Distinctio XII — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

 

 

 

Capitulum 1 (58)

 

  1. Post cognitionem de angelis habitam, agitur de aliarum rerum cognitione et praecipue de operum sex dierum distinctione.

Haec de angelicae naturae conditione dicta sufficiant. Nunc superest de aliarum quoque rerum creatione, ac praecipue de operum sex dierum distinctione, nonnulla in medium proferre.

 

2. Cum Deus in sapientia sua angelicos condidit spiritus, alia etiam creavit, sicut ostendit supra memorata Scriptura Genesis, quae dicit

in principio Deum creasse caelum, id est angelos, et terram,

scilicet materiam quatuor elementorum adhuc confusam et informem, quae a Graecis dicta est chaos ; et hoc fuit ante omnem diem. Deinde elementa distinxit, et species proprias atque distinctas singulis rebus secundum genus suum dedit ; quae non simul, ut quibusdam sanctorum Patrum placuit, sed per intervalla temporum ac sex volumina dierum, ut aliis visum est, formavit.

 

 

Capitulum 2 (59)

 

Quod sancti tractatores videntur super hoc quasi adversa tradidlsse, aliis dicentibus omnia simul facta in materia et forma, aliis per intervalla temporum.

Quidam namque sanctorum Patrum, qui verba Dei atque arcana excellenter scrutati sunt, super hoc quasi adversa scripsisse videntur.

Alii quidem tradiderunt omnia simul in materia et forma fuisse creata ; quod Augustinus sensisse videtur.

Alii vero hoc magis probaverunt atque asseruerunt, ut primum materia rudis atque informis, quatuor elementotum commixtionem atque confusionem tenens, creata sit ; postmodum vero per intervalla sex dierum ex illa materia rerum corporalium genera sint formata secundum species proprias. Quam sententiam Gregorius, Hieronymus, Beda aliique plures commendant ac praeferunt ; quae etiam Scripturae Geneseos, unde prima huius rei ad nos manavit cognitio, magis congruere videtur.

 

 

Capitulum 3 (60)

 

  1. Quomodo per intervalla temporis res corporales conditae sint.

Secundum hanc itaque traditionem, ordinem atque modum creationis formationisque rerum inspiciamus. Sicut supra memoratum est,

in principio creavit Deus caelum,

 scilicet angelicam naturam, sed adhuc informem, ut quibusdam placet ;

et terram,

 id est illam confusam materiam quatuor elementorum.

 

2. Quare illa confusa materies vocetur terra, abyssus, aqua.

Quam nomine terrae, ut ait Augustinus, Contra Manichaeos, ideo appellavit Moyses,

quia terra inter omnia elementa minus est speciosa ;

et illa

inanis erat et incomposita,

 

propter omnium elementorum commixtionem.

Eandem etiam vocat abyssum dicens :

Et tenebrae erant super faciem abyssi,

 quia confusa erat et commixta, specie distincta carens.

Eadem etiam materia informis dicta est aqua, super quam ferebatur spiritus Domini, sicut superfertur fabricandis rebus voluntas artificis ;

 

quia subiacebat bonae voluntati Creatoris quod formandum perficiendumque inchoaverat,

qui

sicut dominus et conditor praeerat fluitanti et confusae materiae, ut distingueret per species varias quando vellet

et sicut vellet.

Haec ideo dicta est aqua, quia omnia quae in terra nascuntur, sive animalia, sive arbores vel herbae et similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri.

 His omnibus vocabulis vocata est illa informis materia 

ut res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus ; et non uno tantum, nam si uno tantum significaretur vocabulo, hoc esse putaretur quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere. Sub his ergo nominibus significata est materia illa invisa et informis, quae nulla specie cerni aut tractari poterat,

id est 

nominibus visibilium rerum quae inde futurae erant, propter infirmitatem parvulorum, qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere.
  1. Et tunc erant tenebrae,
    id est lucis absentia.

Augustinus*

Non enim tenebrae aliquid sunt, sed ipsa lucis absentia. Sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur. Et nuditas non aliqua res est, sed in corpore ubi tegumentum non est, nuditas dicitur. Sicut et inanitas non est aliquid, sed inanis dicitur esse locus, ubi non est corpus,

et inanitas absentia corporis.

 

 

Capitulum 4 (61)

 

Quo sensu tenebrae dicantur non esse aliquid, et quo dicantur esse aliquid.

