Distinctio XIII — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XIII
Capitulum 1 (64)
Quae fuerit prima distinctionis operatio.
Prima autem distinctionis operatio fuit formatio lucis, sicut ostendit Scriptura quae, commemorata rerum informitate, earum dispositionem a luce inchoavit subdens :
Congrue mundi ornatus a luce coepit, unde cetera quae creanda erant viderentur.
Capitulum 2 (65)
- Qualis fuerit lux illa, corporalis an spiritualis.
Si quaeritur qualis illa lux fuerit, corporalis scilicet an spiritualis, id respondemus quod a Sanctis traditum legimus. Dicit enim Augustinus quia lux illa corporalis vel spiritualis intelligi potest.
2. De spirituali luce*.
Si spiritualis accipitur, angelica natura intelligitur, quae prius informis fuit, sed postea formata est, cum ad Creatorem conversa ei caritate adhaesit. Cuius informitatis creatio superius significata est, ubi dictum est :
Hic vero eiusdem formatio ostenditur, cum ait :
Haec ergo angelica natura prius tenebrae, et postea lux fuit ; quia prius habuit informitatem et imperfectionem, deinde formationis perfectionem ; et ita divisit Deus lucem et tenebras. Nam ut ait Augustinus, Super Genesim, huius creaturae informitas et imperfectio fuit antequam formaretur in amore Conditoris ; formata vero est quando conversa est ad incommutabile lumen Verbi.
3. Hic de corporali*.
Si vero corporalis fuit lux illa, quod utique probabile est, corpus lucidum fuisse intelligitur, velut lucida nubes ; quod non de nihilo, sed de praeiacenti materia formaliter factum est, ut lux esset et vim lucendi haberet. Cum qua dies prima exorta est, quia ante lucem nec dies fuit nec nox, licet tempus fuerit.
Capitulum 3 (66)
- Quod lux illa facta est ubi sol apparet, quae inter aquas lucere poterat.
Augustinus, Super Genesim* :
2. Facta ergo lux illa vicem et locum solis tenebat, quae motu suo circumagitata, noctem diemque discernebat. Ibi ergo primum lucem apparuisse verisimile est, ubi sol quotidiano cursu circumvectus apparet, ut eodem tramite lux circumcurrens ac primo ad occasum descendens vesperam faceret ; deinde revocata ad ortum auroram, id est mane illustraret.
Capitulum 4 (67)
- Quod dies diversis modis accipitur.
Hic notandum est quod dies diversis modis in Scriptura accipitur. Dicitur enim dies lux illa quae illo triduo tenebras illuminabat. Et dicitur dies illuminatio ipsa aëris. Dicitur etiam dies spatium viginti quatuor horarum, qualiter accipitur cum ait :
2. Qualiter distingui debeat illud : Et factum est vespere et mane dies unus*.
Quod ita distinguendum est : factum est vespere prius, et postea mane, et ita fuit dies unus expletus viginti quatuor horarum, dies scilicet naturalis, qui habuit vesperam, sed non mane. Mane enim dicitur finis praecedentis et initium sequentis diei, quod est aurora, quae nec plenam lucem nec omnino tenebras habet.
Mane ergo primus dies non habuit, quia nec dies praecesserat qui sequentis diei initio terminaretur ; et eo praecipue quia luce apparente, mox super terram plenus atque praeclarus dies exstitit ; qui non ab aurora, sed a plena luce inchoavit, et mane sequentis diei consummatus est.
Beda*.
Unde Beda, Super Genesim :
Reliqui autem dies mane habuerunt et vesperam, quorum quisque, a suo mane incipiens, usque ad alterius diei mane tendebatur.
Capitulum 5 (68)
- De naturali ordine computationis dierum et de illo qui pro mysterio introductus est.
Hic est naturalis ordo distinctionis dierum, ut distinguantur atque computentur dies a mane usque ad mane. Postea vero in mysterio factum est ut dies computentur a vespera in vesperam et adiungatur dies praecedenti nocti in computatione, cum iuxta naturalem ordinem praecedens dies sequenti nocti adiungi debeat : quia (Ecce mysterium*.) homo a luce per peccatum corruit in tenebras ignorantiae et peccatorum, deinde per Christum a tenebris ad lucem rediit.
