Distinctio XXXIII — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII

 

 

Capitulum 1 (221)

 

  1. An peccata omnium praecedentium partum parvuli originaliter trahant ut peccatum Adae.

Praedictis adiciendum videtur an peccata praecedentium patrum ad parvulos transeant, sicut illud primi hominis delictu m in omnes carnaliter genitos diximus redundasse ; et si peccata parentum transeunt in parvulos, utrum omnium qui fuerunt ab Adam usque ad ipsos, an aliquorum et non omnium.

 

2. Quid super hoc Augustinus in Enchiridion dicere videtur.

De hoc Augustinus in Enchiridion ambigue disserit. Videtur enim approbare peccata parentum praecedentium imputari parvulis ; non omnium tamen qui fuerunt ab Adam, ne importabili et nimia sarcina in poena aeterna gravarentur parvuli, sed tantum eorum parentum qui eos a quarta generatione praecesserunt.

Quod confirmat illis verbis quibus in Exodo Dominus ait :

Ego sum Deus, visitans iniquitates patrum usque in tertiam et quartam generationem ;

quasi peccata parentum proximorum tantum parvulis imputentur, et non alia ; quod est per moderationem divinae miserationis.

 

3. Eorum ponit documenta, qui dicunt transire in parvulos parentum delicta.

Et quod non illud solum primi hominis delictum parvulos teneat, sed etiam alia, illi quibus ita videtur ex eo confirmant, quod etiam parvuli, non modo maiores, dicuntur baptizari « in remissionem peccatorum », per pluralem numerum, non per singularem numerum : « in remissionem peccati ».

Et David, de legitimo matrimonio procreatus, dicit :

In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea ;

 non dicit : in iniquitate vel peccato. Unde putant non tantum illud unum peccatum originale, sed etiam plura quae in peccato Adae reperiri possunt, et alia parentum peccata parvulis imputari.

 

 

Capitulum 2 (222)

 

  1. Quod in illo uno primo peccato plura reperiuntur.

Quod vero in actuali peccato Adae plura notari valeant peccata, Augustinus in Enchiridion insinuat : 

Possunt, inquit, intelligi plura peccata in una transgressione Adae, si in sua quasi membra dividatur. Nam et superbia est illic, quia homo in sua potius esse quam Dei potestate dilexit ; et sacrilegium, quia Deo non credidit ; et homicidium, quia se in mortem praecipitavit ; et fornicatio spiritalis, quia integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est ; et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est ; et avaritia, quia plus quam sufficere illi debuit appetivit ; et si quid aliud, in hoc uno inveniri potest.

 

2. De parentum peccatis, an parvulos teneant*.

Augustinus*.

Deinde de parentum praecedentium peccatis, utrum parvulis imputentur, magis opinando quam asserendo disceptat, ita inquiens :

Parentum peccatis parvulos obligari, non solum primorum hominum, sed etiam suorum, de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illa quippe divina sententia : Reddam peccata patrum in filios, tenet eos ante regenerationem, usque adeo ut etiam de legitimo matrimonio procreatus dicat : In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Non dixit in iniquitate  vel in peccato, cum et hoc recte dici posset, sed iniquitates et peccata dicere maluit, quia et in illo uno, quod in homines pertransiit atque tam magnum est ut eo mutaretur humana natura, reperiuntur, sicut supra disserui, plura peccata ; et alia parentum, quae non ita possunt mutare naturam, reatu obligant filios, nisi gratia Dei subveniat.

 

  1. Vide opiniones varias*
    Sed de peccatis aliorum parentum, quibus a ipso Adam usque ad patrem suum pro generationibus suis quisque succedit, non immerito disceptari potest : utrum omnium malis acibus et multiplicatis delictis originalibus qui nascitur implicetur, ut tanto peius quanto posterius quisque nascatur ; an propterea Deus in tertiam et quartam generationem de peccatis parentum posteris eorum comminetur, quia iram suam quantum ad progeneratorum culpas non extendit ulterius, moderatione miserationis suae : ne illi quibus regeneratianis gratia non confertur, nimia sarcina in ipsa aeterna damnatione premerentur, si cogerentur ab ipso initio generis humani omnium praecedentium parentum suorum originaliter peccata contrahere et poenas pro eis debitas pendere ; an aliquid aliud de re tanta, Scripturis sanctis diligentius perscrutatis ac tractatis, valeat vel non valeat reperiri, temere affirmare non audeo.
     

Ecce perspicuum fit lectori Augustinum superiora dixisse non asserendo, sed diversorum opiniones referendo.

 

4. Ostendit Augustinum sibi fore contrarium si id sentiret.

Alioquin sibi ipsi contradicere ostenderetur, qui in eodem libro omnium mitissimam dicit esse poenam parvulorum qui originali tantum tenentur peccato, his verbis : 

Mitissima sane poena eorum erit, qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt ; et in ceteris qui addiderunt, tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuit iniquitatem.

