Distinctio XLIV — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XLIV

DISTINCTIO XLIV

 

 

Capitulum 1 (268)

 

  1. De potentia peccandi, an sit homini vel diabolo a Deo.

Post praedicta, consideratione dignum occurrit utrum peccandi potentia sit nobis a Deo vel a nobis.

 

2. Opinio quorundam quod non sit a Deo, sed falsa per simile*.

Putant quidam potentiam recte agendi nobis esse a Deo, potentiam vero peccandi non a Deo, sed a nobis vel a diabolo esse ; sicut mala voluntas non a Deo nobis est, sed a nobis et a diabolo, bona autem a Deo tantum nobis est.

Ratio ad probandum quod bona voluntas non sit homini nisi ex Deo*.

Augustinus, in libro De fide ad Petrum* :

Bonae namque voluntatis et cogitationis initium non homini ex se ipso nasci, sed divinitus parari et tribui, in eo Deus evidenter ostendit, quia nec diabolus nec aliquis angelorum eius, ex quo in hanc caliginem sunt detrusi, bonam potuit vel poterit resumere voluntatem. Quia si possibile foret ut humana natura, postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex se ipsa rursus eam habere potuisset, multo possibilius hoc natura haberet angelica, quae quanto minus gravatur terreni corporis pondere, tanto magis hac esset praedita facultate.

Non igitur homo vel angelus a se voluntatem bonam habere potest, sed malam. Similiter et de potentia inquiunt, per similitudinem voluntatis de potentia boni et mali disserentes, quod illa sit a Deo, non ista.

 

  1. Auctoritatibus adstruit potentiam peccandi esse a Deo.

Sed pluribus Sanctorum testimoniis indubitanter monstratur quod potestas mali a Deo est, a quo est omnis potestas.

Ait enim Apostolus :

Non est potestas nisi a Deo ;

quod non de potestate boni tantum, sed et mali intelligi oportet, cum Pilato Veritas dicat :

Non haberes in me potestatem, nisi datum esset tibi desuper.

Augustinus, Super psalmum 85* :

Malitia nempe hominum, ut ait Augustinus, cupiditatem nocendi per se habet, potestatem autem, si ille non dat, non habet. Ideoque diabolus, antequam aliquid tolleret Iob, dicebat Domino : Mitte manum tuam, id est da potestatem ;

 

quia etiam nocentium potestas non est nisi a Deo, sicut Sapientia ait : Per me reges regnant, et tyranni per me tenent terram. Unde et Iob de Domino ait : Qui facit regnare hypocritam propter perversitatem populi. Et de populo Israel dicit Deus : Dedi eis regem in ira mea.

Augustinus, Super Genesim* :

Nocendi enim voluntas potest esse ab hominis animo, potestas autem non est nisi a Deo, et hoc abdita aptaque iustitia ;

 

nam per potestatem diabolo datam iustos Deus facit suos.

De hoc etiam Gregorius in Moralibus ait :

Tumoris elatio, non potestatis ordo in crimine est. Potentiam Deus tribuit, elationem vero potentiae malitia nostrae mentis invenit. Tollamus ergo quod de nostro est, quia non potentia iusta, sed actio prava damnatur.

 

His auctoritatibus aliisque plurimis evidenter ostenditur quod non est potestas boni vel mali cuicumque nisi a Deo aequo, etsi te lateat aequitas.

 

 

Capitulum 2 (269)

 

  1. An aliquando resistendum sit potestati.

Hic oritur quaestio non transilienda silentio. Dictum est enim supra quod potestas peccandi et nocendi non est homini vel diabolo nisi a Deo. Apostolus autem dicit quod

qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit.

 Cum ergo diabolo sit potestas mali Dei ordinatione, eius potestati non esse resistendum videtur.

 

2. Quod aliquando resistendum sit potestati*.

Sed sciendum est Apostolum ibi loqui de saeculari potestate, scilicet rege et principe et huiusmodi : quibus non est resistendum in his quae iubet Deus eis exhiberi, scilicet in tributis et huiusmodi.

Si vero princeps aliquis vel diabolus aliquid iusserit vel suaserit contra Deum, tunc resistendum est.

Unde Augustinus, determinans quando sit resistendum potestati, in libro De natura boni ait :

Si illud iubeat potestas, quod non debes facere, hic sane contemne potestatem, timendo potestatem maiorem. Ipsos humanarum rerum gradus adverte. Si quid iusserit curator, numquid faciendum est si contra proconsulem iubeat ? Rursus, si quid ipse proconsul iubeat et aliud iubeat imperator, numquid dubitatur, illo contempto, illi esse serviendum ? Ergo si aliud imperator, aliud Deus iubeat, contempto illo, obtemperandum est Deo.

Potestati ergo diaboli vel hominis tunc resistamus, cum aliquid contra Deum suggesserit ; in quo Dei ordinationi non resistimus, sed obtemperamus : sic enim Deus praecepit, ut in malis nulli potestati obediamus.

 

 

 

EXPLICIT LIBER SECUNDUS

Section précédente
Section 45 sur 45