Distinctio XX — Livre II — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre II

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

 

Capitulum 1 (116)

 

  1. De modo procreationis filiorum si non peccassent et quales nascerentur filli.

Post haec videndum est qualiter primi parentes, si non peccassent, filios procreassent, et quales ipsi filii nascerentur.

 

2. Opinio quorundam qui dicunt in paradiso primos homines ante peccatum misceri non potuisse*.

Augustinus, Super Genesim*.

Quidam putant ad gignendos filios primos homines in paradiso misceri non potuisse nisi post peccatum, dicentes concubitum sine corruptione vel macula non posse fieri. Sed ante peccatum nec corruptio nec macula in homine esse poterat, quoniam. ex peccato haec consecuta sunt.

 

  1. Responsio contra illorum opinionem, ubi dicitur quod si non peccassent, sine peccato et ardore libidinis convenissent, sicut modo sine pruritu iungitur manus manui*.

Ad quod dicendum est quod, si non peccassent primi homines, sine omni peccato et macula in paradiso carnali copula convenissent, et esset ibi

thorus immaculatus

 et commixtio sine concupiscentia ; atque genitalibus membris sicut ceteris imperarent, ut ibi nullum motum illicitum sentirent. Et sicut alia membra corporis aliis admovemus, ut manum ori, sine ardore libidinis, ita genitalibus uterentur membris sine aliquo pruritu carnis. Haec enim

lethalis aegritudo

membris humanis ex peccato inhaesit. Genuissent itaque filios in paradiso per coitum immaculatum et sine corruptione.

Unde Augustinus, Super Genesim

Cur non credamus primos homines ante peccatum genitalibus membris ad procreationem imperare potuisse, sicut ceteris in quolibet opere sine voluptatis pruritu utuntur ? Incredibile enim non est Deum talia fecisse illa corpora, ut si non peccassent, illis membris sicut pedibus imperarent, nec cum ardore seminarent vel cum dolore parerent ; sed post peccatum motum illum meruerunt, quem nuptiae ordinant, continentia cohibet.

 

Infirmitas enim prona in ruinam turpitudinis excipitur honestate nuptiali, et quod sanis esset officium, aegrotis est in remedium.

 

Emissi quidem de paradiso, convenerunt et genuerunt ; sed potuerunt in paradiso eis esse nuptiae honorabiles et thorus immaculatus, sine ardore libidinis, sine labore pariendi.

 

 

 

Capitulum 2 (117)

 

Quare in paradiso non coierunt.

Duobus modis solvit*.

Augustinus, Super Genesim* :

Cur ergo non coierunt in paradiso ? Quia creata muliere, mox transgressio facta est, et eiecti sunt de paradiso. Vel quia Deus nondum iusserat ut coirent, et poterat divina exspectari auctoritas, ubi concupiscentia non angebat. Deus vero non iusserat, quia casum eorum praesciebat, de quibus homo propagandus erat.

 

Ecce expresse habes de modo propagationis filiorum.

 

 

Capitulum 3 (118)

 

  1. De termino illius inferioris vitae, utrum natis filiis per successiones, an simul omnes transferendi fuissent.

De termino vero temporis quo transferrentur ad spiritualem caelestemque vitam, certum aliquid Scriptura non tradit. Et ideo ambiguum est utrum parentes, genitis filiis perfectaque humani officii iustitia, ad meliorem statum transferrentur, non per mortem, sed per aliquam mutationem ; an patres in aliquo statu vitae manerent, ligno vitae utentes, donec filii ad eundem statum pervenirent, et sic impleto numero omnes simul ad meliora transferrentur, ut essent

sicut angeli Dei in caelis.

 

2. De quo Augustinus ambigue disserit Super Genesim, ita inquiens : 

Potuerunt primi homines in paradiso filios gignere, non ut morientibus patribus succederent filii, sed in aliquo formae statu manentibus, et de ligno vitae vigorem sumentibus, et filii ad eundem perducerentur statum, donec impleto numero, sine morte, animalia corpora in aliam qualitatem transirent, in qua omnino regenti spiritui deservirent, et solo spiritu vivificante, sine corporeis alimentis viverent.