Ecce hic aperte dicit parvulorum poenam omnium aliarum poenarum esse levissimam.

 

5. Quod si est, non igitur peccatis patrum praecedentium obligantur nisi Adae. Si enim pro peccatis actualibus parentum aeternaliter punirentur et pro suo originali, non iam minus, sed forte magis quam ipsorum parentes punirentur. Non igitur pro peccatis parentum actualibus, nec etiam pro actualibus primi parentis, sed pro originali quod a parentibus trahitur, parvuli damnabuntur : pro eo nullam aliam ignis materialis vel conscientiae vermis poenam sensuri, nisi quod Dei visione carebunt in perpetuum. Uno igitur, et non pluribus peccatis, parvuli obligati sunt.

 

6. Determinatio eorum quae illi opponebant in munimentum suae opinionis*.

Unde etiam ea quibus illa opinio muniri videtur, scilicet quod peccata et iniquitates in parvulis aliquando Scriptura esse significat, utens plurali numero, ita determinat Augustinus in eodem libro : Quia in Scriptura 

per singularem numerum pluralis numerus saepe significari solet, ut ibi : Ora ergo ad Deum ut auferat a nobis serpentem ; non ait serpentes, quos patiebatur populus. Et e converso per pluralem significatur singularis numerus, ut in Evangelio : Mortui sunt enim qui quaerebant animam pueri ; non ait mortuus est, cum loqueretur de Herode. Et in Exodo : Fecerunt deos aureos, cum unum fecerint vitulum, de quo dixerunt : Isti sunt dii tui Israel. Ita et illud originale unum plurali numero significatur, cum dicimus parvulos in peccatorum remissione baptizari, et in peccatis vel in iniquitatibus concipi.

 

 

Capitulum 3 (223)

 

  1. An actuale peccatum Adae sit gravius ceteris.

Hic quaeri solet utrum peccatum Adae transgressionis, ex quo processit originale et in quo plura superius notata sunt peccata, gravius fuerit ceteris peccatis.

 

2. Quare quibusdam malus esse videtur ceteris*.

Quibusdam ita esse videtur, quia illud peccatum totam humanam naturam mutavit, sicut Augustinus dicit in Enchiridion

Illud unum peccatum, in loco et habitu tantae felicitatis admissum, tam magnum est, ut in uno homine originaliter et, ut ita dixerim, radicabiliter totum genus humanum damnaretur.

Idem in libro De civitate Dei

Tanto maiori iniustitia violatum est illud mandatum, quanto faciliori poterat observantia custodiri. Nondum enim voluntati cupiditas resistebat : quod de poena transgressionis postea secutum est.

 

His aliisque nituntur auctoritatibus, qui illud peccatum ceteris aliorum hominum peccatis gravius esse dicunt.

 

3. Post auctoritates ponit rationem eorum*.

Quod etiam ratione ostendere laborant, hoc modo : Magis nocuit illud peccatum quam aliquod aliorum, quia totum humanum genus vitiavit ac morti utrique subdidit : quod nullo alio peccato factum est ; maiorem ergo effectum mali habuit illud peccatum quam aliquod aliud.

 

4. Responsio contra illos, ubi alia peccata ostenduntur illo maiora.

Ad quod dici potest quia, licet illud peccatum humanam naturam mutaverit in necessitatem mortis et in totum genus humanum reatum diffuderit , non est tamen putandum gravius fuisse peccato in Spiritum Sanctum,

quod neque hic neque in futuro,

ut Veritas ait, dimittitur.

Quod vero totam humanam naturam corrupit, non ideo est, quia gravius fuerit cunctis aliis peccatis ; sed quia ab homine commissum est quando in uno homine tota humana natura consistebat, et ideo tota in eo corrupta est.

 

  1. In quo habuit maiorem effectum mali quam alia et in quo non, sed minorem*.

Maioremque effectum mali intulit quantum ad multiplices defectus qui ex eo manaverunt, sed non quantum ad poenam aeternam : quam graviorem non meruit quam plures postea meruerunt per alia peccata ; immo alios graviorem promeruisse credimus iram quam Adam meruerit.

 

 

Capitulum 4 (224)

 

An illud peccatum sit primis dimissum parentibus.

Si vero quaeritur an illud peccatum primis parentibus fuerit dimissum, dicimus eos per poenitentiam veniam consecutos.

Unde Augustinus in libro De baptismo parvulorum

Sicut illi primi parentes postea iuste vivendo creduntur per Domini sanguinem ab extremo liberati supplicio, non tamen in illa vita meruerunt ad paradisum revocari ; sic et caro peccati etiam remissis peccatis, si homo in ea iuste vixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit a propagine peccati.

