Distinctio XXVIII — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XXVIII

DISTINCTIO XXVIII

 

 

Capitulum 1 (181)

 

1. Praedicta repetit ut alia addat, definitam assignationem ponens de gratia et libero arbitrio contra Pelagianos.

Id vero inconcusse et inconctanter teneamus, liberum arbitrium sine gratia praeveniente et adiuvante non sufficere ad iustitiam et salutem obtinendam, nec meritis praecedentibus gratiam Dei advocari, sicut pelagiana haeresis tradidit.

Nam ut ait Augustinus in I libro Retractationum, 

 novi haeretici Pelagiani liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiae Dei non relinquant locum : quam secundum merita nostra dari asserunt.

 

2. Quae sit haeresis Pelagianorum de gratia et libero arbitrio*.

Augustinus in libro De haeresibus* : 

Pelagianorum haeresis, omnium recentissima, a Pelagio monacho est exorta. Hi Dei gratiae, qua praedestinati sumus et qua meruimus de potestate tenebrarum erui, in tantum inimici sunt, ut sine hac credant hominem posse facere omnia divina mandata. Denique Pelagius, a fratribus increpatus quod nihil tribueret adiutorio gratiae Dei ad eius mandata facienda, non eam libero arbitrio praeponebat, sed infideli calliditate supponebat, dicens ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum arbitrium iubentur, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique « facilius possint », voluit credi, etiam si difficilius, tamen posse homines sine gratia facere iussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura ; ipso ad hoc tantum iuvante nos per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere et quae sperare debeamus ; non autem ad hoc, per donum Spiritus Sancti, ut quae didicerimus esse facienda faciamus. Ac per hoc divinitus dari nobis scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur ; caritatem autem negant divinitus dari, qua pie vivitur : ut scilicet sit donum Dei scientia, quae sine caritate inflat ; et non sit donum Dei ipsa caritas, quae ut scientia non inflet aedificat. Destruunt etiam orationes quas facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinae Dei resistentibus, ut convertantur ad Deum ; sive pro fidelibus, ut augeatur eis fides et perseverent in ea. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt : gratiam Dei, qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Parvulos etiam sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci.

 

 

Capitulum 2 (182)

 

  1. Hic ponit ea quibus suum confirmant errorem, verbis Augustini contra ipsum utentes.

Quod vero dicunt, sine gratia hominem per liberum arbitrium omnia iussa implere, huiusmodi inductionibus muniunt.

 

2. Testimonium Augustini quod inducit Pelagius pro se*.

Si, inquiunt, non potest ea facere homo quae iubentur, non est ei imputandum ad mortem, sicut tu ipse, Augustine, in libro De libero arbitrio asseris :

Quis, inquis, peccat in eo quod nullo modo caveri potest ? Peccatur autem : caveri igitur potest.

Retractatio Augustini*.

Hoc testimonio Augustini Pelagius usus est disputans adversus eum, immo adversus gratiam ; sicut Augustinus in libro Retractationum, illud et alia huiusmodi retractans, commemorat inquiens :

In his atque huiusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani suam nos tenuisse sententiam. Sed frustra hoc putant. Vountas quippe est qua peccatur et recte vivitur : quod his verbis egimus. Sed ipsa nisi Dei gratia liberetur, et ut vitia superet adiuvetur, recte a mortalibus vivi non potest.

 

Ecce aperte determinat ex quo sensu illa dixerit, inimicos gratiae refellens.

 

3. Aliud testimonium Augustini ponit, quo item Pelagius pro se utebatur.

Similiter etiam innitebatur Pelagius verbis Augustini contra gratiam, quae in libro De duabus animabus dicit : 

Peccati, inquit, reum tenere quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis et insaniae est.

Pelagii quaestio*.

His auditis, exsiliit Pelagius dicens : Cur ergo parvuli et illi qui non habent gratiam, sine qua non possunt facere mandata divina, tenentur rei ?

