Distinctio XXXII — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XXXII
Capitulum 1 (213)
- Quomodo originale peccatum dimittatur in baptismo, cum et post sit illa concupiscentia quae dicitur originale peccatum.
Quoniam supra dictum est originale peccatum esse vitium concupiscentiae, assignatumque quomodo a parentibus trahatur et originale dicatur, superest investigare quomodo in baptismo dimittatur, cum etiam post baptismum remaneat concupiscentia quae ante fuerat : unde videtur vel peccatum originale non esse concupiscentiam, vel non remitti in baptismo.
2. Augustinus in libro De nuptiis et concupiscentia* :
Sed licet remaneat concupiscentia post baptismum, non tamen dominatur et regnat sicut ante ; immo per gratiam baptismi mitigatur et minuitur, ut post dominari non valeat nisi quis reddat vires hosti eundo
Nec post baptismum remanet ad reatum, quia non imputatur in peccatum, sed tantum poena peccati est ; ante baptismum vero poena est et culpa.
3. Quod originale peccatunt duobus modis dimittitur, scilicet extenuatione sui et solutione reatus.
Duplici igitur ratione peccatum originale dicitur dimitti in baptismo : quia per gratiam baptismi vitium concupiscentiae debilitatur atque extenuatur, ita ut iam non regnet nisi consensu reddantur ei vires, et quia reatus ipsius solvitur.
4. Auctoritas de uno modo remissionis*.
Unde Augustinus in libro De baptismo parvulorum :
Ecce hic aperte ostendit ea ratione dimitti in baptismo, non quia non maneat post baptismum, sed quia reatus in baptismo aboletur.
- Auctoritas de altero*.
Deinde idem ipse ostendit eo modo etiam dimitti, quia baptismi gratia concupiscentia ipsa mitigatur et minuitur, in eodem libro ita dicens :
Hic aperte insinuat in baptismo concupiscentiani debilitari : ex quo et dicitur dimitti, non solum ideo quia reatus ibi solvitur.
6. Quem remissionis modum aliis etiam pluribus testimoniis Scriptura edocet.
Ait enim Augustinus, Contra Iulianum :
Idem in sermone quodam De concupiscentia carnis :
Idem in libro De nuptiis et concupiscentia :
Item :
Ex praedictis evidenter monstratur quomodo peccatum originale in baptismo remittatur.
Capitulum 2 (214)
- De foeditate quam caro ex libidine coitus contrahit : utrum in baptismo diluatur.
- Solet autem hic quaeri utrum et ipsa caro in baptismo ab illa foeditate purgetur, quam in conceptione ex concupiscentia libidinosa contraxit.
2. Quidam dicunt ibi carnem mundari ab illa pollutione*.
Quibusdam videtur quod, sicut anima a reatu purificatur, ita et caro ab illa pollutione purgatur : ut sicut duobus completur mysterium baptismi, scilicet aqua et Spiritu, ita ibi duo purgentur, anima scilicet a reatu, et caro ab illa contagione ; quod quidem probabile est.
Alii non*.
Alii vero putant tantum animam ibi mundari, carnem vero non ab illa foeditate purgari.
- Ostendit inconvenientiam contra illos qui negant.
Si vero remanet illa foeditas usque ad procreationem filiorum, quae fit in carnis concupiscentia, videtur natura carnis magis ac magis corrumpi, et magis corrupta videtur caro prolis quam parentis : quia de carne pollutionem quam habuit a conceptu retinenti, trahitur polluta ; et in concupiscentia concipitur, unde et polluitur ; et ita ex duplici causa contaminatur. Unde maior videtur pollutio carnis in proie quam fuerit in parente.
4. Responsio illorum*.
Ad quod illi dicunt quia, licet caro prolis ex carne foeda seminetur et in concupiscentia concipiatur, non tamen foeditatem maiorem trahit, quam caro unde seminatur habuit. Quamvis etiam si foetidior atque immundior sit caro prolis, et ideo magis corrupta quam caro parentis, non inde, ut aiunt, fit praeiudicium veritatis : quia nec absurdum esse dicunt, si carnis natura magis in posterioribus corrupta trahatur, neque ex ipsa magis corrupta anima magis inficitur.
Capitulum 3 (215)
Ex quo auctore sit illa concupiscentia, Deo scilicet vel alio.
Praeterea quaeri solet utrum concupiscentia quae post baptismum remanet et tantum poenalitas est, ante baptismum vero poena erat et culpa, ex Deo auctore sit vel ex alio.
Responsio*.
Ad quod breviter respondentes, dicimus quia in quantum poena est, Deum habet auctorem ; in quantum vero culpa est, diabolum sive hominem habet auctorem.
