Distinctio X — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO X
Capitulum 1 (54)
- An omnes spiritus caelestes mittantur, et ponit duas opiniones et auctoritates quibus innituntur.
Hoc etiam investigandum est, utrum omnes illi caelestes spiritus ad exteriora nuntianda mittantur.
Quidam putant aliquos in illa multitudine esse qui foras pro officia exeunt, alios qui semper intus assistunt, sicut scriptum est in Daniele :
Item Dionysius in Hierarchia, quae sacer principatus dicitur, de praelatione spirituum ait :
His auctoritatibus nituntur, qui angelos mitti nisi inferiores infitiantur.
- Obiectio contra illos.
Quibus obicitur quod Isaias ait :
qui ordo superior est et excellentior. Ideoque, si de illo ordine mittuntur, non est ambigendum quin etiam et de aliis mittantur.
Apostolus quoque ait :
His testimoniis asserunt quidam omnes angelos mitti. Nec debet indignum videri si etiam superiores mittantur, cum et ille qui creator est omnium, ad haec inferiora descenderit.
3. Quaestio : si omnes mittuntur, cur unus tantum ordo nomine angelorum censetur.
Hic oritur quaestio : si omnes mittuntur et nuntii Dei exsistunt, quare unus tantum inter novem ordines angelorum nomine censetur ?
Ad quod quidam dicunt omnes quidem mitti, sed alios saepius et quasi ex officio iniuncto, qui proprie Angeli vel Archangeli nominantur ; alios vero rarius mitti, scilicet maiores, causa extra communem dispensationem oborta, qui cum Angelorum ministerium suscipiunt, etiam nomen assumunt.
Unde in Psalmo :
quia illi qui natura spiritus sunt, aliquando angeli, id est nuntii fiunt.
Capitulum 2 (55)
l . Putant quidam Michael, Gabriel, Raphae de superiori ordine fuisse, et sunt nomina spirituum, non ordinum.
Et putant illi Michael, Gabriel, Raphael de superiori ordine fuisse.
Nec sunt ista nomina ordinum, sed spirituum.
Et dicunt quidam singulum horum unius proprie ac singulariter spiritus esse nomen ; alii vero non unius singulariter et determinate, sed tunc huius, nunc illius esse nomen, secundum qualitatem eorum ad quae nuntianda vel gerenda mittuntur. Sicut et daemonum quaedam nomina sunt, quae quidam putant unius esse propria, alii vero pluribus communia.
quippe, qui graece ita vocatur, et criminator interpretatur vel deorsum fluens, hebraice dicitur
id est adversarius. Dicitur et
id est apostata et absque iugo. Dicitur etiam
Leviathan,
id est additamentum eorum. Et alia plura reperies nomina, quae vel unius spiritus sunt propria, vel pluribus communia.
2. Quomodo determinent praedictas auctoritates, quae videntur adversari, qui dicunt omnes angelos mitti.
Qui autem omnes angelos mitti asserunt, praemissas auctoritates, Danielis scilicet Dionysii, ita determinant : dicuntur superiora agmina Deo assistere et ab intimis nunquam recedere, non quin aliquando mittantur, sed quia rarissime ad exteriora prodeunt ; neque tunc ab intimis recedunt, sed Dei praesentiae et contemplationi semper assistunt ; quod etiam faciunt qui frequenter mittuntur.
3. Quos alii dicant mitti et quos dicant non mitti, cum determinatione auctoritatum quae videntur sibi adversari.
Alii vero dicunt tres ordines supremos, scilicet Seraphin, Cherubin et Thronos, ita Creatori assistere quod ad exteriora non exeunt ; inferiores autem tres ad exteriora mitti ; tres vero medios inter utrosque consistere, non modo dignitate vel loco, sed etiam officio, quia praeceptum divinum a superioribus accipiunt et deferunt ad inferiores. Ideoque, cum supremi mediis, et medii imis, atque hi hominibus praeceptum Dei nuntient, merito omnes angelos nominari dicunt.
Et ob id forte Apostolus dixit
esse Filii et
vel per omnes non singulos ordines, sed de inferioribus ordinibus singulos angelos complexus est.
Illud vero quod Isaias dicit, per verba Dionysii determinant dicentis :
Unde dicunt illum angelum qui missus est ad Isaiam, ut mundaret et incenderet labia Prophetae, fuisse de ordine inferiorum ; sed ideo dictus est fore de Seraphin, quia veniebat incendere et consumere delicta Isaiae.
