Distinctio XXX — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XXX
Capitulum 1 (191)
Quod per Adam peccatum et poena transiit in posteros.
In superioribus insinuatum est - licet ex parte : non enim perfecte sufficimus - qualiter primus homo deliquerit, et quam pro peccato poenam subierit. Quibus adiciendum est peccatum simul ac poenam per eum transisse in posteras, sicut Apostolus ostendit inquiens :
Capitulum 2 (192)
Utrum illud peccatum fuerit originale an actuale.
Hic primo videndum est quod fuerit illud peccatum, originale scilicet an actuale ; et si de originali intelligatur, consequenter quid sit originale peccatum, et quare dicatur originale, et quomodo pertransierit vel pertranseat in omnes, diligenter investigandum est.
Capitulum 3 (193)
Quidam illud accipiunt de actuali*.
Quibusdam placuit de peccato actuali Adae illud accipere, asserentibus hoc Apostolum sensisse, cum inferius ait :
Evidenter, inquiunt, etiam ipso nomine exprimit Apostolus peccatum quod
scilicet inobedientiam ; inobedientia vero peccatum actuale est.
Capitulum 4 (194)
- Quomodo intrasse in mundum dicunt.
Hoc autem dicunt intrasse in mundum non traductione originis, sed similitudine praevaricationis ; omnesque in illo uno peccasse dicunt, quia omnibus ille unus peccandi exemplum exstitit.
2. Hoc dicunt Pelagiani*.
Hoc male senserunt quidam haeretici, qui dicti sunt Pelagiani, de quibus Augustinus in libro De baptismo parvulorum commemorat dicens :
Non est igitur accipiendum peccatum Adae transisse in omnes imitationis tantum exemplo, sed propagationis et originis vitio.
Capitulum 5 (195)
Hic aperit illud esse peccatum originale, quod transit in posteros.
Et est illud peccatum originale, ut aperte Augustinus testatur, quod per Adam transivit in omnes per eius carnem vitiatam concupiscentialiter generatos.
Capitulum 6 (196)
- Quid sit originale peccatum hic inquiritur.
Quod diligenter investigandum est quid sit. De hoc enim sancti doctores subobscure locuti sunt, atque scholastici doctores varia senserunt.
2. Quorundam de originali peccato opinio*.
Quidam enim putant originale peccatum esse reatum poenae pro peccato primi hominis, id est debitum vel obnoxietatem qua obnoxii et addicti sumus poenae temporali et aeternae pro primi hominis actuali peccato : quia pro illo, ut aiunt, omnibus debetur poena aeterna, nisi per gratiam liberentur.
Iuxta horum sententiam oportet dici originale peccatum nec culpam esse nec poenam. Culpam non esse ipsi fatentur. Poena quoque, secundum eos, esse non potest, quia si debitum poenae originale peccatum est, cum debitum poenae non sit poena, nec originale peccatum est poena.
Quod etiam quidam eorum admittunt, dicentes in Scriptura originale peccatum saepe nominari reatum ; et « reatum » ibi intelligunt, ut dictum est, obnoxietatem poenae. Et ea ratione asserunt peccatum originale dici esse in parvulis : quia parvuli pro illo primo peccato rei sunt poenae ; sicut pro peccato iniqui parentis aliquando exsulant filii secundum iustitiam fori.
Capitulum 7 (197)
- Quod originale peccatum est culpa auctoritatibus probat.
Sed quod originale peccatum culpa sit, pluribus Sanctorum testimoniis edocetur.
Gregorius*.
Super Exodum, ubi dicitur :
Gregorius ait :
Ecce culpam originalem dicit nos trahere ; unde constat peccatum originale culpam esse.
- Augustinus*.
Augustinus quoque, in libro De natura et gratia, de hoc eodem sic ait :
3. Augustinus*.
Idem, super Psalmum :
Meritum autem poenae peccatum est ; omnis ergo qui nascitur per carnis concupiscentiam, peccatum trahit.
4. Peccatum itaque originale culpa est, quam omnes concupiscentialiter concepti trahunt.
Unde in Ecclesiasticis dogmatibus scriptum est :
His aliisque auctoritatibus evidenter ostenditur peccatum originale culpam esse, et in omnibus concupiscentialiter genitis trahi a parentibus.
Capitulum 8 (198)
- Quid sit quod dicitur peccatum originale : scilicet fomes peccati, id est concupiscentia.
Nunc superest videre quid sit ipsum originale peccatum. Quod cum non sit actuale, non est actus sive motus animae vel corporis. Si enim actus est animae vel corporis, actuale utique peccatum est. Sed actuale non est ; non est igitur actus vel motus. Quid igitur ?
2. Originale peccatum dicitur fomes peccati, scilicet concupiscentia vel concupiscibilitas, quae dicitur lex membrorum, sive languor naturae, sive tyrannus qui est in membris nostris, sive lex carnis.
Unde Augustinus in libro De baptismo parvulorum :
atque inermem inimicum invenire, non obedias concupiscentiae malae.
His verbis satis ostenditur fomitem peccati esse concupiscentiam.
Capitulum 9 (199)
1. Quod nomine concupiscentiae intelligitur fomes, quae dicitur fomes peccati.
Nomine autem concupiscentiae non actum concupiscendi, sed vitium primum significavit, cum eam dixit « legem carnis ».
Unde idem in tractatu De verbis Apostoli ait :
Quae est autem concupiscentia curri qua nati sumus ? Vitium utique est, quod parvulum habilem concupiscere facit, adultum etiam concupiscentem reddit.
