Distinctio XLIII — Livre II — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre II

Distinctio XLIII

DISTINCTIO XLIII

 

 

Cap. unicum (267)

 

1. De peccato in Spiritum Sanctum, quod dicitur etiam peccatum ad mortem.

Est praeterea quoddam peccati genus ceteris gravius et abominabilius, quod dicitur peccatum in Spiritum Sanctum.

De quo in Evangelio Veritas ait :

Qui peccaverit in Spiritum Sanctum, non remittitur ei, neque hic, neque in futuro ;

et Ioannes in Epistola canonica :

Est peccatum ad mortem : non pro eo dico ut quis oret.

 Qui enim peccat in Patrem, remittetur ei ; et qui peccat in Filium, remittetur ei ;

qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque hic, neque in futuro.

 

  1. Quid sit illud peccatum*. Quorundam opinio*.

Sed quaeritur quod sit illud peccatum in Spiritum Sanctum vel ad mortem.

Quidam dicunt illud esse peccatum desperationis vet obstinationis. Obstinatio est induratae in malitia mentis pertinada, per quam fit homo impoenitens. Desperatio est qua quis penitus diffidit de Dei bonitate, aestimans suam malitiam divinae bonitatis magnitudinem excedere, sicut

Cain qui dixit : Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

 

Utrumque vero dicitur peccatum in Spiritum Sanctum, quia Spiritus Sanctus amor est Patris et Filii, et benignitas qua se invicem et nos diligunt ; quae tanta est, cuius finis non est. Recte ergo in Spiritum Sanctum delinquere dicuntur, qui suam malitiam Dei bonitatem superare putant, et ideo poenitentiam non assumunt ; et qui iniquitati tam pertinaci mente inhaerent, ut eam nunquam relinquere proponant et ad bonitatem Spiritus Sancti nuitquam redire, patientia Dei abutentes et de misericordia Dei nimis praesumentes ; quibus placet malitia propter se,· sicut piis bontas.

Augustinus, De verbis Domini* :

Isti nimia pertinacia et praesumptione peccant, autumantes Deum non esse iustum ; illi desperatione Deum non bonum aestimant, tollentes in hoc turbulentissimo iniquitatum mari portum divinae indulgentiae, quo se recipiant fluctuantes. Atque ipsa desperatione addunt peccata peccatis, dicentes : Misericordia nulla est, et super peccatores necessaria damnatio debetur.

 

  1. An omnis obstinatio vel desperatio sit peccatum in Spiritum Sanctum.

Sed quaeritur utrum omnis obstinatio mentis in malitia obduratae, om­ nisque desperatio sit peccatum in Spiritum Sanctum.

 

4. Opinio quorundam*.

Quidam dicunt omnem obstinationem et desperationem peccatum esse in Spiritum Sanctum. Quod si est, aliquando illud peccatum remittitur, quia multi, etiam obstinatissimi et desperatissimi, convertuntur, ut Augustinus ait super illum locum Psalmi :

Convertam in profundum maris :

 

Id est eos qui erant desperatissimi ;

et ibi :

Mittit crystallum sicut frusta panis :

Id est obstinatos facit aliorum doctores. Talium conversio ibi etiam evidenter ostenditur, ubi ait :

Qui educit vinctos in fortitudine : similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris.

Secundum istos peccatum illud dicitur irremissibile, non quin aliquando remittatur, sed quia vix et raro ac difficulter dimittitur. Non enim solvitur crystallus nisi vehementi spiritus impetu.

 

  1. Aliorum opinio*.

Alii vero tradunt non quamlibet obstinationem vel desperationem appellari peccatum in Spiritum Sanctum, sed illam tantum quam comitatur impoenitentia. Qui etiam impoenitentiam dicunt peccatum in Spiritum Sanctum, quia Augustinus dicit :

Impoenitentia est peccatum in Spiritum Sanctum.

Sed cum sic obstinatus est aliquis ut non poeniteat, discuti oportet an aliud obstinatio, aliud impoenitentia sit in eo peccatum ; an idem, sed diversis modis commissum.

Secundum istos peccatum illud dicitur irremissibile, eo quod nunquam dimittatur. Unde Augustinus etiam dicit quod hoc solum peccatum veniam mereri non potest ; et Hieronymus quod taliter peccans

digne poenitere non potest.

Et ideo recte Ioannes dicit ut

non pro eo oret quis,

 quia qui sic peccat, orationibus Ecclesiae hic vel in futuro iuvari non potest ; habens

cor induratum tanquam lapis,

 sicut de diabolo legitur. Post hanc vitam qui valde mali sunt, meritis Ecclesiae iuvari non possunt.

 

  1. Quod aliter accipitur peccatum in Spiritum Sanctum.

Est etiam alia huius peccati assignatio.

Hoc enim peccatum Augustinus definiens, in libro De sermone Domini in monte ait :

Peccatum ad mortem est, cum post agnitionem Dei per gratiam Christi, oppugnat aliquis fraternitatem, et adversus ipsam gratiam qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Quod fortasse est peccare in Spiritum Sanctum ; quod peccatum dicitur non remitti : non quia non sit ignoscendum peccanti si poeniteat, sed quia tanta labes est illius peccati, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum mala conscientia agnoscere et enuntiare cogatur ; ut Iudas, cum dixit Peccavi, facilius desperans cucurrit ad laqueum, quam humilitate veniam peteret. Quod propter magnitudinem peccati, iam ex damnatione peccati tales habere credendum est.

