Distinctio II — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio II

DISTINCTIO II

 

 

Capitulum 1 (7)

 

  1. Quae consideranda sunt de angelis.

De angelica itaque natura haec primo consideranda sunt : quando creata fuerit, et ubi, et qualis facta dum primo conderetur ; deinde qualis effecta aversione quorundam et conversione quorundam ; de excellentia quoque et ordinibus et donorum differentia, et de officiis ac nominibus aliisque pluribus aliqua dicenda sunt.

 

2. Quando facti sunt angeli prius dicit, in quo videntur sibi obviare auctoritates.

Quaedam auctoritates innuere videntur quod ante omnem creaturam creati sunt angeli.

Unde illud :

Primo omnium creata est sapientia,

 quod intelligitur de angelica natura, quae in Scriptura saepe vita, sapientia et lux dicitur. Nam sapientia illa quae Deus est, creata non est : Filius enim sapientia Patris est genita, non facta nec creata ; et tota Trinitas una sapientia est, quae nec facta nec creata est, nec genita vel procedens. De angelica igitur vita illud accipiendum est, de qua dicit Scriptura quando facta est, scilicet

primo omnium.

 

Sed rursus alia Scriptura dicit :

In principio creavit Deus caelum et terram ;

et in Propheta :

Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.

 

Et videtur quaedam contrarietas oriri ex assertionibus istis. Nam si

primo omnium creata est sapientia,

 omnia post ipsam facta videntur ; et ita post ipsam facta videntur caelum et terra, et ipsa facta ante caelum et terram. Iterum, si

in principio creavit Deus caelum et terram,

 nihil factum est ante caelum et terram, nec ipsa sapientia facta est ante caelum et terram. Cum igitur haec contraria videantur, nec in divina Scriptura fas sit sentire aliquid esse contrarietatis, requiramus intelligentiam veritatis.

 

  1. Quid sit tenendum docet, praemissas auctoritates determinans.

Videtur itaque hoc esse tenendum, quod simul creata est spiritualis creatura, id est angelica, et corporalis, secundum quod potest accipi illud Salomonis :

Qui vivit in aeternum creavit omnia simul,

 id est spiritualem et corporalem naturam. Et ita non prius tempore creati sunt angeli quam illa corporalis materia quatuor elementorum. Et tamen

primo omnium creata est sapientia,

 quia etsi non tempore, praecedit tamen dignitate.

 

4. Quod simul creata fuerit corporalis et spiritualis creatura firmat. 

Quod autem simul creata fuerit spiritualis corporalisque creatura, Augustinus, Super Genesim, aperte ostendit, dicens per caelum et terram spiritualem corporalemque creaturam intelligi ; et haec creata in principio, scilicet temporis ; vel in principio, quia primo facta sunt.

 

 

Capitulum 2 (8)

 

Quod nihit factum est ante caelum et terram, nec etiam tempus : cum tempore enim creata sunt, sed non ex tempore.

Ante ea enim nihil factum est. Nec etiam tempus factum est ante spiritualem, scilicet angelicam naturam, et ante corporalem, scilicet materiam illam quatuor elementorum confusam. Illa enim cum tempore creata sunt, non ex tempore, vel in tempore ; sicut nec tempus in tempore creatum est, quia non fuit tempus pritis quam esset caelum et terra.

Unde Augustinus in libro De Trinitate dicit quod Deus fuit dominus antequam esset tempus, et non in tempore coepit esse dominus, quia dominus fuit temporis quando esse coepit tempus ; nec utique tempus coepit esse in tempore, quia non erat tempus antequam inciperet tempus.

 

 

Capitulum 3 (9)

 

  1. Quod simul cum tempore et cum mundo coepit corporalis et spiritualis creatura.

Simul ergo cum tempore facta est corporalis et spiritualis creatura, et simul cum mundo ; nec fuit antea angelica creatura quam mundus, quia, ut ait Augustinus,

nulla creatura est ante saecula, sed a saeculis,

cum quibus coepit.

