Distinctio XVIII — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad usum voluntatis, prout respicit exercitium merendi ?

 

 

A. Si Christus meruit sibi et nobis, et quid sibi, et quid nobis ?

 

DIVISIO TEXTUS

De merito etiam Christi praetermittendum non est, etc. Hic incipit pars illa quae est de operibus Christi.

Et dividitur in tres partes :

in quarum prima agit de merito Christi generaliter : et quia praecipuum eius fuit passio, ideo primo quaeritur de merito passionis.

In secunda autem de opere passionis, et eorum quae erant in passione, sicut traditio, et huiusmodi : quae incipit circa medium distinctionis XX, in illo capite C : Christus ergo est sacerdos, idemque hostia, et pretium nostrae reconciliationis, etc.

In tertia autem tractat quaestiones consequentes mortem Christi : sicut si homo fuerit in triduo, et huiusmodi : et qua ratione dicatur mortuus : et haec incipit distinct. XXI, ibi, A : Post praedicta considerandum est : Utrum in morte, etc.

 

Prima harum partium subdividitur in quatuor partes :

in quarum prima Magister quaerit de effectu meriti Christi in se.

In secunda autem de effectu meriti ex parte nostra : et haec incipit in ultimo et capitulo istius distinctionis, ibi, E : Ad quid ergo voluit pati et mori, etc.

In tertia autem determinat ex hoc, qualiter ipse solus est redemptor et mediator, ibi. Distinct. XIX, E : Unde ipse vere dicitur mundi redemptor, etc.

In quarta quaerit, si alius fuit modus possibilis ? et quare potius hoc modo quam alio modo voluit liberare ? ibi, Distinct. XX, A : Si vero quaeritur, utrum alio modo, etc. : et est ibi principium distinctionis vicesimae.

 

In prima parte Magister quaerit quatuor problemata et determinat :

quorum primum est bimembre, scilicet an meruerit, et quid meruit ? et hoc est in capite A.

Secundo, quando mereri incepit ? ibi, B : Nec hoc solum meruit Christus, quando Patri obediens, etc.

Tertio, quid sit nominis datio quam meruit ? ibi, C : Nec tantum gloriam impassibilitatis et immortalitatis meruit etc.

Quartum est, si hoc sine merito habere potuit ? ibi, D : Si vero quaeritur, utrum Christus illam immortalitatem et impassibilitatem. etc.

Sententia Litterae patet per se.

 

 

ARTICULUS I.

An Christus aliquid mereri potuit ?

 

Incidit autem hic dubitatio. An Christus aliquid mereri potuit ?

Videtur autem, quod non :

  1. Quod enim perfecte plenum est, nihil amplius suscipere potest : sed Christus ab instanti conceptionis habuit spiritum non ad mensuram : et vidimus non tantum gratiam eius, sed etiam gloriam quasi unigeniti a Patre, qui (sicut dicit Basilius) cum alio gloriam paternam non divisit ergo nullius boni receptibilis fuit : ergo nihil meruit : quia id quod meretur aliquis, recipere debet, vel iniuste ageretur secum.
  2. Item, non indigens fuit aliquo : meritum autem est quo indigemus vel ad vitam, vel ad beatitudinem : ergo ipse non meruit.
  3. Item, status comprehensionis tollit rationem meriti : ipse autem verissime fuit comprehensor : ergo non meruit.
  4. Item, quicumque meretur, in bonis animae, scilicet gratiae et gloriae proficit : supra autem negatum est Christum profecisse in anima : ergo Christus non meruit.

Item, non venit ad hoc ut sibi mereretur, sed nobis, sicut dicit Apostolus : Quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Cum igitur non fecerit nisi propter quod venit, videtur quod nihil sibi meruit.

  1. Item, mereri est eius qui est inferior in persona : Christus autem numquam inferior Patre fuit in persona : ergo Christus numquam meruit. Probatio. Meritum est opus et actus : actus autem omnium sunt particularium, ut dicit Philosophus : ergo meritum respicit personam, et non naturam : ergo. Prima constat.

Item, mereri est de non suo per opus et obsequium facere suum : omnia autem erant Filii, ut ipse dixit : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. Ergo videtur, quod ipse non meruit.

 

In contrarium autem est

  1. Quod dicitur in Littera, multis auctoritatibus probatum.
  2. Item, Christi opera non fuerunt minus efficacia, quam opera Sanctorum : sed opera Sanctorum valent sibi et aliis : ergo et opera Christi : non ergo meruit tantum nobis, sed etiam sibi.

 

Solutio. Magister hic (ut videtur) satis bene distinguit, quod mereri dicitur multis modis : uno scilicet abusive, quo aliquis dicitur mereri per opus bonum male et in malo statu, hoc est, in statu mortalis peccati factum : sicut legitur in vita beati Ioannis Eleemosynarii, quod quidam Petrus miles iratus pane quem proiecerat in pauperem, meruit in iudicio Domini ad quod raptus fuit, prolongationem vitae in poenitentiam.

Alio modo iterum improprie, sed minus improprie dicitur mereri aliquis per bona facta in mortali peccato : ille enim ex debito non potest mereri : sed tamen a Magistris dicitur, quod de congruo meretur gratiam : et verius diceretur, quod mereretur eam de minus incongruo : quia scilicet magis se disponit ad gratiam per opera quae facit, quam ille qui non facit.

Tertio modo proprie dicitur aliquis mereri, quando aliquis actibus dignis vita aeterna facit vitam aeternam sibi debitam : et sic non meretur nisi habens gratiam gratum facientem et caritatem. Et hoc dicitur quinque modis. Uno modo proprie, scilicet quando causa meritorum cum merito alieno facit debitum : sicut in parvulis qui non habent nisi causam meritorum, quae est gratia, cum merito alieno, scilicet Christi : et propter hoc debetur eis vita aeterna. Secundo modo propriissime, quando ex causa meriti et actu proprii meriti de non debita sibi vita aeterna facit debitam sibi, ut quilibet iustificatus primo actu suo meretur vitam aeternam. Tertio modo, quando debitum sibi facit pluribus rationibus debitum sibi : et sic meretur quilibet secundo, et tertio, et sic deinceps actibus meritoriis. Quarto modo, quando meretur augmentum gratiae et gloriae prius habitae et debitae : et hoc fit crescente caritate. Quinto et ultimo modo, quando meretur per multa opera aliquid coniunctum gratiae, sicut est acceleratio resurrectionis, vel glorificatio nominis, et huiusmodi : et hoc modo Christus meruit sibi quod non habuit prius : licet hominis honor deberetur sibi etiam per naturam suam, tamen id quod per naturam habere debuit, fecit suum ratione meritorum per opera.

