Distinctio XXXVIII — Livre II — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XXXVIII
Capitulum 1 (245)
- De voluntate et fine ex quo et ipsa iudicatur.
Post praedicta de voluntate eiusque fine disserendum est. Sciendum igitur est quod ex fine suo, ut ait Augustinus, voluntas cognoscitur, utrum recta an prava sit. Finis autem bonae voluntatis beatitudo est, vita aeterna, Deus ipse ; malae vero finis est aliud, scilicet mala delectatio, vel aliquid aliud in quo non debet voluntas quiescere.
2. Quid sit bonus finis, scilicet caritas*.
Finem bonum insinuat Propheta dicens :
Caritas ergo,
id est omnis bonae voluntatis et actionis. Ad quam omne praeceptum referendum est.
Unde Augustinus in Enchiridion :
His verbis aperte insinuatur quis sit rectus finis voluntatis sive actionis, scilicet caritas ; quae et Deus est, ut supra ostendimus.
Capitulum 2 (246)
Quod Deus est finis omnis bonae actionis, quia caritas est ; nec tantum Spiritus Sanctus, sed etiam Christus et Pater ; nec hi sunt tres fines, sed unus.
Qui ergo caritatem sibi ponit finem, Deum sibi ponit finem. Unde et
Et recte dicitur Christus finis legis ad iustitiam, quia, ut ait Augustinus in libro Sententiarum Prosperi,
Finis ergo rectus atque supremus Deus est, Pater et Filius et Spiritus Sanctus ; neque hi tres sunt tres fines, sed unus finis, quia non tres dii, sed unus est Deus.
Capitulum 3 (247)
- Quod omnes bonae voluntates unum habent finem, et tamen quaedam bonae diversos fines sortiuntur.
Sed quaeritur utrum omnes bonae voluntates unum tantum habeant finem.
De hoc Augustinus in XI libro De Trinitate ait ita :
Item :
His auctoritatum testimoniis evidenter monstratur plures in fidelibus rectas esse voluntates, proprios ac diversos fines habentes ; et tamen unum eundemque, quia omnes referuntur ad unum, qui est finis finium, de quo paulo ante diximus. Ita e converso forte est et in malis.
- Quaedam huic sententiae videntur adversari.
Verumtamen huic sententia, qua dictum est « fidelium quasdam rectas voluntates diversos fines sortiri et tamen ad unum referri », videtur obviare quod alibi Augustinus monet, ne scilicet nobis duos fines constituamus, ita inquiens in libro De sermone Domini in monte :
Ecce hic aperte dicit : ne duos fines nobis constituamus, sed unum tantum, id est regnum Dei ; cum supra dixerit bonas voluntates alias et alias proprios habere fines.
- Hic ostenditur quomodo, licet videatur, non repugnent praedicta.
Haec autem sibi non repugnare animadvertit, qui verbis praemissis simplici oculo diligenter intendit. Qui enim dixit : ne duos fines nobis constituamus, sed omnia propter regnum faciamus, ipse praemisit quod debemus manducare ut evangelizemus. Cum autem haec ita facimus, actionis illius finem Evangelium constituimus, sed et hunc finem ad regnum Dei referimus. Manducamus enim propter Evangelium, et manducamus et evangelizamus propter regnum. Duos ergo fines nobis in manducando constituimus, sed ista facientes numquid peccamus ? Absit. Nam et ipse sic facere suadet, si diligenter eius verba inspiciamus.
4. Quomodo intelligendum sit illud : ne duos fines nobis constituamus*.
Cum ergo ait : « ne duos fines nobis constituamus », fines in diversa tendentes intelligi voluit, scilicet quorum alter ad alterum non referatur. Ita et cum dicit « propter regnum Dei tantum omnia agenda, nec cum ipso mercedem temporalem meditandam », ita intelligendum est, ut non appetendo meditemur cum regno mercedem temporalem ita quod non propter regnum, sed propter se, ut scilicet regnum propter se appetamus, et ista propter illud, sicut ipse docet. Si enim petimus vitam aeternam, petimusque etiam temporalia a Deo, sed ea petimus propter aeternam vitam, non offendimus,
quia mercedem temporalem non propter se meditamur, sed propter regnum Dei, ut sit
Alioquin, si haec temporalia propter se quaerimus sicut aeterna, miscetur dexterae sinistra.
Ideoque, cum Dominus dixerit :
alibi ait :
Propter Deum ergo omnia facienda sunt, ut omnia quae facimus omniumque fines ad eum referamus.
Capitulum 4 (248)
- De differentia voluntatis et intentionis et finis.
Solet etiam quaeri quid distet inter voluntatem et intentionem ac finem.
2. Quae sit voluntas, quis finis*.
Ad quod dici potest inter voluntatem et finem certo atque evidenti modo distingui, quia voluntas est qua volumus aliquid ; finis vero voluntatis est vel illud quod volumus, per quod impletur ipsa voluntas, vel potius aliud propter quod illud volumus.
Quomodo accipiatur intentio*.
Intentio vero interdum pro voluntate, interdum pro fine voluntatis accipitur : quae diligens ac pius lector in Scriptura, ubi haec occurrerint, discernere studeat.
- Quid sit finis*. Finis autem voluntatis est delectatio bona vel mala, ad quam nititur quisque pervenire.
Unde Augustinus, super illum locum Psalmi :
ait sic :
Et paulo post :
Idem super alterius Psalmi locum, illum scilicet :
dicit :
- Repetit praedicta subdens exemplum.
Finis ergo voluntatis, ut praemissum est, dicitur et illud quod volumus, et illud propter quod volumus ; et intentio ad illud respicit propter quod volumus, et voluntas ad illud quod volumus. Ut verbi gratia si velim esurientem reficere ut habeam vitam aeternam, voluntas est qua volo reficere esurientem, cuius finis est refectio esurientis ; intentio vero, qua sic ad vitam pervenire volo ; finis autem supremus est ipsa vita, ad quam et alius finis refertur.
5. An illa intentio sit voluntas.
Sed quaeritur utrum et intentio talis sit voluntas ; et si voluntas est, an in hoc opere sit una eademque voluntas, qua volo habere vitam aeternam, et qua volo reficere esurientem.
6. Hic dicitur illa intentio voluntas*.
Videtur nempe talis intentio esse voluntas : ut enim voluntas est, qua volo reficere pauperem, ita et vol untas est, qua per istud volo habere vitam.
7. Utrum alia voluntas haec ab illa sit*.
Et alia quidem videtur esse voluntas qua volo habere vitam, et alia qua pauperi subvenire volo ; sed ista ad illam refertur.
Augustinus, De Trinitate*. Nam
Et sunt istae voluntates affectus sive motus mentis, quibus quasi gressibus vel passibus tenditur ad patriam. Sicut ergo altera est voluntas videndi fenestras, ut supra docente Augustino didicimus, altera quae ex ista nectitur, voluntas per fenestras videndi transeuntes ; ita nonnullis alia esse videtur voluntas eleemosynas dandi pauperi, alia voluntas habendi vitam.
Alii autem putant quod una sit voluntas et hic et ibi, sed propter subiectorum multiplicitatem diversitas memoratur voluntatum.
Ceterum, quodlibet horum verum sit, illud nullis in ambiguum venit, quin voluntas ex suo fine pensetur, utrum recta sit an prava, peccatum an gratia ; et quin nomine intentionis aliquando finis, aliquando voluntas intelligatur.
