Distinctio XLII — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XLII
Capitulum 1 (259)
- An voluntas et actio mala in eodem homine et circa eandem rem sint unum peccatum vel plura.
Cum autem voluntas mala et operatio peccatum sint, quaeri solet utrum in eodem homine et circa eandem rem haec duo unum sint peccatum vel diversa. Ut si quis voluntate furatur, voluntatem habuit malam, quae peccatum est ; et actum malum, qui item peccatum est. Haec autem duo diversa sunt, scilicet voluntas et actio ; sed numquid diversa sunt peccata, an unum ?
2. Oppositio contra illos qui dicunt unum peccatum.
Quidam dicunt unum esse peccatum. Alii vero dicunt diversa esse peccata, quia cum constet haec duo esse diversa, aut diversa duo peccata dicuntur, aut duo diversa, non peccata.
Responsio*.
Quibus alii respondent haec duo diversa esse, non peccata. Non enim peccata sunt, sed peccatum unum, quia una praevaricatio vel inobedientia in utroque admittitur, sive quando vult, sive quando agit, et unus est ibi contemptus ; sed minor cum in voluntate solum peccatum continetur, maior vero cum voluntati etiam operatio additur ; et ideo maius fit peccatum, sed non plura, cum voluntas operi mancipatur.
- Alia contra eosdem oppositio.
Sed adhuc eisdem obicitur : Si unum tantum illa duo peccatum sunt, cum quis, voluntate mali prius concepta, deinde opus patraverit, non pro aliquo reus est, nisi pro quo ante opus reus erat, cum adhuc in sola voluntate peccatum consistebat. Nullus enim reus est aeternae mortis, nisi pro peccato. Sed peccatum aliud non est admissum actione, quam prius admissum erat voluntate ; non igitur pro aliquo alio iste fit damnabilis actu peccando, quam ante fuerat cum sola voluntate delinquebat.
Responsio*.
Ad hoc etiam et illi respondent, dicentes propter peccatum quidem tantum illum furem reum constitui ; et quamvis eius voluntas et actio unum sint peccatum, pro alio tamen reus factus est actu peccando, quam prius erat sola voluntate delinquendo, quia pro actu, qui est aliud quam voluntas, licet non aliud peccatum.
- Alia adversus eosdem obiectio.
Item et adhuc quaestioni instant, dicentes ideo haec duo diversa esse peccata, quia diversorum legis mandatorum praevaricationes sunt. Alio enim mandata legis prohibetur actio furti, scilicet :
alio voluntas furandi, scilicet :
Cum autem haec duo diversa mandata sint, quibus illa duo prohibentur, patet illa duo diversas esse praevaricationes : diversa igitur peccata.
Responsio*.
Ad quod etiam illi dicunt diversa quidem esse mandata, quibus illa duo distinctim prohibentur, ut Augustinus docet, Super Exodum ; verumtamen in illis non observatis una praevaricatio tantum incurritur, unumque peccatum contrahitur, licet duo diversa illis prohibeantur ; sicut e converso duo sunt mandata caritatis, quibus duo praecipiuntur diligi, una tamen in eis nobis commendatur caritas.
Capitulum 2 (260)
- Si peccatum ab aliquo admissum in eo sit quousque poeniteat.
Praeterea quaeri solet : cum ab aliquo, perpetrato voluntate peccato, voluntas id agendi et actio transierint, nondum tamen vera habita poenitentia, utrum illud peccatum usquequo poeniteat sit in eo.
Quod non esse videtur, quia voluntas illa quae prius fuit non est ; neque actio, quia non illud vult vel agit quod ante voluit et egit.
2. Responsio quaestionis determinativa*.
Sed non est ignorandum peccatum duobus modis dici esse in aliquo et transire, scilicet actu et reatu. Actu est in aliquo, dum ipsum quod peccatum est, ut actio vel voluntas, in peccante est ; reatu vero, cum pro eo, sive transierit sive adsit, mens hominis polluta est et corrupta, totusque homo suppliciis obligatus perpetuis. Nec unquam est in aliquo peccatum actu, praeter originale, quin sit etiam reatu ; sed est reatu interdum, postquam transiit actu.
Capitulum 3 (261)
- Quibus modis dicitur in Scriptura reatus.
