Distinctio VIII — Livre II — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre II

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

 

 

Capitulum 1 (43)

 

  1. Utrum angeli omnes corporei sint : quod quibusdam visum est, quibus Augustinus consentire videtur, dicens omnes angelos ante casum habuisse corpora tenuia et spiritualia, sed in casu mutata in deterius malorum corpora ut in eis possent pati.

Solet etiam in quaestione versari apud doctos utrum angeli omnes, boni scilicet ac mali, corporei sint, id est corpora habeant sibi unita.

Quod aliqui putant, innitentes verbis Augustini, qui dicere videtur quod angeli omnes ante confirmationem vel lapsum corpora aëria habuerint, de puriore ac superiore aëris parte formata, ad faciend um habilia, non ad patiendum. Et angelis bonis, qui perstiterunt, talia conservata sunt corpora ut in eis possint facere et non pati ; quae tantae sunt tenuitatis ut a mortalibus videri non valeant, nisi supervestita aliqua grossiori forma, qua assumpta videntur, depositaque videri desinunt. Angelis vero malis mutata sunt in casu corpora in deteriorem qualitatem spissioris aëris. Sicut enim a loco digniori in inferiorem locum, id est in caliginosum aërem, deiecti sunt, ita illa corpora tenuia transformata sunt in deteriora corpora et spissiora, in quibus possent pati a superiori elemento, id est ab igne.

 

  1. Et hoc Augustinus sensisse videtur, Super Genesim ita dicens : 
    Daemones aëria dicuntur animalia, quia corporum aëriorum natura vigent ; nec per mortem dissolvuntur, quia praevalet in eis elementum aptius ad faciendum quam ad patiendum. Ad patiendum enim humor et humus, ad faciendum aër et ignis aptitudinem praebent. Transgressores vero angeli, cum principe suo (nunc diabolo, tunc archangelo), non mirum si post peccatum in hanc caliginem detrusi sunt. Neque etiam hoc mirum est, si conversi sunt ex poena in aëriam qualitatem qua possint ab igne pati. Caliginosa tamen aëris tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus iudicii.

 

Ecce his verbis videtur Augustinus id tradere quod quidam opinantur de corporibus angelorum.

 

3. Quibusdam videtur Augustinus illud non ita sentiendo dixisse, sed opinionem referendo.

Hoc autem eum alii dixisse adstruunt non ita sentiendo, sed opinionem aliorum referendo. Quod ex ipsius verbis diiudicare volunt, quibus ait :

Daemones dicuntur aëria animalia,

non ait sunt ; ita enim quidam dicebant. De habitatione vero caliginosi aëris in quem detrusi sunt, non opinando, sed rei veritatem asserendo, eum tradidisse dicunt ; quod ipsius locutionis distinctio ostendit. Dicunt quoque plurimos catholicos tractatores in hoc convenisse atque id concorditer docuisse, quod angeli incorporei sunt, nec corpora habent sibi unita ; assumunt autem aliquando corpora, Deo praeparante, ad impletionem ministerii sibi a Deo iniuncti, eademque post expletionem deponunt. In quibus corporibus hominibus apparuerunt atque locuti sunt ; et aliquando quidem locuti sunt ex persona Dei sine distinctione alicuius personae, aliquando ex persona Patris vel Filii sive Spiritus Sancti.

 

 

Capitulum 2 (44)

 

  1. Quod Deus in corporalibus illis antiquis formis apparuit.

Nec dubitandum est Deum in corporalibus formis apparuisse hominibus, sicut Augustini in II libro De Trinitate ostendit, conferens diversa Scripturae testimonia, ex quibus Deum in corporeis figuris hominibus apparuisse probat ; et aliquando ex persona Dei sine distinctione, aliquando sub distinctione personarum, sermonem esse factum eis.

 

2. De perplexa quaestione quam ponit Augustinus, quaerens an ad exhibendum has corporates apparitiones creatura nova sit formata, an angeli qui ante erant missi ; et si ipsi missi sunt, utrum servata qualitate sui spiritualis corporis, aliquam speciem corporalem de corpulentiori materia assumpserint, an suum proprium corpus mutaverint in speciem suae actioni aptam.

Sed ubi Deum hominibus in corporalibus imaginibus apparuisse asserit, perplexam quaestionem proponit, quam nec absolvit, quaerens

utrum in illis corporalibus apparitionibus creatura aliqua crearetur ad illud opus tantum, in qua Deus hominibus appareret ; an angeli qui ante erant ita mitterentur, ut manentes in suis spiritalibus corporibus, assumerent ex corpulenta inferiorum elementorum materia aliquam speciem corporalem, quam coaptatam quasi aliquam vestem mutarent in quaslibet species corporales, veras quidem ; an corpus suum proprium verterent in species aptas actionibus suis per virtutem sibi a Deo datam.