 

Dicendum igitur ad primum, quod dives per naturam, licet omnia habuit et possit : potuit enim accelerare resurrectionem, et clarificare nomen suum : tamen non habuit omnia in omni ratione : voluit enim Pater Christi eum habere haec etiam in ratione meriti, ut sic magis gloriosus ostenderetur non in pluribus bonis, sed in pluribus rationibus iustae possessionis bonorum.

Ad aliud dicendum, quod licet ipse non indiguerit, tamen nos indiguimus, ut sibi sic mereretur, nobis formam dando.

Ad aliud dicendum, quod status comprehensoris non abstulit a Christo statum viatoris : et ideo competebat ei mereri : sed si fuisset comprehensor tantum, tunc procederet obiectio.

Ad aliud dicendum, quod profectus iste non est contrarius perfectioni : quia non ponitur in numero bonorum animae secundum scientiam, vel gratiam, vel gloriam : sed potius in bonis corporis, ut acceleratio resurrectionis, et manifestatio nominis, quae ponitur in aliis cognitionem ipsius accipientibus : et ponitur in rationibus habendi, et non habitis in anima, sed in corpore, vel in aliis, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod licet actus singularium sint, et personarum si agentia sint rationalis naturae, non tamen semper referuntur ad ipsa agentia, secundum quod sunt distinctae personae, sed etiam quandoque gratia naturae : ut intelligere actus hominis est, et tamen refertur ad hominem gratia animae. Ita possumus dicere, quod mereri est actus Christi qui est persona aequalis, sed secundum naturam in qua est inferior : et hoc bene convenit Christo, quia ipse agit secundum proprietatem utriusque naturae.

 

 

ARTICULUS II.

An Christus meruit sibi impassibilitatis et immortalitatis gloriam ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, ibi A, § 1 : Sed etiam sibi meruit impassibilitatis et immortalitatis gloriam, etc.

Videtur enim hoc impossibile esse : quia

  1. Si meruit, aliqua potentia meruit : sed hoc non est nisi liberi arbitrii. Sed probatur, quod hoc impossibile fuit, quod per suum liberum arbitrium meruerit : liberum enim arbitrium confirmatum, non est in statu merendi.
  2. Item, nulla potentia determinata ad unum, laudem habet in actu ipsius. Haec probatur in omnibus potentiis naturalibus. Sed liberum arbitrium Christi determinatum fuit ad unum : ergo non habuit laudem in illo. Nihil autem meritorium nisi laudabile : ergo Christus non potuit mereri suo libero arbitrio.
  3. Item, liberum arbitrium Christi non aliter tunc se habuit quam modo : ergo si modo non meretur, nec etiam tunc merebatur.
  4. Item, laudatur, vir sanctus, quod potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit : ergo si hoc est de substantia meriti, si Christus numquam transgressus fuerit, nec transgredi potuerit, numquam meruit.

 

Sed contra : Liberum arbitrium nostrum non habuit potentiam merendi ex hoc quod potest facere malum, quia hoc est defectus, ut supra probatum est, sed potius ex hoc quod cum gratia sponte facit bonum. Cum igitur Christus sine comparatione liberius fecit iustitiam quam nos, potest ipse plus meruisse quam nos.

 

Solutio. Dicendum, quod ipse habuit liberum arbitrium quod mereri potuit.

 

Ad primum dicendum, quod tripliciter potest dici liberum arbitrium confirmatum. Uno modo in fine secundum genus, hoc est, in bono, non tamen hoc vel illo bono : et haec confirmatio non tollit nisi defectum illum in quo flexibile est in malum : potest tamen adhuc in quodlibet bonum. Alia est confirmatio liberi arbitrii in eo quod est simpliciter ultimum, et confirmatur in illo per adhaesionem, sicut confirmati in patria : et haec non tollit voluntatem faciendi quod vult, sed ponit necessitatem non coactionis in eo, sed immutabilitatis in fine illo : et cum ille praemium sit, collocatur immutabiliter in praemio : et ideo iam tollit rationem meriti, quia meritum quaerit amplius, et sic adhaerens non potest cogitare amplius quod haberet, praeter id quod habet. Haec fuit quidem in Christo, sed non abstulit ei rationem merendi : quia cum illa adhaesione etiam viator fuit : et hoc accidit in Christo propter duplicem coniunctionem suae animae, scilicet ad carnem, et ad deitatem : coniunctio enim ad sensus animalis carnis quae praecedit id quod spirituale est, fecit viam et viatorem : coniunctio ad id quod spirituale est, quod nihil habet post se quod inquiratur, fecit comprehensorem. Tertia est confirmatio potentiae ad actum hunc per necessitatem naturae, ita quod oportet hunc operari, et non posset non operari hunc, nec posset alium operari : et haec confirmatio tollit naturam totam liberi arbitrii : quia omnis potentia rationalis est ad opposita : et nullus in patria est confirmatus, ita quod ipsum semper oporteat idem numero velle, et non posset hoc non velle : et huius oppositum ponitur per naturam liberi arbitrii in omnibus, scilicet posse hoc, et posse cessare ab hoc, et posse aliud ab hoc. Et ideo patet ex hoc quod non est diffinitio libertatis arbitrii, posse velle bonum, vel malum : sed potius accidit ei posse velle malum ex defectu : sed libertas eius consistit in hoc quod possit velle hoc, et non velle hoc, et posse velle diversum ab hoc. In hoc enim cognoscitur liberum, quod non agit per necessitatem naturae, et hoc modo flexibile habuit Christus liberum arbitrium, et hoc sufficit merito cum statu viatoris : et ideo non procedit obiectio prima.

Ad aliud dicendum, quod potentia determinata ad unum numero per necessitatem naturae, non habet laudem : iam autem ostensum est, quod hoc non convenit alicui libero arbitrio nec confirmato, neque non confirmato.

