Distinctio XXII — Livre II — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre II

Distinctio XXII

DISTINCTIO XXII

 

 

Capitulum 1 (130)

 

  1. De origine illius peccati.

Hic videtur diligenter investigandum esse quae fuerit origo et radix illius peccati.

 

2. Opinio quorundam qui dicunt quandam elationem praecessisse in animo hominis*.

Quidam putant quandam elationem in animo hominis praecessisse, ex qua diaboli suggestioni consensit.

 

3. Auctoritas Augustini quae videtur facere pro eis*.

Quod videtur Augustinus innuere, Super Genesim, ita dicens : 

Non est putandum quod homo deiceretur, nisi praecessisset in eo quaedam elatio comprimenda : ut per humilitatem peccati sciret quam falso de se praesumpserit, et quod non bene se habet natura si a faciente recesserit.

Item in eodem : 

Quomodo verbis tentatoris crederet mulier, Deum se a re bona et utili prohibuisse, nisi inesset eius menti amor ille propriae potestatis et de se superba praesumptio, quae per tentationem fuerat convincenda aut perimenda ? Denique, non contenta suasione serpentis, aspexit lignum bonum esu, decorum aspectu ; nec credens se inde posse mori, forte putavit Deum alicuius causa significationis illa dixisse. Ideo manducavit, et dedit viro suo, fortassis cum aliqua suasione, quam Scriptura intelligendam reliquit ; vel forte non fuit suaderi necesse, cum eam mortuam esse illo cibo non videret vir.
  1. Augustinus, Super Genesim : quod aliter locutus est diabolus in muliere quam in serpente*.
    Sicut ergo non est permissus diabolus tentare feminam nisi per serpentem, ita nec virum nisi per feminam :
ut sicut praeceptum Dei per virum venit ad mulierem, ita diaboli tentatio per mulierem transiret ad virum.

 

In muliere vero, quae rationalis erat, non est ipse locutus, ut in serpente, sed persuasio eius ; quamvis instinctu adiuvaret interius quod per serpentem gerebat exterius.

 

5. Quam intelligentiam quidam trahunt ex verbis praemissis*.

Ex praedictis tentationis modus atque progressus insinuatur, necnon et quod praediximus innui videtur, scilicet quod tentationem praecesserit quaedam elatio et praesumptio in mente hominis.

 

6. Obiectio contra illos qui dicunt elationem praecessisse in mente.

Quod si ita fuit, non igitur alterius suggestione prius peccavit, cum auctoritas tradat ideo peccatum diaboli incurabile esse, quia non suggestione, sed propria superbia cecidit ; hominis vero curabile, quia non per se, sed per alium cecidit, et ideo per alium resurgere potuit.

 

7. Quomodo sint intelligenda illa verba hic definit*.

Quocirca praedicta Augustini verba pium ac diligentem lectorem efflagitant. Quae sic intelligere sane quimus : « Non deiceretur homo », scilicet in actum illius peccati, ut scilicet lignum vetitum ederet, et in has miserias per tentationem diaboli, « nisi elatio comprimenda praecessisset », non utique tentationem, sed opus peccati.

 

8. Vide tentationis ordinem.

Talis enim fuit ordinis processus : diabolus tentando dixit :

Si comederitis, eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

Quo audito, statim menti mulieris subrepsit elatio quaedam et amor propriae potestatis, ex quo placuit ei facere quod diabolus suadebat, et utique fecit. Suggestione igitur peccavit, quia tentatio praecessit, ex qua in mente eius orta est elatio, quam peccatum operis secutum est et poena peccati.

 

 

Capitulum 2 (131)

 

Quae fuit elatio mulieris.

Et talis quidem elatio in mente mulieris pro certo fuit, qua credidit et voluit habere similitudinem Dei cum aequalitate quadam, putans esse verum quod diabolus dicebat.

Et ideo specialiter mulierem commemorat Augustinus, inquiens :

Quomodo crederet mulier diabolo, nisi esset in mente eius de se superba praesumptio ?

Et quod ibi sequitur, scilicet : 

quae per tentationem fuerat convincenda vel perimenda,

ad mulierem referendum est, ut intelligatur : « quae » mulier, non elatio, « fuerat per tentationem » etc.

 

 

Capitulum 3 (132)

 

  1. Quae fuit elatio viri : an crediderit et voluerit quod mulier.

Solet quaeri utrum illa talis elatio et amor propriae potestatis in vira fuerit sicut in muliere.

 

2. Quod Adam non fuit seductus sicut mulier, scilicet ut crederet verum quod diabolus suadebat ; et tamen in aliquo fuit seductus, scilicet ut veniale putaret peccatum*.

Ad quod dicimus quia Adam non fuit seductus eo modo quo mulier : non enim putavit esse verum quod diabolus suggerebat. In eo tamen fuisse seductum credi potest, quod commissum veniale putaverit, quod peremptorium erat. Sed nec prior seductus fuit, nec in eo in quo mulier, ut crederet Deum illud lignum ideo tangere prohibuisse, quoniam si tangerent, fierent

sicut dii.