 

3. Ait enim Augustinus ita in III libro De Trinitate : Quaerendum est, 

in illis antiquis corporalibus formis et visis,

 

utrum ad hoc opus tantum creatura formata sit, in qua Deus, sicut tunc oportuisse iudicavit, humanis ostenderetur aspectibus ; an angeli qui iam erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui ; aut ipsum corpus suum, cui non subduntur, sed subditum regunt, mutantes atque vertentes in species quas vellent, accommodatas atque aptas actionibus suis, secundum attributam sibi a Creatore potentiam.

 

4. Concedit angelos mitti, sed reliqua expedire non sufficit

Sed fateor excedere vires intentionis meae, utrum angeli, manente spiritali sui corporis qualitate, per hanc occultius operantes assumant ex inferioribus elementis corpulentioribus, quod sibi coaptatum quasi aliquam vestem, mutent et vertant in quaslibet species corporales, et ipsas veras, sicut aqua vera in verum vinum conversa est a Domino ; an ipsa propria corpora et sua transforment in id quod volunt, accommodatum ad id quod agunt. Quod horum sit, quoniam homo sum, nullo experimento comprehendere valeo, sicut angeli qui agunt.

 

5. Attende, lector, quia quaestionem propositam non solvit, sed indiscussum relinquit utrum angeli qui mittebantur, servatis suis propriis spiritalibus corporibus, supervestirentur aliqua corpulentiori specie in qua possent videri, an ipsum corpus mutarent et transformarent in quamcumque speciem vellent, in qua possent cerni. In quibus verbis videtur Augustinus attestari angelos esse corporeos, ac propria et spiritalia habere corpora.

 

 

Capitulum 3 (45)

 

Quod Deus in specie qua Deus est nunquam mortalibus apparuit.

Caeterum haec velut nimis profunda atque obscura relinquentes, illud indubitanter teneamus, quod Deus in specie essentiae suae nunquam mortalibus apparuit, sicut famulo suo Moysi dicit :

Non videbit me homo et vivet.

 Et in Evangelio Ioannis legitur :

Deum nemo vidit unquam.

 

Visibile enim quidquam non est, quod non sit mutabile.

Ideo 

substantia sive essentia Dei, quoniam nullo modo mutabilis est, nullo modo potest per se ipsam esse visibilis. Proinde illa omnia quae Patribus visa sunt, cum Deus illis praesentaretur, per creaturam facta esse manife­stum est. Etsi nos latet quomodo ea ministris angelis fecerit Deus, per angelos tamen esse facta dicimus.

 

Audeo igitur fiducialiter dicere nec Deum Patrem, nec Verbum eius, nec Spiritum eius, qui est unus Deus, per id quod est atque idipsum est ullo modo esse mutabilem, ac per hoc multo minus visibilem.

 

 

Capitulum 4 (46)

 

  1. Utrum daemones intrent corpora hominum substantialiter et illabantur mentibus hominum.

Illud etiam consideratione dignum videtur, utrum daemones, sive corporei sive incorporei sint, hominum substantialiter intrent corpora eorumque animabus illabantur ; an ideo intrare dicantur, quia malitiae suae effectum ibi exercent, Dei permissione opprimendo atque vexando eas, vel in peccatum pro voluntate sua trahendo.

 Quod in homines introeant atque ab eis expulsi exeant, Evangelium aperte declarat, commemorans daemonia in quosdam ingressa et per Christum deiecta ; sed utrum secundum substantiam fuerint ingressa, an propter mali effectum dicantur ingressa, non adeo perspicuum est.

 

2. Quod daemones substantialiter non illabuntur animis hominum, sed ob malitiae effectum dicuntur intrare.

De hoc autem Gennadius in Definitionibus ecclesiasticorum dogmatum ait : 

Daemones per inergiam (operationem) non credimus substantialiter illabi animae, sed applicatione et oppressione uniri. Illabi autem menti illi soli possibile est qui creavit, qui natura subsistens incorporeus, capabilis est suae facturae.

Ecce hic videtur insinuari quod substantialiter non illabantur daemones vel introeant corda hominum.

 

3. Beda quoque super illum locum Actuum Apostolorum, ubi Petrus ait Ananiae :

Cur tentavit vel implevit Satanas cor tuum,

 dicit : 

Notandum quod mentem hominis iuxta substantiam nihil implere possit nisi creatrix Trinitas ; quia tantummodo secundum operationem et voluntatis instinctum anima de his quae sunt creata impletur. Implet vero Satanas cor alicuius, non quidem ingrediens in eum et in sensum eius, neque introiens aditum cordis : siquidem potestas haec solius Dei est ; sed callida et fraudulenta deceptione animam in affectum malitiae trahens per cogitationes et incentiva vitiorum, quibus plenus est. Implevit ergo Satanas cor Ananiae non intrando, sed malitiae suae virus inserendo.

Idem : 

Spiritus immundus, flamma virtutum de cordibus fidelium expulsus, doctoribus veritatis venenum persecutionis infundit.

 

  1. His auctoritatibus ostenditur quod daemones non substantialiter intrant corda hominum, sed propter malitiae effectum ; de quibus pelli dicuntur, cum nocere non sinuntur.