Distinctio XVII — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XVII

DISTINCTIO XVII

 

 

Capitulum l (96)

 

1. De creatione animae, utrum de aliquo facta sit vel non, et quando facta, et quam gratiam habuerit in creatione.

Hic de origine animae plura quaeri solent, scilicet unde creata fuit, et quando, et quam gratiam habuit in creatione.

 

Sicut hominis formatio secundum corpus describitur cum dicitur :

Formavit Deus hominem de limo terrae,

 ita eiusdem secund um animam factura describitur cum subditur :

Et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae.

 Corpus enim de limo terrae formavit Deus, cui animam inspiravit,

vel secundum aliam litteram flavit vel sufflavit ;

 non quod faucibus sufflaverit vel manibus corporeis corpus formaverit : spiritus enim Deus est, nec lineamentis membrorum compositus.

 

3. Quod non corporeis instrumentis formasse vet sufflasse intelligendus est Deus.

Beda* : 

Non ergo carnaliter putemus Deum corporeis manibus formasse corpus vel faucibus inspirasse animam,

sed potius

hominem de limo terrae secundum corpus formavit

 

iubendo, volendo,

id est voluit et

verbo suo iussit ut ita fieret ; et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, id est substantiam animae in qua viveret creavit,

 non de materia aliqua corporali vel spirituali, sed de nihilo.

 

  1. Opinio quorundam haereticorum qui putaverunt animam esse de substantia Dei.

Putaverunt enim quidam haeretici Deum de substantia sua animam creasse, verbis Scripturae pervicaciter inhaerentes, quibus dicitur : inspiravit vel sufflavit etc. Cum fiat, inquiunt, vel spirat homo, de se flatum emittit ; sic igitur, cum dicitur Deus flasse vel spirasse spiraculum in faciem hominis, ex se spiritum hominis emisisse intelligitur, id est de substantia sua.

 

5. Responsio Augustini.

Qui hoc dicunt, non capiunt tropica locutione dictum esse sufflavit vel flavit, id est flatum hominis, scilicet animam fecit. Flare enim est flatum facere ; flatum facere est animam facere.

Unde Dominus per Isaiam :

Omnem flatum ego feci.

 

Non sunt ergo audiendi qui putant animam esse partem Dei. Si enim hoc esset, nec a se nec ab alio decipi posset, nec ad malum faciendum vel patiendum compelli, nec in melius vel deterius mutari. Flatus ergo quo hominem animavit, factus est a Deo, non de Deo ; nec de aliqua materia, sed de nihilo.

 

 

Capitulum 2 (97)

 

  1. Hic quando facta sit anima, an ante corpus, an in corpore.

Sed utrum in corpore an extra corpus ; etiam inter doctos scrupulosa quaestio est.

 

2. Opinio Augustini, qui cum angelis eam creatam dicit et voluntate accessisse ad corpus.

Augustinus enim, Super Genesim, tradit animam cum angelis sine corpore fuisse creatam, postea vero ad corpus accessisse. Neque compulsa est incorporari, sed 

naturaliter illud voluit, id est sic creata fuit ut vellet, sicut naturale nobis est velle vivere. Male autem velle vivere non naturae, sed voluntatis est perversae.

 

3. Aliorum sententia, qui dicunt animam in corpore fuisse creatam.

Alii vero dicunt animam primi hominis in corpore fuisse creatam, ita exponentes verba illa :

Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae,

id est animam in corpore creavit, quae totum corpus animaret ; faciem tamen specialiter expressit, quia haec pars sensibus ornata est ad intuenda superiora.

 

4. Sed quidquid de anima primi hominis aestimetur ; de aliis certissime sentiendum est quod in corpore creentur : creando enim infundit eas Deus, et infundendo creat.

 

5. Quod anima illa praescia non fuit operis futuri.

Augustinus*.

Dicendum est

etiam animam illam non sic esse creatam ut praescia esset operis futuri, iusti vel iniusti.

 

 

Capitulum 3 (98)

 

  1. In qua aetate Deus hominem fecerit.

Solet etiam quaeri utrum Deus hominem repente in virili aetate fecerit, an perficiendo et aetates augendo, sicut nunc format in matris utero.

 

2. In aetate virili factus est homo, et hoc secundum superiores causas, non inferiores.

Augustinus, Super Genesim, dicit quod Adam in aetate virili continuo factus est ; et hoc secundum superiores, non inferiores causas, id est secundum voluntatem et potentiam Dei, quam naturae generibus non alligavit ; qualiter et virga Moysi conversa est in draconem.

Nec talia contra naturam fiunt nisi nobis, quibus aliter naturae cursus innotuit ; Deo autem natura est quod facit.

 

Non ergo contra dispositionem suam illud fecit Deus. Erat enim in prima causarum conditione sic hominem posse fieri, sed non ibi erat necesse ut sic fieret. Hoc enim non erat in conditione creaturae, sed in beneplacito Creatoris, cuius voluntas necessitas est.