 Verumtamen praevaricator fuit Adam, ut testatur Apostolus. Potuit ergo aliqua elatio menti eius inesse illico post tentationem, ex qua voluit lignum vetitum experiri, cum mulierem non videret mortuam esca illa percepta.

 

3. Auctoritate confirmat quod dixerat*.

Unde Augustinus, Super Genesim

Cum Apostolus Adam praevaricatorem fuisse ostendat dicens : In similitudinem praevaricationis Adae, seductum tamen negat, ubi ait : Adam non est seductus, sed mulier. Unde et interrogatus non ait : Mulier seduxit me, sed dedit mihi et comedi ; mulier vero inquit : Serpens seduxit me.

 

4. Quam Apostolus vocaverit seductionem, qua mulier, non vir, seducta est*.

Augustinus : 

Hanc autem seductionem proprie vocavit Apostolus, per quam id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est, scilicet quod Deus lignum illud ideo tangere prohibuerit, quia sciebat eos, si tetigissent, sicut deos futuros : tanquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. Sed etsi virum propter aliquam mentis elationem, quae Deum latere non poterat, sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem videret accepta illa esca non esse mortuam ; nec tamen eum arbitror, si iam spirituali mente praeditus erat, ullo modo credidisse quod diabolus suggerebat.

 

 

Capitulum 4 (133)

 

  1. Quis plus peccavit, Adam vel Eva.

Ex quo manifeste animadverti potest quis eorum plus peccaverit, Adam scilicet vel Eva.

Plus enim videtur peccasse roulier, quae voluit usurpare divinitatis aequalitatem, et nimia praesumptione elata, credidit ita esse futurum. Adam vero nec illud credidit, et de poenitentia et Dei misericordia cogitavit, dum uxori morem gerens, eius persuasioni consensit, nolens eam contristare et a se alienatam relinquere, ne periret, arbitratus illud esse veniale, non mortale delictum.

2. Unde Augustinus : 

Apostolus inquit : Adam non est seductus. Quod utique ita accipi potest, ut intelligatur non esse seductus, prior scilicet ; vel in eo in quo mulier, ut scilicet crederet illud esse verum : Eritis sicut dii ; sed putavit utrumque posse fieri, ut et uxori morem gereret, et per poenitentiam veniam haberet. Minus ergo peccavit, qui de poenitentia et Dei misericordia cogitavit.

3. Augustinus, Super Genesim* : 

Postquam enim mulier seducta manducavit eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat sine suo solatio contabescere, et a se alienatam omnino interire : non quidem carnali victus concupiscentia, quam nondum senserat, sed amicabili quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus ne offendatur amicus. Quod eum facere non debuisse, divinae sententiae iustus exitus indicavit.

4. In quo Adam deceptus et in quo non*. 

Ergo alio quodam modo ipse etiam deceptus est.

 

Inexpertus enim divinae severitatis, in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum.

 

Sed dolo illo serpentino quo mulier seducta est, nullo modo arbitror illum potuisse seduci.

 

5. Ex his datur intelligi quod mulier plus peccaverit, in qua maioris tumoris praesumptio fuit. Quare etiam in se et in proximum et in Deum peccavit ; vir autem tantum in se et in Deum.

Ex poena etiam plus peccasse probatur mulier*.

Inde etiam colligitur quod mulier plus peccaverit, quia gravius punita est, cui dictum fuit :

In dolore paries filios etc.

 

  1. Quod praedictae sententiae adversari videtur.

Sed huic videtur contrarium quod Augustinus, Super Genesim, de viro et muliere peccatum suum excusantibus ait :

Dixit Adam : Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi et comedi. Non dicit : Peccavi. Superbia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem.

 

Nec etiam mulier confitetur peccatum, sed refert in alterum dicens : Serpens decepit me et comedi, impari sexu, sed pari fastu.

 

Ecce hic dicit Augustinus quia parem fastum habuerit mulier cum viro ; pariter ergo superbierunt, et pariter peccaverunt.

 

7. Determinatio praedictae auctoritatis*.

Sed hoc ita determinari potest, ut dicamus parem utriusque fuisse fastum in excusatione peccati, et etiam in esu ligni vetiti ; sed disparem et in muliere multo maiorem, in eo quod credidit et voluit esse sicut Deus, quod non vir.

 

8. De viro etiam legitur quod voluerit esse sicut Deus*.

Verumtamen et de viro legitur quod voluit esse sicut Deus.

Dicit enim Augustinus super illum locum Psalmi :

Quae non rapui, tunc exsolvebam :

 

Rapuit Adam, et Eva, praesumens ut diabolus de divinitate ; rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem.

Item, super illum locum :

Deus, quis similis tibi ?

 

Qui per se vult esse ut Deus, perverse vult esse similis Deo, ut diabolus qui noluit sub eo esse, et homo qui ut servus noluit teneri praecepto, sed voluit ut nullo sibi dominante esset quasi Deus.