Ad aliud dicendum, quod prima est falsa : aliter enim se habuit tunc, quia tunc fuit in statu viatoris : modo autem non est status viatoris cum libertate, quae facit meritum secundum statum merendi.

Ad aliud dicendum, quod hoc de laude viri iusti non est per se, sed prout est indicativum libertatis per se : qui enim potest bonum et malum, potest facere quod vult, sed non convertitur : et quia illud est per accidens, non facit statum merendi nisi per accidens : et hoc etiam supra determinatum est, ubi quaeritur, utrum Christus peccare potuit ?

 

 

ARTICULUS III.

Utrum humilitas passionis Christi fuit meritum exaltationis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod ibi dicit, A, § 1 : Humilitas ergo passionis meritum fuit exaltationis, etc.

Videtur enim, quod humilitate passionis non meruit aliquid Christus.

  1. Passio enim (ut dicit Philosophus) est illatio effectusque actionis : ergo est ab alio : quidquid autem ab alio est secundum quod ab alio est, non est meritorium : ergo nullo passio est meritoria : ergo nec passio Christi.
  2. Item, nihil est meritorium, nisi actus elicitus ab aliqua virtute : sed virtus non est in corpore, sed in anima : ergo quod tantum est in corpore et non in anima, non habet rationem meriti : passio autem tota fuit in corpore, non in anima : ergo non fuit meritoria.
  3. Item, nihil est meritorium nisi id quod est voluntarium : passio autem nulla est voluntaria : ergo non est meritoria. Prima patet per se : quia dicit Augustinus : Nemo invitus bene facit, etsi bonum est quod facit. Secunda patet per diffinitionem voluntarii quam ponit Philosophus et Sanctus, quod voluntarium est, cuius principium est in nobis, vel in eo qui agit : passionis autem principium semper est in alio.
  4. Si dicas, quod aliter est in Christo, et aliter est in aliis : quia Christus fuit Deus, et ideo illi nihil in eo potuerunt facere nisi quod ipse voluit, et ideo quod illi fecerunt sibi, facit voluntarium. Contra : Versus proponitur ab omnibus : Actio displicuit, passio grata fuit.

Praeterea, infra probabitur, quod hoc non est verum : quia secundum hoc illi non peccassent, si actus illorum gratus et voluntarius fuisset : quia secundum hoc fuisset bonum, cum Christus nihil voluerit nisi bonum.

 

Solutio. Dicendum, quod Christus meruit passione sua : et maximum meritum consistit in passione Christi, et passionibus aliorum Sanctorum.

Et est ad omnia solutio una, quod licet sit illata, tamen susceptio et sustinentia passionis est voluntaria, gratia boni pro quo est passio : et ideo praecipua virtutum quae est fortitudo, consistit in passionibus illatis.

 

Ad aliud dicendum, quod materialiter passio est in corpore, sed sustinentia aequanimis est in anima, et illa est quae facit virtutem.

Ad aliud patet solutio per ante dicta.

Ad id quod ulterius obicitur contra solutionem aliquorum, bene concedo, quod si quaeratur, qualiter hoc esse potuit, quod passio est effectus actionis, et non posset esse sine actione, tamen voluntas sit de uno, et non sit de alio ?

Ista quaestio debilis est : quia voluntas separat ea quae secundum naturam coniuncta sunt, sicut et alii actus animae : sicut volo esse albus, et non volo esse monachus, et volo supervestiri a gloria, ut absorbeatur quod mortale est a vita, et non volo mori : et, ut breviter dicam, voluntas etiam impossibilium est, ut dicit Philosophus.

Per hoc patet igitur solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS IV.

An humilitas Christi sit claritatis meritum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A, § 1 : Humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium etc.

Ex hoc enim videtur, quod ut habitu meruit per humilitatem.

  1. Hoc etiam videtur alia ratione. Ad Philip. II, 8 : Humiliavit semetipsum, factus obediens, Patri scilicet, usque ad mortem, mortem autem crucis. Et sequitur, v. 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen.
  2. Item, si exaltatio est praemium Christi, cum haec proprie debetur humilitati, quia qui se humiliat, exaltabitur : tunc humilitas proprie videtur esse meritum eius.

 

Sed contra :

  1. Omne meritum est in caritate : ergo si meruit, in caritate meruit.
  2. Sed videtur iterum, quod non meruit Christus aliqua suarum virtutum sic, Ille enim qui meretur virtutibus, virtutes eius ad aliquid melius possunt transferri, quam ipsae sint : virtutes autem Christi crescere non potuerunt, cum essent infinitae : ergo videtur, quod virtutibus mereri non poterat.

Item, caritas quae est in merente proficit continuo per meritum, quia aliter incongrue ageretur secum : sed caritas Christi proficere non poterat : ergo caritas Christi mereri non poterat.

 

Solutio. Dicendum, quod Christus omni virtute sua meruit, humilitate, obedientia, caritate, et sic de aliis, et meruit et sibi et nobis. Et dicunt quidam, quod etiam meruit praemium substantiale humanitatis in dotibus animae et dotibus corporis : licet enim prius habuerit, dicunt quod hoc non repugnat : sicut Angelus beatitudinem a Deo, et modo meretur eam quam accepit : sicut etiam apud homines videmus, quod quandoque confertur merces fideli operario, quam postea debet deservire et mereri : et haec sententia non videtur mihi improbabilis. Si tamen voluerimus sequi communem viam, quae non habet calumniam, tunc dicemus quod sibi meruit multis rationibus, faciendo suum quod paucioribus ante suum fuit : et meruit etiam in corpore ea quae in corpore non habuit, et meruit apud homines habere quod apud homines non habuit, ut accelerationem resurrectionis, et dotes corporis in corpore, et manifestationem nominis apud homines.

 

Ad primum ergo bene concedo, quod humilitati respondet exaltatio ut proprium praemium : sed haec exaltatio est in corpore, et apud homines quia in se et in anima ante altus fuit, nisi hoc modo quo pluribus actibus exaltationem animae sibi debitam.

