Distinctio XXXIX — Livre II — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre II

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

 

 

Capitulum 1 (249)

 

  1. Cum voluntas sit de his quae naturaliter homo habet ; quare peccatum fore dicatur, cum nullum aliud naturale peccatum sit.

Hic autem oritur quaestio satis necessaria, ex superioribus causam trahens. Dictum est enim supra voluntatem inesse naturaliter homini, sicut intellectus et memoria. Quae autem homini naturalia sunt, quantumcumque vitientur, bona tamen esse non desinunt ; quia non valet vitium bonitatem in qua Deus eam fecit penitus consumere. Ut verbi gratia intellectus vel ratio, et ingenium ac memoria, etsi vitiis et peccatis obnubilentur et corrumpantur, bona tamen sunt nec peccata nominantur, sicut Augustinus de ratione, quae est imago Dei in qua facti sumus, evidenter ostendit in XV libro De Trinitate :

Haec est, inquit, imago in qua homines sunt creati, qua ceteris animalibus praesunt. Quae creatura, in rebus creatis excellentissima, cum a Deo iustificatur, a deformi forma in formosam mutatur formam. Erat enim etiam inter vitia natura bona.

Haec autem imago ratio est vel intellectus. Cum ergo voluntas de naturalibus sit, quare ipsa non semper bonum est, etsi aliquando vitiis subiaceat ?

 

2. Responsio secundum quosdam*.

Ad hoc facile respondent qui dicunt omnia quae sunt, in quantum sunt, bona esse, quia et ipsam voluntatem in quantum est vel in quantum voluntas est, ut supra posuimus, bonum esse asserunt ; sed in quantum inordinata est, mala est et peccatum.

 

3. Ubi potest ab eis rationabiliter quaeri : Si voluntas in quantum inordinata est, peccatum est, quare ergo intellectus, ratio et ingenium et huiusmodi, cum inordinata sunt, peccata non sunt ? Inordinata vero sunt sicut vountas, cum ad rectum finem non tendunt eorumque actus praevaricationes exsistunt.

Ad quod illi dicunt voluntatis nomine aliquando vim, scilicet naturalem potentiam volendi, aliquando actum ipsius vis significari. Vis autem ipsa, naturaliter animae insita, nunquam peccatum est, sicut nec vis memorandi vel intelligendi ; sed actus huius vis, qui et voluntas dicitur, tunc peccatum est, quando inordinatus est.

 

 

Capitulum 2 (250)

 

  1. Quare actus voluntatis sit peccatum, si actus aliarum potentiarum non sunt peccata.

Sed adhuc quaeritur quare huius naturalis potentiae actus peccatum sit, si aliarum potentiarum actus peccata non surit, scilicet potentiae memorandi, cuius actus est memorare ; et potentiae intelligendi, cuius actus est intelligere.

Responsio*.

Ad quod et ipsi dicunt quia alterius generis est actus ille voluntatis, quam actus memoriae vel intellectus. Hic enim actus est ad aliquid adipiscendum vel non admittendum, qui non potest esse de malis quin sit malus. Velle enim mala malum est, sed intelligere vel memorare mala malum non est.

Quod etiam memoriae et intelligentiae actus aliquando malos dicunt*.

Quamvis eorum quidam etiam hos actus malos esse interdum non improbe asserant. Memorat enim interdum quis malum ut faciat ; et quaerit intelligere verum ut sciat impugnare.

 

Ecce qualiter solvitur praemissa quaestio ab bis qui tradunt omnia esse bona in quantum sunt.

 

  1. Responsio secundum quosdam*.

Qui vero dicunt voluntates malas peccata esse et nullo modo bona, brevius respondent, dicentes actum voluntatis non esse de naturalibus, sed vim ipsam et potentiam volendi ; quae semper bonum est, et in omnibus est, etiam in parvulis in quibus nondum est eius actus.

 

 

Capitulum 3 (251)

 

  1. Quomodo intelligendum sit illud : Homo etiam qui servus est peccati, naturaliter vult bonum.

Praeterea quaeri solet quomodo intelligendum sit quod ait Ambrosius, exponens illud verbum Apostoli :

Non enim quod volo, illud ago ; sed quod nolo, illud facio.

 Dicit enim quod 

homo subiectus peccato facit quod non vult, quia naturaliter vult bonum, sed voluntas haec semper caret effectu, nisi gratia Dei

adiuvet et liberet. Si homo subiectus peccato est, vult quidem malum et operatur, quia servus est peccati ; et eius voluntatem, sicut supra dixit Augustinus, libenter facit. Quomodo ergo naturaliter vult bonum ?

 

2. An eadem voluntate velit homo naturaliter bonum et libenter peccato serviat vel non*.

An est eadem voluntas, id est idem motus qua libenter peccato servit, et qua naturaliter vult bonum ? Si non est eadem voluntas, quae ergo istarum est, quae cum homo iustificatur, a servitute peccati liberatur ? Ut enim superius disseruimus, gratia Dei voluntatem hominis liberat et adiuvat, quae voluntatem hominis praeparat adiuvandam et adiuvat praeparatam. Sed quae est illa voluntas ? An illa quae naturaliter vult bonum, an quae libenter servit peccato, si tamen duae sunt voluntates ?

 

3. Propositam quaestionem exsequitur prius secundum illos qui dicunt duos esse motus*.

Proposita est quaestio profunda, quae varia a diversis expositione determinatur.

Alii enim dicunt duos esse motus : unum quo vult bonum naturaliter. Quare naturaliter ? et quare naturalis dicitur ? Quia talis fuit motus naturae humanae in prima conditione, in qua creati sine vitio sumus ; quae proprie natura dicitur. Fuit enim homo creatus in voluntate rectus.

Gennadius*.

Unde in Ecclesiasticis dogmatibus scriptum est : 

Firmissime tene primos homines bonos et rectos esse creatos, cum libero arbitrio, quo possent, si vellent, propria voluntate peccare ; eosque non necessitate, sed propria voluntate peccasse.

Recte igitur dicitur homo naturaliter velle bonum, quia in bona et recta voluntate conditus est. Superior enim scintilla rationis, quae etiam, ut ait Hieronymus, in Cain non potuit exstingui, bonum semper vult et malum odit.

Alium autem dicunt motum esse mentis, quo mens, relicta superiorum lege, subicit se peccatis eisque oblectatur. Iste motus, ut aiunt, antequam alicui adsit gratia, dominatur in homine et regnat, alterumque deprimit motum. Uterque tamen ex libero arbitrio est. Veniente autem gratia, ille malus motus eliditur, et alter naturaliter bonus liberatur et adiuvatur ut efficaciter bonum velit. Ante gratiam vero, licet naturaliter velit homo bonum, non tamen absolute concedi oportet bonam habere voluntatem, sed potius malam.

 

  1. Secundum alios una dicitur esse voluntas*.

Alii autem dicunt unam esse voluntatem, id est unum motum, quo naturaliter vult homo bonum et ex vitio vult malum eoque delectatur ; et in quantum vult bonum, naturaliter bonus est ; in quantum malum vult, malus est.