.
- Eodem modo videtur fallere haec regula circa quartum et quintum. Adulator enim plus nocet, quam simpliciter mentiens : et tamen mendacium adulationis est quintum, et simplex mendacium est quartum : ergo quintum mendacium est maius quam quartum, et sic non tenet regula.
- Item obicitur de septimo et octavo. Melior est vita, quam munditia corporalis : cum ergo per violationem corrupta non incurrat nisi immunditiam corporalem, videtur quod minus prodest octavum quam septimum.
Solutio. Dicendum, quod ista regula universaliter est vera.
Ad primum autem quod obicitur, dicendum quod nemo mentitur si ignorat : oportet enim, quod veniat contra mentem si mentitur : in doctrina autem pietatis non potest dicere contra mentem nisi intendendo subvertere fidem quae docetur in ea : et ideo primus casus nullus est, quia non ponit mendacium, sed ignorantiam. Sed si diceret Christum non fuisse in Cana Galilaeae, ad hoc ut ostenderet Scripturae non esse credendum, tunc esset ad propositum : et tunc primum maius esset, quam secundum.
Ad aliud dicendum, quod per accidens est, quod aliquod peccatum efficiatur peccatum in Spiritum sanctum : sed intelligitur regula Augustini, quod caeteris circumstantiis paribus differunt ista mendacia, secundum quod recedunt a primo.
Ad aliud dicendum, quod illa argumentatio nihil valet, et est instantia. Caritas est maior virtus quam fides : ergo odium quod opponitur caritati, est maius vitium quam infidelitas. Patet enim, quod non sequitur : quia fides habet ordinem fundamenti ad alia : et ideo quod destruit fidem, non tantum destruit eam, sed omnia superaedificata, et ratione illius efficitur maius malum contrarium fidei, quam contrarium caritatis, et quam alicuius virtutis.
Ad aliud dicendum, quod adulans non mentitur mendacio iocoso, sed pernicioso : sed intelligitur hic vaniloquium quod intendit movere ad risum : ille enim non intendit fallere, sed facere ridere : et ideo minus malum est motivum in tali mendacio, quam ubi movet placentia mentiendi. Aliter dicunt aliqui, quod Augustinus loquitur in casu quando aliquis adulando non nocet. Sed ista solutio non valet : quia universaliter intelligitur regula de iocoso mendacio quod minus est quam libidinosum.
Ad ultimum dicendum, quod vix contingit corrumpere castitatem corporis sine infectione mentis : et quoad hoc perditur maius bonum in violatione castitatis, quam in occisione corporis. Vel dicatur et melius, quod illud est verum de ratione bonorum conservatorum per mendacium in genere : quia minus bonum est fortunae, quam naturae : et bonum fortunae conservatur per sextum, naturae autem per septimum. Item, maius est bonum honestum, quam conservatio fortunae et naturae, quae non habent nisi rationem utilis boni : honestum autem conservatur per octavum.
Et sic patet, quod non est instantia in regula Augustini generaliter intelligendo.
B. Quid sit mendacium ?
C. Quid sit mentiri ?
ARTICULUS VIII.
Quid sit mendacium, et quid mentiri ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Hic videndum est quid sit mendacium, et quid sit mentiri.
Videtur enim mendacium non secundum illam rationem convenire omni mendacio : quia
- In iocoso non est intentio fallendi, sed potius ad risum movendi : ergo non est generalis diffinitio, ut videtur.
- Item, intentio fallendi ordinata est ad deceptionem : sed plus decipitur errans in via morum, quam in via pedum : ergo intentio fallendi non est aequalis cum ergo ista differens intentio fallendi sit in diversis mendacii speciebus, intentio fallendi non est uno modo dicta de omni mendacio.
- Item, plus est intendere fallere re et sermone, quam sermone tantum : in mendacio autem pernicioso intenditur deceptio secundum rem et sermonem, et in officioso et libidinoso secundum sermonem tantum, scilicet ut falsa pro veris accipiantur : ergo intentio fallendi non dicitur uno modo in generali diffinitione mendacii.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit in isto capitulo, quod mentiri potest homo verum dicendo si putat esse falsum, sed tamen non dicitur mendacium.
Hoc enim videtur impossibile :
- Nihil enim est aliud mentiri, quam dicere mendacium : ergo qui non dicit mendacium, non mentitur, ut videtur.
- Praeterea, actus qui importatur per hoc verbum : Mentitur, non addit super actum dictionis nisi mendacium : ergo qui non dicit mendacium, non mentitur : sed verum dicens quod putat esse falsum, non dicit mendacium, ut dicit in Littera : ergo verum dicens quod putat esse falsum, non mentitur, cuius contrarium est in Littera.
Solutio. Dicendum, quod sine praeiudicio puto, quod primae obiectiones concedendae sunt, et quod mendacium per prius et posterius dicitur de triplici genere mendacii : et ideo absolute et secundum perfectam substantiam mendacii, non est mendacium, nisi perniciosum : et ideo est quod dicit Magister in Littera, quod auctoritates quae dicunt, quod os quod mentitur occidit animam, et perdes omnes qui loquuntur mendacium, intelliguntur de mendacio pernicioso : quia alia secundum posterius participant mendacii rationem. Sunt tamen aliqui aliter dicentes, scilicet quod intentio fallendi secundum rem non est de substantia mendacii, sed potius effectus consequens : et quia intentio fallendi secundum dictionem in omni mendacio est, ideo dicunt, quod mendacii ratio hic posita omnibus convenit.