Ad aliud dicendum, quod meritum consistit in caritate sicut in radice non tamen ita consistit, quod ipsa sola mereatur, sed potius quaelibet virtus, sed potius vim meriti trahendo a quantitate dilectionis : sicut est in naturis, ubi sol movet ad omnium generabilium pullulationem et maturationem, et non excluditur motor specialis illius et istius : et illud quod generatur, in forma et ratione magis sequitur motorem specialem suum quam generalem. Item, Caritas calore suo inflammans totum affectum, omnibus dat vim merendi : sed tamen meritum est speciale apud virtutes speciales, et huic respondet, praemium secundum rationem ut humilitati exaltatio, obedientiae libertas, et fidei visio, et spei comprehensio, et huiusmodi.

Ad id quod ulterius quaeritur, iam solutum est per id quod dictum est in principio solutionis : quia mereri non uno modo dicitur, sed multis.

 

 

ARTICULUS V.

An anima separata a corpore, statim sit facta impassibilis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : Utrum anima sit facta impassibilis, etc.

Hic tangit Magister unum eorum quae meruit, scilicet immortalitatem et impassibilitatem.

  1. Cum autem impassibilitas sit animae et corporis, videtur quod non accidit animae nisi gratia corporis : ergo separatione facta a corpore, videbitur statim impassibilis facta anima.
  2. Item, anima de se non habet contrarium : si ergo passio est sensus contrarii agentis contra naturam, de se non habet passibilitatem, nisi forte ex peccato vel corpore : ergo separatione facta a corpore, nisi subiaceat peccato, passibilitatem non habet : ergo est impassibilis.
  3. Item, omne quod habet passibilitatem per accidens tantum, non erit passibile nisi coniuncto illi accidenti : sed hoc accidens est incorporatio : ergo erit passibilis incorporata, secluso peccato quod facit eam passibilem : ergo mox separata a corpore Christi anima, et animae Sanctorum sunt impassibiles.

 

Sed contra : Ponamus, quod iterum incorporentur corpori animalis : aut patientur, aut non. Si sic : tunc non fuerunt factae impassibiles per absolutionem a corpore, quia impassibile pati non potest. Si autem non patiuntur : ergo non erunt unitae, quia anima unita corpori, compatitur necessario, cum doleat de separantibus, ut habitum est in praecedenti distinctione.

 

Solutio. Illa sententia quae ponit animas nostras impassibiles post separationem, videtur probabilior, sicut probant primo inductae rationes.

 

Ad id quod obicitur in contrarium, dici potest quod animae separantur a corporibus dupliciter, scilicet sicut finem accipientes vitae et temporis sibi attributi a praefinitione Dei, sicut dicitur : Constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt : et illae si ponantur iterum in corpore, meo iudicio pati non poterunt, nisi Deus qui omnia potest, iterum primum affectum carnis in eis faciat. Quaedam autem separantur, non ut terminum vitae habeant, sed ut gloria Dei in eis per miraculum futurum manifestetur, sicut dicit Christus de Lazaro : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum. Et de caeco nato dixit : Neque hic peccavit, neque parentes eius, scilicet ut caecus nasceretur : sed ut manifestentur opera Dei in illo. Et illae non sunt separatae nisi secundum quid, et ideo impassibiles non efficiuntur.

 

 

B. Quod a conceptu meruit sibi Christus hoc quod per passionem.

 

ARTICULUS VI.

An Christus meruit in primo instanti suae conceptionis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Nec solum hoc meruit Christus, quando Patri, etc.

Videtur enim hoc esse falsum : quia

  1. Prius est esse, quam agere. In instanti autem conceptionis primum accepit esse : ergo in illo non potuit mereri.
  2. Item, sancti Patres et alii dicunt, quod nullus potest regenerari nisi prius sit natus : ergo multo minus mereri, cum importat renatum esse, et postea agere secundum gratiam acceptam in regeneratione : ergo videtur, quod in Christo prius oportuit nasci ad minus in utero, antequam mereretur : ergo non meruit in instanti conceptionis.
  3. Item, in angelo malo prius oportuit ponere esse per naturam, quam averti per malitiam : ergo ab oppositis, in quocumque bono prius oportuit esse per naturam, quam converti ad Deum per gratiam : cum ad hoc multo plura exigantur, quam ad averti : quia averti potest aliquis per se, et converti non potest nisi per gratiam.

Si forte dicas, quod aliter est de Christo, et aliter de aliis : quia Christus fuit persona ante conceptum et in conceptu, et ideo mereri potuit : hoc nihil est : quia tunc mereri esset personae ut personae, et hoc falsum est, cum mereri sit liberi arbitrii inferioris : ergo non videtur esse unum instans liberi arbitrii, et actus eius in merito.

 

Solutio. Dicendum, quod circa illud sunt duae opiniones, quarum illa videtur mihi probabilior, quae concedit rationes inductas, et dicit quod Christus non meruit ab instanti conceptionis, sed post instans illud continuo meruit : sicut etiam exponitur illud Ioannis, VIII, 44 : Ille homicida erat ab initio, id est, post initium. Alii dicunt, quod meruit in instanti conceptionis, et solvunt rationes inductas : quia illud instans est medietas quaedam praeteriti, et futuri : et secundum quod est finis praeteriti, sic in eo accepit Christus esse : et secundum quod est principium futuri, sic meruit in eodem : unde in eodem instanti incepit esse, et egit opus meriti, non tamen secundum eamdem rationem instantis.

Et per hoc patet solutio ad totum, praeterquam ad id quod obiectum est de angelo malo : quia ille etiam, ut puto, spatio divisibili stetit in veritate, et postea cecidit : non autem sic est de Christo.

 

 

ARTICULUS VII.

An Christus habuit iuxta animae meritum, quo proficere potuit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Non habuit omnino Christus iuxta animae meritum, quo potuit proficere, etc.

Hoc enim falsum videtur : cum supra sit habitum, quod mereri dicitur multis modis, et pluribus modis potest aliquis mereri id quod iam habet : ergo Christus.

 

Item si quaeratur, quid dicatur substantiale praemium ?

Si hoc dicatur visio Dei quae est tota merces, illam Christus multis modis habuit ab instanti conceptionis : sed nihil prohibet quin potuerit facere, quod aliqua ratione fuerit sibi debita, quam prius fuerat.

