Distinctio XXII — Livre II — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XXII
Capitulum 1 (130)
- De origine illius peccati.
Hic videtur diligenter investigandum esse quae fuerit origo et radix illius peccati.
2. Opinio quorundam qui dicunt quandam elationem praecessisse in animo hominis*.
Quidam putant quandam elationem in animo hominis praecessisse, ex qua diaboli suggestioni consensit.
3. Auctoritas Augustini quae videtur facere pro eis*.
Quod videtur Augustinus innuere, Super Genesim, ita dicens :
Item in eodem :
- Augustinus, Super Genesim : quod aliter locutus est diabolus in muliere quam in serpente*.
Sicut ergo non est permissus diabolus tentare feminam nisi per serpentem, ita nec virum nisi per feminam :
5. Quam intelligentiam quidam trahunt ex verbis praemissis*.
Ex praedictis tentationis modus atque progressus insinuatur, necnon et quod praediximus innui videtur, scilicet quod tentationem praecesserit quaedam elatio et praesumptio in mente hominis.
6. Obiectio contra illos qui dicunt elationem praecessisse in mente.
Quod si ita fuit, non igitur alterius suggestione prius peccavit, cum auctoritas tradat ideo peccatum diaboli incurabile esse, quia non suggestione, sed propria superbia cecidit ; hominis vero curabile, quia non per se, sed per alium cecidit, et ideo per alium resurgere potuit.
7. Quomodo sint intelligenda illa verba hic definit*.
Quocirca praedicta Augustini verba pium ac diligentem lectorem efflagitant. Quae sic intelligere sane quimus : « Non deiceretur homo », scilicet in actum illius peccati, ut scilicet lignum vetitum ederet, et in has miserias per tentationem diaboli, « nisi elatio comprimenda praecessisset », non utique tentationem, sed opus peccati.
8. Vide tentationis ordinem.
Talis enim fuit ordinis processus : diabolus tentando dixit :
Quo audito, statim menti mulieris subrepsit elatio quaedam et amor propriae potestatis, ex quo placuit ei facere quod diabolus suadebat, et utique fecit. Suggestione igitur peccavit, quia tentatio praecessit, ex qua in mente eius orta est elatio, quam peccatum operis secutum est et poena peccati.
Capitulum 2 (131)
Quae fuit elatio mulieris.
Et talis quidem elatio in mente mulieris pro certo fuit, qua credidit et voluit habere similitudinem Dei cum aequalitate quadam, putans esse verum quod diabolus dicebat.
Et ideo specialiter mulierem commemorat Augustinus, inquiens :
Et quod ibi sequitur, scilicet :
ad mulierem referendum est, ut intelligatur : « quae » mulier, non elatio, « fuerat per tentationem » etc.
Capitulum 3 (132)
- Quae fuit elatio viri : an crediderit et voluerit quod mulier.
Solet quaeri utrum illa talis elatio et amor propriae potestatis in vira fuerit sicut in muliere.
2. Quod Adam non fuit seductus sicut mulier, scilicet ut crederet verum quod diabolus suadebat ; et tamen in aliquo fuit seductus, scilicet ut veniale putaret peccatum*.
Ad quod dicimus quia Adam non fuit seductus eo modo quo mulier : non enim putavit esse verum quod diabolus suggerebat. In eo tamen fuisse seductum credi potest, quod commissum veniale putaverit, quod peremptorium erat. Sed nec prior seductus fuit, nec in eo in quo mulier, ut crederet Deum illud lignum ideo tangere prohibuisse, quoniam si tangerent, fierent
Verumtamen praevaricator fuit Adam, ut testatur Apostolus. Potuit ergo aliqua elatio menti eius inesse illico post tentationem, ex qua voluit lignum vetitum experiri, cum mulierem non videret mortuam esca illa percepta.
3. Auctoritate confirmat quod dixerat*.
Unde Augustinus, Super Genesim :
4. Quam Apostolus vocaverit seductionem, qua mulier, non vir, seducta est*.
Augustinus :
Capitulum 4 (133)
- Quis plus peccavit, Adam vel Eva.
Ex quo manifeste animadverti potest quis eorum plus peccaverit, Adam scilicet vel Eva.
Plus enim videtur peccasse roulier, quae voluit usurpare divinitatis aequalitatem, et nimia praesumptione elata, credidit ita esse futurum. Adam vero nec illud credidit, et de poenitentia et Dei misericordia cogitavit, dum uxori morem gerens, eius persuasioni consensit, nolens eam contristare et a se alienatam relinquere, ne periret, arbitratus illud esse veniale, non mortale delictum.
2. Unde Augustinus :
3. Augustinus, Super Genesim* :
4. In quo Adam deceptus et in quo non*.
5. Ex his datur intelligi quod mulier plus peccaverit, in qua maioris tumoris praesumptio fuit. Quare etiam in se et in proximum et in Deum peccavit ; vir autem tantum in se et in Deum.