Vel 

potuerunt parentes filiis cedere, ut per successiones numerus impleretur ; qui genitis filiis perfectaque humani officii iustitia, ad meliora transferrentur, non per mortem, sed per aliquam mutationem.

Ecce hic habemus de transitu hominis ad meliora, sed incertum nobis relinquitur utrum simul transferrentur, an per successiones.

 

 

Capitulum 4 (119)

 

1. Quales procrearent filios, utrum perfectionem staturae et usum membrorum habentes, qualis homo primus fuit

Si vero quaeritur quales, si non peccasset homo, filios genuisset, utrum videlicet sicut ipse primus homo secundum staturam corporis et usus membrorum perfectus mox conditus exstitit, ita etiam eius filii in ipso nativitatis exordio perfecti exsisterent, qui ambulare et loqui et cuncta facere possent : responderi potest quod filios parvulos nasci oportebat, propter materni uteri necessitatem.

 

2. Responsio ubi uno sine ambiguo posito, tripartitam subicit distinctionem*.

Sed utrum mox nati perfectionem staturae et membrorum usum haberent, an parvuli et in minori aetate constituti uti possent membrorum officiis, an per intervalla temporum, eo modo quo nunc fit, perfectionem staturae et usum membrorum recepturi essent, de auctoribus definitum non habemus.

 

3. Ambigua Augustini verba ponit, ubi tamen videtur innuere quod filii et parvuli possent membrorum uti officiis.

Et super hoc Augustinus ambigue loquitur : 

Movet nos, inquit, si primi homines non peccassent, utrum tales filios essent habituri, qui nec lingua nec manibus uterentur. Nam propter uteri necessitatem, forte necesse erat parvulos nasci. Sed quamvis exigua pars corporis sit costa, non tamen propter hoc parvulam viro coniugem fecit ; unde et eius filios poterat omnipotentia Creatoris mox natos grandes facere. Sed ut hoc omittam, poterat certe eis praestare quod multis animalibus praestitit, quorum pulli, quamvis sint parvuli, tamen mox ut nascuntur, currunt et matres sequuntur. Econtra homini nato nec ad incessum pedes idonei sunt, nec manus saltem ad scalpendum habiles ; et iuxta se mammis positis, nascentes magis possunt esurientes flere quam sugere, proprieque infirmitati mentis congruit haec infirmitas carnis.

 

His verbis videtur insinuari quod filii, etiam parvuli, officiis membrorum valerent uti.

 

4. Quibusdam non absurde placuit quod filii parvi nascerentur et per accessum temporis in statura et in aliis sicut nunc proficerent, quod non esset vitio imputandum.

Sed cum Augustinus sub assertione de his nihil tradat, non irrationabiliter quibusdam placuit primorum parentum filios nascituros parvos, ac deinde per intervalla temporum, eadem lege qua et nunc nativitatem humanam ordinatam cernimus, staturae incrementum et membrorum usum recepturos, ut in illis exspectaretur aetas ad ambulandum et loquendum, sicut modo in nobis. Quod utique non esset vitio deputandum, sed conditioni naturae ; sicut a cibo non penitus abstinere valebant, nec tamen illud erat ex vitio, sed ex natura conditionis.

 

5. Oppositio quorundam volentium probare eos posse vivere sine alimonia*.

Ad hoc autem opponitur ita : Si non peccarent, non morerentur ; sed non peccarent si non comederent ; poterant igitur sine alimonia vivere.

Responsio*.

Ceterum, sicut supra diximus, non solum peccarent si de ligno vetito ederent, sed etiam si concessis non uterentur ; quia sicut erat eis praeceptum non illo ligno vesci, ita aliis vesci.

Ratio quare peccarent si non aliis uterentur concessis*.

Praeterea contra naturalem rationem facerent, qua intelligebant de illis esse edendum ; quod et naturaliter appetebant.

 

  1. Alia oppositio cirèa idem*.

Item opponitur : Cum fames sit poena peccati, si non peccarent, famem non sentirent ; sed sine fame superfluum videretur comedere ; unde putant quidam eos cibis non indiguisse ante peccatum, quia non poterant esurire si non peccassent.