 

Item quaeritur, quid dicatur animae meritum ?

Si hoc est meritum quo mereri potuit aliquod praemium in anima, videtur falsum : quia animae meruit impassibilitatem quam prius non habuit : ergo habuit unde proficere potuit iuxta animae meritum.

Item, actio Christi non fuit minus grata actione aliorum Sanctorum : sed nulla actio aliorum Sanctorum est, quae non sit meritoria vitae aeternae, quod est animae meritum et praemium : ergo Christus meruit sibi praemium animae, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod Magister non intelligit, quod Christus mereri non potuerit substantiale praemium aliqua ratione : sed intentio sua est dicere, quod per meritum illud nihil adiiciebatur ei secundum animam, quod prius non habuisset, nec aliquid plenius accepit per meritum, quam prius habuit.

 

Ad hoc autem quod obicitur de impassibilitate, dicendum quod passibilitas animae attribuitur ei per accidens, in quantum est in corpore vel in peccato, ut prius habitum est : et ideo penes impassibilitatem non consistit dos animae, nec praemium substantiale.

 

 

ARTICULUS VIII.

An impassibilitas et immortalitas sunt animae vel corporis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, versus medium : Meruit ergo a conceptione non modo gloriam impassibilitatis et immortalitatis corporis, sed etiam impassibilitatem animae.

Potest enim esse dubium, cuius proprie sit immortalitas et impassibilitas ?

Videtur esse animae : quia

  1. Eius est vita per se. Cum igitur opposita ut privatio et habitus habent fieri circa idem, videtur quod eiusdem sit mortalitas et immortalitas.
  2. Et eodem modo obicitur de passibilitate : non enim quaeritur hic de omni passibilitate, sed de ea solum quae consistit in dolore : et cum dolor sit sensus contrarii, et cum sensus per se referatur ad animam, videtur etiam quod passibilitas proprie sit animae.

Praeterea quaeritur, qualiter ista cadunt sub merito ?

Videtur enim, quod directe : quia immortalitas est dos corporis : dotes autem directe cadunt sub merito : ergo videtur, quod illa directe cadunt sub merito.

 

Solutio. Dicendum, quod impassibilitas et immortalitas proprie sunt coniuncti, et non solum corporis.

 

Ad primum ergo dicendum, quod est vita ut causa vitae, haec autem est anima : et vita ut habitus vitae, et haec est coniuncti, et adhaeret corpori ut habitus.

Ad aliud dicendum, quod passibilitas convenit animae per accidens ut prius est habitum : sed si conveniret per se, tunc procederet obiectio.

Ad aliud dicendum, quod dotes corporis non cadunt adeo directe sub merito, sicut dotes animae : quia dotes corporis causantur ex anima : gloria enim Dei influitur animae, et redundat in corpore in dotibus corporis : et ideo non ita directe cadunt sub merito, sicut dotes animae. Unde Christus meruit haec ex congruo et condigno, sed ex condigno sunt quasi adiecta praemio substantiali : ex congruo autem ei qui in corpore duros dolores pertulit, debetur immortalitas et impassibilitas.

 

 

C. De eo quod scriptum est, Donavit illi nomen quod est super omne nomen.

 

ARTICULUS IX.

An Christus meruit donari sibi nomen quod est super omne nomen ?

 

Deinde quaeritur, de hoc quod dicit, ibi : Sed oportet donari sibi nomen quod est super omne nomen, etc.

Hoc enim nomen ab aeterno habuit ergo hoc tunc sibi datum non fuit.

Si dicis, quod manifestationem nominis non habuit, sed rem : sed ipsa manifestatio data est ei per meritum. Contra : Matth. VIII, 29, super illud : Quid nobis et tibi, Iesu, Fili Dei. Glossa : Tantum innotuit, quantum oportuit : sed non sicut Angelis vita et lux, sed eis terrendis per quaedam divinitatis effecta. Ergo daemones cognoverunt eum etiam ante passionem esse Filium Dei.

Item, Lucae, IV, 34 : Scio te quis sis, Sanctus Dei, etc. Glossa ibidem : In terra videntes Filium Dei, continuo se iudicandos putabant.

Item, in lege promissus erat Filius Dei et Deus : ergo cum tempus et opera attestarentur, videtur quod Deus cognoscebatur ab eis. Si dicatur, quod in lege non vocatur Deus, hoc plane falsum est. Isa. IX, 6 : Vocabitur nomen eius Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, etc.

Item, communiter dicitur, quod sapientiores sciverunt, quod esset venturus in mundum ad redemptionem.

Item, etiam pueri clamabant hoc per plateas : Hosanna filio David ! benedictus qui venit in nomine Domini. Ergo videtur, quod hoc nomen manifestum erat etiam ante passionem.

 

Sed contra :

I ad Corinth. II, 8 : Si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Et exponitur ibi de daemonibus et principibus Iudaeorum. De daemonibus : quia numquam crucifigi persuasissent, eo quod scirent se sic amissuros potestatem. De principibus autem : quia non fecissent tradendo eum Gentibus.

Item, Anselmus in libro Cur Deus homo, dicit quod tantum scelus sicut est occisio Dei, numquam per poenitentiam expiari posset, nisi ignorantia excusasset.

Sed contra hoc iterum esse videtur ex altera parte, quod omnis ignorantia particularis sive facti excuset a toto : et de Christo non potuit esse nisi particularis ignorantia et facti : ergo videtur excusare a toto, quod falsum est : ergo non ignoraverunt.

 

Solutio. Dicendum, quod nomen quod est super omne nomen, est quod vere sit Deus et vocetur ab omni lingua caelestium, terrestrium, et infernorum. Et bene concedo, quod hoc nomen ei ab aeterno Pater generando dedit, sicut dicit Ambrosius : sed tamen ut passus et incarnatus Deus vocetur et innotescat, hoc dedit ei Pater per meritum passionis. Iustum enim fuit ut qui propter peccatum et nos, in tantum divinitatis suae notitiam occultaverat, ut omnes relicto eo ab eo fugerent, per passionem mortis gloria et honore sic coronaretur, ut omnis lingua Deum eum esse confiteretur.