Ex poena etiam plus peccasse probatur mulier*.
Inde etiam colligitur quod mulier plus peccaverit, quia gravius punita est, cui dictum fuit :
- Quod praedictae sententiae adversari videtur.
Sed huic videtur contrarium quod Augustinus, Super Genesim, de viro et muliere peccatum suum excusantibus ait :
Ecce hic dicit Augustinus quia parem fastum habuerit mulier cum viro ; pariter ergo superbierunt, et pariter peccaverunt.
7. Determinatio praedictae auctoritatis*.
Sed hoc ita determinari potest, ut dicamus parem utriusque fuisse fastum in excusatione peccati, et etiam in esu ligni vetiti ; sed disparem et in muliere multo maiorem, in eo quod credidit et voluit esse sicut Deus, quod non vir.
8. De viro etiam legitur quod voluerit esse sicut Deus*.
Verumtamen et de viro legitur quod voluit esse sicut Deus.
Dicit enim Augustinus super illum locum Psalmi :
Item, super illum locum :
Item, super illum Epistolae locum :
- Quorundam sententia, quod Adam ambierit esse ut Deus, sed non crediderit possibile.
Ideo quibusdam videtur quod etiam Adam ambierit esse sicut Deus, non tamen credidit id fieri posse ; et ideo falsum esse quod diabolus promittebat cognovit. Et licet divinitatis aequalitatem concupierit, non tamen adeo exarsit nec tanta est affectus ambitione sicut mulier, quae illud fieri posse putavit, et ideo magis illud ambiendo superbivit. Virum autem aliqua forte ambitionis subreptio movit, sed non ita ut illud putaret verum vel possibile fore.
10. Aliorum sententia, qui propter Evam de viro sumptam id dictum putant*.
Per simile ostendunt*.
Aliis autem videtur ideo dictum esse quod Adam illud voluerit, quia mulier de eo sumpta illud voluit : sicut, inquiunt, peccatum dicitur
id est in humanam naturam, cum tamen mulier ante virum peccaverit ; quia per mulierem intravit de viro factam. Vel potius ideo per hominem dicitur intrasse, quia etiam peccante muliere, si vir non peccasset, humanum genus minime peccatis corruptum periret. Minus ergo peccavit vir quam mulier.
- Obiectio contra id quod dictum est, virum ·minus peccasse.
His autem opponi solet hoc modo :
ut Apostolus ait.
12. Responsio qua distinguitur ignorantia Evae, scilicet in quo ignoranter peccaverit et in quo non*.
Ad quod dicimus quia, licet Eva in hoc per ignorantiam deliquerit, quod putavit verum esse quod diabolus suadebat ; non tamen in hoc, quin noverit illud Dei esse mandatum et peccatum esse contra agere. Et ideo excusari a peccato per ignorantiam non potuit.
Capitulum 5 (134)
- Quod ignorantia alla excusat, alia non.
Est enim ignorantia quae excusat peccantem, et est ignorantia talis quae non excusat. Est autem ignorantia vincibilis, et ignorantia invincibilis. Excusatio omnis tollitur, ubi mandatum non ignoratur.
2. De triplici ignorantia : quae excuset et quae non.
Est autem ignorantia triplex : et eorum scilicet qui scire nolunt cum possint : quae non excusat, quia et ipsa peccatum est ; et eorum qui volunt, sed non possunt : quae excusat, et est poena peccati, non peccatum ; et eorum qui quasi simpliciter nesciunt, non renuentes vel proponentes scire : quae neminem plene excusat, sed sic fortasse ut minus puniatur.
Augustinus : Ubi non sit excusatio*.
Unde Augustinus, Ad Valentinum :
Non igitur mulier excusationem habuit de ignorantia, cum et mandatum noverit, et peccatum esse secus agere non ignoraverit.
- Unde processerit consensus illius peccati, cum natura hominis esset incorrupta.
Solet etiam quaeri, cum sine vitio esset natura hominis, unde consensus mali processerit.
Responsio*.
Ad quod responderi potest quia ex libero arbitrio voluntatis fuit. Et in ipso enim et in alio causa exstitit ut fieret deterior. In alio, quia in diabolo qui suasit ; in ipso, quia voluntate liberi arbitrii consensit. Et cum liberum arbitrium sit bonum, ex re utique bona malus ille consensus provenit, et ita ex bono malum manavit. De hoc autem in sequenti plenius tractabimus, cum origo mali, et in qua re coalescat, investigabitur.
Capitulum 6 (135)
An voluntas praecesserit illud peccatum.
Si vero quaeritur utrum voluntas illud peccatum praecesserit, dicimus quia peccatum illud et in voluntate et in actu constitit, et voluntas actum praecessit. Sed ipsam voluntatem alia hominis voluntas mala non praeiit ; atque ex diaboli persuasione et hominis arbitrio illa voluntas mala prodiit, qua iustitiam deseruit et iniquitatem inchoavit ; et ipsa voluntas iniquitas fuit.
