Distinctio IX — Livre II — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre II

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

 

 

Capitulum 1 (47)

 

De ordinum distinctione, et quot sint.

Post praedicta superest cognoscere de ordinibus angelorum quid Scriptura tradat ; quae in pluribus locis novem esse ordines angelorum promulgat, scilicet Angelos, Archangelos, Principatus, Potestates, Virtutes, Dominationes, Thronos, Cherubin et Seraphin.

Et inveniuntur in istis ordinibus tria terna esse, et in singulis tres ordines, ut Trinitatis sirrfilitudo in eis insinuetur impressa. Unde Dionysius tres ordines angelorum esse tradit, ternos in singulis ponens. Sunt enim tres superiores, tres inferiores, tres medii ; superiores : Seraphin, Cherubin, Throni ; medii : Dominationes, Principatus, Potestates ; inferiores : Virtutes, Archangeli, Angeli.

 

 

Capitulum 2 (48)

 

  1. Quid appellatur ordo et quae sit ratio nominis cuiusque.

Hic considerandum est quid appelletur ordo ; deinde utrum ab ipsa creatione fuerit distinctio illorum ordinum.

 

2. Ordo angelorum dicitur multitudo caelestium spirituum, qui inter se in aliquo munere gratiae similantur, sicut et in naturalium datorum mtinere conveniunt.

Ut verbi gratia Seraphin dicuntur qui prae aliis ardent caritate : seraphin interpretatur ardens vel succendens ;

Cherubin, qui prae aliis in scientia eminent : cherubin enim interpretatur plenitudo scientiae.

Thronus dicitur sedes ; Throni autem vocantur, ut beatus Gregorius ait, qui divinitatis gratia replentur, ut in eis sedeat Deus et per eos iudicia decernat atque informet.

Dominationes vocantur qui Principatus et Potestates transcendunt.

Principatus dicuntur qui sibi subiectis quae sunt agenda disponunt eisque ad explenda divina mysteria principantur ;

Potestates nominantur hi qui hoc ceteris potentius in suo ordine acceperunt, ut virtutes adversae, eis subiectae, eorum refrenentur potestate, ne homines tentare tantum valeant quantum desiderant.

Virtutes vocantur illi per quos signa et miracula frequenter fiunt ;

Archangeli qui maiora nuntiant, Angeli qui minora.

 

 

Capitulum 3 (49)

 

  1. Quod haec nomina non propter se, sed propter nos eis data sunt, quae sumpta sunt a donis gratiae quae non habent singulariter, sed excellenter, et a praecipuis nominantur.

Haec nomina illis non propter se, sed propter nos data sunt. Qui enim sibi noti sunt contemplatione, nobis innotescunt cognominatione. Et nominantur singuli ordines a donis gratiarum quae non singulariter, sed excellenter data sunt in participatione. In illa enim caelesti patria, ubi plenitudo boni est, licet quaedam data sint excellenter, nihil tamen possidetur singulariter. Omnia enim in omnibus sunt, non quidem aequaliter, quia alii aliis sublimius possident, quae tamen omnes habent. Cumque omnia dona gratiarum superiores ordines sublimius et perfectius perceperint, tamen ex praecipuis sortiti sunt vocabula, inferioribus cetera relinquentes ordinibus ad cognominationem. Ut Seraphin, qui ordo excellentissimus aestimatur, tam dilectionem quam cognitionem divinitatis et cetera virtutum dona ceteris omnibus sublimius percepit ; et tamen ab excellentiori dono, id est a caritate, nomen accepit ille superior ordo : maius enim donum est caritas quam scientia. Item maius est scire quam iudicare : scientia namque informat iudicium ; ideoque secundus ordo a secundo dono, id est cognitione veritatis appellatus est, scilicet Cherubin. Ita et de aliis intelligendum est.