 

Ad omnia autem obiecta est solutio una, quod est scientia per coniecturas, et hanc habuerunt de eo quod esset Filius Dei, et daemones et homines. Est etiam scientia per certitudinem, et hanc non habebant : quia etsi viderunt facta et alia testificantia, iterum in dubium venit eis propter infirmitatis indicia quae apparebant in ipso : et de scientia coniecturali procedunt primae rationes. De ignorantia autem certitudinis procedunt rationes secundae. Sed post resurrectionem cum amplius non erat in eo indicium infirmitatis, tunc congruebat nomen manifestari.

Ad id quod ultimo obicitur de excusatione ignorantiae, dicendum quod non in toto excusavit : quia credulitas etiam per coniecturas admixta fuit : sed si fuisset omnino ignorantia, tunc excusasset.

 

 

ARTICULUS X.

An Christus in eadem forma qua crucifixus est, sit exaltatus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : In qua enim forma crucifixus est, in ea exaltatus est.

Videtur, quod humanitati non debeatur exaltatio : quia

  1. Exaltatio est ad sedem Dei ad aequalitatem Patris : haec autem non competit formae secundum quam minor est Patre : et haec est humanitas : ergo humanitati non debetur exaltatio.
  2. Item, illi debetur exaltatio, cui flectitur omne genu caelestium, terrestrium, et infernorum : sed hoc est deitas : ergo exaltatio illa de qua loquitur Apostolus, est deitatis.
  3. Item, in verbis Apostoli ista se consequuntur : Exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur ei : ergo videtur, quod ad idem in Christo referantur : nomen autem refertur ad deitatem : ergo et exaltatio.

 

Sed contra :

  1. Humilitati debetur exaltatio : deitas autem humiliari non potest : ergo non exaltabitur.
  2. Praeterea, in Littera dicitur oppositum in verbis Sanctorum, ut patet inspicienti.

 

Solutio. Dicendum, quod exaltatio debetur personae in natura humana, et etiam naturae humanae : sed personae in natura humana debetur ad sedem Patris ad aequalitatem, quam licet ab aeterno habuit, non tamen habuit in natura inferiori existens : naturae autem debetur ad potiora Patris bona.

 

Et per hoc patet solutio ad primum, et ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod non oportet, quod ideo referantur ad idem, quia Apostolus illa quatuor coniungit : sed referuntur ad eumdem in persona, gratia diversorum quae sunt in ipso.

 

Et si quaeritur, gratia quorum haec quatuor ei attribuuntur ?

Dico, quod persona est in Christo, et utraque natura, et opus redemptionis, et effectus. Et personae quidem omnia debentur, tamen gratia naturae humanae, in qua et cuius acceptione semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, debetur ei per oppositum exaltatio. Gratia autem naturae divinae debetur ei nomen quod est super omne nomen : sed gratia redemptionis qua ipse iudicatus et blasphematus est et derisus, debetur ei per oppositum praeconium omnis linguae, ut omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Sed gratia effectus liberationis eorum qui sunt in terra et in limbo, et restaurationis ruinae caelestis, in gratiarum actionem debetur ei, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum : caelestium, quia ruinam restauravit : terrestrium, quia redemit a reatu originalis : infernorum, quia inde eos qui ibi erant extraxit.

 

Si forte aliquis quaerat, cum hoc nomen quod debetur ei ex gratia divinitatis sit Deus et manifestatio deitatis suae, quare dicat Apostolus, Ut in nomine Iesu omne genu flectatur ?

Dicendum, quod Iesus Christus sunt nomina exprimentia personam incarnatam : et ideo non sunt super omne nomen, sed nobis sunt veneranda per genuflexionem : quia ostendunt nobis naturam in qua factum est opus redemptionis pro nobis. Et Iesus quidem nominat personam secundum comparationem in carnem : quia Iesus dicitur Salvator, et salvare convenit Christo per divinam naturam : unde Angelus dixit : Vocabis nomen eius Iesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Quod licet secundum habitum ei ab aeterno conveniat, tamen secundum actum salvandi, non convenit ei, nisi in natura humana assumpta. Christus autem dicitur unctus, quod sonat passive unctionem : et ideo nominat humanam naturam sociatam in divinam : quia humanae est ungi, et illius est ungere.

 

 

D. Si Christus sine omni merito illam habere potuit ?

 

ARTICULUS XI.

An Christus sine merito gloriam immortalitatis habere debuit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, Si vero quaeritur : Utrum Christus illam immortalitatis… gloriam, etc.

Videtur enim, quod sine merito habere debuit : quia

  1. Quod conceditur minus grato, conceditur multo magis Filio unigenito : sed parvulis minus gratis conceditur huiusmodi immortalitas : ergo sine merito magis debet concedi magis grato Filio Dei.
  2. Item, alia est conditio servi, et alia est conditio filii : filius enim natus est in haereditatem patris, servus autem non participat de bonis patris, nisi merendo per obsequium : ergo cum Christus fuerit et sit unigenitus Patris, pro nullo suo actu exhaeredandus, videtur esse natus ad perceptionem immortalitatis : et ideo non debuit venire ad ipsam per meritum.
  3. Item, ipse est secundum hoc is qui meretur, et is qui remunerat : quod non convenit, quia nullus meretur apud seipsum, nec remunerat apud seipsum.

 

Sed contra :

  1. Omne melius reponendum est in Filio. Cum igitur melius et iucundius et magis proprium habeatur, quod aliqua ratione propter nostrum debetur nobis, quam id quod quasi datur poenitentibus : ergo dandus ille modus : habere autem per meritum est habere tamquam id in quo ius habemus per nostrum : ergo mereri debuit.
  2. Item, nullus actuum Christi potuit esse vacuus a gratitudine Patris : ergo nec evacuatur a merito, quia omnis gratus Deo actus, remuneratur a Deo.

 

Solutio. Dicendum, quod Christus meruit : et hoc nobilitatis suae fuit, ut probant ultimae rationes.

 

Ad primum dicendum, quod parvuli sicut habent peccatum alienum, ita sufficit eis meritum alienum, quod est meritum Christi et matris Ecclesiae, sicut dicit Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod filius meretur apud patrem, et servus apud dominum, alia et alia ratione. Servus enim de non debito sibi per naturam, faciendo debitum propter obsequium : filius de debito sibi per naturam, faciendo alia et alia ratione debitum, ut iucundior sit possessio.