Capitulum 4 (216)
- Qua iustitia animae mundae ex creatione illud peccatum imputetur, cum non possit vitare.
Solet etiam quaeri qua iustitia teneatur illo peccato anima innocens a Deo creata, cum non sit in potestate sua illud vitare : non enim per liberum arbitrium illud committitur, quia non prius est anima quam illi peccato est obnoxia.
2. Responsio quorundam falsa*.
Ad hoc quidam dicunt ideo animam ream esse illius peccati, licet munda a Deo sit creata, quia cum infunditur corpori, condelectatur carni : ex quo peccatum contrahit.
Quod si esset, iam non originale, sed actuale diceretur.
- Congrua responsio et vera*.
- Potius ergo ideo recte potest dici illi imputari animae illud peccatum, quod ex corruptione corporis inevitabiliter trahit, quia, ut ait Augustinus in libro De civitate Dei,
non fuit corruptio corporis, quae aggravat animam, causa primi peccati, sed poena ; nec caro corruptibilis animam peccatricem fecit, sed peccatrix anima carnem corruptibilem fecit.
Capitulum 5 (217)
- Utrum illud peccatum sit voluntarium vel necessarium.
Illud etiam non immerito quaeri potest, utrum peccatum originale debeat dici voluntarium vel necessarium.
2. Quod voluntarium et necessarium potest dici*.
Et necessarium potest dici, quia vitari non potest.
Unde et Propheta dicit :
Et voluntarium non incongrue appellatur, quia ex voluntate primi hominis processit, ut Augustinus in libro Retractationum ostendit dicens :
Capitulum 6 (218)
Quare Deus animam corpori iungit, sciens eam inde maculari et ideo damnari.
Si vero quaeritur cur Deus, qui fecit animam ipsam sine macula, et scit eam ex corporis coniunctione maculam peccati trahere et aliquando ante baptismum seiungi ab ipso corpore et sic damnari, eam corpori coniungit ; respondemus ex altitudine iudiciorum Dei id provenire, nec iniuste hoc a Deo fieri. Ipse enim non incongrue humanae conditionis modum quem a principio instituit, licet peccata hominum intercesserint, sine immutatione continue servat, corpora de materia a principio sine vitio facta fingens, animasque de nihilo creans, eorumque coniunctione hominem perficiens. Cum igitur utraque hominis natura a Deo sine vitio sit instituta, licet a se peccato sit vitiata, non ideo immutabilis Deus humanae conditionis primariam legem mutare debuit, sive ab hominum multiplicatione desistere.
Capitulum 7 (219)
- An anima sit talis qualis a Deo creatur.
Quomodo quidam probant eam non esse talem*.
Hic a quibusdam quaeri solet utrum anima talis sit ante baptismum, qualis a Deo creatur. Quod non esse, probare conantur hoc modo : Anima in corpore creatur, in cuius coniunctione peccato maculatur. Quam cito igitur est, peccatum habet, nec prius fuit quam peccatum habuit. Non est igitur talis qualis a Deo creatur : creatur enim a Deo innocens et sine vitio, et nunquam talis est.
- Solutio*.
Ad quod dici potest quod non omnino talis est, qualem eam Deus fecit : Deus enim bonam eam fecit, et bonitatem ei sine corruptione indidit. Et dicitur illa naturalis bonitas, quam in creatione a Conditore suscepit ; quam bonitatem per peccatum penitus non amisit, sed vitiatam habuit : quam Deus tamen sine vitio fecit. Si enim res bona non esset anima, in ea malum esse nequiret, cum non possit malum esse nisi in bono, ut post dicetur. Non igitur omnino talis est anima, qualis a Deo est creata : sicut quis pollu tas habens manus non tale habuit pomum, quale ego dedi mundis manibus : ego enim dedi mundum.
Capitulum 8 (220)
An animae ex creatione sint aequales in donis naturalibus.
Illud quoque non incongrue quaeri solet, utrum omnes animae ex creatione aequales sint, an aliae aliis excellentiores.
Pluribus non irrationabiliter videtur quod ex ipsa creatione aliae aliis excellant in naturalibus donis, ut in essentia ; alia aliis sit subtilior et ad intelligendum memorandumque habilior, utpote acutiori ingenio et perspicaciori intellectu praedita.
Quod non improbabiliter dicitur, cum in angelis ita fuisse constet. Et licet naturalibus donis aliae prae aliis polleant, tamen ante baptismum a corpore discedentes parem poenam, et post baptismum statim aequalem coronam sortiuntur, quia ingenii acumen vel tarditas praemium vel poenam in futuro non collocat.
