Distinctio XIV — Livre II — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre II

Distinctio XIV

DISTINCTIO XIV

 

 

Capitulum 1 (71)

 

De opere secundae diei qua factum est firmamentum.

Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum.

 

 

Capitulum 2 (72)

 

Quod caelum dicitur hic creari.

Beda*.

Sciendum est quod illius 

caeli describitur hic creatio, sicut ait Beda, Super Genesim, in quo fixa sunt sidera. Cui suppositae sunt aquae in aëre et in terra, et superpositae aliae, de quibus dicitur : Qui tegis aquis superiora eius. In medio ergo firmamentum est, id est sidereum caelum.

 

 

Capitulum 3 (73)

 

De qua materia sit factum illud caelum*. 

Quod de aquis factum esse credi potest. Crystallinus enim lapis, cui magna est firmitas et perspicuitas, de aquis factus est.

 

 

Capitulum 4 (74)

 

Quomodo aquae possint esse super caelum, et quales sint illae aquae. 

Si quem vero movet quomodo aquae, natura fluidae et in ima labiles, super caelum possint consistere, de Deo scriptum esse meminerit : Qui ligat aquas in nubibus suis. Qui enim infra caelum ligat aquas ad tempus vaporibus nubium retentas, potest etiam super caeli sphaeram non vaporali tenuitate, sed glaciali soliditate aquas suspendere ne labantur. Quales autem et ad quid conditae sint, ipse novit qui condidit.

 

Ecce ostensum est his verbis quod caelum factum sit, scilicet illud in quo fixa sunt sidera, id est quod excedit aërem ; et de qua materia, scilicet de aquis ; et quales sint aquae quae super illud caelum sunt, scilicet ut glacies solidatae.

 

  1. Alii putant caelum illud esse igneae naturae, quibus consentit Augustinus.

Quidam vero caelum quod excedit aëris spatia igneae naturae dicunt, asserentes 

super aërem purum ignem esse, qui dicitur esse caelum ; de quo igne sidera et luminaria facta esse coniectant.

Quibus Augustinus consentire videtur.

Utrum vero nomine firmamenti

caelum quod excedit aërem, an ipse aër hic intelligatur,

idem Augustinus quaerit nec solvit ; magis tamen approbare videtur caelum illud hic accipi, quod spatia aëris excedit.   

  

  1. Quales sint aquae quae sunt super caelum et quomodo illuc venerint secundum Augustinum.

Aquas autem quae super illud caelum sunt, dicit 

vaporaliter trahi et levissimis suspendi guttis, sicut aër iste nubilosus exhalatione terrae aquas vaporaliter trahit et per subtiles minutias suspendit et post corpulentius conglobatas pluvialiter refundit. Si ergo potest aqua, sicut videmus, ad tantas minutias pervenire ut feratur vaporaliter super aërem aquis naturaliter leviorem, cur non credamus etiam super illud levius caelum minutioribus guttis et levioribus immanare vaporibus ? Sed quoquo modo ibi sint, ibi esse non dubitamus.

 

 

Capitulum 5 (75)

 

Quae sit figura firmamenti.

Augustinus, Super Genesim* : 

Quaeri etiam solet cuius figurae sit caelum. Sed Spiritus Sanctus, quamvis auctores nostri sciverint, per eos dicere noluit nisi quod prosit saluti.

 

  1. Utrum stet an moveatur caelum, et quare dicatur firmamentum. 
    Quaeritur etiam si stet an moveatur caelum. Si movetur, inquiunt, quomodo est firmamentum ? Si stat, quomodo in eo fixa sidera circumeunt ? Sed firmamentum dici potest non propter stationem, sed propter firmitatem vel terminum aquarum intransgressibilem. Si autem stat, nihil impedit moveri et circuire sidera.

 

 

Capitulum 6 (76)

 

Quare tacuit Scriptura de opere secundae diei quod in aliis dixit.

Post haec quaeri solet quare hic non est dictum sicut in aliorum dierum operibus :

Vidit Deus quod esset bonum.

Sacramentum aliquod hic commendatur : ideo enim fortassis non est hic dictum, quod tamen sicut in aliis est factum, quia binarius principium est alteritatis et signum divisionis.

 

 

Capitulum 7 (77)

 

De opere tertii diei quando aquae congregatae sunt in unum locum.

