Distinctio IV — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO IV
Capitulum unicum (19)
- An perfectos et beatos creaverit Deus angelos, an miseros et imperfectos.
Post haec videndum est utrum perfectos et beatos creavit Deus angelos, an miseras et imperfectos.
Ad quod dici potest quod nec in beatitudine, nec in miseria creati sunt. Miseri enim ante peccatum esse non potuerunt, quia ex peccato miseria est ; nam si non fuisset peccatum, nulla esset miseria. Beati quoque nunquam fuerunt illi qui ceciderunt, quia sui eventus ignari fuerunt, id est peccati et supplicii futuri. Si enim lapsum suum praescierunt, aut vitare voluerunt sed non potuerunt, et ita erant miseri ; aut potuerunt sed noluerunt, et ita erant stulti et maligni.
- Quod non fuerunt mali angeli praescii sui casus, boni vero forte fuerunt praescii futuri boni*.
Ideoque dicimus quia non erant praescii eventus sui, nec eis data est cognitio eorum quae futura erant super eos. Boni vero et qui perstiterunt forte suae beatitudinis praescii fuerunt.
Unde Augustinus, Super Genesim :
His verbis videtur Augustinus significare quod angeli qui corruerunt, non fuerunt praescii sui casus, ideoque beati non fuerunt ; et quod angeli qui perstiterunt, beatitudinem sibi affuturam praescierunt, atque de ea certi spe exstiterunt : unde quodam modo iam beati erant. Et revera, si ita fuisset, posset illos dici aliquo modo fuisse beatos ; alios vero non, qui nescierunt eventum suum.
- Quod opinando hoc dixerit, non asserendo, scilicet quod angeli qui perstiterunt praescii fuerunt sui boni.
Sed haec magis opinando et quaerendo dicit Augustinus quam asserendo.
Unde et huic opinioni opponens, consequenter subdit :
Hic videtur innuere quod non peccaturis futurum malum, nec permansuris futurum bonum revelaverit.
Ideoque nec illi qui ceciderunt unquam, nec illi qui perstiterunt usque ad consummationem beati fuerunt ; quia beati non poterant esse, si de beatitudine certi non erant, vel si damnationis incerti erant.
Unde Augustinus in eodem :
- Summam colligit praedictorum confirmans omnes angelos ante confirmationem vel lapsum non fuisse beatos, nisi per beatitudinem accipiat illum statum innocentiae in quo fuerunt ante casum.
Ex praedictis consequitur quod angeli qui corruerunt, nunquam beati fuerunt, nisi beatitudinem aliquis accipiat illum statum innocentiae in quo fuerunt ante peccatum. Illi vero qui perstiterunt, aut suam beatitudinem futuram Deo revelante praescierunt, et ita spei certitudine aliquo modo beati fuerunt ; vel incerti exstiterunt suae beatitudinis, et ita aliter beati non fuerunt quam reliqui qui ceciderunt. Mihi autem quod posterius dictum est probabilius videtur.
5. Responsio ad id quod quaerebatur, an angeli essent creati perfecti an imperfecti ; et dicitur quod perfecti fuerunt secundum aliquid et imperfecti secundum aliquid.
Ad hoc autem quod quaerebatur, utrum perfecti vel imperfecti fuerint creati, dici potest quia quodam modo perfecti fuerunt, et quodam alio imperfecti. Non enim uno modo dicitur aliquid perfectum, sed pluribus.
6. Quod tribus modis dicitur perfectum : secundum tempus, secundum naturam, et universaliter perfectum.
Dicitur namque perfectum tribus modis : est enim perfectum secundum tempus, et est perfectum secundum naturam, et est universaliter perfectum. Secundum tempus perfectum est, quod habet quidquid tempus requirit et convenit secundum tempus haberi ; et hoc modo angeli erant perfecti ante confirmationem vel lapsum. Secundum naturam perfectum est, quod habet quidquid debitum est vel expedit naturae suae ad glorificationem ; et hoc modo perfecti fuerunt angeli post confirmationem, et erunt sancti post resurrectionem. Universaliter et summe perfectum est, cui nihil unquam deest et a quo universa proveniunt bona ; quod est solius Dei. Prima igitur perfectio est naturae conditae, secunda naturae glorificatae, tertia naturae increatae.
7. Praedicta breviter tangit, addens quales fuerunt angeli in conversione et aversione.
Quales fuerunt angeli in creatione ostensum est, boni scilicet, et non mali ; et iusti, id est innocentes ; et perfecti quodam modo, alio vero imperfecti. Beati vero non fuerunt usque ad confirmationem, nisi beatitudo accipiatur ; ut iam dictum est, ille status innocentiae et bonitatis in quo conditi sunt.
