Distinctio XXVI — Livre II — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XXVI
Capitulum 1 (162)
- De gratia operante et cooperante.
Haec est gratia operans et cooperans. Operans enim gratia praeparat hominis voluntatem ut velit bonum ; gratia cooperans adiuvat ne frustra velit.
Unde Augustinus in libro De gratia et libero arbitrio :
2. Quae sit operans gratia et quae cooperans*.
Ecce his verbis satis aperitur quae sit operans gratia et quae cooperans. Operans enim est, quae praevenit voluntatem bonam : ea enim liberatur et praeparatur hominis voluntas ut sit bona, bonumque efficaciter velit ; cooperans vero gratia voluntatem iam bonam sequitur adiuvando.
3. Augustinus*.
Unde Augustinus, Contra Iulianum haereticum, qui bonam voluntatem tantum esse ex libero arbitrio dicebat, atque hominem per liberum arbitrium posse bonum velle et operari sine gratia asserebat, ait :
Augustinus, De perfectione iustitiae* :
Augustinus, Ad Paulinum*.
Unde alibi Apostolus ait :
His testimoniis aperte insinuatur quia voluntas hominis gratia Dei praevenitur atque praeparatur, ut fiat bona, non ut fiat voluntas, quia et ante gratiam voluntas erat, sed non erat bona et recta voluntas.
Capitulum 2 (163)
- Quid sit voluntas.
Voluntatem ipsam Augustini in libro De duabus animabus ita definit :
2. De operante gratia et cooperante et hominis voluntate adhuc agit*.
Haec autem, ut non admittat malum et adipiscatur bonum, praevenitur et praeparatur Dei gratia.
Augustinus in Enchiridion :
Unde Apostolus, gratiam praevenientem et subsequentem commendans, id est operantem et cooperantem, vigilanter dixit :
et non e converso : Non est miserentis Dei, sed volentis et currentis. Nam
Ecce his verbis, et aliis praemissis, evidenter traditur quia voluntas hominis praeparatur et praevenitur gratia Dei ut bonum velit, et adiuvatur ne frustra velit.
- Quod bona voluntas comitatur gratiam.
Itaque bona voluntas comitatur gratiam, non gratia voluntatem.
Unde Augustinus, Ad Bonifacium Papam scribens contra Pelagianos, inquit :
Ecce hic expresse habes quod gratia praevenit bonae voluntatis meritum, et ipsa voluntas bona pedissequa est gratiae, non praevia.
Capitulum 3 (164)
- Quae sit gratia voluntatem praevenlens, scilicet fides cum dilectione.
Et si diligenter intendas, nihilominus tibi monstratur quae sit ipsa gratia voluntatem praeveniens et praeparans, scilicet fides cum dilectione.
Ideoque Augustinus in eodem, tractans quomodo iustificati simus ex fide et tamen gratis (utrumque enim dicit Apostolus), ait :
Hic aperte ostenditur quod fides est causa iustificationis.
- De beneficio quo voluntas liberatur*.
Et ipsa est, gratia et beneficium quo hominis praevenitur voluntas et praeparatur.
Unde Augustinus in libro Retractationum :
Praevenitur ergo bona hominis voluntas illo gratiae beneficio, quo liberatur et praeparatur.
3. Et illud beneficium fides Christi recte intelligitur, sicut Augustinus in Enchiridion evidenter ostendit dicens :
Ecce aperte dicit gratiam per quam liberatur arbitrium et praeparatur voluntas, positam esse in fide Christi.
Capitulum 4 (165)
1. Quod voluntas bona quae praevenitur gratia, quaedam Dei dona praevenit.
Ipsa tamen eadem quaedam gratiae dona praevenit.
Unde Augustinus in Enchiridion :
Inde Apostolus ait :
Ex his apparet quod bona hominis voluntas quaedam dona Dei praevenit, quia eam comitatur gratia adiuvans ; et quibusdam praevenitur, quia eam praevenit gratia operans, scilicet fides cum caritate.
- Quae praedictis videantur contraria, scilicet quod videtur dici fidem esse ex voluntate.
Non est tamen ignorandum quod alibi Augustinus significare videtur quod ex voluntate sit fides, de illo verbo Apostoli scilicet,
ita Super Ioannem tractans :
Item super Genesim ubi Laban et Bathuel dixerunt :
dicit expositor :
3. Responsio cum determinatione*.
Ad quae respondentes, dicimus non haec ita accipienda fore, ut ex voluntate hominis fides intelligatur provenire, cum ipsa sit proprie Dei donum, ut ait Apostolus, et ex ea bona hominis merita incipiant.
unde omnia bona merita incipiunt.
Sed potius haec ideo ita dicta sunt, quia non est fides nisi in eo qui vult credere ; cuius bonam voluntatem fides praevenit non tempore, sed causa et natura.
Unde Augustinus supra congruenter dixit quod
quia ea iuvat quibus praevenitur, dum eis consentit ad effectum boni ; et in eis est, quia tempore ab eis non praeceditur.
- Quaedam adhuc addit quae graviorem faciunt quaestionem, scilicet quod cogitatio boni praecedit fidem.
Ceterum hanc quaestionem magis acuunt et urgent verba Augustini quibus in libro De praedestinatione sanctorum utitur, pertractans illud verbum Apostoli :
boni scilicet,
Hic videtur insinuate quod cogitatio bona praecedat fidem, et ita bona voluntas praeveniat fidem, non praeveniatur ; quod praedictis adversari videtur.