Ad aliud dicendum, quod illa obiectio nihil concludit inconveniens : quia in Christo sunt duae naturae : et ideo ipse in natura divina est remunerans se in natura humana merentem. Sic autem non est in aliis : et ideo illi vel tantum merentur, vel tantum remunerantur.

 

 

E. De causa mortis et passionis Christi.

 

DIVISIO TEXTUS

Deinde accipienda est illa pars in qua incipit alia divisio, ibi, E : Ad quid ergo voluit pati et mori ? etc.

In qua Magister inquirit effectum passionis Christi in nobis. Et dividitur in duas partes :

in quarum prima Magister tangit quatuor in genere, ad quae valuit nobis sua passio in genere, non exsequendo in speciali de aliquo.

In secunda autem ponit specialem exsecutionem de singulis : et haec incipit in principio distinctionis XIX, ibi, A : Nunc ergo quaeramus, quomodo per mortem ipsius a diabolo, etc.

In primo autem horum sunt duo :

in quorum primo ponit quatuor, ut dictum est.

In secundo probat primum, ibi, E, § 2 : Sed quomodo per mortem nos a diabolo et peccato redemit, etc.

Per haec patet sententia.

 

 

ARTICULUS XII.

An pati et mori Christi valuit nobis aditum paradisi ?

 

Quatuor quae tangit in Littera, sunt ista : Aditus paradisi, redemptio a diabolo, a peccato, et a poena.

Quaeratur autem per ordinem de singulis. Primo de aditu ad paradisum. Alia enim in sequenti distinctione locum habebunt.

  1. Aditus ille non videtur esse passionis, sed ascensionis. Unde in Psalmo LXVII, 19 : Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona, etc.
  2. Item, Michaeae, II, 13 : Ascendet pandens iter ante eos.
  3. Item, quid ante passionem impedivit aditum paradisi ? Videtur, quod nihil : quia meritum Sanctorum fuit gratum : ergo Deo placuit, et remunerari debuit in vita aeterna : ergo Christus sive pateretur, sive non pateretur, aditum regni Patres habuissent : ergo passio non fuit causa.
  4. Item, in baptismo caeli aperti sunt super eum : ergo videtur, quod non per passionem aperuit caelos, sed potius per baptismum.
  5. Si fortes dicas, quod ignea romphaea non auferebatur nisi per passionem, et aperire, est igneam romphaeam amovere : videtur, quod nihil sit : quia illa etiam amota est in introitu Henoch et Eliae : ergo illius amotio non pertinet ad passionem, ut ad causam.
  6. Item, caelestem paradisum exspectamus per Christi passionem : ignea autem romphaea fuit ante paradisum terrestrem.
  7. Item, si passio est causa introitus : tunc posita causa ponitur effectus, et destructa destruitur : sed patet, quod passo Christo non statim de limbo transierunt Sancti ad caelum, nec etiam statim transierunt ab inferno : ergo videtur, quod passio Christi non sit causa introitus in regnum vel in caelum.

 

Solutio. Dicendum, quod passio Christi aperuit aditum paradisi solvendo romphaeam. Romphaea autem nihil aliud est spiritualiter, nisi decretum Dei de non intrando sine pretio, quod solvendum est pro natura, quia tota damnata fuit per peccatum in Adam.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ascensio non aperuit paradisum quoad apertam visionem faciei Dei : quia illam statim Sancti ascendendo a limbo habuerunt, sed quoad hoc quod congruum locum fruitionum determinat, scilicet caelum empyreum : sed hic dicitur aditus paradisi vel regni, perfectus habitus eius in visione Dei facie ad faciem. Idem dicendum ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod Patrum meritum fuit personale : et ideo per eos natura non reconciliabatur, et impedivit eos naturae reatus ut non viderent facie ad faciem usque ad tempus passionis, nec introducerentur in regnum, nisi pretio soluto hoc vel alio modo : et quia ille modus determinatus est a Deo, ideo ille est causa.

Ad aliud dicendum, quod baptismus aperit caelos sicut causa disponens ex parte eius cui aperitur, et non aperit simpliciter : unde si passio non fuisset, baptismus non aperiret, quia non habet virtutem nisi a passione Christi.

Ad aliud dicendum, quod non est instantia de Henoch et Elia : quia hoc factum est in terrestri paradiso : sed nos loquimur de caelesti paradiso, quantum ad id quod essentialiter est regnum Dei, scilicet visio Dei facie ad faciem : et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad ultimum dicendum, quod statim passo Christo aperiebatur Sanctis facies, cuius contemplatio est vita aeterna, licet adhuc non adepti essent locum congruentem illi vitae : quia hoc congruebat fieri impletis sacramentis sepulturae, resurrectionis, et ascensionis : locus autem ad apertionem regni non habet se nisi per accidens, scilicet per modum congruentiae, et non per se.

 

 

ARTICULUS XIII.

An omnes alii debitores erant, et vix unicuique sua virtus sufficiebat et humilitas ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, § 2 : Nam omnes alii homines debitores erant, etc.

Ex hoc enim videtur multipliciter sequi inconveniens.

  1. Uno modo, cum quanto magis debita sunt servitia, tanto minus sunt grata, videtur quod martyres pro Christo moriendo, non gratum fecerunt pro Christo obsequium.
  2. Alio modo : quia si vix cuilibet sufficit propria iustitia, videtur quod nullus posset pro alio satisfacere, quod est contra Apostolum dicentem, ad Galat. VI, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Et contra Iacobum dicentem, Iacob. V, 16 : Orate pro invicem, ut salvemini.
  3. Tertio : quia si quilibet est debitor ad omne quod est et potest, et etiam debitor mortis : tunc videtur, quod quidquid facit, careat remuneratione, quia non potest respondere umquam etiam pro eo quod accepit.
  4. Praeterea, de qua morte intelligitur hoc quod omnes debitores sunt mortis ? aut naturali, aut violenta. Si de naturali, hoc videtur falsum : quia tunc intelligitur de debito naturae quod non omnes solverunt

 

Praeterea, si omnes dicuntur mori, hoc est, conditio naturae, et non debitum proprie loquendo.