 

 

Capitulum 5 (225)

 

  1. Quod peccata parentum visitantur in filios, et quod non sunt adversa quae Deus dicit in Exodo et in Ezechiele.

Et licet peccatis parentum, nisi Adae, parvuli non obligentur, non est tamen diffitendum peccata parentum in filios redundare, sicut Dominus in Exodo ad Moysen ait :

Ego sum Deus fortis, zelotes, visitans iniquitates patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem, his qui oderunt me.

 

His verbis aperte insinuatur quod Deus reddit peccata patrum super filios tertios et quartos.

 

2. Auctoritas Ezechielis quae videtur adversari Legi*.

Huic autem videtur adversari quod Dominus ait in Ezechiele :

Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ? Vivo ego, dicit Dominus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium. Omnes animae meae sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est. Et anima quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii super eum erit.

Hieronymus*.

His verbis videtur

Deus corrigere per Prophetam quod male dixerit

in Lege :

Si enim peccata patrum reddit in tertiam et quartam generationem, iniustitia videtur esse Dei, ut alius peccet, et alius puniatur. Quomodo enim iustum est alium peccare, et alium peccata lugere ?

 

  1. Determinatio praemissarum auctoritatum convenientiam ostendens.

Sed, ut ait Hieronymus, ne 

Lex et Prophetae, id est Exodus et Ezechiel, immo ipse Deus, qui et hic et ibi locutus est, in sententiis discrepare videatur,

attendamus finem illius auctoritatis Exodi. Dicto enim :

Reddo iniquitates patrum in filios,

 addit :

his qui oderunt me.

 Per quod evidenter ostendit 

non ideo puniri filios quia peccaverunt patres, sed quia eis similes quodam hereditario malo Deum oderunt.

Illud ergo quod in Exodo Dominus dicit, sicut Hieronymus tradit, non id sonat quod multi aestimant, nec est simile huic proverbio :

Patres comederunt uvam acerbam etc.

Illud enim Exodi Hieronymus super Ezechielem, et Augustinus super Psalmum :

Deus laudem meam ne tacueris,

 de filiis peccata patrum imitantibus accipiendum censent : super quos dicitur Deus reddere peccata patrum, quia punit eos eo quod imitantur peccata patrum, non quia patres peccaverunt. Non itaque corrigit Dominus in Propheta quod ante dixerat in Lege, sed quomodo intelligendum sit aperit. Unde et illos qui prave intelligebant arguit, qui dicebant :

Patres comederunt etc.

 

  1. Quare dixerat : in tertiam et quartam generationem, et quare patres tantum commemoravit.

Verumtamen, si de imitatoribus malorum illud accipitur, quare tertiam et quartam generationem tantum memoravit, cum in qualibet generatione rei teneantur, qui peccata patrum imitantur ? Et quare patres commemoravit, cum et illi omnes mali sint, qui quorumlibet malorum peccata imitantur ?

Solvit*.

Sed ideo patres specialiter nominavit, quia maxime patres filii imitari solent, quos praecipue diligunt. Et tertiam et quartam generationem ideo memoravit, quia solent parentes interdum tamdiu vivere, donec filios tertios et quartos habeant ; qui patrum iniquitates videntes, eorum impietatis heredes per imitationem efficiuntur. Secundum hunc modum recte intelligitur ad litteram quod in Exodo dicitur.

 

  1. Quomodo illud Exodi intelligi debeat secundum mysterium.

Hieronymus*.

Quod etiam mystice intelligendum esse ostenditur, ex eo quod parabola dicitur. 

Si enim parabola est, ut ait Hieronymus, aliud verbis sonat, aliud sensu continet.

Unde aliqui 

ita edisserunt : Patrem in nobis esse dicunt levem punctum sensuum,

scilicet primum motum suggestionis vel cogitationis ; 

filium vero, si cogitatio conceperit peccatum :

in quo notatur consensus et delectatio mulieris ; 

nepotem, si quod cogitaveris atque conceperis, opere compleveris

vel complere decreveris : in quo notatur consensus viri sive patratio peccati ; 

pronepotem autem, si non solum feceris, sed in eo glorieris ; et haec est quarta generatio :

non quia tres praecesserint, sed quarta dicitur quia quarto loco a primo motu, qui est quasi pater, enumeratur. 

Deus igitur primos et secundos stimulos cogitationum, quos Graeci « propatheias » vocant, sine quibus nullus hominum esse potest, non puniet aeternaliter ; sed si cogitata quis facere decreverit et quae fecit corrigere noluerit :

quae sunt mortalia peccata et tertia et quarta generatio.

 

  1. Per quod probetur quod primus motus non puniatur aeternatiter. 
    Ad probandum vero, ut ait Hieronymus, quod primus pulsus cogitationis non puniatur a Deo aeternaliter, illud de Genesi afferendum est : Cham enim peccavit irridens nuditatem patris, et sententiam non ipse, sed filius eius Chanaan accepit : Maledictus Chanaan, servus erit fratrum suorum. Quae enim iustitia est, ut pater peccaverit et filius punitus sit ?

Sed in mysterio illud dictum est.