Distinctio XL — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XL
Capitulum unicum (252)
1. An ex fine omnes actus pensari debeant ut simpliciter boni vel mali dicantur.
Post haec de actibus adiciendum videtur, utrum et ipsi ex fine, sicut voluntas, pensari debeant boni vel mali.
Licet enim, secundum quosdam, omnes boni sint in quantum sunt, non tamen absolute omnes dicendi sunt boni, nec omnes remunerabiles ; sed quidam simpliciter mali dicuntur, sicut et alii boni.
2. Qui actus simpliciter boni dicendi sunt, qui simpliciter mali*.
Nam simpliciter ac vere boni sunt illi actus, qui bonam habent causam et intentionem, id est qui bonam voluntatem comitantur et ad bonum finem tendunt. Mali vero simpliciter dici debent, qui perversam habent causam et intentionem.
Unde Ambrosius ait :
Et Augustinus, super Psalmum 31 :
- His testimoniis insinuari videtur ex affectu et fine opera esse bona vel mala.
Quibus consonat quod in Evangelio Veritas ait :
Nomine arboris non natura humanae mentis, sed voluntas intelligitur ; quae si mala fuerit, non bona sed mala opera facit ; si vero bona fuerit, bona, non mala facit opera.
4. Utrum omnia opera hominis ex affectu et fine sint bona et mala.
Sed quaeritur utrum omnia opera hominis ex affectu et fine sint bona vel mala.
5. Opinio quorundam qui dicunt omnes indifferentes*.
Quibusdam ita esse videtur, qui dicunt omnes actus esse indifferentes : ut nec boni nec mali per se sint, sed ex intentione bona bonus, et ex mala malus sit omnis actus ; secundum quos quilibet actus potest esse bonus, si bona intentione geratur.
6. Aliorum opinio qui trifariam faciunt actuum differentiam*.
Aliis autem videtur quod quidam actus in se mali sint, ita ut non possint esse nisi peccata, etiam si bonam habeant causam ; et quidam in se boni, ita ut etsi malam habeant causam, non tamen boni esse desinant.
Quod testimonio Augustinui confirmant, qui dicit bonum aliquando non bene fieri. Quod enim quis invitus vel necessitate facit, non bene facit, quia non bona intentione facit, ut ait Augustinus, Super Ioannem :
Ecce habes quod aliquis non bene facit illud quod bonum est : facit ergo quod bonum est intentione non bona. Ideo asserunt illi quaedam opera esse talia, quae sic bona sunt quod mala esse non possunt, quocumque modo fiant ; sicut e converso quaedam sic sunt mala ut non possint esse bona, quacumque ex causa fiant ; alia autem esse opera quae ex fine vel ex causa bona sunt vel mala. Et ad illa referunt Sanctorum testimonia, quibus ex affectu vel intentione iudicium operum pensari dicunt. Tripartitam edunt isti differentiam actuum.
- Aliter Augustinus sentire videtur, qui dicit opera hominis esse bona vel mala ex intentione et causa, praeter quaedam quae per se peccata sunt.
Sed Augustinus evidentissime docet in libro Contra mendacium omnes actus secundum intentionem et causam iudicandos bonos vel malos, praeter quosdam qui ita sunt mali ut nunquam possint esse boni, etiam si bonam videantur habere causam.
8. Non tantum quare, sed etiam quid fiat attendendum est*.
9. Peior est qui concupiscendo quam qui miserendo furatur*. Sed
10. Intende, lector, propositis verbis tota mentis consideratione, quae non inutilem habent exercitationem ; et dignosces quis actus sit peccatum : qui scilicet malam habet causam ; nec ille tantum, quia sunt nonnulli actus, qui etsi bonam habeant causam, tamen peccata sunt, ut supra positum est.
11. Ex quo consequi videtur quod non semper ex fine iudicatur voluntas sive actio mala, sicut in illis quae per se peccata sunt. Illa enim cum quis gesserit pro aliqua bona causa, bonum videntur habere finem ; nec ex fine voluntas est mala, nec ex voluntate actio fit mala, sed ex actione voluntas fit prava.
Inter ea quae per se mala sunt quidam ponunt actum Iudaeorum.
In quibus aliqui ponunt actum Iudaeorum, qui crucifigendo Christum arbitrabantur
quia bonum finem dicunt eos sibi posuisse, scilicet Dei obsequium, et tamen voluntatem eorum et actionem perversam fore asserunt.
- De bonis autem nulla fit exceptio in praemissis verbis Augustini, quin omnis voluntas bona ex fine sit bona ; et ex fine et voluntate omnis bona actio bona est. Sed non omnis mala voluntas ex fine mala est, nec omnis mala actio ex fine et voluntate mala est. Et omnis quae habet malam causam mala est, sed non omnis quae bonam habet causam bona est. Ideoque, cum ex affectu dicitur imponi nomen operi, in bonis operibus generaliter vera est haec regula ; sed in malis illa excipiuntur quae per se mala sunt.
Omnia igitur hominis opera secundum intentionem et causam iudicantur bona vel mala, exceptis his quae per se mala sunt, id est quae sine praevaricatione fieri nequeunt.
13. Quidam dicunt haec praedicta non posse fieri bono fine.
Quae tamen quidam contendunt nunquam habere bonam causam. Qui enim aliena furatur ut pauperibus tribuat, non pro bono, ut aiunt, furatur : non enim bonum est aliena pauperibus dare. Qui enim de rapina
ut ait auctoritas, idem facit
vel sacrificium canis Deo offerat. Abominabilis nempe Deo est impiorum obtatio. Ita etiam et hominem per adulterium a morte liberare malum esse dicunt : etsi enim bonum sit hominem a morte liberare, tamen sic liberare malum esse asserunt.
14. Quod non fiant bono fine, notant in verbis Augustini praemissis*.
Ideoque Augustinum in superioribus dicunt temperasse sermonem cauteque locutum, ubi ait
Non enim simpliciter dixit « bono fine » et « bona intentione », sed addidit quasi et velut, quia talia non fiunt bono fine et bona intentione ; sed intentione quae videtur bona, et fine qui putatur bonus, sed non est. Nec ideo excepit Augustinus ista, ut aiunt, quin causas habeant malas, sed quia causas habent quae videntur bonae, sunt tamen malae.
