Distinctio XXXVI — Livre II — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre II

Distinctio XXXVI

DISTINCTIO XXXVI

 

 

Capitulum 1 (237)

 

  1. Quod quaedam simul sunt peccata et poena peccati, quaedam peccata et causa peccati, alia vero peccata et causa et poena peccati.

Sciendum est tamen quaedam sic esse peccata, ut sint etiam poenae peccatorum.

Unde Augustinus, super illum locum Psalmi 57 :

Supercecidit ignis et non viderunt solem,

ait :

Ignis superbiae et concupiscentiae et irae

intelligitur.

Istas poenas pauci vident : ideo eas maxime commemorat Apostolus in Epistola ad Romanos, et enumerat multa quae peccata sunt et poenae peccati. Inter primum enim peccatum apostasiae et ultimam poenam ignis aeterni, media quae sunt, et peccata sunt et poenae peccati.

 

2. Gregorius quoque, Super Ezechielem, ait : 

Contemnenti qui non vult poenitere, ponit Deus offendiculum, ubi scilicet gravius impingat. Peccatum enim quod per poenitentiam citius non deletur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et poena peccati, aut peccatum simul et causa et poena peccati. Unde Moyses : Nondum sunt completa peccata Amorrhaeorum. Et David inquit : Appone iniquitatem super iniquitatem eorum. Et alius Propheta : Sanguis sanguinem tetigit, id est peccatum peccato additum est. Paulus quoque ait : Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae etc. ; et item : Ut impleant peccata sua semper. Ioanni quoque per angelum dicitur : Qui in sordibus est, sordescat adhuc.

 

Ex his testimoniis colligitur peccatum aliquod et peccatum esse et poenam peccati.

 

 

Capitulum 2 (238)

 

  1. Ex praedictis quaestio orta : scilicet an in quantum peccatum est, sit poena peccati.

Et ideo merito quaeritur utrum in quantum peccatum est, sit poena peccati.

 

2. Ratio quare non sit*.

Quod non videtur, cum omnis poena peccati iusta sit.

Unde Augustinus in libro Retractationum :

Omnis poena peccati iusta est, et supplicium nominatur.

Si ergo peccatum quod est peccatum et poena peccati, in quantum peccatum est, poena peccati est : cum omnis poena iusta de iustitia Dei veniat, videtur in quantum peccatum est iustum esse et a Deo provenire.

 

3. Responsio illorum, ubi docetur ex quo sensu peccatum dicitur poena peccati vel poena*.

Ad quod illi respondent peccatum sic dici poenam peccati, quia per peccatum in quod merito praecedentis peccati homo labitur, deserente Deo, cormmpitur bona natura. Sicut ignis aeternus dicitur poena malorum quia ea cruciantur, nec tamen ipse cruciatus malorum ignis est, sed per ignem fit in homine ; ita per peccatum corrumpitur natura et imminuitur bonum naturae, et est ipsa imminutio et corruptio boni passio et poena ; et non est essentialiter ipsum peccatum per quod fit, sed ideo peccatum dicitur, ut praemissum est, quia per peccatum, illico ut peccat homo, fit in homine illa corruptio. Quae tamen fit Deo auctore : illa enim poena sive passio, quae est boni cormptio, a Deo est. Illius tamen, ut sic dicam, materia et causa est peccatum, quod a Deo non est.

 

4. Augustinus*.

Quod videtur Augustinus notasse et iuxta hunc sensum intellexisse, cum ait in libro De praedestinatione sanctorum :

Praedestinatione Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus ; sed praescivit Deus etiam quae non est ipse factums, id est omnia mala. Quia etsi sunt quaedam quae ita peccata sunt, ut etiam poenae sint peccati, secundum illud Apostoli : Tradidit illos Deus in passiones etc., non tamen peccatum Dei est, sed iudicium,

scilicet poena. In Scriptura enim saepe nomine iudicii poena intelligitur.

Hic diligenter intendentibus insinuare videtur ea quae peccata sunt et poenae peccati, non in quantum peccata sunt, sed in quantum poenae, Dei esse. Nam, cum dixisset Deum non esse facturum mala aliqua, id est peccata, quia posset ei obici quaedam peccata esse etiam poenas peccati, et poena peccati omnis iusta est et ideo a Deo est : quasi determinando secundum quid faciat ea vel secundum quid non faciat, addidit reliqua. Iuxta vero praedictam intelligentiam peccata sane dicuntur poenae.