 

2. Hieronymus contradicere videtur, quasi angeli fuerint ante tempus.

Hieronymus tamen, Super Epistolam ad Titum, aliud videtur sentire, dicens : 

Sex millia necdum nostri temporis implentur annorum, et quantas prius aeternitates, quanta tempora, quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, Throni, Dominationes ceterique ordines servierunt Deo absque temporum vicibus atque mensuris, et Deo iubente substiterunt ?

His verbis quidam adhaerentes, dixerunt cum mundo coepisse tempus saeculare, sed ante mundum exstitisse tempus aeternum sine mutabilitate, et in eo immutabiliter et intemporaliter adstruunt angelos, Deo iubente, substitisse eique servisse.

 

3. Nos autem quod prius dictum est, pro captu intelligentiae nostrae magis approbamus, salva tamen reverentia secretorum, in quibus nihil temere asserendum est ; et illud Hieronymum dixisse non ita sentiendo, sed aliorum opinionem referendo, arbitramur.

 

 

Capitulum 4 (10)

 

  1. Ubi angeli mox creati fuerint : in empyreo scilicet, quod statim factum, angelis fuerit repletum.

Iam ostensum est quando creata fuerit angelica natura ; nunc attendendum est ubi facta fuerit.

 

2. Testimoniis quarundam auctoritatum evidenter monstratur angelos ante casum fuisse in caelo, et inde corruisse quosdam propter superbiam, alios vero qui non peccaverunt illic perstitisse.

Unde in Evangelio Dominus ait :

Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem.

Nec appellatur hic caelum firmamentum, quod secunda die factum est, sed caelum splendidum quod dicitur empyreum, id est igneum, a splendore, non a calore, quod statim factum, angelis est repletum, quod est supra firmamentum.

 

3. Et illud empyreum quidam expositorum sacrae Scripturae nomine caeli intelligi volunt, ubi Scriptura dicit :

In principio creavit Deus caelum et terram.

Strabus*.

Caelum, inquit Strabus, non visibile firmamentum hic appellat, sed empyreum, id est igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim factum, repletum est angelis. Unde : Cum me laudarent astra matutina etc.

Beda*.

De hoc quoque Beda ita ait :

Hoc superius caelum, quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis impletum est : quos in principio, cum caelo et terra, conditos testatur Dominus dicens : Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei ? Astra matutina et filios Dei eosdem angelos vocat. Caelum enim in quo posita sunt luminaria,

 non in principio, sed secunda die factum est.

 

Ex his liquet quod in empyreo omnes angeli fuerunt ante quorundam ruinam, simulque creati sunt angeli cum caelo empyreo et cum informi materia omnium corporalium.

 

 

Capitulum 5 (11)

 

Quod simul creata est visibilium rerum materia et invisibilium natura, et utraque informis secundum aliquid, et formata secundum aliquid.

Simul ergo visibilium rerum materia et invisibilium natura condita est, et utraque informis fuit secundum aliquid, et formata secundum aliquid. Sicut enim corporalium materia confusa et permixta, quae secundum graecum chaos dicta est, in illo exordio conditionis primariae et formam confusionis habuit, et non habuit formam distinctionis et discretionis donec postea formaretur atque distinctas reciperet species, ita spiritualis et angelica natura in sua conditione secundum naturae habitum formata fuit, et tamen illam, quam postea per amorem et conversionem ad Creatorem suum acceptura erat, formam non habuit, sed erat informis sine illa.

Unde Augustinus, multipliciter exponens praemissa verba Genesis, per caelum dicit intelligi 

 informem naturam spiritualis vitae, sicut in se potest exsistere, non conversa ad Creatorem in quo formatur ; per terram corporalem materiam sine omni qualitate quae apparet in materia formata.

 

 

Capitulum 6 (12)

 

Quomodo dicat Lucifer secundum Isaiam : Ascendam in caelum etc., cum esset in caelo.

Hic quaeri solet, si in caelo empyreo fuerunt angeli quam statim facti sunt, quomodo, ut legitur in Isaia, dicit Lucifer :

Ascendam in caelum et exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo.

Solvit*.

Sed ibi caelum vocat Dei celsitudinem, cui parificari volebat ; et est tale

ascendam in caelum,

 id est ad aequalitatem Dei.