- Per simile ostendit*.
Sicut enim in oculo caeci in nocte vitium caecitatis est, sed non apparet, nec discernitur inter videntem et caecum nisi luce veniente : sic in puero vitium esse non apparet, donec aetatis provectioris tempus occurrat.
Capitulum 10 (200)
- Quod per Adam originale peccatum in omnes intravit, id est concupiscentia.
Ex his datur intelligi quid sit originale peccatum, scilicet vitium concupiscentiae, quod in omnes concupiscentialiter natos per Adam intravit, eosque commaculavit.
Unde Augustinus in libro De baptismo parvulorum :
2. Quomodo intelligatur « in quo omnes peccaverunt ».
id est in eo materialiter erant.
Ambrosius* :
Augustinus, ad consulta Hilarii*.
Ita et in illo uno peccato quod intravit in mundum, recte omnes dicuntur peccasse : quia
Augustinus, De baptismo parvulorum* :
id est ex quo omnes
Capitulum 11 (201)
Quod sit peccatum in quo omnes peccaverunt, scilicet originale quod ex inobedientia processit.
Hoc est originale peccatum, quo peccatores nascuntur omnes concupiscentialiter geniti, quod ex Adam sive ex eius inobedientia emanavit, et in posteros demigravit.
Unde Apostolus consequenter
quae est actuale peccatum ; cum ante dixerit
quod de originali dictum est oportere accipi.
Capitulum 12 (202)
Ex quo sensu dictum est « per inobedientiam unius multos constitui peccatores ».
Quod ergo ait,
eo sensu dictum esse intelligendum est : quia ex inobedientia Adae, scilicet ex peccato actuali Adae, processit originale peccatum quo omnes peccatores nascuntur, ut et in illo esset et in omnes transiret.
Capitulum 13 (203)
- Quod peccatum originale in Adam fuit et in nobis est.
Unde Augustinus Iuliano haeretico, nullum peccatum in parvulis esse contendenti, respondens, aperte asserit peccatum originale ex voluntate Adae processisse, ac per eius inobedientiam in mundum intrasse.
2. Iuliani quaestio*.
Quaerit enim Iulianus per quid peccatum invenitur in parvulo, ita inquiens :
Responsio Augustini* :
- Alia quaestio Iuliani*.
Item inquit Iulianus :
Responsio Augustini*.
Cui
Capitulum 14 (204)
- Obiectio quorundam contra id quod supra dictum est, omnes in Adam fuisse homines.
Ad hoc autem quod diximus, in Adam fuisse omnes homines, quidam verborum sectatores sic obiciunt, dicentes : Non omnis caro quae ab Adam traducta est, in eo simul exsistere potuit quia multo maioris quantitatis est quam fuerit corpus Adae, in quo nec tot etiam atomi fuerunt, quot ab eo homines descenderunt. Quocirca verum non esse asserunt, substantiam uniuscuiusque in primo fuisse parente.
2. Responsio ubi aperitur qualiter fuerint in Adam secundum rationem seminalem, et quomodo ex eo descenderunt, scilicet lege propagationis.
Quibus responderi potest quod materialiter atque causaliter, non formaliter, dicitur fuisse in primo homine omne quod in humanis corporibus naturaliter est ; descenditque a primo parente lege propagationis ; et in se auctum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in id transeunte ; et ipsum in futuro resurget. Fomentum quidem habet a cibis, sed non convertuntur cibi in humanam substantiam, quae scillcet per propagationem descendit ab Adam.
3. Quomodo per propagationem descendit*.
Transmisit enim Adam modicum quid de substantia sua in corpora filiorum quando eos procreavit, id est aliquid modicum de massa substantiae eius divisum est et inde formatum corpus filii, suique multiplicatione, sine rei extrinsecae adictione, auctum est. Et de illo ita augmentato aliquid itidem separatur, unde formantur posterorum corpora. Et ita progreditur procreationis ordo lege propagationis usque ad finem humani generis. Itaque diligenter ac perspicue intelligentibus patet omnes secundum corpora in Adam fuisse per seminalem rationem, et ex eo descendisse propagationis lege.
Capitulum 15 (205)
- Auctoritate et ratione probatur nihil extrinsecum converti in humanam substantiam quae ab Adam est.
Auctoritas*.
Quod vero nihil extrinsecu m in humani corporis naturam transeat, Veritas in Evangelio significat dicens :
Ratio*.
Quod etiam ratione ostendi potest hoc modo : Puer qui statim post ortum moritur, in illa statura resurget, quam habiturus erat si viveret usque ad aetatem triginta annorum, nullo vitio corporis impeditus. Unde ergo illa substantia, quae adeo parva fuit in ortu, in resurrectione tam magna erit, nisi sui in se multiplicatione ? Unde apparet quod etiam si viveret, non aliunde, sed in se augmentaretur illa substantia ; sicut costa de qua facta est mulier et sicut panes evangelici .
- Quod cibi in carnem transeunt, sed non in eam quae descendit ab Adam*.
Non infitiamur tamen quin cibi et humores in carnem et sanguinem transeant, sed non in veritatem humanae naturae quae a primis descendit parentibus ; quae sola in resurrectione erit. Reliqua vero caro, in quam cibi transeunt, tanquam superflua in resurrectione deponetur ; quae tamen ciborum aliarumque rerum fomentis coalescit.