Item, super illum Epistolae locum :

Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo :

 

Quia non usurpavit quod suum non esset, ut diabolus et primus homo.

 

  1. Quorundam sententia, quod Adam ambierit esse ut Deus, sed non crediderit possibile.

Ideo quibusdam videtur quod etiam Adam ambierit esse sicut Deus, non tamen credidit id fieri posse ; et ideo falsum esse quod diabolus promittebat cognovit. Et licet divinitatis aequalitatem concupierit, non tamen adeo exarsit nec tanta est affectus ambitione sicut mulier, quae illud fieri posse putavit, et ideo magis illud ambiendo superbivit. Virum autem aliqua forte ambitionis subreptio movit, sed non ita ut illud putaret verum vel possibile fore.

 

10. Aliorum sententia, qui propter Evam de viro sumptam id dictum putant*.

Per simile ostendunt*.

Aliis autem videtur ideo dictum esse quod Adam illud voluerit, quia mulier de eo sumpta illud voluit : sicut, inquiunt, peccatum dicitur

per unum hominem intrasse in mundum,

 id est in humanam naturam, cum tamen mulier ante virum peccaverit ; quia per mulierem intravit de viro factam. Vel potius ideo per hominem dicitur intrasse, quia etiam peccante muliere, si vir non peccasset, humanum genus minime peccatis corruptum periret. Minus ergo peccavit vir quam mulier.

 

  1. Obiectio contra id quod dictum est, virum ·minus peccasse.

His autem opponi solet hoc modo : 

Tribus modis, ut ait Isidorus, peccatum geritur, scilicet ignorantia, infirmitate, industria ; et gravius est infirmitate peccare quam ignorantia, graviusque industria quam infirmitate. Eva autem videtur ex ignorantia peccasse, quia seducta fuit ; Adam vero ex industria, quia non fuit seductus,

ut Apostolus ait.

 

12. Responsio qua distinguitur ignorantia Evae, scilicet in quo ignoranter peccaverit et in quo non*.

Ad quod dicimus quia, licet Eva in hoc per ignorantiam deliquerit, quod putavit verum esse quod diabolus suadebat ; non tamen in hoc, quin noverit illud Dei esse mandatum et peccatum esse contra agere. Et ideo excusari a peccato per ignorantiam non potuit.

 

 

Capitulum 5 (134)

 

  1. Quod ignorantia alla excusat, alia non.

Est enim ignorantia quae excusat peccantem, et est ignorantia talis quae non excusat. Est autem ignorantia vincibilis, et ignorantia invincibilis. Excusatio omnis tollitur, ubi mandatum non ignoratur.

 

2. De triplici ignorantia : quae excuset et quae non.

Est autem ignorantia triplex : et eorum scilicet qui scire nolunt cum possint : quae non excusat, quia et ipsa peccatum est ; et eorum qui volunt, sed non possunt : quae excusat, et est poena peccati, non peccatum ; et eorum qui quasi simpliciter nesciunt, non renuentes vel proponentes scire : quae neminem plene excusat, sed sic fortasse ut minus puniatur.

Augustinus : Ubi non sit excusatio*.

Unde Augustinus, Ad Valentinum :

Eis aufertur excusatio, qui mandata Dei noverunt, quam solent habere homines de ignorantia. Et licet gravius sit peccare scienter quam nescienter, non ideo tamen confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisquam excusationem requirat. Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse.

 

Quia in eis qui intelligere noluerunt, ipsa ignorantia peccatum est ; in eis vero qui non potuerunt, poena peccati.

 

Ignorantia vero quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter nesciunt, nullum sic excusat ut aeterno igne non ardeat, sed fortasse ut mitius ardeat.

Non igitur mulier excusationem habuit de ignorantia, cum et mandatum noverit, et peccatum esse secus agere non ignoraverit.

 

  1. Unde processerit consensus illius peccati, cum natura hominis esset incorrupta.

Solet etiam quaeri, cum sine vitio esset natura hominis, unde consensus mali processerit.

Responsio*.

Ad quod responderi potest quia ex libero arbitrio voluntatis fuit. Et in ipso enim et in alio causa exstitit ut fieret deterior. In alio, quia in diabolo qui suasit ; in ipso, quia voluntate liberi arbitrii consensit. Et cum liberum arbitrium sit bonum, ex re utique bona malus ille consensus provenit, et ita ex bono malum manavit. De hoc autem in sequenti plenius tractabimus, cum origo mali, et in qua re coalescat, investigabitur.

 

 

Capitulum 6 (135)

 

An voluntas praecesserit illud peccatum.

Si vero quaeritur utrum voluntas illud peccatum praecesserit, dicimus quia peccatum illud et in voluntate et in actu constitit, et voluntas actum praecessit. Sed ipsam voluntatem alia hominis voluntas mala non praeiit ; atque ex diaboli persuasione et hominis arbitrio illa voluntas mala prodiit, qua iustitiam deseruit et iniquitatem inchoavit ; et ipsa voluntas iniquitas fuit.