Distinctio XVI — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XVI
Capitulum 1 (92)
De hominis creatione : ubi considerandum est quare creatus sit homo et qualiter sit institutus : quae duo supra tractata sunt, et qualis factus, et qualiter lapsus, postremo quomodo sit reparatus : quae discutienda sunt.
His excursis, quod supra de hominis creatione promisimus effectui mancipare atque ordine explanare nunc suscipimus. Ubi haec consideranda videntur : scilicet quare creatus sit homo et qualiter institutus, et qualis vel quomodo factus ; deinde qualiter sit lapsus ; postremo qualiter et per quae sit reparatus. Horum autem primo et secundo posita, id est causam creationis humanae et modum institutionis, superius pro modulo nostrae facultatis tractavimus. Ideoque superest ut qualis vel quomodo factus sit discutiamus.
Capitulum 2 (93)
Quomodo intelligendum sit : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
In Genesi legitur :
Beda* :
trium personarum monstratur. Ex persona enim Patris hoc dicitur ad Filium et Spiritum Sanctum, non, ut quidam putant, angelis, quia Dei et angelorum non est una et eadem imago vel similitudo.
Capitulum 3 (94)
- Quod imago et similitudo hic a diversis accipitur varie : a quibusdam increata, ab aliis creata ; et increata, vet essentia Trinitatis, vel Filius et Spiritus Sanctus.
Imago autem et similitudo in hoc loco vel increata intelligitur, id est Trinitatis essentia, ad quam factus est homo ; vel creata, in qua factus est homo, et ipsa homini concreta. Increatam enim imaginem quae Deus est, intellexisse videtur Beda, cum dicit non esse unam imaginem Dei et angelorum, sed trium personarum ; et ideo personis, non angelis, fit ibi sermo.
Improprie tamen imago dicitur, quia imago relative ad aliud dicitur, cuius similitudinem gerit et ad quod repraesentandum facta est ; sicut imago Caesaris, quae ipsius similitudinem praeferebat ipsumque quodammodo repraesentabat. Improprie autem imago dicitur id ad quod aliud fit ; sicut exemplum proprie dicitur, quod sumitur ex aliquo ; et exemplar, ex quo sumitur aliquid. Ponitur tamen aliquando abusive alterum pro altero ; ita et minus proprie accipitur imago « essentia Trinitas », si tamen ea nomine « imaginis » in hoc loco intelligitur.
- Opinio eorum qui putaverunt Filium per imaginem et similitudinem hic accipi.
Filius vero proprie imago Patris dicitur, sicut supra, in tractatu de Trinitate, diximus.
Augustinus in VII libro De Trinitate*.
Unde fuerunt nonnulli
- Aliorum opinio qui imaginem dixerunt Filium et similitudinem Spiritum Sanctum.
Fuerunt autem et alii, perspicacius haec tractantes, qui per imaginem Filium, et per similitudinem Spiritum Sanctum intelligerent, qui similitudo est Patris et Filii. Et ideo pluraliter putaverunt dici nostram, id referentes ad similitudinem tantum ; ad imaginem vero subintelligendum esse meam. Hominem vero et imaginem esse, et ad imaginem et similitudinem factum esse tradiderunt, et imaginem imaginis esse et similitudinis.
4. Nec horum sententiam approbat, sed imaginem et similitudinem Dei in homine quaerendam et considerandam docet, ut imago et similitudo creata intelligatur.
Verumtamen haec distinctio, licet reprobabilis penitus non videatur, quia de media montium, id est auctoritatibus Sanctorum, non manat, congruentius in ipso homine imago et similitudo Dei quaerenda et consideranda est.
5. Quibus consideratur imago et similitudo.
Factus est ergo homo ad imaginem Dei et similitudinem secundum mentem, qua irrationabilibus antecellit ; sed ad imaginem secundum memoriam, intelligentiam et dilectionem ; ad similitudinem secundum innocentiam et iustitiam quae in mente rationali naturaliter sunt.
Vel imago consideratur in cognitione veritatis, similitudo in amore virtutis ; vel imago in aliis omnibus, similitudo in essentia, quia immortalis et indivisibilis.
Unde Augustinus in libro De quantitate animae :
Imago ergo pertinet ad formam, similitudo ad naturam. Factus est igitur homo secund um animam ad imaginem et similitudinem, non Patris vel Filii vel Spiritus Sancti, sed totius Trinitatis.
- Quod imago Dei dicitur et imago ipsa et illud in quo est.
Augustinus in libro XV De Trinitate*.
Ita et secundum animam dicitur homo esse imago Dei, quia imago Dei in eo est ;
Capitulum 4 (95)
- Quare homo dicitur imago et ad imaginem, Filius vero imago et non ad imaginem.
Quocirca homo et imago dicitur et ad imaginem ; Filius autem imago, non ad imaginem, quia natus, non creatus, aequalis et in nullo dissimilis. Homo creatus est a Deo, non genitus ; non parilitate aequalis, sed quadam similitudine accedens ei.
Unde Augustinus in libro VII De Trinitate :
Ecce ostensum est secundum quid homo sit similis Deo, scilicet secundum animam.
2. Quod secundum corpus potest dici factus ad similitudinem Dei.
Beda*.
Sed et
