Distinctio XXXIV — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XXXIV
Capitulum 1 (226)
Quae de peccato animadvertenda sint.
Post praedicta, de peccato actuali diligenti indagine quaedam consideranda sunt, scilicet quae fuerit origo et causa prima peccati, utrum res bona an res mala ; postea in qua re sit peccatum ; deinde quid sit peccatum, et quot modis fiat, et de differentia ipsorum peccatorum.
Capitulum 2 (227)
- Quae fuit origo et causa peccati prima.
Causa et origo prima peccati res bona exstitit, quia ante primum peccatum non erat aliquid malum unde oriretur. Cum enim originem et causam habuerit, aut ex bono, aut ex malo habuit. Sed malum ante non erat ; ex bono igitur ortum est. Prius enim in angelo ortum est peccatum, et postea in homine ; et quid erat angelus nisi bona natura Dei ? Non ex Deo ortum est malum quod fuit in angelo ; non ex alio quam ex angelo : ex bono igitur ortum fuit.
2. Unde Augustinus in responsionibus contra Iulianum haereticum, qui dixerat :
ait :
sed ex bono originem habuit.
Hic aperte dicitur primam causam et originem mali bonam fuisse naturam ; et nihilominus ostenditur cuius peccati fuerit causa, scilicet malae voluntatis.
Capitulum 3 (228)
Quod mala voluntas secundaria causa fuit malorum.
Mala autem voluntas illa, angeli vel hominis, causa est etiam malorum subsequentium, scilicet malorum operum et malarum voluntatum.
Unde Augustinus in Enchiridion :
Ecce habes primam voluntatem boni mutabilis, id est angeli vel hominis, deficientem ab immutabili bono, id est a Deo, causam esse malarum rerum ad nos pertinentium ; quia causa est tam peccatorum quam poenarum quibus premitur humana natura. Prima igitur origo et causa peccati bonum fuit ; et secunda, malum quod ortum est ex bono.
Capitulum 4 (229)
- In qua re sit peccatum, an in bona an in mala, et dicitur quia in bona tantum.
Ostensa origine mali, superest videre in qua re sit malum, scilicet an in re bona, an in re mala.
2. Qui recte acuteque sapit, nonnisi in bono malum esse intelligit, id est in natura bona. Malum enim est corruptio vel privatio boni ; ubi autem bonum non est, non potest esse corruptio vel privatio boni ; peccatum igitur non potest esse nisi in re bona.
Augustinus* :
Hac contextione evidenter insinuatur malum non posse esse nisi in re bona ; ubi etiam, licet absurdum videatur, manifeste dicitur esse maum quod bonum est.
- Quid ex praemissis sequitur, scilicet quod cum dicitur malus homo, dicitur malum bonum.
Ex quo colligitur nihil aliud significari, cum dicitur homo malus, nisi bonum malum.
Unde Augustinus in eodem subdit :
Capitulum 5 (230)
- Quod regula dialecticorum de contrariis fallit in his, scilicet bono et malo.
Augustinus* :
Ideoque
- Quod ex bono oritur et nonnisi in bono consistit malum*.
Et haec duo contraria ita simul sunt, ut si bonum mn esset in quo esset, prorsus nec malum esse potuisset, quia non modo ubi consisteret, sed unde oriretur corruptio non haberet, nisi esset quod corrumperetur ; quoniam nihil est aliud corruptio quam boni exterminatio. Ex bonis igitur mala orta sunt, et nisi in bonis non sunt.
3. Epilogum facit, ad alia transiturus.
Ex his aperitur quod primo et secundo supra diximus investigandum, scilicet quae fuerit origo mali et in qua re sit. Ex bona enim re ortum et in bona re consistere, praemissis testimoniis comprobatur.
4. Sententiae illi, qua dictum est bonum esse malum, opponitur de prophetia quae ait : Vae his qui dicunt bonum malum.
Ad hoc autem quod dictum est, « malum esse quod bonum est », quidam sic opponunt : Si bonum malum esse dicimus, incidimus in illam sententiam propheticam, ubi legitur :
Igitur, si hanc maledictionem vitare volumus, nullatenus dicere debemus bonum esse malum et e converso.
Determinatio secundum Augustinum*.
Hoc autem Augustinus in eodem libro determinat, dicens id quod dictum est in prophetia
et in eum qui
Qui enim dicit hominem in quantum homo est malum esse, et bonitatem esse iniquitatem,