 

 

Capitulum 3 (183)

 

  1. Augustini determinatio*.

Hoc autem qua occasione dixerit, in libro Retractationum Pelagio respondens aperit. Id enim contra Manichaeos dixit, qui in homine duas naturas esse contendunt : unam bonam ex Deo, alteram malam ex gente tenebrarum, quae nunquam bona fuit nec bonum velle potest ; quod si esset, non videretur ei imputandum esse si non honum facit.

 

2. Aliud quod videtur contradicere gratiae Dei addit.

Alibi etiam Augustinus dicit quae huic gratiae contradicere videntur, qua iustificamur.

Ait enim in libro Contra Adamantium, Manichaei discipulum : 

Nisi quisque voluntatem suam mutaverit, bonum operari non potest. Quod in nostra potestate esse positum Dominus docet, ubi ait : Aut facite arborem bonam etc.

Determinatio Augustini in Retractatione*.

Quod Augustinus in Retractationibus 

non esse contra gratiam Dei quam praedicamus

ostendit :

In potestate quippe hominis est mutare in melius voluntatem, sed ea potestas nulla est nisi a Deo detur, de quo dictum est : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Cum enim hoc sit in potestate, quod cum volumus facimus, nihil tam in potestate quam ipsa voluntas est ; sed praeparatur voluntas a Domino. Eo ergo modo dat potestatem.

 

  1. Aliud testimonium eiusdem quod videtur adversum.

Augustinus in libro De duabus animabus ; in Retractationibus* :

Sic etiam intelligendum est

quod in eodem ait, scilicet

in nostra potestate esse ut vel inseri bonitate Dei, vel excidi eius severitate mereamur. Quia in potestate nostra non est nisi quod nostram sequitur voluntatem : quae cum praeparatur a Domino, facile fit opus pietatis, etiam quod impossibile et difficile fuit.

 

  1. Aliud testimonium.

In Expositione quoque quarundam propositionum Epistolae ad Romanos quaedam Augustinus interserit, quae videntur huic doctrinae gratiae adversari. Ait enim :

Quod credimus, nostrum est ; quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum Sanctum.

Et paulo post : 

Nostrum est credere et velle ; illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum Sanctum.

Retractatio qualiter haec accipi debeant*.

Quae qualiter intelligi debeant, Augustinus in libro Retractationum aperit dicens : 

Verum est quidem a Deo esse quod operamur bonum, sed eadem regula utriusque est, et volendi scilicet et faciendi. Et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem ; et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. Illa itaque profecto non dixissem, si iam scirem etiam ipsam fidem inter Spiritus Sancti munera reperiri.

 

  1. Adhuc addit aliud quod videtur contrarium.

Illud etiam diligenter est inspiciendum, quod Augustinus in libro Sententiarum Prosperi ait, scilicet quod 

posse habere fidem, sicut posse habere caritatem, natura est hominum ; habere autem fidem, sicut habere caritatem, gratia est fidelium.

Determinatio*.

Quod non ita dictum est, tanquam ex libero arbitrio valeat haberi fides vel caritas, sed quia aptitudinem naturalem habet mens hominis ad credendum vel diligendum : quae Dei gratia praeventa, credit et diligit ; quod sine gratia non valet.

 

 

Capitulum 4 (184)

 

Testimonium Hieronymi, asserit, adstruit quid tenendum de gratia et libero arbitrio, ubi triplex haeresis indicatur, scilicet Ioviniani Manichaei, Pelagii.

Id ergo de gratia et libero arbitrio indubitanter teneamus, quod Hieronymus in Explanatione fidei catholicae ad Damasum Papam, Ioviniani et Manichaei ac Pelagii errores collidens docet : 

Liberum, inquit, sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper indigere Dei auxilio ; et tam illos errare, qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Ioviniano asserunt hominem non posse peccare. Uterque tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus hominem semper et peccare et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse. arbitrii. Haec est fides quam in catholica Ecclesia didicimus et quam semper tenuimus.