Unde Apostolus appellat ea

passiones ignominiae,

quia ut ait auctoritas,

licet quaedam peccata sint quae delectent, sunt tamen passiones naturae, non nominandae,

quia per ea corrumpitur natura.

 

 

Capitulum 3 (239)

 

  1. Quod cum omne peccatum possit dici poena, non tamen omne est poena peccati.

Et licet ex hoc sensu omne peccatum mortale possit dici poena, non tamen omne potest dici poena peccati. Poena enim peccati, ut praedictum est, est illud cuius causa est aliud praecedens peccatum. Nam peccatum sic dicitur poena peccati respectu praecedentis, sicut dicitur causa peccati respectu sequentis. Quo fit ut idem peccatum et causa sit et poena peccati, sed alterius peccati poena, et alterius causa.

 

2. Gregorius*.

Ut enim Gregorius in Moralibus ait,

peccatum quod poenitentia non diluitur, suo pondere mox ad aliud trahit ; unde fit ut non solum peccatum sit, sed et causa peccati : ex illo quippe culpa subsequens oritur. Peccatum vero quod ex peccato oritur, non solum peccatum, sed et poena peccati est ; quia iusto iudicio Deus cor peccantis obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in alia cadat. Quem enim liberare noluit, deserendo percussit.

Augustinus, Contra Iulianum* :

Proinde, ut Augustinus ait, praecedentis est haec poena peccati, et tamen etiam ipsa peccatum est. Iudicio enim iustissimi Dei traditi sunt, ut ait Apostolus de quibusdam, sive deserendo, sive alio modo explicabili vel inexplicabili, in passiones ignominiae,

 

ut crimina criminibus vindicarentur, et supplicia peccantium non tantum sint tormenta, sed et vitiorum incrementa.

 

Illa ergo peccata quae meminerat Apostolus, quia de superbia sunt, non solum peccata, sed et supplicia sunt.

 

  1. Ecce ex his iam fit perspicuum quaedam peccata etiam poenas et causas peccati esse ; et illud peccatum esse poenam peccati, quod causam praecedentem habet peccatum ; atque illud peccatum esse causam peccati, quod est meritum sequentis culpae.

 

 

Capitulum 4 (240)

 

  1. Ex praedictis videtur significari ipsa eadem quae peccata sunt esse et poenas peccati.

Sed cum ait « crimina criminibus vindicari », videtur insinuare ea ipsa, quae peccata sunt, essentialiter esse poenas peccati, id est punitiones peccati.

Ad hoc autem inquiunt illi, haec et similia dicta esse secundum rationem praedictam, et ideo intelligenda fore secundum praemissam expositionem.

Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi.

 

  1. Quod non obviat veritati si quis dicat ipsa peccata esse poenas peccati essentialiter.

In nullo tamen praeiudicium fieri veritati putatur, si quis dicat ipsa eadem, quae peccata sunt, essentialiter, ut ita dicam, esse poenas, id est punitiones peccatorum praecedentium, quae iustae sunt et a Deo sunt. Nec tamen in quantum peccata, a Deo sunt ; nec in quantum peccata sunt, poenae peccati sunt. Et tamen in quantum peccata sunt, privationes boni sunt ; sed, ut supra dictum est, causaliter et active dicntur privationes.

 

 

Capitulum 5 (241)

 

Aperte ostendit peccata quaedam esse poenam peccati, et poenam ipsam iustam esse et a Deo.

Quod autem quaedam peccata poena sint, et ipsa poena iusta sit et a Deo sit, evidenter tradit Augustinus in libro Retractationum I, dicens quaedam necessitate fieri ab homine, quae mala sunt, et eadem iusta poena peccati sunt. 