 

Ecce quaedam assignatio peccati in Spiritum Sanctum vel ad mortem hic posita est, qua illud peccatum esse traditur oppugnatio fraternitatis post agnitionem, et invidentia gratiae post reconciliationem ; quod species quaedam obstinationis intelligi potest.

 

  1. Illam tamen definitionem Augustinus in libro Retractationum rememorans, aliquid adiciendum ibi fore, nec asserendo se dixisse aperit, ita dicens :
    Quod quidem non confirmavi, quoniam hoc putare me dixi. Sed tamen addendum fuit : si in hac scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam ; quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto non est desperandum ; nec pro illo imprudenter oratur, de quo non desperatur.
     

His verbis insinuatur peccatum praemissa definitione descriptum tunc solum debere dici

ad mortem

 vel

in Spiritum Sanctum,

cum non habet comitem poenitentiam ; nec de aliquo peccatore in hac vita esse desperandum, et ideo pro omni esse orandum.

 

8. Unde illud Ioannis,

Non pro eo dico ut quis oret,

sic accipiendum videtur, ut pro aliquo peccante ad mortem vel in Spiritum Sanctum postquam finierit hanc vitam non oremus ; dum autem in hac vita est, nec peccatum illius iudicare, nec de illo desperare, sed pro illo orare debemus.

Unde Augustinus, De verbis Domini, de impoenitentia, quae est blasphemia in Spiritum Sanctum, sic ait :

 Ista impoenitentia vel cor impoenitens, quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest iudicari. De nullo enim desperandum est, quamdiu patientia Dei ad poenitentiam adducit. Paganus est hodie, iudaeus infidelis est hodie, haereticus est hodie, schismaticus est hodie : quid si cras amplectatur catholicam pacem et sequatur catholicam veritatem ? Quid si isti, quos in quocumque genere erroris notas et tanquam desperatissimos damnas, antequam finiant istam vitam agunt poenitentiam et inveniunt veram vitam in futuro ? Nolite ergo ante tempus quidquam iudicare.

 

Ex his ostenditur pro singulis peccatoribus in hac vita esse orandum, nec de aliquo esse diffidendum, quia converti potest dum in hac vita est ; quia non potest sciri de aliquo utrum peccaverit ad mortem vel in Spiritum Sanctum, nisi cum ab hac vita discesserit ; nisi forte alicui per Spiritum Sanctum mirabiliter revelatum fuerit.

 

  1. Ex praedictis aliquatenus capi potest quomodo accipiatur peccatum in Spiritum Sanctum : scilicet invidentia gratiae fraternitatem impoenitenter oppugnans ; quae utique obstinatio esse videtur et omnis impoenitentis obstinatio atque desperatio. Notandum vero est quod non omnis qui non poenitet, impoenitens dici potest, quia impoenitentia proprie obstinati est, et ut quidam volunt, etiam desperati.

 

10. Alia assignatio peccati in Spiritum Sanctum.

De hoc quoque peccato in Spiritum Sanctum Ambrosius in libro De Spiritu Sancto disserens, definitam assignationem tradit dicens : 

Cur Dominus dixerit : Qui blasphemaverit in Filium hominis, remittetur ei ; qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, nec hic, nec in futuro remittetur ei, diligenter adverte. Numquid alia est offensa Filii, alia Spiritus Sancti ? Sicut una dignitas, sic una iniuria. Sed si quis, corporis specie deceptus humani, remissius aliquid sentit de Christi carne quam dignum est, habet culpam, non est tamen exclusus a venia. Si quis vero Sancti Spiritus dignitatem, maiestatem et potestatem abneget sempiternam, et putet non in Spiritu Dei eici daemonia, sed in Beelzebub, non potest ibi exhortatio esse veniae, ubi sacrilegii plenitudo est.

 Satis aperte hic explicatur quid sit peccatum in Spiritum Sanctum.

Quod illi Augustini descriptioni congruere videtur, qua illud peccatum dicitur esse invidentia gratiae oppugnans fraternitatem. Qui enim post cognitionem veritatis, Sancti Spiritus veritatem negat, eiusque opera dicit esse Beelzebub, potestati, bonitati et gratiae Dei invidere non dubitatur.

 

  1. Non itaque distinctio illa verborum sic accipienda est, quasi trium personarum divisae sint offensae ; sed ibi genera peccatorum distincta sunt. Peccatum enim in Patrem id intelligitur, quod fit per infirmitatem, quia Patri Scriptura frequenter attribuit potentiam ; peccatum in Filium, quod fit per ignorantiam, quia sapientia Filio attribuitur ; tertium expositum est. Qui ergo peccat per infirmitatem vel per ignorantiam, facile veniam adipiscitur ; sed non ille qui peccat in Spiritum Sanctum. Cum autem una sit potentia, sapientia, bonitas trium, quare Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas saepius assignetur, superius dictum est.