 

2. Assignatur ergo excellentia ordinum secundum excellentiam donorum ; et tamen, sicut Gregorius ait, illa dona omnibus sunt communia. Omnes enim ardent caritate et scientia pleni sunt ; sic et de aliis. Sed superiores aliis excellentius, ut iam dictum est, ipsa acceperunt, a quibus et nominantur.

Unde Gregorius : 

In illa summa civitate quisque ordo eius rei censetur nomine, quam plenius accepit in munere.

 

3. Quaestio ex verbis Gregorii orta.

Sed oritur hic quaestio talis : Si quisque ordo ab illo dono nominatur quod plenius possidet, tunc Cherubin in scientia praeminet omnibus, quia a scientia nominatur. Sed qui magis diligit, plus cognoscit : tantum enim ; ut tradit auctoritas, cognoscit ibi quisque quantum diligit ; itaque Seraphin non solum in caritate, sed etiam in scientia praeminent.

 

4. Explanatio illius auctoritatis.

Ideoque auctoritas illa sic videtur intelligenda, ut comparatio non referatur ad omnes ordines, sed ad quosdam, scilicet inferiores. Ille enim ordo non plenius Seraphin accipit scientiam in munere, sed plenius aliis ordinibus qui sunt inferiores ; nec nominatur quisque ordo ab omni re quam plenius aliis accepit, sed ab aliqua rerum quas accepit.

 

5. Alia determinatio eiusdem.

Vel potest comparatio referri non ad ipsos ordines, sed ad alia dona ; nec ad omnia alia dona, sed ad quaedam. Sicut enim homines cum plura habeant dona, quaedam aliis excellentius possident, ita forte et angeli quibusdam muneribus magis pollent et aliis quibusdam minus.

 

 

Capitulum 4 (50)

 

  1. Utrum ordines ab initio creationis ita distincti fuerint.

Iam nunc inquirere restat utrum isti ordines a creationis initio ita distincti fuerint.

Quod ita fuerint distincti a primordio suae conditionis, videtur testimonio auctoritatis insinuari, quae tradit de singulis ordinibus aliquos cecidisse. De ordine namque superiori Lucifer ille fuit, quo nullus dignior conditus est.

Apostolus etiam

Principatus et Potestates tenebrarum

 nominat, ostendens de ordinibus illis cecidisse, qui cum in malis ministerium exerceant, non tamen penitus nominibus ordinum suorum privati sunt.

 

  1. Sed non videtur illud posse stare. Non enim tune caritate ardebant, nec sapientia pollebant, neque in eis Deus sedebat : si enim haec habuissent, non cecidissent ; non ergo tunc erant Seraphin vel Cherubin vel Throni.

 

3. Quod ante easum non fuerunt hi ordines, quia non ante habebant dona gratiae, quae quibusdam cadentibus, aliis apposita fuerunt.

Ad quod dicimus quia ante casum quorundam non erant isti ordines, quia nondum habebant dona in quorum participationibus conveniunt ; sed quibusdam cadentibus, aliis apposita sunt ; eisque qui ceciderunt collata fuissent eadem dona si perstitissent. Ideoque Scriptura dicit de singulis ordinibus aliquos cecidisse, non quia fuissent in ordinibus et postea corruerint, sed quia si perstitissent, eorum aliqui in singulis fuissent ordinibus, qui et in naturae tenuitate et in formae perspicacitate differentes gradus habebant, sicut illi qui perstiterunt.

Alii enim, ut praediximus, superiores, alii inferiores conditi sunt ; superiores, qui natura magis subtiles et sapientia amplius perspicaces ; inferiores, qui natura minus subtiles et intelligentia minus perspicaces facti sunt. Has autem invisibiles differentias invisibilium solus ille ponderare potuit, qui

omnia in numero et mensura et pondere disposuit :

 (Augustinus, Super Genesim* :)

id est in se ipso, qui est mensura omni rei modum praefigens, et numerus omni rei speciem praebens, et pondus omnem rem ad stabilitatem trahens, id est terminans et formans et ordinans omnia.