Responsio*.

Ad quod dici potest quod fames vere defectus est et poena peccati : est enim immoderatus appetitus edendi, cui non subiacuisset homo si non peccasset. Sed procul dubio peccaret nisi hunc defectum cibo praeveniret. Habebat enim naturalem appetitum et moderatum, cui ita satisfaciendum erat ne defectum famis sentiret.

 

  1. Sicut non fuit ex vitio quod cibo indigebat ante peccatum, sic non esset ex vitio si statura imperfecti nati, in ea et in aliis proficerent*.

Sicut igitur non ex vitio, sed ex naturae conditione erat, quod ante peccatum homo cibi indigebat, ita non ex vitio esset, sed de natura, si hominis conditio in principio suo, id est in primo parente, a perfecto inchoata ; in subsequenti propagatione a modico ad maiora proficeret, ut scilicet per intervalla temporis staturae corporeae incrementa usumque membrorum susciperet.

 

 

Capitulum 5 (120)

 

  1. Utrum sicut statura corporis, ita etiam sensu mentis parvuli nascerentur, et per accessum temporis proficerent in sensu et notitia veritatis, scilicet an mox nati in his essent perfecti.

Et cum de corpore humano non sit absurdum vel inconveniens hoc aestimare, quaeri solet utrum de sensu animae et cognitione veritatis eodem modo sentiendum sit, ut scilicet hi qui sine peccato nascerentur, sensu et intelligentia mentis imperfecti exsisterent, et per accessum temporis in his proficerent usque ad perfectionem ; an mox conditi perfectionem sensus et cognitionis perciperent.

 

2. Responsio ubi dicitur ita videri quibusdam, sciicet quod in bis proficerent sicut in aliis*.

Illi gui sentiunt parvulos natos in statura corporis et usu membrorum per accessum temporis profecturos, non diffitentur eosdem in exordio nativitatis sensu imperfectos exsistere, et per intervallum temporis in sensu et cognitione proficere usque ad perfectum.

 

3. Contra illorum sententiam opponunt quidam*.

Ad quod quidam opponunt dicentes : Si mox nati non haberent perfectionem sensus et intelligentiae, ignorantia in eis esset ; ignorantia autem peccati est poena.

Sed qui hoc dicunt, non satis diligenter considerant quia non omnis qui aliquid nescit, vel minus perfecte aliquid scit, statim ignorantiam habere sive in ignorantia esse dicendus est.

 

  1. Quomodo ignorantia dicitur esse in aliquo*.

Quia ignorantia non dicitur nisi cum id quod sciri, non ignorari debet, nescitur. Talisque ignorantia poena peccati est, cum mens vitio obscuratur, ne cognoscere valeat ea quae scire deberet.

 

 

Capitulum 6 (121)

 

  1. De hominis translatione in meliorem statum et de duobus bonis : attero hic dato, altero promisso.

Talis erat hominis institutio ante peccatum secundum corporis conditionem. De hoc autem statu transferendus erat cum universa posteritate sua ad meliorem dignioremque statum, ubi caelesti et aeterno bono in caelis sibi parato frueretur.

Sicut enim ex duplici natura compactus est homo, ita illi duo bona Conditor a principio praeparavit : unum temporale, alterum aeternum ; unum visibile, alterum invisibile ; unum carni, alterum spiritui. Et quia

primum est quod est animale, deinde quod spirituale est,

 temporale ac visibile bonum prius dedit ; invisibile autem et aeternum promisit, et meritis quaerendum proposuit.

 

  1. Quod rationem naturatem et praeceptum dedit Deus homini ad servandum bonum quod acceperat, et promerendum quod promissum erat.

Ad illius autem custodiam quod dederat, et ad illud merendum quod promiserat, naturali rationi in creatione animae hominis inditae, qua poterat inter bonum et malum discernere, praeceptum addidit obedientiae, per cuius observantiam datum non perderet et promissum obtineret, ut per meritum veniret ad praemium.