Distinctio V — Livre II — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO V
Capitulum 1 (20)
De conversione et confirmatione stantium et aversione et lapsu cadentium.
Post haec consideratio adducit inquirere quales effecti sint, dum dividerentur aversione et conversione.
Post creationem namque, mox quidam conversi sunt ad Creatorem suum, quidam aversi. Converti ad Deum fuit ei caritate adhaerere ; averti, odio habere vel invidere : invidiae namque mater est superbia, qua voluerunt se parificare Deo. In conversis quasi in speculo relucere coepit Dei sapientia, qua illuminati sunt ; aversi vero excaecati sunt. Et illi quidem conversi sunt et illuminati a Deo gratia apposita ; isti vero sunt excaecati noti immissione malitiae, sed desertione gratiae : a qua deserti sunt non ita quod prius dedita subtraheretur, sed quia nunquam est apposita ut converterentur. Haec est ergo conversio et aversio qua divisi sunt qui natura boni erant : ut sint alii supra illud bonum per iustitiam boni, alii illo corrupto per culpam mali. Conversio iustos fecit, et aversio iniustos. Utraque fuit voluntatis, et voluntas utrinque libertatis.
Capitulum 2 (21)
De libero arbitrio breviter tangit, docens quid sit.
Habebant enim omnes liberum arbitrium, quod est libera potestas et habilitas voluntatis rationalis. Poterant enim voluntate eligere quodlibet, et ratione iudicare, id est discernere : in quibus constat liberum arbitrium. Nec creati sunt volentes averti vel converti, sed habiles ad volendum hoc vel illud ; et post creationem, spontanea voluntate alii elegerunt malum, alii bonum. Et ita discrevit
sicut dicit Scriptura, id est angelos bonos a malis ; et
quia bonos angelos gratia sua illuminavit, malos vero excaecavit.
Capitulum 3 (22)
Post creationem aliquid datum est stantibus per quod converterentur, nec merito aliquo, scilicet gratia cooperans.
Si autem quaeritur utrum post creationem conversis aliquid collatum sit per quod converterentur, id est diligerent Deum, dicimus quia est eis collata gratia cooperans, sine qua non potest proficere rationalis creatura ad meritum vitae. Cadere enim potest per se, sed proficere non potest sine gratia adiuvante.
Capitulum 4 (23)
Qua gratia indigebat angelus et qua non.
Non indigebat angelus gratia per quam iustificaretur, quia malus non erat, sed qua ad diligendum Deum perfecte et obediendum adiuvaretur.
Quae sit gratia operans et quae cooperans*.
Operans quidem gratia dicitur, qua iustificatur impius, id est de impio fit pius, de malo bonus ; cooperans vero, qua iuvatur ad bene volendum efficaciter et Deum prae omnibus diligendum, et ad operandum bonum, et ad perseverandum in bono, et huiusmodi, de quibus postea plenius agemus. Data est ergo angelis qui perstiterunt cooperans gratia, per quam conversi sunt ut Deum perfecte diligerent. Conversi ergo sunt a bono quod habebant non perdito, ad maius bonum quod non habebant ; et est facta ista conversio per gratiam cooperantem libero arbitrio ; quae gratia aliis qui ceciderunt apposita non fuit.
Capitulum 5 (24)
- An sit imputandum illis quod aversi sunt.
Ideoque a quibusdam obici solet non esse imputandum illis qui aversi sunt et non conversi, quia sine gratia converti non poterant. Sed illa non est data ; nec culpa illorum fuit quod non est data, quia in eis nulla culpa adhuc praecesserat.
2. Ad quod dici potest quoniam quibus apposita est ipsa gratia, non fuit ex meritis eorum : alioquin iam non esset gratia, si ex merito quod esset ante gratiam daretur.
3. Qua culpa gratia non est data eis qui ceciderunt.
Quod vero aliis non est data, culpa eorum fuit, quia cum stare possent, noluerunt, quousque gratia apponeretur ; sicut alii perstiterunt donec, illis cadentibus per superbiam, eis gratia est apposita. Aperte ergo cadentium culpa in hoc deprehendi potest : quia licet sine gratia nequirent proficere, quam nondum acceperant, per id tamen quod eis collatum erat in creatione poterant non cadere, id est stare, quia nihil erat quod ad casum eos compelleret, sed sua spontanea voluntate declinaverunt ; quod si non fecissent, quod datum est aliis, utique daretur et istis.
Capitulum 6 (25)
- 1. Quod angeli in ipsa confirmatione beati fuerint, sed utrum eam meruerint per gratiam tunc sibi datam, ambiguum est : de hoc enim diversi diversa.
Hic quaeri solet utrum in ipsa confirmatione beati fuerint angeli, et an ipsam beatitudinem aliquo modo meruerint.
Quod in ipsa confirmatione beati fuerint, plures contestantur auctoritates, et ideo pro constanti habendum est.
- Utrum vero per gratiam tunc sibi datam ipsam beatitudinem meruerint, ambiguum est.
Quibusdam enim placet quod eam meruerint per gratiam quam in confirmatione perceperunt ; simulque in eis meritum et praemium fuisse dicunt, nec meritum praecessisse praemium tempore, sed causa.
Aliis autem videtur quod beatitudinem quam receperunt in confirmatione, per gratiam tunc appositam non meruerint, dicentes tunc non fuisse eis collatam gratiam ad merendum, sed ad beate vivendum ; non tunc eis datum esse bonum quo mererentur, sed quo feliciter fruerentur. Quod autem tunc in praemium acceperunt, per obsequia nobis exhibita ex Dei obedientia et reverentia mereri dicunt ; et ita praemium praecessit merita. Et hoc mihi magis placere fateor.