Sunt, inquit, necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere et non potest. Unde est illud Apostoli : Non quod volo facio bonum, sed quod odi malum hoc ago ? Et illud : Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem : haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis ? Sed haec omnia ex illa mortis damnatione sunt. Nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est homo, cum haec facit, ea utique facit quae debet. Si autem homo quia ita est non est bonus, nec habet in potestate ut sit bonus : sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse qualem se esse debere videt, poenam istam esse quis dubitet ? Omnis autem poena, si peccati poena est, iusta est et supplicium nominatur. Si autem iniusta est poena, quoniam poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta est haec poena et pro peccato aliquo impenditur. Non enim quisquam iniuste dominans, aut subripere hominem potuit veluti ignoranti Deo, aut extorquere invito tanquam invalidiori, ut hominem iniusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec poena iusta de damnatione hominis veniat.

 

His atque aliis pluribus testimoniis docetur quaedam esse peccata et poenas peccati.

 

 

Capitulum 6 (242)

 

  1. De quibusdam quae sine dubio peccata sunt et poenae, ut ira, invidia.

Praeterea nullatenus ambigendum est quaedam peccata absque ullo scrupulo poenas esse, ut invidia, quae est

dolor alieni boni,

et ira : quae etiam non in quantum poenae sunt, peccata sunt.

2. Ita etiam de cupiditate et timore et aliis huiusmodi sentiendum est.

Unde Augustinus in libro 84 Quaestionum ait :

Omnis perturbatio passio ; omnis cupiditas perturbatio ; omnis igitur cupiditas passio. Omnis vero passio cum est in nobis, ipsa passione patimur ; omnis igitur cupiditas cum est in nobis, ipsa cupiditate patimur, et in quantum cupiditas est patimur. Omnis autem passio, in quantum ipsa patimur, non est peccatum. Ita et de timore. Non enim consequens est, ut si patimur timorem, ideo non sit peccatum, quia multa sunt peccata quae patimur, sed non in quantum patimur eis.

 

3. Quod verbis Augustini praemissis quaedam sententia Hieronymi obviare videtur.

Illud autem diligenter est adnotandum, quod supra positis verbis Augustini, dicentis quaedam necessitate facta esse improbanda et mala, videtur obviare quod Hieronymus ait in Explanatione fidei. Quod, licet supra sit positum, tamen ut perfectius sciatur, iterare non piget :

Exsecramus, inquit, eorum blasphemiam, qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo esse praeceptum, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari.

Et paulo post :

Et tam illos errare dicimus, qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Ioviniano asserunt hominem non posse peccare.

 

Ecce hic Hieronymus dicit errorem esse, si quis dicat hominem vitare peccatum non posse. Qui autem dicit quaedam necessitate fieri, quaedam dicit non posse vitari. Cum ergo id Augustinus dicat, videtur aut erroris esse quod tradit, aut non esse verum quod Hieronymus ait.

 

  1. Determinatio contrarietatem submovens de Sanctorum medio.

Ad quod dici potest quia Augustinus secundum statum huius miseriae, ad quam pertinet ignorantia et difficultas, ut idem ait in libro De libero arbitrio, quae ex iusta damnatione descenderunt, illud tradidit ; ubi et venialia peccata inclusit. Hieronymus vero de mortalibus tantum loquitur peccatis, quae unusquisque, gratia illuminatus, vitare valet ; vel de homine secundum statum liberi arbitrii ante peccatum illud ait.

 

5. Epilogum facit, ad alia transiturus.

Satis diligenter eorum posuimus sententiam, qui dicunt omnes actus naturas bonas esse, et in quantum sunt bonos esse. In quo tractatu quaedam interseruimus, quae non ex eorum tantum persona accipienda sunt, quia ab omnibus catholice sapientibus absque haesitatione tenentur. Atque auctoritatum testimoniis et rationibus eorundem traditionem munivimus, qui dicunt omnes actus essentia sui, id est in quantum sunt, esse bonos ; quosdam vero, in quantum inordinate fiunt, peccata esse.

Repetit praedicta ut addat*.

Addunt quoque quosdam non tantum essentia, sed etiam genere bonos esse, ut reficere esurientem, qui actus est de genere operum misericordiae. Quosdam vero actus absolute ac perfecte bonos dicunt, quos non solum essentia vel genus, sed etiam causa et finis commendat, ut sunt illi qui ex bona voluntate proveniunt et bonum finem metiuntur.