Praeterea, secundum hoc nihil est ad propositum : quia hic loquitur de debito quod satisfacit pro peccato : morientes autem secundum naturam, non solvunt per mortem necessario aliquod peccatum. Si autem intelligatur de morte violenta : hoc iterum falsum est : quia non omnes tenemur ad hoc quod interficiamur : ergo videtur, quod falsum sit quod dicit de debito isto.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate sic intelligendus est textus ut iacet : et quod plus est, nulla creatura etiam sine offensa Dei quam fecit, sufficit toto esse et toto opere ad posse respondere pro uno minimo quod accepit a Deo. Sed aliud est quod tenemur de iure creationis, et aliud quod tenemur de iure offensae, et aliud quod tenemur de iure misericordiae. De iure conditionis nostrae plus temur, quam scimus : de iure offensae plus tenetur quilibet homo, quam facere posset usque in finem mundi : de iure autem misericordiae tenemur minus, quam etiam quilibet infirmus posset facere : dicentes, Domine, vim patior, responde pro me : statim invenimus ipsum totum remittentem, et parum exigentem, scilicet voluntatem faciendi quod bono moderamine possumus.

 

Ad primum ergo dicendum, quod martyres pro Christo passi sunt gratissime quia illud quod conditione debebant, gratissime offerebant : quia debitum conditionis non tollit libertatem obsequii.

Ad aliud dicendum, quod non sufficit iustitia cuilibet : sed tamen quia non exigitur ab eo quod debet, ideo potest aliquid facere pro altero nullis autem pro tota natura, nisi Deus et homo, ut supra habitum est.

Ad aliud dicendum, quod remunerabile est ex misericordia Dei non exigente totum hoc quod ex stricto iure debemus.

Ad aliud dicendum, quod intelligit de morte in genere : ex quo enim necessitati mortis addicti sententia Domini pro reatu peccati, illam omnes solvent, etsi ad tempus differantur, ut Elias, et Henoch et illam martyres ultro libera voluntate offerebant : et ideo magis grata fuit : non tamen exigitur a nobis nisi in casu, scilicet in persecutione fidei vel iustitiae, si tenti a iudice cogamur negare fidem, vel iustitiam.

Ad aliud dicendum, quod manentes secundum naturam corruptam, moriuntur, et ideo debitum reatus primo persolvunt.

 

 

ARTICULUS XIV.

An tantum fuit peccatum nostrum, quod persolvere non possemus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, § 2 : Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, etc.

  1. Crudele enim videtur non dimittere peccatum nisi in morte innocentis : Deus autem Pater non est crudelis contra Filium : ergo videtur, quod facilius debuit peccatum remittere, quam moreretur Filius.
  2. Item, non minus est peccatum iudicis si permittit affligi innocentem ut evadat nocens, quam quod remittit nocenti peccatum impunitum. Cum igitur sic Pater fecit in Filio, videtur quod non morte Filii debeamus redimi.
  3. Item, Filius Dei melior est toto mundo, et mille mundis si essent : ergo videtur, quod Pater exegit vitam Filii qui melior erat, pro peccato mundi qui erat vilior, et ita ultra condignum aggravat poenam, cum suum sit citra condignum punire.
  4. Item, videtur, quod aliter potuerit satisfieri pro mundo, quam illo modo si enim Adam et Heva in quibus fuit totus mundus materialiter, satisfecissent tunc totus mundus materialiter satisfecisset, sicut totus materialiter peccavit : ergo tanta fuisset satisfactio, quanta culpa : et hoc debuit sufficere.
  5. Item, si ponamus quamlibet personam satisfacere pro se, constat quod tandem pro toto mundo esset satisfactum et sic iterum non oportebat Filium mori, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod congrue ut iustitia salvaretur, magis congrue non potuit satisfieri nisi per mortem Dei : et hoc ideo quia homo non solvit peccatum per hoc quod solvitur damnum : quando enim latro restituit ablatum, adhuc debet vitam iudici pro laesione iustitiae : ergo multo magis adhuc soluto damno, deberet quoque vitam si esset reus criminis laesae maiestatis : ergo in infinitum plus si esset reus criminis laesae maiestatis in Deum qui in infinitum omnem creatam maiestatem excedit : nec dico hoc quod homo posset solvere damnum, sed sub hypothesi loquendi : quia etiamsi posset, adhuc nihilominus reatum non delevisset. Supra autem in principio libri ostensum est, quoniam hoc non potuit fieri per aliquam puram creaturam, nec per Deum purum : quia licet in illo sit posse, non tamen est in eodem debitum : sed conveniens fuit per Deum hominem, et hominem Deum, qui deberet in quantum homo obligatione caritatis et conformitatis naturae, et posset in quantum Deus.

 

Dicendum ergo ad primum secundum Anselmum, quod Pater non sitivit Filii sanguinem, nec crudelis fuit in eum : sed cum iustitiam suam negare non posset, et vinceretur misericordia humanae redemptionis, Filium voluntarie se offerentem ad satisfaciendum dedit homini, ut satisfaceret pro ipso, sicut dicitur, Ioan. III, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quod autem Filius sic propria voluntate se obtulit, probatur ex Psal. XXXIX, 7 et seq., ubi dicitur : Holocaustum et pro peccato non postulasti : tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc.

Ad aliud dicendum, quod hoc esset peccatum iudicis, si ex crudelitate faceret et perversitate : sed tamen forte ut stet iustitia, et corrigatur et iuvetur reus, tunc probatur ille iudex iustus simul et misericors.

Ad aliud dicendum, quod hoc exegit iustitia : quia non tenebatur tantum exsolvere damnum, sed etiam satisfacere pro reatu qui infinitus erat, ut probatum est in principio solutionis illius.

Ad aliud dicendum, quod illud argumentum nihil omnino valet : quia statim ut peccaverant, ingrati fuerunt : et sic gratum facere non poterant nisi adiutorio illius qui iuvare solus poterat, secundum quod Augustinus dicit, quod omnes quicumque salvati sunt, salvati sunt in fide mediatoris : etiamsi concedamus, quod hoc est satisfacere, quod est ablatum solum restituere : quod tamen ostensum est esse falsum.

Per hoc etiam patet solutio ad ultimum.