Unde Apostolus :
2. Primus itaque dies non ab aurora, sed a plena luce incipiens, et post paulatim vesperam accidente luce excipiens, mane sequentis diei expletus est.
Unde Beda :
3. Cur sol factus est, si lux illa sufficiebat.
Augustinus*. Solet autem quaeri
Ad quod dici potest quoniam lux illa forte superiores partes illustrabat, et ad illuminationem inferiorum solem fieri oportebat ; vel potius ideo, quia
4. Si vero quaetitur quid de luce illa factum sit, cum .modo non appareat, potest dici aut de ea corpus solis formatum, aut
Capitulum 6 (69)
- Quomodo accipiendum sit illud : Dixit Deus : an sono vocis id Deus dixerit an aliter.
Praeterea investigandum est quomodo accipiendum sit quod ait : Dixit Deus, utrum temporaliter, vel sono vocis illud dixerit an alio modo.
Augustinus, Super Genesim, tradit nec temporaliter, nec sono vocis Deum fuisse locutum. Quia si temporaliter, et mutabiliter ; et si corporaliter dicatur sonuisse vox Dei, nec lingua erat qua loqueretur, nec erat quem oporteret audire et intelligere. Bene ergo vox Dei ad naturam Verbi, per quod omnia facta sunt, refertur.
Dixit ergo Deus :
non temporaliter, non sono vocis, sed in Verbo sibi coaeterno, id est Verbum genuit intemporaliter in quo erat, et disposuit ab aeterno ut fieret in tempore, et in eo factum est.
Capitulum 7 (70)
- Quomodo accipiendum sit quod dicitur : Pater operari in Filio vel per Filium, vel in Spiritu Sancto.
Hic quaeri solet quomodo accipiendum sit quod dicitur : Pater operari in Filio vel per Filium, vel in Spiritu Sancto. Haec enim Scriptura frequenter nobis proponit, ut :
id est in Filio ;
et :
et illud :
Super illum quoque Psalmi locum :
dicit Augustinus quod
Quomodo ergo hoc accipiendum est ?
2. Putaverunt quidam haeretici quod Pater velut auctor et artifex, Filio et Spiritu Sancto in rerum operatione quasi instrumento uteretur, ex praedictis verbis errandi occasionem sumentes. Quod velut blasphemum atque sanae doctrinae adversum abicit pia fides.
3. Hic aperit ex quo sensu dicitur Pater operari in Filio vel per Filium*.
Non est itaque intelligendum ideo Scripturam frequenter commemorare Patrem operari in Filio vel per Filium, tanquam Filius non posset facere si ei non porrexisset Pater dexteram, vel tanquam aliquod instrumentum fuerit Patris operantis ; sed potius illis verbis Patrem intelligi voluit cum Filio et Spiritu Sancto operari, et sine eis nihil facere.
4. Contra hanc expositionem surgit haereticus*.
Sed dicit haerticus : Hac ratione posset dixisse Filium operari per Patrem vel in Patre, et Spiritum Sanctum cum utroque vel per utrumque, quia Filius cum Patre et Spirits Sanctus cum utroque operatur.
Responsio*.
Cui breviter respondetur ideo illud dictum esse, et non istud, ut in Patre monstraretur auctoritas. Non enim Pater a Filio, sed Filius a Patre operatur, et Spiritus Sanctus ab utroque. Ideoque Filius etiam per Spiritum Sanctum legitur operari, quia cum Spiritu Sancto operatur hoc ipsum a Filio habenti ut operetur.
- Alia praedictorum expositio.
Potest et aliter illud accipi, ut dicatur Pater in Filio vel per Filium operari, quia eum genuit omnium opificem ; sicut dicitur per eum iudicare quia genuit iudicem. Ita et per Spiritum Sanctum dicitur operari sive Pater sive Filius, quia ab utroque procedit Spiritus Sanctus factor omnium.
Unde Ioannes Chrysostomus in Expositione Epistolae ad Hebraeos sic ait :
Haec de opere primae diei dicta sunt.