Sequitur :

Dixit Deus : Congregentur aquae in locum unum et appareat arida.

Tertii diei opus est congregatio aquarum in unum locum.

Beda* : 

Congregatae enim sunt omnes aquae caelo inferiores in unam matricem,

 

ut lux, quae praeterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro aëre clarior fulgeat, et appareat terra, quae cooperta latebat ; et quae aquis limosa erat, fieret arida et germinibus apta.

Eodem enim die

protulit terra herbam virentem lignumque faciens fructum.

 

 

Capitulum 8 (78)

 

Ubi autem congregatae sunt aquae.

Beda : 

Si autem quaeratur ubi congregatae sunt aquae, quae totum texerant spatium usque ad caelum : potuit fieri ut terra subsidens concavas partes praeberet, ubi fluctuantes aquas reciperet. Potest etiam credi primarias aquas rariores fuisse, quae sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas,

et ideo facile in unum posse redigi locum.

 

  1. Quomodo omnes aquae sint in unum locum congregatae, cum multa sint maria et flumina. 
    Cumque multa constet esse maria et flumina, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, propter continuationem omnium aquarum quae in terris sunt, quia cuncta flumina et maria magno mari iunguntur. Ideoque, cum dixerit aquas congregatas in unum locum, deinde dicit pluraliter : congregationesque aquarum, propter multifidos sinus earum ; quibus omnibus ex magno mari principium est.

 

 

Capitulum 9 (79)

 

  1. De opere quarti diei quando facta sunt luminaria.

Sequitur :

Dixit Deus : Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem.

 

2. Quod triduo praecedenti facta est dispositio et distinctio quatuor elementorum, et triduo sequenti ornatus est mundus.

In praecedenti triduo disposita est universitatis huius mundi machina et partibus suis distributa. Formata enim luce prima die quae universa illustraret, duo sequentes dies attributi sunt supremae et infimae parti mundi, firmamento scilicet, aëri, terrae et aquae. Nam seconda die firmamentum desuper expansum est ; tertia vero, aquarum molibus intra receptacula sua collectis, terra est revelata atque aër serenatus. Quatuor igitur mundi elementa illis diebus suis lacis distincta sunt et ordinata.

Tribus autem sequentibus diebus ornata sunt illa quatuor elementa. Quarta enim die ornatum est firmamentum sole et luna et stellis. Quinta aër in volatilibus et aquae in piscibus ornamenta acceperunt. Sexta accepit terra iumenta et reptilia et bestias. Post quae omnia factus est homo de terra et in terra ; non tamen ad terram, nec propter terram, sed ad caelum et propter caelum.

 

3. Ante alia de ornatu caeli agitur, sicut prius factum est.

Quia igitur caelum ceteris elementis specie praestat priusque aliis factum est, ideo ante alia ornatur in quarto die, quo fiunt sidera.

 

 

Capitulum 10 (80)

 

Qua utilitate facta sint luminaria.

Augustinus, Super Genesim* : 

Quae ideo facta sunt, ut per ea 

illustretur inferior pars, ne esset habitantibus tenebrosa. Infirmitatique hominum provisum est, ut circumeunte sole, potirentur homines diei noctisque vicissitudine, propter dormiendi vigilandique necessitatem. Et etiam ideo, ne nox indecora remaneret, sed luna ac sideribus consolarentur homines quibus in nocte operandi necessitas incumberet ; et quia quaedam animalia sunt quae lumen ferre non possunt.

 

 

Capitulum 11 (81)

 

Quomodo accipiendum sit quod ait : Ut sint in signa et tempora.

Augustinus in eodem* :

Quod autem subditur :

et sint in signa et tempora et dies et annos,

 quomodo accipiendum sit quaeri solet.

Ita enim dictum videtur, quasi quarto die coepissent tempora, cum prius triduum sine tempore non fuerit. Ideoque tempora quae fiunt per sidera, non spatia morarum, sed vicissitudinem aereae qualitatis debemus accipere, quia talia motibus siderum fiunt, sicut dies et anni quos usitate novimus. Sunt enim in signa serenitatis et tempestatis ; et in tempora, quia per ea distinguimus quatuor tempora anni, scilicet ver, aestatem, autumnum, hiemem.

Beda* :

Vel

 sunt in signa et tempora,

 id est in distinctione horarum temporis, 

quia priusquam fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel qualibet hora.

Haec quarta die facta sunt.