- Determinatio*.
Ad hoc autem dicimus quod aliquando cogitation bona sive voluntas praevenit fidem, sed non est illa bona voluntas vel cogitatio qua recte vivitur. Illa enim sine fide et caritate non est.
Nam, ut ait Augustinus Ad Anastasium,
Non est libera ad bonum nisi liberata fuerit ; non autem liberatur nisi
Augustinus, De baptismo parvulorum*. Non est libera voluntas,
id est non est libera sine fide
et illa sufficienter et vere bona est.
Non est enim fructus bonus, qui de caritatis radice non surgit ; si vero adsit fides operans per dilectionem, fit delectatio boni.
Capitulum 5 (166)
De illa cogitatione boni quae praecedit fidem plene disseritur.
Illa autem cogitatio sive voluntas, quae fidem et caritatem aliasque iustificationes praecedit, non sufficit ad salutem, nec recte vivitur ea. Hac voluntate concupiscitur illa bona voluntas quae est magnum bonum, ista vero non ; alia ergo est illa voluntas sive cogitatio, alia ista.
Capitulum 6 (167)
- Quod intellectus et cogitationem boni et voluntatem bonam praecedit*.
Et sicut illa istam praecedit, ita illam praevenit intellectus.
Unde Augustinus, ista distinguens super illum locum Psalmi :
ait :
2. Secundum verba Augustini gratiarum ordinem exponit*.
Attende hunc ordinem gratiarum, quem hic distincte assignat Augustinus : qualiter scilicet intellectus bonorum praecedit concupiscentiam eorundem, et ipsa concupiscentia delectationem, quae fit per fidem et caritatem ; qua habita, vere bona est voluntas qua recte vivitur ; ipsaque fidei cornes est, non praevia.
Capitulum 7 (168)
- Quod ante gratiam iustificationis multa in homine praecedunt bona : quaedam ex gratia et libertate arbitrii, quaedam ex libertate arbitrii tantum*.
Qui verba Augustini praemissa secundum hanc distinctionem considerat, nullam ibi repugnantiam fore animadvertit ; non ignorans etiam ante gratiam praevenientem et operantem, qua voluntas bona praeparatur in homine, praecedere quaedam bona ex Dei gratia et libero arbitrio, quaedam etiam ex solo libero arbitrio ; quibus tamen vitam non meretur, nec gratiam qua iustificatur.
Augustinus, De spiritu et littera* ; Ad Sixtum* :
Datur autem gratuita, quia nihil boni ante feceramus unde hoc mereremur.
- Quod ab homine bona fiunt et per liberum arbitrium tantum*.
Non negamus tamen multa, ante hanc gratiam et praeter hanc gratiam, ab homine fieri bona per liberum arbitrium, ut tradit Augustinus in Responsionibus contra Pelagianos, ubi dicit homines per liberum arbitrium agros colere, domos aedificare et alia plura bona facere sine gratia cooperante.
Capitulum 8 (169)
- Utrum una eademque sit gratia quae dicitur operans et cooperans.
Hic considerandum est, cum praedictum sit per gratiam operantem et praevenientem voluntatem hominis liberari ac praeparari ut bonum velit, et per gratiam cooperantem et subsequentem adiuvari ne frustra velit, utrum una et eadem sit gratia, id est unum munus gratis datum quod operetur et cooperetur, an diversa : alterum operans, et alterum cooperans.
2. Hic dicit quod una sit, sed propter diversos effectus, diversa sortitur nomina*.
Quibusdam non irrationabiliter videtur quod una et eadem sit gratia, idem donum, eadem virtus, quae operatur et cooperatur, sed propter diversos eius effectus et dicitur operans et cooperans. Operans enim dicitur in quantum
cooperans in quantum eandem
scilicet ut opus faciat bonum. Ipsa enim gratia non est otiosa,
Capitulum 9 (170)
Quid sit ipsa gratia et quomodo meretur augeri quaeritur.
Si vero quaeritur quomodo ipsa gratia praeveniens mereatur augeri, cum nullum meritum sit sine libero arbitrio, et quid sit ipsa gratia, an virtus annon, et si virtus, an actus vel non : ut hoc aperte insinuari valeat, praemittendum est tria esse genera bonorum.
Capitulum 10 (171)
Antequam solvat praemittit de tribus generibus bonorum.
Alia namque sunt magna, alia minima, alia media, ut Augustinus ait in I libro Retractationum :
Item :
Ecce habes tria genera bonorum distincta.
Capitulum 11 (172)
- In quibus bonis sit liberum arbitrium.
Quaeritur autem in quibus bonis contineatur liberum arbitrium.
De hoc Augustinus in I libro Retractationum ita ait :
- Praemissas auctoritates considerari et conferri iubet, ut possit solvi quod quaerebatur*.
Attende diligenter quae dicta sunt et confer in unum : sic enim aperietur quod supra quaerebatur. Dixit equidem opus virtutis esse bonum usum illorum bonorum quibus etiam non bene uti possumus, id est mediorum ; in quibus posuit liberum arbitrium, cuius quoque bonum usum dixit esse virtutem. Quod si est, non est ergo opus virtutis quod supra dixit, quia aliud est virtus, aliud opus eius.