Ad id autem quod dicitur de iocoso, dicendum quod prima intentio est ut falsa pro veris approbentur, licet in illis non consistat, sicut nec in pernicioso et officioso.
Et per hoc patet solutio ad omnia quae primo sunt obiecta. Prior autem solutio verior est, et secundum eam magis potest defendi, quod mendacium secundum se non sit mortale peccatum, nec perfectis, nec aliis.
Ad id autem quod ulterius quaeritur, dicendum quod mentiri dicit processum mendacii ab agente, et ideo non contrahit substantialem rationem ex parte dicentis : et ideo potest esse verum, et tamen mendacium : quia illud verum est in dicente, et quoad dicentem est ut falsum : sed mendacium dicit in quiete et abstractione : et ideo materiam habet ex parte rei, et non ex parte dicentis : et ideo est, quod oportet esse falsum secundum rem, si debeat esse mendacium.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod non est verum, quod idem sit mentiri quod dicere mendacium, ut iam patuit.
Ad aliud dicendum, quod addit plus, scilicet processum mendacii prout est in dicente : et hoc est mendacium secundum quid esse : et ideo sufficit ei, quod sit falsum secundum quid, id est, quoad dicentem.
D. Ubi cum periculo erratur, vel non ?
ARTICULUS IX.
An Iacob qui se dixit Esau mentiebatur ? et, an in corde et corde poterat loqui secundum excusationem quorumdam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit circa finem istius distinctionis, ibi, B, § 2 : Solet etiam quaeri de Iacob qui se dixit esse Esau, etc.
Videtur enim, quod mentitus fuit Iacob : quia
- Dixit falsum in intentione fallendi patrem secundum dictionem, id est, ut falsum pro vero approbaret : ergo mentiebatur.
Si autem dicas, quod excusetur etiam a fornicatione, quod falsum est : ergo nec a mendacio per consilium Spiritus sancti potest excusari.
- Item, Augustinus dicit, quod etiamsi Deus peccaret, non tamen propter hoc esset bonum peccatum : ergo multo minus efficietur bonum et excusabile peccatum per consilium Spiritus sancti : ergo non excusatur Iacob, ut videtur.
- Item, mendacium (ut dicit Augustinus) est de his quae non possunt bene fieri : ergo est de his quae non possunt excusari : ergo nec a mendacio excusatur Iacob.
Et eadem obiectio est de Iudith et aliis, qui videntur esse mentiti secundum superficiem.
Ulterius quaeritur, si in corde et corde poterant loqui, ut dicerent aliquid secundum unum sensum verum, et vellent intelligi in alio sensu in quo erat falsum : sicut excusant quidam ?
Videtur, quod non : quia
- Inter peccata computat Psalmus in corde et corde loqui : ergo videtur, quod hoc sit peccatum, sicut et istud.
- Item, infra habetur in Littera in sequenti distinctione, In quacumque arte verborum aliquis iurat, Deus tamquam conscientiae testis accipit in hoc sensu in quo is cui iuratur, intelligit : sed simile iudicium videtur de verbo simplici, cum datus sit usus loquendi, ut nobis invicem affectus nostros et consilia pandamus : constat autem, quod pater intellexit falsum : ergo in sensu mendacii debet interpretari dictum.
Item quaeritur, si Iacob hoc quod dixit, iurare potuit ? Si enim verum dixit, et Deus est testis veritatis : ergo potuit eum testem veritatis invocare : hoc est iurare : ergo potuit iurare quod dixit.
Sed contra : Iuramentum accipitur in sensu illius cui iuratur : et secundum sensum illius dixisset falsum : ergo ipse iurasset falsum.
Solutio. Dicendum, quod nobis non est temerarie loquendum de consiliis Spiritus sancti : sed potius talia silentio veneranda essent quam discussione, nisi esset importunitas disputantium. Dici ergo potest sine praeiudicio, Iacob hoc dixisse non motu suo, sed motu Spiritus sancti per instructionem matris. Licet autem intellectus hominis per se non sit sufficiens ad hoc quod in una locutione ponat plures sensus simul et semel, tamen Spiritus sanctus semper fecit et faciet, ut in sermonibus suis pertranseant plurimi, et multiplex sit scientia : et nullus aliquid inveniat si verum invenerit, quod non in significatione illa intellexerit Spiritus sanctus quando condidit sermonem. Et ideo dici potest, quod secundum sensum quem verba faciunt referendo ad rem, Iacob dixit falsum : sed non dixit falsum secundum sensum quem verba faciunt referendo ad rei mysterium : et hoc intendit Iacob implicite per hoc quod intendit obedire matri et Spiritui sancto. Loquebatur enim motu alieno non proprio : et iste etiam est modus excusationis aliorum.
Et per hoc patet solutio fere ad omnia : non enim loquebatur in corde et corde, quia bene voluit ut pater intelligeret mysterium : quod etiam postea quando intellexit, per sanctam benedictionem confirmavit. Et quod dixit, quod fraudulenter surripuit benedictionem, referendum est ad modum exteriorem, et non ad interiorem fraudem. Patet etiam, quod hoc iurare potuit hoc modo, et verum iurasset. Unde patet solutio ad totum. Haec autem solutio innititur verbis Augustini, qui dicit, quod mystice talia dicta sunt et facta : iste enim qui dictus est, modus est mysterii quod posuit in talibus verbis Spiritus sanctus.
