Distinctio XXIX — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

 

 

Capitulum 1 (185)

 

  1. Utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante.

Post haec considerandum est utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante.

 

2. Quod operante et cooperante eguerit, sed operante non eguit secundum omnem modum quo ipsa operatur*.

Ad quod breviter dicimus quia non cooperante tantum, sed etiam operante gratia indigebat ; non quidem secundum omnem operandi modum operantis gratiae : operatur enim liberando et praeparando voluntatem hominis ad bonum. Egebat itaque homo ea non ut liberaret voluntatem suam, quae peccati serva non fuerat ; sed ut praepararet ad volendum efficaciter bonum, quod per se non poterat.

Non enim poterat bonum mereri sine gratia, ut Augustinus in Enchiridion evidenter tradit : 

Illam, inquit, immortalitatem in qua poterat non mori, natura humana perdidit per liberum arbitrium ; hanc vero in qua non poterit mori, acceptura est per gratiam, quam fuerat si non peccasset acceptura per meritum. Quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset, quia etsi peccatum in solo erat arbitrio constitutum, non tamen iustitiae habendae vel retinendae sufficiebat liberum arbitrium, nisi divinum praeberetur adiutorium.

 

Ecce his verbis satis ostenditur quod ante peccatum homo indigebat gratia operante et cooperante. Non enim habebat quo pedem movere posset sine gratiae operantis et cooperantis auxilio ; habuit tamen quo poterat stare.

 

 

Capitulum 2 (186)

 

1. Quod homo ante lapsum virtutes habuerit.

Praeterea quaeri solet utrum homo ante lapsum virtutem habuerit.

Quibusdam videtur quod non habuerit, id ita probare conantibus : Iustitiam, inquiunt, non habuit, quia praeceptum Dei contempsit ; nec prudentiam, quia sibi non providit ; neque temperantiam, quia aliena appetiit ; nec fortitudinem, quia pravae suggestioni cessit.

Quibus respondentes, dicimus eum quidem non tunc habuisse has virtutes quando peccavit, sed ante, et tunc amisisse.

 

  1. Testimoniis sanctorum adstruit hominem primum habuisse virtutes*.

Quod multis sanctorum testimoniis comprobatur.

Ait enim Augustinus in quadam homilia

Adam, perdita caritate, malus inventus est.

Item :

Princeps vitiorum. dum vicit Adam, de limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, caritate splendidum, primos parentes illis donis ac tantis bonis exspoliavit pariterque peremit.

De hoc eodem Ambrosius, Ad Sabinum, ait : 

Quando Adam solus erat, non est praevaricatus, quia eius mens Deo adhaerebat.

Super Psalmum quoque dicit quod 

homo ante peccatum beatissimus auram carpebat aetheream ;

sed quomodo sine virtute beatissimus erat ?

Augustinus quoque, Super Genesim, dicit Adam ante peccatum 

spirituali mente praeditum fuisse.

Non est ergo dubitandum hominem ante peccatum virtutibus fulsisse, sed illis per peccatum exspoliatum fuisse.

 

 

Capitulum 3 (187)

 

De eiectione hominis de paradiso.

In illius quoque peccati poenam eiectus est de paradiso in istum miseriarum locum, sicut in Genesi legitur :

Nunc ergo, ne forte mittat manum suam et sumat de ligno vitae et comedat, et vivat in aeternum, emisit eum Deus de paradiso voluptatis.

 

His verbis insinuari videtur quod nunquam moreretur, si postea de illo sumpsisset ligno.

 

 

Capitulum 4 (188)

 

Quomodo intelligendum sit illud : Ne sumat de ligno vitae et comedat, et vivat in aeternum.

Sed quia per peccatum iam

mortuum corpus

 habebat, illa verba ex tali intellectu accipi possunt : Deus modo irati loquens, de homine superbo ait : 

Videte ne forte mittat manum suam etc.,

 id est cavete, vos angeli, ne comedat de ligno vitae, quo indignus est : de quo, si perstitisset, comederet et viveret in aeternum : sed modo propter inobedientiam indignus est comedere. Et sicut verbo dixit, ita opere exhibuit :

Emisit enim eum Deus de paradiso voluptatis

 

in locum sibi congruum ; sicut plerumque malus, cum inter bonos vivere coeperit, si in melius mutari noluerit, de bonorum congregatione pellitur, pondere pravae consuetudinis

pressus.

 

 

Capitulum 5 (189)

 

De flammeo gladio ante paradisum posito.

Ne vero posset ad illud accedere,

collocavit Deus ante paradisum Cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.

Strabus*.

Quod iuxta litteram potest hoc modo accipi : quia

per ministerium angelorum ignea custodia ibi constituta fuit.

Augustinus, Super Genesim* :

Hoc enim per caelestes potestates in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium ibi esset quaedam ignea custodia ; non tamen frustra, sed quia aliquid significat de paradiso spirituali.

 

Cherubin enim interpretatur plenitudo scientiae ; haec est caritas, quia plenitudo legis est dilectio. Gladius autem flammeus poenae temporales sunt ; quae versatiles sunt, quoniam tempora volubilia sunt.

Illa ergo ad custodiam ligni vitae ideo posita sunt ante paradisum, quia 

ad vitam non reditur nisi per Cherubin, scilicet plenitudinem scientiae : id est caritatem, et per gladium versatilem, id est tolerantiam passionum temporalium.

 

 

Capitulum 6 (190)

 

  1. An homo ante peccatum comederit de ligno vitae.

Potest autem quaeri utrum de ligno vitae ante peccatum comederit homo.

De hoc Augustinus in libro De baptismo parvulorum sic ait : 

Recte profecto intelliguntur primi homines ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse a cibo vetito, atque usi fuisse concessis.

 

His verbis ostenditur quod de ligno vitae ante peccatum sumpserint ; quibus praeceptum erat ut de omni ligno paradisi comederent, nisi de ligno scientiae boni et mali.

 

2. Quare non sunt facti immortales si comederunt de ligno vitae.

Quare ergo perpetua soliditate et beata immortalitate vestiti non sunt, ut nulla infirmitate vel aetate in deterius mutarentur ? Hanc enim virtutem naturaliter illud lignum habuisse dicitur.

Sotutio*.

Sed forte non hoc conferebat nisi saepe de illo sumeretur. Potuit ergo fieri ut de illo sumeret semel et non saepius, qui per aliquam moram in paradiso fuisse intelligitur, cum Scriptura dicat eum ibi soporatum fuisse, quando costa de latere eius assumpta est et inde formata mulier ; et animalia ante eum ducta, quibus nomina imposuit.