Attende quia hic Augustinus tenebras dicit non esse aliquid, cum alibi tenebrae inter creaturas ponantur quae benedicunt Dominum.

Unde dicitur :

Benedicite lux et tenebrae Domino.

Ideoque sciendum est tenebras diversis modis accipi : scilicet vel pro lucis absentia, qualiter supra accepit Augustinus, iuxta quam acceptionem non sunt aliquid ; vel pro aëre obscurato, sive aëris obscura qualitate ; et secundum hoc aliqua res creata sunt. Ideo ergo dicit tenebras tunc fuisse

super faciem abyssi,

 

quia nondum erat lux ; quae si esset, superesset et superfunderetur ;

sed nondum lucis gratia opus suum Deus venustaverat, quae postea in primo die formata est.

 

 

Capitulum 5 (62)

 

  1. Duo hic consideranda sunt : quare illa materia confusa sit dicta informis, et ubi ad esse prodiit quantumque in altitudine ascenderit.

De qua priusquam tractemus, duo nobis discutienda occurrunt : primum, quare illa materia confusa informis dicatur, an quia omni forma caruit an propter aliud ; secundo, ubi ad esse prodierit et quantum in altum ascenderit.

 

2. Ad primum brevis responsio*.

Ad illud igitur quod primo positum est breviter respondentes, dicimus illam primam materiam non ideo dictam fore informem quod nullam omnino formam habuerit, quia non aliquid corporeum tale exsistere potest, quod nullam habeat formam ; sed ideo non absurde informem appellari posse dicimus ; quia in confusione et permixtione quadam subsistens, nondum pulchram apertamque et distinctam receperat formam, qualem modo Facta est ergo illa materia in forma confusionis ante formam dispositionis. In forma confusionis prius omnia corporalia materialiter simul et semel sunt creata ; postmodum in forma dispositionis sex diebus sunt ordinata.

 

Ecce absolutum est quod primo in discussione propositum fuit, scilicet quare illa materia dicatur informis.

 

  1. Hic ad id quod secundo quaerebatur respondet.

Nunc superest quod secundo proponebatur explicare, ubi scilicet illa materia substiterit et quantum in altitudine porrigebatur.

Ad quod, nihil temere asserentes, dicimus quod illa prima rerum omnium moles, quando creata est, ibidem ad esse videtur prodiisse, ubi nunc formata subsistit. Eratque terreum hoc elementum in imo loco, eodemque medio subsidens, ceteris in una confusione permixtis ; eisdemque circumquaque in modo cuiusdam nebulae oppansis, ita obvolutum erat, ut apparere non posset quod fuit. Illa vero tria in una permixtione confusa, circumquaque suspensa, quousque in altum porrigebantur, quousque nunc summitas corporeae naturae pertingit.

Et sicut quibusdam videtur, ultra locum firmamenti extendebatur illa moles, quae in inferiori parte spissior atque grossior erat, in superiori vero rarior et levior atque subtilior exsistebat ; de qua rariori substantia putant quidam fuisse aquas quae super firmamentum esse dicuntur.

Talis fuit mundi facies in principio, priusquam reciperet formam vel dispositionem.

 

  1. Ostenso qualis fuit mundi facies in ipso primordio, incipit prosequi operum sex dierum distinctionem.

Nunc superest ut dispositionem illam, qualiter perfecta sit, ordine prosequamur. Sex diebus, sicut docet Scriptura Genesis, distinxit Deus et in formas redegit proprias cuncta quae simul materialiter fecerat ; perfecitque

opus suum die sexto

 et sic deinde

die septimo requievit ab omni opere,

 id est cessavit novam creaturam facere. Sex enim diebus sex rerum genera distinxit, nihilque postea fecit quod in aliquo illorum non contineatur. Operatus est tamen postea, sicut Veritas in Evangelio ait :

Pater meus operatur usque nunc, et ego operor illud.

 

 

Capitulum 6 (63)

 

De quatuor modis divinae operationis.

Quatuor enim modis, ut ait Alcuinus, Super Genesim, operatur Deus : 

Primo in Verbo omnia disponendo ; secundo in materia informi quatuor elementorum, de nihilo eam creando, unde : Qui vivit in aeternum creavit omnia simul, omnia scilicet elementa vel omnia corpora materialiter simul creavit ; tertio per opera sex dierum varias distinxit creaturas ; quarto ex primordialibus seminibus non incognitae oriuntur naturae, sed notae saepius reformantur ne permeant.