Distinctio XXIII — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XXIII
Capitulum 1 (136)
- Quare Deus permiserit hominem tentari, sciens eum casurum.
Augustinus, Super Genesim*.
Praeterea quaeri solet
- Quare Deus creavit quos praesciebat futuros malos*.
Moventur etiam quidam dicentes : Cur creavit Deus quos futuros malos praesciebat ?
- Addunt etiam :
Talem hominem deberet facere, qui nollet omnino peccare.
- Item inquiunt :
Si Deus vellet, et isti boni essent.
- Item inquiunt :
Posset Deus voluntatem eorum vertere in bonum, quia omnipotens est.
Capitulum 2 (137)
Hic qualis secundum animum, et agit de scientia hominis ante peccatum.
Et quidem secundum animum rationalis fuit homo, habens discretionem boni et mali. Scientiam quoque rerum creatarum et cognitionem veritatis, quae primae perfectioni congruebat, mox conditus non incongrue accepisse putatur ; et ad illam non studio vel disciplina aliqua per intervallum temporis profecisse, sed ab exordio suae conditionis divinitus illam percepisse.
Capitulum 3 (138)
- Quod triplicem habuit homo ante lapsum cognitionem, scilicet rerum propter se factarum et Creatoris et sui.
Fuitque homo primus ante lapsum triplici cognitione praeditus, rerum scilicet propter se factarum, et Creatoris, et sui.
2. De cognitione rerum creatarum*.
Rerum quippe cognitionem hominem accepisse, perspicuum est, cum non ipse Creator vel angelus aliquis, sed homo omnibus animantibus nomina imposuerit, ut ostenderetur quod singulorum notitiam homo ipse habuit. Quae enim propter illum creata erant et ab illo regenda et disponenda erant, horum omnium Deus illi et scientiam tribuit et providentiam atque curam reliquit, quia ut ait Apostolus,
Quorum aliorumque animalium Deus homini curam reliquit et providentiam, ut dominationi eius subicerentur et ratione illius gubernarentur, ut sciret illis necessaria providere, a quibus emolumentum debebat recipere.
3. In scientia dispositionis et providentiae rerum non instruit hominem Scriptura, sicut nec in scientia providendi carni necessaria, sed in scientia animae, et quare*.
Hanc autem scientiam homo peccando non perdidit, sicut nec illam qua carnis necessaria providentur ; et idcirco in Scriptura homo de huiusmodi non eruditur, sed de scientia animae, quam peccando amisit.
4. De cognitione Creatoris.
Cognitionem quoque Creatoris primus homo habuisse creditur. Cognovit enim a quo creatus fuerat, non eo modo cognoscendi quo
solo percipitur, quo modo a credentibus absens quaeritur, sed quadam interiori aspiratione qua Dei praesentiam contemplabatur ; non tamen ita excellenter sicut post hanc vitam sancti visuri sunt, neque ita
5. De sui cognitione.
Porro sui cognitionem idem homo talem accepisse videtur, ut et quid deberet superiori, et quid aequali et inferiori, non ignoraret. Conditionem quoque suam et ordinem, scilicet qualis factus esset et qualiter incedere deberet, quid agere, quid cavere, intellexit. Si horum notitiam non habuisset, non esset reus praevaricationis, neque se ipsum cognovisset.
Capitulum 4 (139)
Utrum homo praescius fuerit eorum quae sibi futura erant.
Responsio qua dicitur non habuisse futurorum praescientiam*.
Si autem quaeritur utrum homo scientiam habuerit eorum quae circa eum ventura erant, id est si ruinam suam praesciverit, et similiter si praesciverit bona quae habiturus fuisset si in obedientia perstitisset ; responderi potest quod ei magis facienda indicta sunt quam futura revelata. Accepit enim scientiam et praeceptum eorum quae facienda fuerant, sed non habuit praescientiam eorum quae futura erant. Non fuit ergo homo praescius sui casus, sicut et de angelo diximus ; quod Augustinus, Super Genesim, asserit, ratione utens quam supra posuimus.
Haec de scientia hominis, quantum ad primum statum pertinet, dixisse sufficiat.