 

Hoc enim necessario futurum est, quod vult et praescit. Multa vero secundum inferiores causas futura sunt, sed in praescieritia Dei futura non sunt. Si autem ibi aliter futura sunt, potius futura sunt sicut ibi sunt, ubi praescit ille qui non potest falli.

Sic ergo factus est Adam non secundum inferiores causas, quia non erat in rerum causis seminalibus ut ita fieret ; sed secundum superiores : non contra naturam operantes, quia in rerum causis naturalibus erat ut ita posset fieri.

 

 

Capitulum 4 (99)

 

Quod homo extra paradisum creatus, in paradiso sit positus, et quare ita factum sit.

Hominem autem ita formatum tulit Deus, ut Scriptura docet, et posuit in paradiso voluptatis, quem plantaverat a principio.

 

His verbis aperte Moyses insinuat quod homo, extra paradisum creatus, postmodum in paradiso sit positus. Quod ideo factum dicitur, quia non erat in eo permansurus ; vel ut non naturae, sed gratiae hoc assignaretur.

 

 

Capitulum 5 (100)

 

  1. Quod paradisus ille terrenus fuit et localis*.

Intelligitur autem paradisus localis et corporalis, in quo homo locatus est.

 

2. Tres sententiae de paradiso sunt, et quae sint*.

Tres enim generales de paradiso sententiae sunt : una eorum qui corporaliter intelligi volunt tantum ; alia eorum qui spiritualiter tantum ; tertia eorum qui utroque modo paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor, ut homo in paradiso corporali sit positus.

 

3. A quo principio sit plantatus paradisus*.

Beda*.

Qui

ab illo principio

plantatus accipi potest, quo terram omnem, remotis aquis, herbas et ligna producere iussit.

 

  1. Qualis locus sit paradisus et ubi*.

Qui etsi praesentis Ecclesiae vel futurae typum tenet, ad litteram tamen intelligendum est esse locum amoenissimum fructuosis arboribus, magnum et magno fonte fecundum. Quod dicimus

a principio,

 

antiqua translatio dicit ad orientem.

Unde volunt in orientali parte esse paradisum, longo interiacente spatio vel maris vel terrae a regionibus quas incolunt homines secretum ; et in alto situm, usque ad lunarem circulum pertingentem. Unde nec aquae diluvii illuc pervenerunt.

 

 

Capitulum 6 (101)

 

  1. De lignis paradisi, inter quae erat lignum vitae et lignum scientiae boni et mali.

In hoc autem paradiso erant ligna diversi generis, inter quae unum erat quod vocatum est

lignum vitae,

 alterum vero

lignum scientiae boni et mali.

 

2. Quare sit dictum lignum vitae*.

Lignum autem vitae

dictum est, sicut docet Beda et Strabus, quia divinitus accepit hanc vim, ut qui ex eius fructu comederet, corpus eius stabili sanitate et perpetua soliditate firmaretur, nec ulla infirmitate vel aetatis imbecillitate in deterius vel in occasum laberetur.

 

 

Capitulum 7 (102)

 

  1. Quare vocatum sit lignum scientiae boni et mali*.

Lignum autem scientiae boni et mali non a natura hoc nomen accepit, sed ab occasione rei postea secutae.

Augustinus, Super Genesim* : 

Arbor enim illa non erat mala, sed scientiae boni et mali ideo dicta est, quia post prohibitionem erat in illa trangressio futura, qua homo experiendo disceret quid esset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum. Non ergo de fructu qui nasceretur inde positum est illud nomen, sed de re transgressionem secuta.

Cognovit enim homo, priusquam tangeret hoc lignum, bonum et malum ; sed bonum per prudentiam et experientiam, malum vero per prudentiam tantum. Quod etiam per experientiam novit usurpato ligno vetito, quia per experientiam mali didicit quid sit inter bonum obedientiae et malum inobedientiae.

 

  1. Etsi primi homines non peccassent, non ideo minus diceretur scientiae boni et mali*.

Si vero primi parentes obedientes essent nec contra praeceptum peccassent, non ideo tamen minus diceretur

lignum scientiae boni et mali,

quia hoc ex eius tactu accideret si usurparetur.

Augustinus, Super Genesim* : 

A ligno igitur homo prohibitus est quod malum non erat, ut ipsa praecepti conservatio bonum illi esset, transgressio malum. Nec melius consideratur quantum malum sit inobedientia quam hoc modo, cum scilicet ideo reus factus esse homo intelligitur, quia prohibitus rem tetigit, quam si non prohibitus tetigisset, nec peccasset nec poenam sensisset. Si enim venenosam herbam prohibitus tetigeris, poena sequitur ; et si nemo prohibuisset, similiter sequeretur. Si etiam prohibetur res tangi, quae non tangenti, sed prohibenti obest, sicut aliena pecunia, ideo prohibito est peccatum, quia prohibenti est damnosum. Cum vero tangitur quod nec tangenti obest si non prohibetur, nec cuilibet si tangatur, ideo prohibetur, ut per se bonum obedientiae et malum inobedientiae monstretur.

Sicut primus homo, a re bona prohibitus, poenam incurrit, ut non ex re mala, sed ex inobedientia poena esse monstretur, sicut ex obedientia palma.