Distinctio XXXVII — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XXXVII

DISTINCTIO XXXVII

 

 

Capitulum 1 (243)

 

  1. Aliorum ponit sententiam, qui dicunt malos actus nullo modo esse a Deo nec esse bonos, sive in eo quod sunt, sive alio modo.

Sunt autem et alii plurimi longe aliter de peccato et de actu sentientes. Asserunt enim voluntatem malam et actum malum peccata esse, et nulla ratione bona ; nec secundum aliquam rationem ex Deo auctore esse, quia sine Deo fiunt.

 

2. Quare peccatum dicitur esse nihil secundum hos*.

Sine eo namque, ut ait Evangelista, factum est nihil,

id est peccatum ; quod dicitur esse nihil, non quia non sit actio vel voluntas mala, quae aliquid est, sed quia a vero esse separat homines et ad malum trahit, et sic ad non-esse deducit. Qui enim a summi boni participatione recedunt, quod solum vere ac proprie est, merito non esse dicuntur.

Ideoque Augustinus dicit, Super Ioannem,

peccatum nihil esse, nihilque fieri homines cum peccant.

 

Hac igitur ratione adstruunt peccatum nihil esse, quia a vero esse hominem elongat. Voluntatemque malam, atque actionem sive locutionem malam, peccatum esse dicunt, quia praevaricatio et inobedientia haec sunt et contra legem Dei fiunt ; quae tamen sunt, sed ab homine vel a diabolo, non a Deo. Nullatenus enim a Deo haec esse dicunt, sive in quantum sunt, sive alio modo.

 

  1. Qualiter determinent verba Augustini praemissa, quibus ait : Omne quod est, in quantum est, bonum est.

Illaque Augustini verba, quibus dicit « omne quod est, in quantum est, bonum esse et Deum habere auctorem », de naturis sive substantiis accipienda fore tradunt. Substantiae vero nomine atque naturae dicunt significari substantias ipsas et ea quae naturaliter habent, scilicet quae concreta sunt eis ; sicut anima naturaliter habet intellectum et ingenium et voluntatem et huiusmodi. Quod ex verbis Augustini praemissis colligitur, ubi hominem appellat naturam, et malum hominem malam naturam.

 

4. Secundum istos actus mali non sunt naturae vel substantiae*.

Secundum hanc igitur assertionem vel acceptionem mali actus non sunt naturae vel substantiae, nec etiam boni actus. Quod utique Augustinus videtur innuere in libro Retractationum, distinguens inter substantias sive naturas, et bonas actiones sive malas. Aperiens enim quomodo intelligendum sit quiddam in libro De vera religione ab eo traditum, ait :

Hoc de substantiis atque naturis dictum est : inde enim disputabatur, non de bonis actionibus atque peccatis.

Aperte hic videtur dividere inter naturas sive substantias et actiones sive peccata. Ideoque asserunt praefati doctores actiones, interiores vel exteriores, non esse naturas vel substantias ; quae si malae sunt, peccata sunt, neque a Deo sunt.

 

Quod vero mali actus non sint naturae, Augustinus videtur notare in prima responsione contra Pelagianos, ita dicens :

Opera diaboli, quae vitia dicuntur, actus sunt, non res.

Idem in quarta :

Omne malum natura non est, sed actus accidens alicui defectu boni. Quam ob rem quod natura non est, Deus non fecit, quia natura est omne quod fecit.

Item :

Omne quod natura bonum est, Deus ex nihilo fecit, non diabolus.

 

  1. Secundum hos res aliquae sunt quae a Deo non sunt, quibus homines mali sunt.

Ex quo colligitur res aliquas esse quae a Deo non sunt, eisque homines mali sunt.

Quod nihilominus et ipsi concedunt, innitentes verbis Augustini superius positis, qui in Enchiridion, determinans illa verba prophetiae :

Vae his qui dicunt bonum malum,

 dicit

de ipsis rebus quibus homines mali sunt, non de hominibus hoc esse intelligendum.

Sunt ergo aliquae res, quibus homines mali sunt.

 

Id autem quo homo fit deterior a Deo non est, quia, ut ait Augustinus in libro 84 Quaestionum,

Deo auctore non fit homo deterior.

Non est igitur Deus auctor rerum quibus homo fit deterior. At sunt aliquae res, ut dictum est, quibus homines mali fiunt ; sunt igitur aliquae res quae a Deo non sunt, quia peccata ipsae sunt. Ideoque Scriptura in pluribus contestatur locis Deum non esse auctorem malorum, id est eorum quae peccata sunt.