Reatus autem in Scriptura multipliciter accipitur, scilicet pro culpa, pro poena, pro obligatione poenae temporalis vel aeternae. Si enim mortale est, obligat nos poenae aeternae ; si veniale, obligat nos poenae temporali.
2. Quid sit mortale peccatum*. Quid sit veniale*.
Duo enim sunt peccatorum genera, mortalium scilicet et venialium. Mortale est, per quod homo mortem aeternam meretur :
veniale autem, quod hominem usque in reatum perpetuae mortis non gravat, verumtamen poenam meretur, sed facile indulgetur.
Capitulum 4 (262)
- De modis peccatorum, qui multipliciter assignantur.
Prima distinctio*.
Modi autem peccatorum varias in Scriptura habent distinctiones : in qua dicitur duobus modis peccatum committi, scilicet cupiditate et timore, ut Augustinus tradit super illum locum Psalmi :
His enim duobus dicit omnia peccata mortalia includi ; et incensa ea dicit, quae ex cupiditate male incendente oriuntur ; suffossa vero, quae ex timore male humiliante proveniunt. Quod est quando quis cupit non cupienda, vel timet non timenda.
2. Secunda distinctio*. Alibi vero dicitur fieri peccatum tribus modis, scilicet cogitate, verbo, opera.
Unde Hieronymus, Super Ezechielem :
His aliquando etiam quartus additur modus, scilicet consuetudinis : quod in quadriduano Lazaro significatum est.
3. Tertia*.
Dicitur quoque homo peccare in Deum, in se, in proximum. In Deum, cum de Deo male sentit, ut haereticus ; vel quae Dei sunt usurpare praesumit ; indigne participando sacramentis ; vel quando nomen Dei peierando contemptibile facit. In proximum peccat, cum proximum iniuste laedit ; in se vero, cum sibi, non alii nocet.
Capitulum 5 (263)
Quo differant delictum et peccatum.
Variam quoque appellationem habet : dicitur enim et peccatum et delictum.
Et
Capitulum 6 (264)
De septem vitiis principalibus.
Praeterea sciendum est septem esse vitia capitalia vel principalia, ut Gregorius super Exodum ait, scilicet inanem gloriam, iram, invidiam, acidiam vel tristitiam, avaritiam, gastrimargiam, luxuriam.
Quae, ut ait Chrysostomus, significata sunt in septem populis qui terram promissionis Israeli promissam tenebant. De his, quasi septem fontibus, cunctae animarum mortiferae corruptelae emanant. Et dicuntur haec capitalia, quia ex eis oriuntur omnia mala. Nullum enim est, quod non ab aliquo horum originem trahat.
Capitulum 7 (265)
- De superbia, quae est radix omnium malorum.
Ex superbia tamen omnia mala oriuntur, et haec et alia ; quia, ut ait Gregorius,
2. De quatuor speciebus superbiae*.
Cuius quatuor sunt species, ut Gregorius ait :
Merito ergo radix omnis mali dicitur superbia.
3. Quod cupiditas radix est omnium malorum*.
Huic autem videtur obviare quod Apostolus ait :
quia si radix omnium malorum est cupiditas, ergo superbiae. Quomodo ergo superbia radix est et initium omnis peccati ?
Capitulum 8 (266)
Quo sensu utrumque radix dicatur omnium malorum, scilicet superbia et cupiditas.
Sed utrumque recte dictum esse intelligitur, si genera peccatorum singulorum, non singula generum, utraque locutione includi intelligantur. Nullum quippe genus peccati est, quod interdum ex superbia non proveniat ; nullum etiam quod ex cupiditate aliquando non descendat. Sunt enim nonnulli hominum qui ex cupiditate fiunt superbi, et aliqui ex superbia fiunt cupidi.
ideoque, ut excellat, divitias cupit. Tali ex superbia oboritur cupiditas. Et est aliquis qui non amaret excellere, nisi putaret per hoc maiores divitias habere ; ideo ergo excellere laborat, quia divitias habere amat. Huic innascitur superbia, id est amor excellentiae, ex cupiditate. Patet ergo quod ex superbia aliquando cupiditas, et ex cupiditate aliquando superbia oritur ; et ideo de utraque recte dicitur quod sit radix omnis mali.