 

 

Capitulum 5 (51)

 

  1. Utrum omnes angeli eiusdem ordinis sint aequales.

Praeterea considerari oportet utrum omnes angeli eiusdem ordinis aequales sint.

Ita esse quibusdam placuit ; sed non est hoc probabile nec assertione dignum, quia Lucifer, qui fuit de collegio superiorum, ipsis etiam dignior exstitit qui aliis excellentiores creati fuerant. Ex quo percipitur quod si perstitisset, in ordine superiori fuisset, et aliis eiusdem ordinis dignior exstitisset.

 

  1. Per simile ostendit non omnes eiusdem ordinis pares esse.

Sicut enim unus est ordo Apostolorum et alter Martyrum, et tamen in Apostolis alii sunt aliis digniores, similiter et in Martyribus alii aliis sunt superiores : ita et in ordinibus angelorum recte creditur esse.

 

 

Capitulum 6 (52)

 

  1. Quomodo dicat Scriptura decimum ordinem ex hominibus compleri, cum non sint nisi novem ordines.

Notandum etiam quod decimus ordo legitur de hominibus restaurandus. Sed cum non sint nisi novem ordines, nec plures fuissent etiam si illi perstitissent qui ceciderunt, moventur lectores quomodo Scriptura dicat decimum ordinem compleri ex hominibus.

 

2. Gregorius namque dicit homines assumendos in ordine angelorum : quorum alii assumuntur in ordine superiorum, qui scilicet magis ardent caritate ; alii in ordine inferiorum, qui scilicet minus perfecti sunt. Ex quo apparet non esse de hominibus formandum decimum ordinem, tanquam novem sint angelorum et decimus hominum, sed homines pro qualitate meritorum statuendos in ordinibus angelorum.

 

3. Quod ergo legitur decimus ordo complendus de hominibus, ex tali sensu dictum fore accipi potest : quia de hominibus restaurabitur quod in angelis lapsum est ; de quibus tot corruerunt unde posset fieri decimus ordo.

Propter quod Apostolus dicit restaurari

omnia in Christo, quae in caelis et quae in terris sunt ;

quia per Christum redemptum est humanum genus, de quo fit reparatio ruinae angelicae ; tamen non minus salvaretur homo, etsi angelus non cecidisset.

 

 

Capitulum 7 (53)

 

  1. Quod homines assumuntur iuxta numerum stantium, non lapsorum.

Non enim iuxta numerum eorum qui ceciderunt, sed eorum qui permanserunt, homines ad beatitudinem admittuntur.

Unde Gregorius : 

Superna illa civitas ex angelis et hominibus constat ; ad quam credimus tantum humani generis ascendere, quantos illic contigit angelos remansisse, sicut scriptum est in Cantico Deuteronomio : Statuit terminos populorum iuxta numerum angelorum Dei.

 

2. Quidam dicunt secundum numerum lapsorum angelorum homines reparandos.

A quibusdam tamen putatur quod homines reparentur iuxta numerum angelorum qui ceciderunt, ut illa caelestis civitas nec suorum civium numero privetur, nec maiori copia regnet.

Quod Augustinus in Enchiridion sentire videtur, non asserens de hominibus plus salvari quam corruit de angelis, sed non minus, ita dicens : 

Superna Ierusalem, mater nostra, civitas Dei, nulla civium suorum numerositate fraudabitur, aut uberiore etiam copia fortasse regnabit. Neque enim numerum aut sanctorum hominum, aut immundorum daemonum novimus, in quorum locum succedentes filii catholicae matris, quae sterilis apparebat in terris, in ea pace de qua illi ceciderunt, sine ullo temporis termino permanebunt. Sed illorum civium numerus, sive qui est, sive qui fuit, sive qui futurus est, in contemplatione eius artificis est qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt.

 

Ecce aperte dicit non minus de hominibus salvari quam corruit de angelis, sed plus non asserit.