 

 

Capitulum 2 (244)

 

  1. Ex parte horum praemissae opponitur sententiae in illo verbo : Deus auctor malorum non est.

In hoc autem verbo superiorum sententiae recte opponitur, qui dicunt Deum non esse auctorem eorum quae mala sunt in quantum mala sunt, sed in quantum sunt ; et in quantum mala sunt, dicunt ea nihil esse. Quid igitur mirum si Deus dicitur non esse auctor eorum in quantum nihil sunt, cum nihili nullus auctor exsistere queat ? Ideoque, cum dicitur Deus esse auctor omnium quae sunt, bonorum isti subintelligi volunt. Bona autem illa dicunt esse, quae naturaliter sunt ; ea vero naturaliter esse dicunt non solum quae substantiae sunt vel concreta substantiis, qualiter supra acceperunt, sed et omnia quae naturam non privant bono. Et ita secundum eosdem multiplex in scripturis fit intelligentia, ubi de natura sive substantia, vel de his quae naturaliter sunt, sermo occurrit.

 

2. Augustinus*.

Sed super illum locum Psalmi :

Non est substantia,

 ita Augustinus de substantia disserit ut praemissae sententiae videatur consentire, dicens :

Substantia intelligitur illud quod sumus, quidquid sumus, homo, pecus, terra, sol ; omnia ista substantiae sunt eo ipso quo sunt. Naturae ipsae substantiae dicuntur. Nam quod nulla est substantia, nihil omnino est. Substantia ergo est aliquid esse. Deus fecit hominem substantiam ; sed per iniquitatem lapsus est homo a substantia in qua factus est. Iniquitas quippe ipsa non est substantia : non enim iniquitas est natura quam formavit Deus, sed iniquitas est perversio quam fecit homo. Naturae omnes per ipsum factae sunt ; iniquitas per ipsum facta non est, quia iniquitas non est substantia. In illo hymno puerorum universa creatura laudans Deum commemoratur. Laudant enim omnia Deum, sed quae fecit Deus. Laudat ibi Deum serpens, sed non avaritia. Omnia reptilia ibi nominata sunt, sed non aliqua vitia : vitia enim ex nobis et ex nostra voluntate habemus, et vitia non sunt substantia.

 

Intendant diligenter his verbis praemissarum assertores sententiarum et percipere poterunt rationem et causam dictorum, ubi Scriptura de natura vel substantia mentionem facit.

 

  1. Illarum vero sententiarum iudicium prudentis lectoris, cui utriusque sententiae notitiam plenarie dedimus, arbitrio relinquimus, ad ea quae adhuc nobis supersunt tractanda festinantes.

 

4. Quod de peccato, non de poena intelligitur, cum dicitur Deus non esse auctor mali.

Cum igitur in hoc omnes consentiant catholici tractatores, scilicet quod Deus non est auctor malorum, cavendum est tamen ne malorum nomine poenas sicut peccata generaliter includas. Poenarum enim Deus auctor est, sicut ipse per Prophetam ait :

Non est malum in civitate, quod Dominus non fecerit.

Item alibi ex persona sua ait :

Ego sum Deus, creans malum et faciens bonum.

 Ecce hic dicitur creasse et fecisse mal um ; sed mali nomine poena intelligitur, non peccatum ; sicut e converso cum dicitur « Deus non est auctor malorum », nomine mali peccata intelliguntur.

 

5. Quod poena malorum est a Deo*.

Quomodo dictum sit : Deus mortem non fecit*.

Ideoque Augustinus, qui dixerat in libro 84 Quaestionum quod Deus auctor mali non sit, in I libro Retractationum quomodo id intelligendum sit, aperit dicens :

Videndum est ne male intelligatur quod dixi : Deus auctor mali non est, qui et omnium quae sunt auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt ; et ne hinc putetur non ab illo esse poena malorum, quae utique malum est his qui puniuntur. Sed hoc ita dixi, sicut dictum est : Deus mortem non fecit, cum alibi scriptum sit : Mors et vita a Domino est. Malorum ergo poena, quae a Deo est, malum est quidem malis, sed in bonis Dei operibus est ; quoniam iustum est ut mali puniantur, et utique bonum est omne quod iustum est.

Sic ergo dicitur Deus non fecisse mortem, quia non fecit illud pro quo mors infligitur, id est peccatum.

 

Audisti, lector, causam dictorum ; ex qua intelligentia sana firmatur, cum dicitur : Deus non est auctor mali et

Deus mortem non fecit.